SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum Univzrsale habeat aliquas proprietates
partaret. q 3. praeamb. Joannes Angli. et Brasa. super hanc q. Joannes a Magistris q. 5 . Univers. Complut. disp. 4. de passion Univers. Ruvius q. 2. Univers. Merinero disp. 2. q. 1. et 2. Rorlrigues in expos. hujus quaest. et art. sequenti. Aversa q. 8. sect. 14. et 15. Doctor q. 15. sig. dicendum ergo ad quaestionem et in 2. d 3. q. 1 sig. . sed contra.
Quod non videtur ; quia proprium ejus non potest esse singulare, quia tunc non converteretur cum ipso : igitur est Universale : igitur non est aliud ab eo, quod Proprium ponitur : quod est inconveniens, quia Proprium non indicat essentiam ejus, cujus est proprium, per Aristotelem 1. Topicorum, cap. 4.
Item, si habeat aliquam passionem ; illa inerit et omni, et soli, et semper : ergo erit Proprium, quod est inconveniens: quia tunc illa passio continebitur sub Proprio, quod est species Universalis, et erit convertibilis cum ipso Universali, quod est inconveniens, ergo, etc.
Item, accidens non est subjectum accidentis, per Aristotelem 1. Metaph. cont. 14, Sed Universale est accidens, ergo, etc.
Item, omnis passio quae est minus ens ente rationis, est non ens.
Ad oppositum est Porphyrius qui assignat aliquas convenientias omnium quinque Universalium. Unde manifestum est, quod conveniunt in aliqua proprietate, si igitur illa insit eis univoce, hoc erit per rationem communem, quae est in eis, et illius communis erit primo passio, quia si passio univoca sit, et ejus subjectum primum est univocum, per Aristotelem 2. Posteriorum, cont. 22. et circiter, igiturtalis passio est ipsius Universalis primo.
Dicendum, quod sic ; quia definitio definiens sufficienter indicat essentiam definiti, igitur cuicumque inest aliquid convertibiliter, praeter ea quae ponuntur in ejus definitione, illud habet tale sibi inhaerens pro passione,et sic inest aliquid Universali, quia si definitio ipsius Universalis vera sit, quae est praedicabile de pluribus, quae ponitur 1. Periher. cap. 5. tunc convertibile praeter essentiam Universalis, erit illud, quod ponit 1. Poster. cont. 55. scilicet esse unum in multis, et de multis. Et e converso si illud sit definitio bona, et vera, istud erit Proprium, et ita alterutrum per definitionem Universalis de Universali demonstrative potest concludi et ita sciri.
Ad primum argumentum dico, dato quod passio ipsius Universalis sit A, A est Universale, non quod sit essentialiter idem suo subjecto, sed quod Universale applicatur sibi, ut modus ejus, et erit praedicatio denominativa, dicendo A est Universale. Contra, subjectum non praedicatur denominative de accidente, nec dicitur modus ejus, ergo nec Universale dicitur modus suae passionis. Dico, quod Universale potest sumi ut quid, vel ut modus, ratio concludit primo modo.
Per idem ad secundum dico, quod est Proprium denominative, sed non continetur sub Proprio. Possibile est enim, et maxime in intentionibus, aliquid converti cum Genere, et denominari a Specie.
Ad tertium dico, quod accidens non est subjectum primum, quod est subsistens, et suppositans, ac ultimate terminans dependentiam ejus, nam tale est sola substantia : potest tamen accidens esse proximum, et immediatum subjectum accidentis : quia est ratio susceptiva, per quam aliud inest substantiae, ut superficies est subjectum albedinis. Hoc modo est in accidentibus subjectum respectu suae propriae passionis.
Ad quartum argumentum dico quod inesse rationis, sunt multi gradus, sicut in esse naturae ; quia modus intelligendi est in uno gradu, et in alio ens intelligibile, et modus intelligendi est minus ens, ente intelligibili. Unde concedo ; quod illud quod est minus ens ente rationis in ultimo gradu, est non ens, cujusmodi non est Proprium, quod convertitur cum Universali.