CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Prologus

Prologus

Quomodo religiosos impugnant ex ipso habitu humilitatis quem deferunt.

Nunc accedendum est ad refellendum ea quae a praedictis malignantibus in religiosorum infamiam proferuntur, quod ex eorum praesumptione procedit: quia ut Gregorius dicit in 4 Moral., nequaquam quis sanctorum corrigere neglecta praesumeret, nisi de se prius meliora sensisset. Unde et Hieronymus fabianum super hac materia sic alloquitur: ne tibi solus videaris errasse, simulas nefanda de servis dei, nesciens quod iniquitatem in altum loquaris, et ponas in caelum os tuum. Nec mirum, si a te qualescumque servi domini blasphementur, cum patremfamilias beelzebub vocaverint patres tui.

Et ne quid eis ad malitiam desit, dupliciter pervertunt iudicium: scilicet male iudicando de rebus, et male iudicando de personis.

Et haec duplex iudicii perversitas distinguitur in Glossa I Cor. IV, 5, super illud, nolite ante tempus iudicare: unde dicit: cavendum est ne perniciosa opinatione fallamur, ut quia non possumus hominum indagare conscientiam, de ipsis rebus habeamus veram certamque sententiam; hoc modo ut si nescimus an ille vel ille homo sit impudicus pudicusve, vel iustus sive iniustus, oderimus tamen impudicitiam et iniustitiam, et pudicitiam et iustitiam diligamus; et haec appetenda illaque vitanda, in dei veritate conspiciamus: ut cum de ipsis rebus quod appetendum est appetimus, et quod vitandum est vitamus, ignoscatur nobis quod de hominibus aliquando, immo assidue, non vera sentimus.

Quia vero perversitas iudicii de rebus perniciosior est, ut ibidem per Glossam habetur, periculosiori morbo primitus occurrentes, primo videamus qualiter iudicium pervertunt in rebus; deinde qualiter in personis.

In rebus siquidem iudicium pervertunt tripliciter. Primo manifesta bona quae a religiosis aguntur, prava esse iudicando, secundum illud Eccli. XII: bona in mala vertens insidiatur, et in electis imponet maculam. Secundo ea quae bene et male fieri possunt, illicita asserendo. Tertio ea sunt mala levia ultra modum aggravando.

In hoc autem quod bona quae a religiosis aguntur, iudicant esse mala, se ipsos condemnant; et eos contra quos loquuntur, maxime commendabiles ostendunt.

Se quidem condemnant, dum sibi bona displicere ostendunt: unde de talibus Gregorius dicit in 6 Moral.: nunc malus bonis derogat, et recta quae agere negligit, haec in aliis obtrectando, lacerare non cessat.

Commendabiles etiam ex hoc illos contra quos loquuntur, ostendunt, in eis Danielis innocentiam ostendentes, de quo dixerunt principes Babylonis, Dan. VI, 5: non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege dei sui: Glossa: felix conversatio, in qua inimici culpam non reperiunt nisi in lege quam custodit. Ita et praedicti malignantes in lege dei, quam religiosi custodiunt, occasionem detractionis inveniunt, eos in contemptum adducentes: primo, ex ipso habitu humilitatis quem deferunt.

Secundo, ex officio caritatis quod proximis impendunt, dum aliis serviunt iuxta posse aliorum negotia caritative pertractando.

Tertio, in hoc quod non habentes hic manentem civitatem, de loco ad locum discurrunt ad fructificandum in populo dei.

Quarto, de hoc quod studio vacant.

Quinto, de hoc quod verbum dei ordinate et gratiose proponunt. Ad hoc etiam refertur, quod in eis paupertatem et mendicitatem et doctrinam contemnunt, et fructum animarum, quem in populo faciunt ex licentia praelatorum, de quibus supra pertractatum est.