Liber Primus.
0061
0061A Rex fuit Herodes judaea in gente cruentus
Sub quo servator justi, templique sacerdos
69 Zacharias, vicibus cui templum cura tueri,
Digesto instabat lectorum ex ordine vatum.
((40))
0062A Hujus inhaerebat thalamis dignissima conjux.
Cura his ambobus parilis moderaminis aequi,
Ambos annexos legis praecepta tenebant.
0063A
0063A
43. Reg., Ott., Ald.,
His.: alii,
iis. Reg.
jam tum: alii
jam tunc, Ott., Rom., Ald.,
jam tot. Sabatierius edidit,
jam tunc urgentibus, et pro d. s.,
vergentibus, quod alii praeferunt, et praeferendum videtur.
45. Codex Barth., Ald., Torn., minus bene,
Forte adytis. In ms. Cantabrig. Evangelii legitur etiam
Forte accidit., etc.
46. Fabr., Ald., Torn., Reg., Ott.,
visus. Poelm.,
jussus, quod minus placet. In quodam ms. S. Gat. (veteris Italicae) legitur
visus est pro
apparuit, hoc cap. S. Lucae.
47. Ott. a prima manu,
Soli jussus. Ita Fausti editio.
0063B 48. Codex Barthii,
Foribus tum plebs prostrata. Reg.,
foribus tunc plebs adstrata. Ott., Rom.,
foribus plebes adstrata. Ald., Poelm., Torn., Fabr.,
foribus plebes astrata. Latinius in Bibl.,
foribus plebes abstracta, ex conjectura, ut puto, sed quae probari potest. Nam verba Lucae sunt:
Et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. Pro
plebs ponitur
plebes: de quo vide l. IV, v. 694.
49. Poelm.
Quem tibi terribilis concussit corda pavorem—Visus, cum laeti sermonis gratia placet? Ita
0064A etiam Torn., et Reg., sed
corde pro
corda, et Reg.
placat pro
placet, et glossa
pavorem delectat. Fausti editio:
Quid tibi terribilis concussu corda pavore—Visus: tum laeti sermonis munere placat? Reuschius:
Quid tibi terribilis concussit corda pavore—Visus, cum laeti sermonis gratia placet? Omeisius cum Fab.:
Quid tibi terribilis concussi corda pavore—Visus, cum laeti sermonis gratia placet? Codex Barthii:
Qui tibi terribilis concussit corde pavorem—Visus, eum laeti sermonis gratia placet. Barthius restituit:
Qui tibi terribilis concussit corda pavore—Visus eum, etc. Poelm., pro d. s.:
Quid tibi terribilis concussi corda
0064B
pavore—Visus? tum laeti sermonis munere placat. Scriptura Ottob. vera videtur:
Quem tibi terribilis concussit corde pavorem—Visus, eum laeti sermonis gratia placet, quod placuit Latinio, et Aldo, qui mendose habet
pavore, et
placat. In Rom. eadem est scriptura, sed
placat pro
placet. Verba Lucae I, 11 sunt:
Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua. Barthius putabat, nulli ex tot editionibus venisse in mentem, legendum
eum pro
cum. In Basileensi etiam anni 1537, legitur
eum, sed cum errore Aldi
pavore.
0064C
43. Lucanus, l. I, v. 130:
Nec coiere pares: alter vergentibus annis—In senium. Tacitus, Annal. II, cap. 43, simpliciter dixit:
Nam suam aetatem vergere, Drusi non satis adolevisse. Aetatem vergere pro
inclinare in senium.
44. Barthius, lib. XLIII Advers. cap. 23, similem versum Prosperi allegat:
Gratior est fructus, quem spes productior edit. Juvenci versum laudat Jonas Scotus, monachus Bobiensis, in Vita S. Columbani, num. 22:
Huic soboles nulla erat, ut Juvencus de Elisabeth et Zacharia ait: Gratius ut donum, etc. Beda, ad h. l., ex Juvenco, ut puto:
Quatenus inopinato prolis ortu et ipsis donum gratius existeret, et caeteros miraculi stupor futuri prophetae pararet auditui.
45. Sic etiam Irenaeus, l. III, cap 10:
Secundum consuetudinem sacerdotii Sorte
exivit, ut incensum paneret, et venit, uti sacrificaret, intrans in templum
0064D
Domini. Sic etiam Vulgata, et antiqua Itala versio in multis mss.,
sorte exiit. Sanctuarium pars erat templi secretior, quam ingredi soli summo sacerdoti licebat. Sanctum a sanctuario velo dividebatur;
et in sanctum simplices etiam sacerdotes, non vero laici, ingrediebantur. Id vocabant ethnici
adytum, et
adyta, quod vocabulum christiani etiam scriptores usurpant. Paulinus, poem. 35, de Obitu Celsi:
Tunc et discisso nudata (al.
discusso nudata, al.
nudato discissa) altaria velo—Amisere sacri relligionem adyti. In sancto aureum altare erat, quo odores incendebantur. Laici ad septum hujus loci accedebant, ut hostias et oblationes traderent,
sed intus non penetrabant.
48.
Foribus sancti, ut ego puto. Barthius, lib. XLIII, Advers. cap. 23, affirmat, simile habuisse apud ethnicos institutum, qui corpora
liminibus ipsis, et foribus templorum prosternere solebant. Id respicit lectionem
0065C vulgatam
astrata, vel
adstrata, vel
prostrata, ut ms. codex Barthii habet. Verbo
asterno hac significatione usus est Ovidius lib. II Metam., v. 343:
Nocte dieque vocant, asternunturque sepulcro. Apud Lucam nulla mentio fit hujus moris: vero tamen simillimum est eum a Juvenco expressum fuisse.
Rogabat simpliciter positum pro
Deum orabat. Hinc
rogationes preces, supplicationes ecclesiasticae, de quo verbo consulendus Ducangius. Simili modo
orare absolute ab ecclesiasticis scriptoribus usurpatur.
70 Nec fuit his soboles, jam tum vergentibus annis,
Gratius ut donum jam desperantibus esset.
((45)) Sed cum sorte adytis, arisque inferret odores
0064A 71 Zacharias, visus coelo descendere aperto
Nuntius, et soli jussas perferre loquelas,
(Caetera nam foribus plebes astrata rogabat:)
Quem tibi terribilis concussit corde pavorem
((50))
0065A
0065A
51. Torn.:
Jam me demissum rerum. Reg.:
Nam me demissum. Plerique:
Nam me propitius.
53. Ald., Reg., Ott., Torn.,
Mox e. Fabr., Poelm.,
Mox de.
56. Barthii codex,
Sobrius: aeternus, quae scriptura valde mihi probabilis est, ut
aeternus spiritus
0065B pro Spiritu sancto ponatur. Alii, repugnante Barthio,
sobrius aeternum, et in Reg. est glossa
aeternaliter, et indicatur Spiritum dici sobrium. Aliter ego interpungo.
57. Sabatierius edidit
lumine claro, et pro d. s.
numine. In mss. et editis tantum reperio
numine, quod confirmatur verbis Lucae I, 15:
Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae.
58. Barth. codex,
Populi partem plebemque docendo—Ad verum convertet iter, quod non absonum Barthio videtur, sed non audet mutare
plebemque pro
pleramque, quia continuo sequitur
plebemque vocabit. Faust.:
populi partem magnamque docendo—Ad verum convertet iter. Cui consentit hic, ut saepe alibi, editio vetus in Bibliotheca Vaticana, quam Daventriensem appello. Poelm.,
Hic partem populi plerumque docendo—Ad verum convertet iter. Ita Fabr., sed
pleramque; et Ald., Rom., Ott., sed
hi
0066A
populi partem pleramque. Veteres editiones apud Barthium, Torn., Reg.,
populi partem pleramque reverti—Ad verum suadebit iter.
60. Reg., Torn., Fabr., Gall.,
Novabit: plerique
Vocabit.
61. Reg., Ott., Rom.,
Joannem hunc tu, quod
0066B non abhorret, et editum est in Torn. Plerique
quem tu. Rescribo
Joannem hunc. Reuschius ad vers. 58
Istius hic populi monet,
hic et
hunc semper cum dignitate aliqua, et ornamento ejus de quo sermo est, usurpari. Ipse autem scribit
Joannem hunc, quod sustineri potest per hiatum, et quia aspiratio vim consonantis nonnumquam habet. Id probat etiam Beda De metr. cap.
de synaloeph. hoc versu Juvenci.
64. Reg., Ald., Poelmann. pro d. s., Torn., Fabr.,
soboles: alii
foetus. Reuschius
soboles praefert, quia v. 67 Angelus Mariae respondens eodem vocabulo utitur.
65. Alii
quam, scilicet
sobolem; alii
quem, nempe
foetum.
66. Ald., Fabric., Poelm. pro d. s., Ott.,
infert. Alii
addit. Rom.
infert, sed forte fuit
infit.
0065C
50. Fortasse alludit ad illud Virgilianum lib. XII, v. 48:
Quam pro me curam geris, hanc, precor, optime, pro me—Deponas. Ita certe putabat Barthius, loc. cit.
51. In Prolegom. ad Prudentium, num. 205, ostendi, primam in
propitius recte produci posse. Confer etiam Satisfactionem Dracontii, v. 14, pag. 369, et adde Guilielmum Britonem, epist. ad Karlotum,
vers. 18:
Hunc quoque propitio coelestis sidere vultus—Vel
0065D
semel illustra.
52.
Venire tibi in verba notanda phrasis, ut
venire in conspectum alicujus, venire in sermonem alicujus, vel
alicui.
56.
Sobrius aeternum ponitur pro his Lucae verbis,
Vinum et siceram non bibet. Interdum
aeternum adverbium accipitur pro assidue, valde. Virgilius, lib. II Georg., v. 399:
Terque quaterque solum scindendum, glebaque versis—Aeternum frangenda bidentibus. Et libr. VI Aeneid., vers. 400:
Licet ingens janitor antro—Aeternum latrans exsangues terreat umbras. Omeisius, cui arridet
aeternum, interpretatur
perpetuo sobrius. Joannes enim toto vitae suae tempore fuit sobrius, ac cibi parcus.
57. Evangelista ait:
Ab utero matris suae, quod nonnulli haeretici interpretantur
ab infantia sua. Juvencus
0066C recte cum aliis Patribus,
clausum ipsis visceribus matris.
58.
Populi partem pleramque, scilicet
multos filiorum Israel, ut ait Lucas. In singulari numero
plerusque Sallustius, Gellius, Apulcius, et alii dixerunt.
60. En verba Lucae I, 16, 17:
Et multos filiorum Israel convertet ad dominum deum ipsorum. Et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Eliae: ut
convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
Itaque sic Juvenci verba interpungo et explico,: partem pleramque populi ad verum iter, dominumque, deumque convertet. Ipse
primus noscet (Dominum videlicet, dum in utero matris exsultavit) et plebem vocabit, quia vox erit clamantis in deserto, etc.,
aut plebem novabit, quia Domino plebem perfectam parabit: nam
novabit respicere potest aliquo pacto ad baptismum Joannis, vel elegans est metaphora, ut ait ad h. l. Maldonatus, quasi Joannes
0066D serendum a Christo agrum proscinderet, ac novaret. Plerique ita distinguunt,
Ad
verum convertet iter, dominumque, deumque . . . . . Continuo primus noscet: quod magis a verbis Evangelii recedit.
63. Sic Virgilius l. v, vers. 415:
Aemula necdum Temporibus geminis canebat sparsa senectus.
64.
Fessus saepe sonat generationi ineptum, infecundum, ut v. 110,
Aevo defessis auxit miracula membris. Claudianus, De rapt. Proserpinae l. I, vers. 124:
Fessaque post primos haeserunt viscera partus.
65. Reuschius supplet
Quam Deus avertens se, et de aversione Dei, quae frequenter indignationem denotat, plura disserit. Sed potius intelligendum est,
quam esse accusativum jungendum participio
avertens, et verbo
negavit, ut in re simili dicam l. III, v. 304, var. lect.
Visus, eum laeti sermonis gratia placet.
Nam me propitius rerum pater unicus alto
72 A coeli solio tibi nunc in verba venire
Praecipit, et chara tibi mox e conjuge natum
Promittit, grandis rerum cui gloria restat,
((55)) Plurima qui populis nascendo gaudia quaeret,
Sobrius aeternum; clausum quem Spiritus ipsis
Visceribus matris complebit numine claro.
Istius hic populi partem pleramque docendo
0066A Ad verum convertet iter, dominumque Deumque.
((60)) Continuo primus noscet, plebemque vocabit:
73 Nomine Joannem hunc tu vocitare memento.
Olli confusa respondit mente sacerdos:
Aemula promissis obsistit talibus aetas,
Nec senibus soboles poterit contingere fessis,
((65)) Quam Deus avertens primaevo in flore negavit.
Haec trepidans vates; cui talia nuntius addit:
0067A
0067A
68. Barthii codex
ad disperandum, quod Barthio arridet, quia
disperare est secus sperare, ut
dissentire, et mille talia usu habet latinitas. Omeisius a Barthio dissentit, quem novarum vocum affectorem vocat.
70. Ald., Torn., Barthii codex, Reg., Rom., Ott.,
repertor, quod pro d. s. posuit Poelmannus. Alii
0067B
creator. Grunerus Act. Soc. Lat. Ien. vol. III, distinguit
quem Dominus, coeli terraeque repertor. Alii
dominus coeli, terraeque repertor.
71. Sabatierius edidit
patere, et pro d. s.
parere. Id unice verum est, et in mss., et editis quos vidi, tantum exstat.
Patere metri legibus adversatur.
72. Barthius scribendum existimat
homini: sed bene est
hominis. Barthius intelligit, esse dativum pro ablativo, ut saepe fit.
73. Codex Barthii
Supremi mandata Dei tempnanda peregi: qua scriptura aliud aliquid latere putat Barthius. Ita exhibent nostri codd. Reg., et Ott., sed
temnenda, vel
tempnenda, quod in mss. codd. inveniri confirmat Gallandius. Reuschius cum editis
Summi jussa Dei non contemnenda peregi. Grunerus loc. cit.,
Supremi mandata Dei temnenda peregi? h. e., Peragere debeo? vel peregisse debeo? Gallandius
Summi jussa Dei non contemnenda peregi? In Rom.
tenenda mendum est pro
temnenda: reliqua, ut in Reg., et Ott. Omeisius fatetur, quatuor codices
0067C cum nostris facere, sed putat legendum
Dei haud temnenda. Reuschius vero suspicatur
Dei contempta. Retineo
Dei temnenda, nempe quae Zacharias contemneret, vel contempturus erat.
75. Tornaes., Reg.,
Trepidae, quod expressit Gallandius
0068A cum Grunero loc. cit. ex mss. Angl. Un., Cant. Plerique editi
rapidae: quod Reuschius retinuit, et explicat Badius, quia mens unico momento coelos penetrat.
Trepidae sumitur pro
dubiae, incertae, dubitantis.
77. Poelm., Reg., Ott., Rom., Fabr., Gall.,
et sese
0068B
teneris immiscuit auris. Vetus editio Fausti, Ald., Torn., Poelmann. pro d. s.,
et subito tenues se misit in auras.
78. Reg., Ottob., Poelm., Ald., Torn., Rom., Daventr.,
populus miracula longa trahebat. Barthii codex,
populus miracula longa trahebant. Fabr.,
populum miracula longa trahebant.
79. Fabr.,
Quid tamen in templo, minus bene. In Reg.,
Quid tantum templo, deest,
in. Reuschius ait,
tamen non adeo inconcinnum esse.
80. Reg.,
Progressus trepidae. Barthii codex melius
Progressus trepide. Sic Rom.
81. Plerique editi
miserae et dispendia vocis. Reg.,
misere dispendia vocis; ita Ott., sed post
misere abrasum aliquid videtur. Rom.
miserae dispendia vocis. Barth. codex
miserae dispendia voci, quae genuina lectio Barthio videtur. Fortasse legere praestiterit
miserae ob dispendia vocis, quae fuerit causa cur nutibus edocuerit, etc. Sed lectio vulgata bene procedit. Cornelius Val. Vonck Observ. Miscell. cap.
31, pag.
0068C 118, rescribere mallet
misera et dispendia vocis: nam ita amat Juvencus ultimo substantivo epitheton negare, ut mox v. 84,
Nec dilata diu venerunt munera prolis.
0067C
67. Pulchra haec est interpretatio verborum Lucae cap. I, vers. 19, 20:
Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel qui asto ante Deum, et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
Et ecce eris tacens, etc. Beda, in carminibus Juvenci versatus, hanc explicationem arripuit ad h. l.:
Vult intelligi, quod si homo talia promitteret, impune signum flagitare liceret: at cum angelus promittat, jam dubitari non
deceat.
69. Reuschius exponit, Debuisset etiam linguam cohibere, ut tardus ad loquendum esses. Malo, Debuerat
0067D insistere his tuis verbis, quibus tardum te ad credendum ostendis.
70.
Terraeque repertor, ut
rerum repertor apud Virgilium,
orbis repertor apud Prudentium, et similia alia apud alios, quae longum esset recensere.
71. Prima significatio verbi
pareo est
adesse, praesto esse, quae huic loco convenit. Adisis Comment. ad Prudentium libr. II, contra Symmach. v. 237,
Quae simules parere meis virtutibus.
74. Dracontius de munere divino, fortasse Juvencum imitatus, lib. I, vers. 605:
Manet irrevocabile munus.
77.
Teneris auris. Sic Prudentius Psych. vers. 122,
Per teneros crispata notos. Confer Comment.
78. Barthius ait, pulcherrime usurpatum
trahebat, vel, quod ipse mavult, et elegantius quidem est,
trahebant, quod videlicet longa videatur series temporis continuata. Sic Virgilius lib. IV Georgic. vers. 392,
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur, et Juvencus noster h. l. vers. 342,
Interea veteris
0068C
scripti per debita currens,—Omnia saeclorum series promissa trahebat. Adhuc tamen obscurum remanet, quid sit, populum miracula longa trahere. Verba Lucae haec sunt:
Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Plures quidem ac diversae sunt significationes verbi
traho; sed ad rem nostram ea maxime facit, qua accipitur pro agitare, reputare animo, considerare. Sallustius De bello Jugurth.
cap. 98;
Marius anxius . . . trahere cum animo suo, omitteretne inceptum . . . . an fortunam opperiretur. Tacitus Annal. I, cap. 76, ad fin.:
Cur
0068D
abstinuerit spectaculo ipse, varie trahebant; hoc est, varie interpretabantur.
79.
Tantum cessare, tantopere cessare. Vide not. ad Dracontium l. III, v. 250,
Et neget, Abraham tantum fecisse beatum.
80. Glossa notabilis in Barthii codice haec erat: «
Numen supernum. Angelum sic dicit, ut in historia Abrahami. Vel mittentem pro misso. Quoniam Deum homo videre non poterat, et vivere. Numen
autem minus est, quam si Deum dixisset. Numen enim quasi nutamen Dei dicitur.» Quod postremum ait Barthius ex scelerato Paulo
illo ortum esse, qui carnificina Festi innumerabiles bonas res omni posteritatis memoriae male exemit, dignus optima sui parte
pati, quae fecit illi. Certe
numen est nutus, voluntas, et fere dicebatur ab ethnicis de voluntate et potentia deorum, atque adeo de ipsis diis, et de divinitate.
81.
Dispendia vocis, ut
famae dispendia, morae dispendia.
Si tibi mortalis sobolem promitteret ullus,
Ad desperandum forsan cunctatio mentis
74 Debuerat tardis haerens insistere verbis.
((70)) Nunc ego, quem Dominus, coeli terraeque repertor,
Ante suos vultus voluit parere ministrum,
Auribus ingratis hominis, visuque receptus,
Supremi mandata Dei temnenda peregi.
0068A Quare promissis manet irrevocabile donum;
((75)) Sed tibi claudetur trepidae vox nuntia mentis,
Donec cuncta Dei firmentur munera vobis.
75 Haec ait, et sese teneris immiscuit auris.
Interea populus miracula longa trahebat,
Quid tantum in templo vellet cessare sacerdos.
((80)) Egressus trepide, numen vidisse supernum
Nutibus edocuit, miserae et dispendia vocis.
0069A
0069A
82. Reg., Ott., Faust., Poelmann. pro d. s., Ald., Torn.,
remeat. Fabric., Poelm. in textu
rediit. Rom.,
repedat.
87. Poelm. pro d. s.,
Nunc: melius,
Tunc.
0070A 88. Poelm. minus bene
dimissus pro
demissus.
90. Rom.,
pubescere taedis cum nota in margine,
Virgineae taedae, scilicet animadversione id dignum esse, quasi Virgo pubesceret in nuptias.
0069A
83.
Levant, levem et tolerabilem faciunt amissam loquelam. Virgilius l. I, vers. 334:
Sis felix, nostrumque leves quaecumque laborem; et l. VIII, vers. 309:
Ingrediens, varioque viam sermone levabat. Hinc
levamen, consolatio.
0069B 85.
Anxia celebat, quia
occultabat se, ut ait Lucas, quasi erubesceret quod in senectute operam liberis dedisset. Schoettgenius tum hic, tum vers. 117,
anxia interpretatur laeta.
Gaudia ventris, quia vere gaudebat, gratiasque Deo agebat, quod abstulisset
opprobrium ejus inter homines. Nam omnes gentes probro vertebant sterilitatem feminarum. Inter Judaeos hujusmodi opprobrium eo majus erat, quia Messiam
ex sua gente nasciturum sperabant; ac proinde feminae steriles in hujus gloriae partem venire non poterant. Prudentius Dittoch.
vers. 14,
In ista—Risit Sara casa, sobolis sibi gaudia sera—Ferri, et Sedulius l. II, vers. 66:
Quae ventre beato—Gaudia matris habens cum virginitatis honore.
87. Caput II.—
Angelus Gabriel mittitur a Deo ad Mariam Virginem (Luc. I, 26-39) . Quamvis idem minister fuerit, idem angelus Gabriel, tamen ad Mariam Virginem
majora detulit. Annuntiavit enim Christum ex ea nasciturum.
0069C 89.
Desponsa; verbum magis Latinum, quam
deponsata: quamquam et hoc, quo Vulgata utitur, probum est. Multi intelligunt jam tunc B. Virginem nuptam fuisse, et significatione
minus propria dici desponsam, vel desponsatam. Juvencus, cujus sane auctoritas contemnenda non est, contrariam innuit, vel
clare etiam tenet opinionem. Etsi autem Juvencum, ut communi Patrum et theologorum sententiae cohaereat, explicare voluerimus
de solemni celebratione nuptiarum, quam etiam post veri matrimonii contractum dilatam esse intelligat, adhuc tamen a plerisque
hac in re dissidet, quod in eadem domo cum Josepho non habitasse crediderit, etiam postquam desponsa illi fuerat, aut matrimonium
cum eo contraxerat. Negari nequit rationes probabiles pro utraque sententia ex Evangeliis peti, ut vel ex iis colligi potest,
quae S. Thomas egregie disputat III part., quaest. 29, art. 2:
Ad tertium dicendum, quod sicut Chrysostomus dicit super Matthaeum, Beata Virgo
0069D
sic fuit desponsata Joseph, quod etiam esset domi habita. Nam sicut in ea, quae in domo viri concipit, intelligitur conceptio
maritalis: sic in ea, quae extra domum concipit, est suspecta conceptio. Et ita non esset sufficienter provisum famae B. Virginis
per hoc, quod fuit desponsata, nisi etiam fuisset domi habita. Unde quod dicitur, Nollet eam traducere, melius intelligitur,
id est, nollet eam diffamare in publicum, quam quod intelligatur de traductione in domum.
Unde et Evangelista subdit, quod voluit occulte dimittere eam. Quamvis tamen esset domi habita propter primam desponsationis
fidem, nondum tamen intervenerat solemnis celebratio nuptiarum, propter quod etiam nondum carnaliter
convenerant.
Unde, sicut Chrysostomus dicit, non dicit Evangelista, Antequam duceretur in domum sponsi, etenim intus jam erat. Consuetudo
enim fuit veteribus, ut sponsae in sponsorum domibus haberentur. Et ideo etiam Angelus dicit Joseph: Ne timeas accipere Mariam
0070A
conjugem tuam, id est, non timeas nuptias ejus solemniter celebrare: licet alii dicant, quod nondum erat in domum inducta,
sed solum desponsata. Primum tamen magis consonat Evangelio.
Opinionem, quae magis placet S. Thomae, confirmat Suarius disput.
0070B 7, tom. XVII. Aliam interpretationem, quae ad Juvencum magis accedit, tenent Anselmus, Abulensis, Cajetanus, Baronius, et
alii. Juvencus hoc ordine rem totam mihi narrare videtur. B. Virgo jam antea, et fortasse antequam nubilis esset, desponsa
erat suo propinquo, sed jussis parentum abdita virgineis tectis pubescebat, tempusque opportunum matrimonii contrahendi exspectabat.
Hoc ipso tempore apparuit illi angelus, et cum de Spiritu sancto concepisset, illico matrimonium verum cum sponso suo Josepho
contraxit, et ad salutandam Elisabetham se contulit. Nam si abdita virgineis tectis servabat diem nuptiarum, statim ac extra
ea tecta prodiisse, et quidem in montana in civitatem Judae cum festinatione ivisse cognoscimus, facile intelligimus, id peractum
post diem nuptiarum. Re ita exposita, vix ulla erit difficultas, quae levi negotio non dissolvatur. Ea enim, quae postea narrat
Juvencus vers. 168 seqq., commode explicantur de Josepho jam conjuge, et
0070C viro B. Virginis, qui secum cogitaverit de Maria conjuge sua dimittenda.
90. Martialis libr. I, epigr. 71,
Virgineam domum vocat virginum Vestalium aedes. Simili modo
virgineis tectis explicare possumus de aliqua domo, in qua virgines simul essent, et educarentur. P. Canisius libr. I De Deipara V. cap. 12,
et Suarius in 3 part., quaest. 29, art. 2, disp. 7, ex Patribus probant, fuisse in templo Hierosolymitano locum in quo virgines
Deo dicatae habitabant, et in his virgineis aedibus B. Virginem ab anno aetatis suae tertio, quo a parentibus in templo praesentata
est, ut pie creditur, usque ad suam desponsationem, vitam egisse. De hujusmodi asceterio virginum intelligi potest illud Machab.
II, III, 49:
Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant. Sed et virgines, quae conclusae
erant, procurrebant ad Oniam. Abdita ergo virgineis hujusmodi tectis B. Virgo caste et pie vitam transegit usque ad pubertatis tempus: sed annuntiatio
Verbi divini eo loco certe peracta non est,
0070D quandoquidem angelus missus est a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth. Oportet ergo, ut intelligamus etiam in
civitate Nazareth fuisse aliquem locum virginibus educandis accommodatum, vel tecta virginea, quae Juvencus memorat, nihil
aliud fuisse, quam cubiculum secretum in domo paterna Deiparae, in quo haec soli Deo vacabat, atque ostio clauso orabat Patrem
in abscondito. Natalis Alexander Sec. I Histor. eccles. cap. 1, art. 2, locum l. II Machabaeorum de virginibus, quae conclusae
erant, explicat de puellis quae pie educabantur, et propriis sibi cubiculis paternae domus, sive penetralibus latebant, neque
prodire foras sinebantur. De his ergo paternae domus tectis aequum est Juvencum exponere. Vide notam ad v. 620 h. l.
91. Glossa Reg.,
servare diem—Futurum nuptiarum. Ita alii hunc locum interpretantur, praesertim Koenigius. Quod si teneamus, matrimonium jam
0071B tunc contractum fuisse, id intelligemus de die quo caeremoniae publicae, et solemnes matrimonii peragi debebant, vel quo
Joseph in domum suam eam ducturus erat.
Servare interdum sumitur pro observare, esse in specula, exspectare.
Dies etiam sumitur pro
0071C tempore indefinito, ut idem sit
servare diem, ac exspectare tempus opportunum. Igitur B. Virgo jussis parentum permissa est, nempe data, seu tradita est; nam hanc significationem
habet hoc loco verbum
permitto, ut pubesceret virgineis tectis, et servaret diem. Sic enim procedit sensus horum versuum, non, ut exponit Wilkius,
abdita est pubescere et servare. Innuit Juvencus, Virginem Josepho desponsam fuisse, dum adhuc Ss. ejus parentes Joachim et Anna viverent. Multi tamen asserunt,
parentes Mariae Virginis e vita excessisse, cum haec annum aetatis XIV circiter ageret, ac proinde a sacerdotibus nuptui traditam
fuisse Josepho. Res incerta est, neque desunt scriptores antiqui, qui affirment utrumque parentem, aut saltem S. Annam superstitem
fuisse ad annum quartum vitae Salvatoris nostri. Accipio autem vocabulum
parentum propria significatione, non alia minus propria, quae sequiori aevo invaluit, qua propinqui
parentes dicuntur: de qua dixi ad Dracontium v. 586 libr. III.
76 Inde domum remeat completo ex ordine vates
Officio, amissamque levant promissa loquelam,
Nec dilata diu venerunt munera prolis;
((85)) Anxia sed ventris celabat gaudia conjux,
Donec quinque cavam complerent lumina lunam.
0070A Tunc majora dehinc idem mandata minister
Detulit, ad Mariae demissus Virginis aures.
Haec desponsa suo per tempora certa propinquo,
((90)) 77 Abdita virgineis caste pubescere tectis,
78 Et servare diem jussis permissa parentum.
0071A
0071A
92. Poelm. pro d. s., Ald.,
nuntius infert pro
infit.
93. Poelm. in textu, Rom., Ottob., Fabr.,
Salve, progenie terras jutura salubri. Ald., Torn., Poelm. pro d. s., Faust., et Daventr.
Salve progeniem terris paritura salubrem. Reg.,
Salve, progenies terras jutura salubris, ut Virgo dicatur progenies salubris. Grunerus
0071B loc. cit. ex mss. Un.
progenie terris futura salubri, et Cant.
progenies terris futura salubris, legit
progenie terris futura salubris, quod merito displicet Gallandio, qui praefert
progenie terras jutura salubri: ac revera metrum non patitur
futura, ac
paritura videtur glossema.
94. Torn.,
conspecta mendose.
95. Alcuinus l. II contra Elipandum male
Non pro
Nam.
96. Alcuinus loc. cit.,
per saecula; l. II contra Felicem male legit
per singula.
97. Rom.,
ut propriam.
98. Poelm., Faust., Gall., Torn., Fabr.,
Huic, ubi sub lucem dederis, sit nomen Iesus. Un. apud
0072A Grunerum,
Huic, ubi sub luce dederis, sit nomen Iesus. Barthii codex, Grunerus loc. cit., Alcuinus advers. Elipand., Rom., Ott.,
Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus. Ita Reg.; Cant., et Ald.,
sed nomen Iesus.
99. Ald., Torn., Faust., Rom.,
sic incipit. Poelm.,
0072B Fabr., et alii,
sic inchoat.
101. Rom., codex Barthii, Reg., Ottob., Gall.,
mihimet; quod magis placet, quam
mihi nunc in Aldo, Poelm., Torn., et aliis.
102. Torn., Faust., Rom., Ald., Fabr., Poelm. pro d. s.,
profatur Reg., Ott. cum aliis,
fatetur.
104. Codex Barthii,
Spiritus adveniet. Rom.,
Spiritus ac veniet.
106. Plerique editi distinguunt
gigni: populis. Ald., Rom., Faust.,
gigni populis. quem; quod sequitur Gallandius ex IX, 6 Isaiae,
Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et Lucae II, 11:
Natus est vobis hodie Salvator. Reuschius probat
gigni: populis quem, ex Act. Apost. IV, 12.
0071D
92. Virgilius l. XI, vers. 242,
Ita farier infit. Sic alii passim cum infinitivo: sed cum accusativo
sermonem infit non facile invenies.
93. A
juvo participium est
jutus et
juturus apud Tacitum, Palladium, et Columellam, qui l. X, vers. 121 ait:
Rutaque Palladiae baccae jutura saporem. Alii habent
victura pro
jutura.
95. His versibus Juvenci contra Felicem, et Elipandum probat Alcuinus, Christum filium Dei naturalem esse, ut ostendi in Prolegom.
num. 94.
98. Nomine
Iesus trissyllabo uti solet Juvencus; atque adeo legi potest
nomen Iesus. Verum etiam in hac scriptura
nomine Iesus intelligo,
Iesus esse trissyllabum, elisa ultima in
nomine.
101. B. Virgo sibi conscia erat virginitatis, eamque Deo voverat. Hinc ait:
Mihimet sperabo, etc., quod magis energicum est, quam
mihi nunc sperabo.
0072B Vide vers. 292 h. l., et vers. 301 et 617 libr. II; quibus in locis vox
sibimet occurrit.
103. Verba Lucae sunt cap. I, vers. 35:
Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit
0072C
tibi. Arnullus Lexoviensis carm. I imitatus est Juvencum, vel potius ipsius sacri codicis verba ipsa retinuit, ut observat Barthius
libr. IX Advers. cap. 17, col. 449. Versus Arnulfi est:
Virgineumque uterum virtus sacra Patris obumbrans. Hoc verbo utuntur veteres omnes versiones, et plerique Patres. Victorinus Africanus l. I adversus Arium dixit et
obumbrabit et
inumbrabit. Utrumque verbum bene Latinum est. Hugo Grotius putat, translationem sumptam ab avibus pullos excludentibus. Gregorius Magnus
Moral. XVIII, Job. XVII:
Veluti umbram quamdam tibi circumfundet, qua te ab aestu libidinis refrigerando contutabit. Theophylactus primum affert similitudinem avis pullos suos contegentis, sive alis obumbrantis; tum quasi dubitans proponit
comparationem pictoris primum delineantis, et umbras inducentis, et deinde perfectum colorem addentis. Maldonatus hanc similitudinem
rejicit, primam sic reformat:
Melius fortasse dixisset, sicut solet avis ova sua tegere, ut ejus calore pulli gignantur, excludanturque.
0072D Hoc adoptavit Grotius.
107. Animadvertenda est explicatio verborum Lucae I, 35:
Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Videtur Juvencus ita distinxisse
et quod nascetur ex te, sanctum vocabitur, Filius Dei. Aperte Tertullianus libr. IV advers. Marcion. pag. 701:
Propterea quod in te nascetur, vocabitur sanctum, Filius Dei. Verbum
vocabitur exponit Juvencus
vocitare necesse est. Nam in sacris litteris
vocari saepe idem est, ac
esse, Hebraico scilicet idiomate, ut Isaiae cap. I, vers. 26:
Posthaec vocaberis civitas justi, urbs fidelis, et hoc cap. I Lucae vers. 32,
Filius Altissimi vocabitur. Sic etiam Homerus Iliad. l. IV, vers. 6, verba Junonis ad Jovem refert:
Utrumque, tum quod ad genus, tum quod tua conjux—Vocor. Videlicet,
Et soror, et conjux tua sum. Interpretatio Juvenci haec est:
Sermone, et virtute Spiritus sancti
0073B
puer generabitur ex te, qui erit sanctus, et Filius Dei. Nonnulli interpretes monent,
sanctum jungendum cum verbo
nascetur, quia ita in emendatis Bibliis interpungitur. Joannes Albertus Bengelius Gnom. novi Testament. ad h. l. cum Tertulliano, interprete
Syro, et auctore sermonis contra omnes haereses apud
0073C Athanasium in Juvenci explicationem propendet, ut
sanctum pro parte praedicati habeatur. Mazochius t. III Spicil. ad h. loc. ita interpungendum conjiciebat, ut cap. II Lucae vers.
23:
Sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino
vocabitur. Maldonatus hanc interpungendi rationem non probat, qui etiam observat, eam a Beda fuisse rejectam. Minus vero probandum est,
quod ipse
sanctum vim potius adverbii, quam nominis habere cum paucis aliis censet.
Ad quam tranquillum sermonem nuntius infit;
Salve, progenie terras jutura salubri,
Desine conspectu mentem turbare verendo.
((95)) Nam tua concipient coelesti viscera jussu
Natum, quem regnare Deus per saecula cuncta,
79 Et propriam credi sobolem gaudetque, jubetque.
Hunc ubi sub lucem dederis, sit nomine Iesus.
Ad quem Virgo dehinc pavido sic inchoat ore:
((100))
0072A Nullos conceptus fieri sine conjuge dicunt.
Unde igitur sobolem mihimet sperabo venire?
Nuntius haec contra celeri sermone fatetur:
Virtus celsa Dei circumvolitabit obumbrans,
Spiritus et veniet purus, lectissima virgo,
((105)) Ac tibi mox puerum casto sermone jubebit
80 Magnificum gigni populis, quem credere sanctum
Supremique Dei natum vocitare necesse est.
0073A
0073A
108. Fortasse,
Sic cognata tua sterilis.
110. Reg.,
hauxit, quod videtur fuisse in Ottob., fortasse pro
hausit. Sed
auxit bonum est.
0073B 112. Nonnulli editi
nunc esse. Fabricius cum Ald., Faust. edidit
nunc ecce, quod confirmatum reperio in mss. Reg., Rom., et Ottobon., ubi mendum est
nunc et ecce. Sic etiam Lucas:
Ecce ancilla Domini, etc.
117. Ottob.,
prolis, a sec. m.
proles, non bene.
119. Ott., Reg., Ald., Torn., Faust.,
exsiluit; alii,
exiliit.
120. Rom., Codex Barth., Reg.,
vocis completa est flamine sancto. Ita etiam codex Un. apud Grunerum.
0074A Ex quo conjici posset
Divinae vocis: completa et flamine sancto, sic enim omittitur vocabulum
afflamen, de quo dicam in nota ad vers. 126. Ott.,
vocis, completa
0074B
affamine, sed videtur fuisse
afflamine. Grunerus ex cod. D. (fort. Cant.),
completa est famine legi vellet
affamine, ut vers. 126,
affamina sensit, Gallandio vitiosa haec ejusdem vocis repetitio videtur. Plerique habent
Divinae vocis completa afflamine sancto. Lucas ait:
Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth. Et exclamavit voce magna, et dixit. Hoc ergo est
afflamen sanctum. Nam
Divinae vocis jungo cum
tremore, nempe
ut audivit salutationem, etc.
122. Rom. mendose,
uteri sinu animae.
0073C
108. Cum in Vulgata Latina versione, et in Itala, et apud alios Patres legatur
cognata tua, non aegre feram, si aliquis ita legat in Juvenco,
Sic cognata tua, sterilis quae credita cunctis, producta scilicet ultima in
tua ob
st dictionis sequentis. S. Elisabetham sororem S. Annae matris Mariae Virginis fuisse aliqui tradunt. Alii alio modo explicant
cognationem Deiparae cum S. Elisabetha.
109.
Mortali germine, ut discrimen inter conceptionem Christi, et S. Joannis Baptistae indicetur.
0073D 110.
Aevum sumitur etiam pro senio, sive extrema senectutis parte.
111.
Parent sic omnia jussis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Victor. l. I Genes. vers. 73:
Plus sit tibi credere semper—Posse Deum, quidquid fieri non posse putatur.
113. His verbis consensus praestatur a Maria Virgine:
Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. In veteri Itala versione:
contingat mihi secundum verbum tuum. In Juvenco
secundum verbum tuum ita exprimitur,
Ut tua verba sonant, nimirum ut tua verba significant: habet enim verbum
sonare hanc significationem. Cicero, l. III Offic., cap. 21:
Haec duo verba inter se discrepare, re tamen unum sonare videantur; et lib. II. De finibus, cap. 2., al. 6:
Non intelligere
interdum, quid sonet haec vox voluptatis. B. Virgo Maria se Deo servire paratam ostendit eo videlicet
0074B in opere, quod Angelus explicuerat: quo consensu exhibito, illico Verbum caro factum est. Putant nonnulli, verba illa,
Fiat mihi secundum verbum tuum, innuere desiderium in Virgine. Juvencus solum consensum agnoscit, quem plerique alii sequuntur. Perinde enim est, ac si B.
Virgo diceret:
Ecce ancillam
0074C
Domino me exhibeo, ut fiat mihi secundum verbum tuum.
115. Caput III.
Visit Mariam Elisabeth. Luc. I, 31-56.
Judaeam urbem, videlicet Hebronem, ut plerique volunt. Evangelista ait,
In civitatem Juda, et in veteri Itala versione
Judae, vel
Judaeae.
119. Gifanius in Indice Lucretii verbo
dissilui contendit, veteres ita saepissime locutos
dissilui, exsilui, prosilui, non
dissilii, exsilii, prosilii. Forcellinus etiam in Lexico affirmat, tutius, et usitatius esse
exsilui, quam
exsilii. Omeisius contra asserit legendum
exsilii, quia ponitur pro
exsilivi, ut dicitur
audii, audivi.
120. Similia occurrunt 150, seq.,
Mox etiam assuetam penetrant spiracula mentem,—Completusque canit venturi conscia dicta: et v. 250.
121.
Magnum adverbii more, ut dicam ad v. 128.
122. Glossa in codice Reg.
sinuamine-gremio. Badius exponit
complexu recurvo. Juvencus rursus l. III, v. 56, Prudentius, et Sidonius hoc vocabulo si
nuamen usi sunt.
0074D 123. Rursus. v. 135.
Et seclis voluit Deus aequus haberi. Vide not. ad v. 713.
125.
Viscus est quodcumque intestinum animalis: nominatim pro utero ponitur, praesertim in numero plurali ab Ovidio, Seneca, Ulpiano,
et aliis. Ecclesia etiam canit:
Beata viscera quae portaverunt aeterni Patris Filium, etc.
126.
Affamen semel, et iterum ab Apuleio usurpatum lib. XI Metam. Ut igitur Juvencus
affamen, sinuamen dicit, sic
afflamen vers. 120 eum dixisse credendum est. Koenigius plura similia profert,
allegamen, eructamen, frustramen, imprecamen, irrigamen, micamen, picturamen, quassamen, scrutamen,
surculamen, temperamen, veteramen. Sed multa horum ex recentioribus petita sunt, neque imitatione digna.
Sic cognata tibi, sterilis quae credita cunctis,
Zachariae conjux mortali germine nuper
((110)) Aevo defessis auxit miracula membris.
Sextus adest mensis: parent sic omnia jussis.
81 Virgo dehinc: Domino famulam nunc ecce jubenti,
Ut tua verba sonant, cernis servire paratam.
Nuntius abscedens vacuis se condidit auris.
((115)) Illa dehinc rapidis Judaeam passibus urbem,
Zachariaeque domum penetrat, gravidamque salutat,
0074A Elisabeth: clausae cui protinus anxia prolis
Membra uteri gremio, motu majore resultant:
Et simul exsiluit mater concussa tremore
((120)) Divinae vocis: completa afflamine sancto,
82 Et magnum clamans: Felix o femina, salve,
Felicem gestans uteri sinuamine foetum.
Unde meam tanto voluit Deus aequus honore
Illustrare domum, quam mater numinis alti
((125)) Viseret! Ecce meo gaudens in viscere proles
Exsultat, Mariae cum prima affamina sensit.
0075A
0075A
127. Codex Un.,
Felix qui credit. Grunerus ex conjectura mallet
quae credis ex
Beata, quae credidisti. Vulgata, Poelm. pro div. script., Fabr.,
quae confisa fidem mox. Plerique,
quae credit finem mox affore verbis. Fabr.,
verbo pro
verbis, et vers. seq.
quod pro quae.
128. Barthius etsi legerit cum suo cod.
verbis, nunc legit
quod. Rejicit
locutus pro
loquetur in Fabricio, quia illud fidem in praeterita solum declarat, hoc autem eamdem etiam in sequentia dirigit. Fabricius ex ingenio,
ut arbitror, posuit
locutus ut exprimeret
0075B verba Lucae I, 45:
Et beata quae credidisti. Caeterum in veteri editione Fausti etiam legitur
quod, sed supra
verbis, et mox
loquetur. Reuschius sic legit:
Quae Deus ad famulam, magnum dignando, locutus, ex textu Graeco: Ὅτι ἔσται τελείωσις τοῖς λελαλημένοις αὐτῇ παρὰ Κυρίου. Idem notaverat Omeisius. Saltem
locutus retinendum est. Aliqui mss. Lucae delent
illi, aut
tibi.
129. Codex Barth., Reg. a p. m.:
Illa trahens animo per gaudia mixta pudorem, supressae vobis pavitantia dicta volutat. Ita etiam Torn., ubi tamen legitur
suppresse mendose, ut puto, pro
supressae. Rom.
Illa trahens animo per gaudia mixta pudore—Suppresse vocis. Omeisius scripturam Barthii in codice Fuldensi invenit, eamque reliquis praetulit. Accedit Reuschius, qui interpretatur,
pudorem ex agnitione indignitatis ortum: qui tamen indignitatis sensus gaudio admixtus erat, quod Dominus ipsam respexit.
Editio Coloniensis Hadamarii anni 1537:
Illa trahens
0075C
animum per gaudia mixta pudorem—Suppresso, vocis, quod Poelm. admisit in textu. Reg. a sec. m., et Ott.
Illa trahens animum per gaudia mixta pudore,—Suppressae vocis: quae lectio mihi placet, quamvis
0076A Reuschius putet loquendi hunc modum nimium popularem esse, et Juvenco indignum; cujus dicti rationem nullam affert. Vide
Virgil. l. 4, Aen. 285. Poelm. pro div. scr., Dav., Ald., Faust.
Illa trahens animum per gaudia multa pudore—Suppresso, vocis pavitantia dicta volutat. Ita Fab., sed
mixta pro
multa, qua scriptura Fabricii suam longe meliorem esse ait Barthius. Ego mallem
Suppressa voce.
131. Ott. a p. m., Reg., Rom.,
animo, quod edidit Torn. Plerique,
animus. Faust., Rom., Ott., Reg., Ald., Poelm., pro div. s.
celebrat. Torn. et
0076B alii,
rependit, quae est glossa in Reg.
132. Codex Barth., Rom., Ott., Torn.
Immensi: ita Reg. cum glossa,
totius. Alii,
Immenso. Faust. distinguit,
Immenso Domino: mundi.
133. Poelm., pro d. scrip.,
vix gaudia tota—Ipsum te caperent, quod exstat etiam in ed. Fausti cum mendo
caperant. Reuschius cum aliis,
vix gaudia tanta—Spiritus iste capit, videlicet animus; negatque, cum Un. legendum
ipse pro
iste. Sciendum quippe est, pronomen
iste aliquando pro
hic poni, ut contra
hic pro
iste.
136. Ald.
Abstulit: alii,
Sustulit. Poelm., pro d. s.,
servis pro
saevis; id probum est. Rom.,
serus.
137. Poelm., pro d. s.,
Immensis humiles.
138. Faust., Fabr.,
ternos ex.
139. Faust., Ottob., Reg., Poelm., pro d. script., Torn., Fabr., Rom., Ald., et alii,
repedat, quod verius videtur, quam
remeat, ut legitur in aliis, et in veteri etiam codice Barthii: qui fatetur quidem,
0076C
repedare esse verbum antiquum, et probe Latinum, sed illo tot locis ait scatere christianos scriptores, ut saepe in illorum locis
aliud legere velit.
0075C
127. Finis, ait Barthius, est propter quem datur quid: quo effato scripturam editam confirmat. Iterum Juvencus hoc l. vers.
238,
Finemque imponere verbis—Dignetur cum pace suis.
128.
Magnum adverbii more pro
valde. Val. Flaccus l. I, vers. 263,
Magnumque sonantes. Adde Plautum, Gellium, alios.
130.
Suppressae vocis dicta sunt verba prolata summissa voce. Quod clarius dici potuit, et ut ego conjicio, dixit Juvencus
Suppressa voce pavitantia dicta volutat, producta ultima in
voce ratione caesurae: quae quidem ita apud antiquos insolens est, sed frequens apud poetas sequioris aevi, et frequentior appareret,
si librarii audaces, ejusque consuetudinis
0075D ignari, multos versus non corrupissent. Denotatur modestia Virginis in colloquio. Cicero, pro Sylla, cap. 10:
Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli, de audacia conjuratorum omnium dixisset, tantummodo ut vos, qui ea probatis,
exaudire possetis: de supplicio P. Lentuli, de carcere magna, et queribunda voce dicebat.
Vox propria poetarum est
pavitantia, sed bonorum tamen poetarum, ut Virgilii, Lucretii, Terentii, Valerii Flacci, Senecae Tragici.
132.
Immensi mundi, ut in oratione Eugenii Toletani ex optimis exemplaribus,
Rex Deus, immensi quo constat machina mundi, non, ut in aliis legitur,
Rex Deus immense, quos constat machina mundi. Vide Prolegom. in Dracontium, n. 66, pag. 49 seq.
0076C Reuschius id confirmat, quia si mundus immensus, quantus erit ille, qui eum condidit? Prudentius, l. I contra Symm.:
Magnique immensa creaverit orbis. Ovidius, l. II Met. v. 35:
Ille refert: O lux immensi publica mundi.
134. Plerique verba Deiparae,
Quia respexit humilitatem ancillae suae, intelligunt de virtute humilitatis: Maldonatus cum Juvenco, et aliis de abjecta, vilique conditione.
136.
Fregit superbos eleganter, ut
frangere hostes, nationes. Cicero, I Catilin. cap. 9:
Te ut ulla res frangat? Tu ut umquam te corrigas? De voce
thronus vide Comm. ad Prudentium, v. 102, Apoth.
137.
Largifluus vox est veterum Lucretii, et Pacuvii.
0076D 138. In Vulgata habemus
quasi mensibus tribus. In multis exemplaribus veteris Italicae deest
quasi, ut hic apud Juvencum et S. Ambrosium, libr. II in Lucam. Saepe apud Juvencum occurit adjectivum hoc numerale
trinus, quod distributivum est, verum interdum ponitur extra distributionem, ut hoc, et aliis in locis a Juvenco. Idem significat,
et eodem modo accipi soler
ternus sive distributive, sive extra distributionem; ex quo accidere solet, ut in mss. non solum Juvenci, sed etiam aliorum unum
pro altero ponatur, ac discrepent inter se vetera exemplaria.
139. Fabricius in Commentar. poet. christ. ait,
repedare esse pedibus domum remeare. Origo quidem
0077C verbi haec videtur esse, quasi
pedem retrahere, sed simpliciter ponitur pro
reverti. Hoc verbum, a Lucilio et Pacuvio usitatum, deinde in obsoletis positum, in usum denique reduxerunt cadentis latinitatis scriptores,
Juvencus, Ammianus, Damasus, alii. Vide Cellarium, Cur. Posterior., et Jo. Ludovicum de la Cerda, Advers. sacr., cap. 21,
num. 6. Reversa vero est Deipara in domum suam
jam certa futuri, non quod antea certa non esset, sed quia experientia didicit, vera esse, quae Angelus de Elisabetha pronuntiaverat.
Felix, quae credit finem mox affore verbis,
Quae Deus ad famulos, magnum dignando, locutus.
Illa trahens animum per gaudia mixta pudore,
((130)) 83 Suppressae vocis pavitantia dicta volutat:
Magnificas laudes animus, gratesque celebrat
Immensi Domino mundi. Vix gaudia tanta
0076A Spiritus iste capit, quod me dignatus in altum
Erigere ex humili celsam, cunctisque beatam
((135)) 84 Gentibus, et seclis voluit Deus aequus haberi.
Sustulit ecce thronum saevis, fregitque superbos,
Largifluis humiles opibus ditavit egentes.
Tunc illic mansit trinos ex ordine menses,
Ad propriamque domum repedat jam certa futuri.
((140))
0077A
0077A
140. Reg., Ott., Rom., Reuschius cum quinque codicibus, Barth., Poelm., pro div. s.,
quo jussum fundere foetum—Elisabeth volvenda dies in luminis auras—Cogeret: ad partus famam collecta. Ita Torn., sed distinguit
Cogeret ad partus famam: collecta, minus bene; pejus vero, quod scribit cum aliis
Elizabeth
0077B pro
Elisabeth, quod poscit metrum. Ald., Faust., Fabr., Poelm. in textu, Daventr., et alii,
quo sarcina deserat alvum—Elisabeth liquidas solvenda in luminis auras:—Ad partus fama tantos collecta. Barthius, qui hanc scripturam alibi falsam judicavit, quasi errorem peperisset nomen
Elisabeth indeclinabile positum, postea, l. LVI, cap. 17, eamdem videtur admittere: sed pro
deserat legit
deseret a verbo
deserare, recludere, resignare, quod poscit solvendi verbum de altero versu sese ingerens. Idem Barthius in Fulgentio corrigit,
Deserate flosculis pro
Reserate, libr. I Mythol., et apud Apul., l. I Metam., nonnulli legunt
deseratus pro
reseratus.
143. Poelm., pro d. s.,
per gaudia. Barthii codex
frequentans pro
frequentes.
145. Reuschius distinguit:
Abnuit hoc genitrix; sed, Joannes vocitetur,—Ingeminat. Alii,
sed Joannes.
146. Ott.,
ingemuit, recte correctum per
ingeminat.
0078A Hadamarii Ed., Rom., Poelm., in textu,
cunctis tunc. Plerique,
muti tunc.
147. Reg., Ott., Poelm., pro d. script., Torn., Fabr.,
Consulere, scriptoque rogant edicere nomen, quod bonum est, producto
e postremo in
consulere
0078B ob duas consonantes vocis sequentis. Barthii codex,
Consulerent, scriptoque rogant. Rom.,
Consulere, et scriptoque rogant. Ald., Faust., Poelm., pro alia scriptura,
Consulere, in scripto rogitantque edicere nomen. Poelm., in textu, Hadamarius,
in scriptoque rogant.
148. Barthius alicubi legit
dum pro
cum.
149. Mendum crediderim in Fabricio
sonentia pro
sonantia, quamvis
sonere pro
sonare dixerint veteres, ut multa similia, quae hoc loco congerit Schoettgenius.
150. Fabr., mendose,
penetrans. Codex Barthii,
penetrant spiracula linguam. Torn.,
essuetam, Hadamarius,
assueta, quod edidit etiam Westhemerus pro divers. script., Rom.,
assuetam penetrant spiritalia mentem: sed fortasse prius fuit
spiracula, quod unice probo. Non male esset
assueta, producta ultima ratione caesurae. Sed
assuetam confirmat versus 720, l. II.
0077C
140. Caput IV.
Joannis Baptistae nativitas. Lucae I, 56, 80. Phrasis
Fundere foetum facilitatem edendi foetum innuit. Dracontius, l. II, v. 682, de eodem partu S. Elisabethae:
Fundatur de ventre puer sub sorte beata.
141.
Elisabeth indeclinabile: scilicet volvenda dies cogeret Elisabetham fundere foetum.
Volvenda dies habet vim instantis temporis, ut observavit Gifanius, Ind. Lucretii, verbo
volvenda. Virgilius l. IX,
0077D v. 6:
Turne, quod optanti Divum promittere nemo—Auderet, volvenda dies en attulit ultro. Avitus, l. V, v. 411, al. 416:
Maxima nocturnas jam pars exegerat horas,—Et volvenda dies instabat sorte propinqua.
142. Notandus est mos a Graecis, Latinis, et Judaeis usitatus, quod propinqui convenire solebant ad visendas puerperas, et
adesse, cum post octo, vel novem dies, infanti nomen imponebatur.
145. Sumit particulam
sed ex Evangelio:
Dixit, Nequaquam, sed Joannes vocabitur.
147. Maldonatus ad hunc Evangelistae locum sic ait:
Juvencus scripto existimat Zachariam interrogatum. Mens Juvenci alia mihi videtur, nimirum Zachariam nutibus rogatum, ut scripto nomen pueri ediceret.
148. Vulgata,
Et postulans pugillarem: sic etiam
0078C Itala in plerisque ms., sed in Cantabr.:
Et cum petisset tabulam scripsit: Joannes est nomen ejus. Ambrosius in Luc.:
Et accepit pugillares, etc., quod magis Latinum est: nam in singulari neutrum est
pugillar. Subaudiri autem potest
tabellam in
pugillarem. Nam etiam
pugillares adjectivum est, et subauditur
tabellae, codicilli, aut aliquid simile. Prudentius, hymn. 9, Peristeph. de S. Cassiano, v. 15:
Unde pugillares soliti percurrere ceras. Forcellinus ait:
Corripit hic Prudentius primam, malus auctor prosodiae. Ego vero non video, cur reprehendendus sit Prudentius, cum
pugillar a
pugillo, seu
pugno dicatur, et in
pugillo prima sit brevis. Corripuit etiam Ausonius in iambico dimetro, epigr. 146,
Bipatens pugillar expedi. De hujusmodi tabellis cera illitis, quibus veteres scribebant, vide Comment. ad cit. hymn. S. Cassiani. Juvenci sententia
ita exponenda est, ut Zacharias simul et scripserit nomen, et, recuperata facultate loquendi, illud
0078D pronuntiaverit. Hoc innuit Evangelista:
Scripsit dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. Et videtur potior fuisse ratio, cur mirarentur, quod nomen pronuntiaverit, quam quod scripserit. Poterant enim Zacharias
et Elisabeth nutu et scripto antea inter se consensisse de nomine Joannis imponendo. Equidem non satis intelligo rationem
S. Ambrosii in comment. ad h. l.:
Et quidem ille mutus intimare vocabulum filii nequivit uxori: sed per prophetiam Elisabeth didicit, quod non didicerat a marito. Ratio Ambrosii confirmari poterit, si dicatur. ita Zachariam fuisse mutum, ut non solum non loqui, et non audire, sed neque
scribere quidem posset. Verum id neque ab Ambrosio exprimitur, neque, ut ego censeo, ab evangelista innuitur.
Jamque aderat tempus, quo jussum fundere foetum
85 Elisabeth volvenda dies in luminis auras
Cogeret. Ad partus famam collecta cucurrit.
Turba propinquorum, tum gaudia mira frequentes
Concelebrant, nomenque jubent genitoris habere.
((145)) Abnuit hoc genitrix, sed Joannes vocitetur,
0078A Ingeminat. Placuit muti tunc jussa parentis
Consulere, scriptoque rogant edicere nomen.
Sed, proh mira fides! tabulis cum scribere tentat,
86 Implicitam solvit per verba sonantia linguam.
((150)) Mox etiam assuetam penetrant spiracula mentem,
0079A
0079A
151. Barthii membranae,
Completusque Dei venturo conscia dicta, ex quo Barthius restituere vult
Dei venturi conscia dictat. Torn.,
ventura vitiose.
152. Ott.
concelebrant et
frequentant, minus bene.
154. Torn., Rom., Reg., Ott.,
quod: alii,
qui.
0079B 160. Poelm., Rom., Ald., Fabr.,
Et tu. Reg., Ott. cum Torn.,
At tu. Versiones Vulgata, et Itala,
Et tu, puer. Codex Cantrabr.,
Et tu autem, infans.
161. Torn., Reg., Ottobon.,
Dicere, et Dominum mox praegrediere viando. Ald. ita, sed
progrediere. Cum Aldo facit Rom., sed mendose
progredire. Poelm.,
Diceris, Dominum mox praegrediere viando, et pro div. s.,
progrediere. Praegrediere praeferendum est ex verbis Lucae I, 76:
Praeibis enim ante faciem Domini.
0080A Et in codice Cantabr., apud Sabatierium,
Antecedes enim ante faciem Domini. Faustus cum Aldo facit, alii cum aliis,
praegrediere.
162. Ald., Roman., Torn.
per limen. Plerique
per lumen, quod ad verba Lucae I, 79, propius accedit.
0080B 165. Plerique scribunt,
Exhinc: Sabatierius, pro d. s.,
Exin.
168. Roman. et codex Barthii,
Mariae sponsi, quod tantumdem est, ut ait Barthius, cap. 5, libr. LXIX Advers.
171. Barthii codicis margini apposita erat conjectura philologi veteris
Dedecus oppressae, qua indicatur, S. Josephum existimasse vim illatam fuisse Virgini. In Rom.,
cedet, error, pro
celet.
0079B
154.
Visere et
visitare in mysterio Incarnationis exponendo saepe usurpatur. Confer Commentar. hymn. XI Cathem. Prudentii, v. 32:
Dignatus orbem viseret.
155.
Cornu salutis, ex sacro codice.
Cornu Hebraica phrasi potentiam et regnum significat.
0079C 156. Verba Lucae sunt:
Et erexit cornu salutis in domo David pueri sui. Versio Itala ex ms. Colbert.,
in domum. Erigit ergo Deus potentiam et salutem, indulgetque lumen ex familia David.
161. De verbo
viare egi in comment. ad Prudentium, praefat. 2 Apoth., vers. 15. Adde Cerdam Advers. sacr., cap. 144, n. 34.
164.
Abrumpent, discutient, dispellent; e tenebris emergent.
166. Trigesimo aetatis anno eos, qui ex ordine sacerdotali erant, Judaei ad officium sacerdotis admittere solebant. Numer.
cap. IV, vers. 3 et 47.
167.
Pleno aevo, plena aetate, plenis annis, ut Virgilius dixit de Lavinia,
Jam plenis nubilis annis. Vide notata a nobis ad vers. 384, l. I Dracontii.
168. Caput V.
Joseph cogitat relinquere Mariam. Matthaei I, 19-24.
169.
Onus uteri hoc pariter modo dicunt Ovidius, Gellius, Sidonius, Avitus, Sedulius, quorum loca annotavit Omeisius. Ovidius, l. III
Fast. vers. 42:
Coelesti
0079D
tumidus pondere venter erat. Consule Arntzenium, ad Sedulium, l. I, vers. 96.
171. Glossa in codice Reg. est,
thalamos—sponsalia. Sponsalia proprie sunt promissio et stipulatio futurarum nuptiarum. Juvenalis, sat. 6, vers. 25:
Conventum tamen, et pactum, et sponsalia nostra—Tempestate paras. Glossa confirmari potest versu 178:
Haec praecepta sequens servat sponsalia pacta. Verba Matthaei sunt:
Joseph autem vir ejus, cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Pro
traducere Graece est παραδειματίσαι, quod est ignominiae exponere, ostendere in exemplum, infamare.
Dimittere, quod omnes exhibent, in textu Graeco est ἀπολῦσαι; quod si sermo sit de conjuge, verti posset
divortium cum ea facere, si de sponsa,
0080B melius esset
repudiare: nam repudiari etiam potest futurum matrimonium. In codice Cantabr.,
Et nollet eam praepalare. Hilarius, in Matth. I:
Et dictum hoc Joseph volenti eam abjicere, quia justus ipse nollet in eam lege decerni. Augustinus, epist. 153:
Et nollet eam divulgare. Vigilius Taps., lib. XII de Trin.:
Et
0080C
nollet eam detegere. Secum igitur cogitabat Joseph, quanam ratione dedecus Mariae celaret, eamque dimitteret, aut ejus conjugium abjiceret. Haec
est expositio Juvenci, qui propterea non approbat sententiam nonnullorum, qui explicant
nollet eam traducere, hoc est, nollet eam in domum suam ducere. Barthius, libr. Xxxxiv Advers. cap. 9, probat,
traducere verbum nuptiale esse ex Prudentio Juniore Hispano puto, in Vita B. Mariae virginis. Verum hic auctor, ut ego
traducere dixit, ut explicaret, novam nuptam in aliam familiam transiisse, quia jam tum aliqui verba Matthaei,
Et nollet eam traducere sic accipiebant. Alii existimant, Josephum nihil mali de B. Virgine judicasse, vel quia intellexerat, eam concepisse de Spiritu
sancto, vel quia eximia Virginis sanctitate permotus omne judicium sustinuit. Ab his etiam dissentit Juvencus, qui potius
cum Chrysostomo, Ambrosio, Augustino, Justino, aliisque Patribus et interpretibus tenet, Josephum sibi persuasisse Mariam
concepisse ex adulterio. Menochius ab opinione philologi
0080D veteris, qui in Juvenco conjiciebat
Dedecus oppressae, non abhorret.
Fortasse, ait,
existimavit Joseph, Mariae vim illatam, atque ita absque illius peccato gravidam esse. In novo Thesauro Theologico-Philologico inserta est dissertatio Francisci Baringii
De paradigmatismo, seu repudio sponsae adulterae.
172.
Divinum hoc est, ait Barthius pag. 2778:
Quod indicat, non somnium solum, sed ipsum etiam somnum homini immissum a Deo: quo pacto saepius ad capienda per soporem monita,
et praesagia divina hominum animi disponuntur ex sententia gentilium poetarum, ut Homerus
ἐκ Δὶος ὔπνον
appellarit. De somniis, quae a Deo in veteri, et novo Testamento immissa esse constat, agit Durantus in tract. De visionib, cap. 9, et
Benedictus XIV, de Beatif. libr. III, cap. 51.
Completusque canit venturi conscia dicta:
Concelebrent cuncti laudes, gratesque frequentent
Astrorum, et terrae, pontique, hominumque parenti:
Visere quod voluit, propriamque absolvere plebem.
((155)) En beat antiquam gentem, cornuque salutis
Erecto, indulget Davidis origine lumen.
Hoc est, quod prisci cecinere ex ordine vates:
Haec est illa salus, quae nos ex hostibus atris
Eripit, ut juste justo servire queamus.
((160)) 87 Et tu, parve puer, sanctus, dignusque propheta
0080A Dicere, et Dominum mox praegrediere viando.
Illius et populum duces per lumen apertum:
Errorem per te spernent, mortisque tenebras
Abrumpent omnes, tua qui praecepta sequentur.
((165)) Exhinc secretis in vallibus abdita semper
Vita fuit puero, donec, poscentibus annis,
Vatis ad officium pleno pubesceret aevo.
Interea Mariae sponso miracula mentem
Sollicitant, manifesta uteri quod pondera vidit:
((170)) Et secum volvit, quanam ratione propinquae
Dedecus oppressum celet, thalamosque recuset.
88 Talia tractanti torpescunt membra sopore,
0081A
0081A
173. Poelm., pro d. s., Fabr., ita legunt hunc versum:
Mox stertente, Dei vox est audita monentis, quem spurium esse recte judicat Barthius loc. cit.
174. Torn.,
pactum; alii,
pactae. Poelm., pro div. s., ita legit:
Tu sponsam capias, vacat omni pactio fraude.
175. Codex Barthii
sanctus, quod Barthius praefert
sancto; idque ab sciolis correctoribus positum affirmat, sed non confirmat. Favet illi, quod apud Matthaeum legitur,
Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Hoc tamen ipsum innuit nostra scriptura
0081B verbis
sancto foetu.
177. Rom. et editi omnes, quos vidi, ita habent:
Nobiscum Deus est cui nomen, protinus ille. Reg., et Ott.:
Nobiscum Deus est nomen cui protinus ille, et a pr. m. ita videtur esse scriptum, ut intelligatur
cui scilicet
virgini, sed a sec. m. in Reg. addita est interpunctio
0082A
nomen cui: protinus, cum glossa
cui—proli.
179. Poel., Hadam.,
Sed tum forte novi capitum discussio census, quae scriptura approbatur a Barthio ex suis membranis, et exstat in Ott., in Torn., ubi mendose
furte, et
discussia exaratur, et in Aldo, qui
cum habet pro
tum. Aldo adhaeret Rom., sed ad marg. pro
capitum corrigitur
capitur. In Reg. non contemnenda est varietas
novo capitum discussio censu. Fabric., Faust.,
novus, capitum discussio, census, quod exprimitur a Poelm., pro d. s.,
Sed cum forte novus, et a Barthio, libr. XI Advers. cap. 20.
180. Reg.
Caesaris Augusti ex jussis. Faust., Poelm.
0082B pro d. s.:
Caesareque Augusto jussus per plurima scribi, quod spurium videtur. Plerique
Caesaris Augusti jussis per plurima terrae, quae est interpretatio verborum Lucae II, 1:
Ut describeretur universus orbis. Fabricius edidit
jussu pro
jussis, secutusque eum est Sabatierius.
0081B
173. In scripto codice Barthii glossa haec erat:
Horrida somnia—quod somno dubietatis premebatur: quae loquitur de illa suspicione, quam de vitiata conjuge habebat Joseph, adeoque ad hunc locum parum, aut nihil potius facit,
ut animadvertit Barthius. Vocem
horrida poeticam dicit idem Barthius, et ex re ipsa natam, cujus quidam velut horror ansam dederit mutationi. Juvencus iterum hoc
libr. vers. 286, de Magis,
Totam mox horrida somnia noctem—Sollicitant. Adde, horrorem de metu religioso dici, et saepe cum veneratione conjungi. Valer. Flaccus, l. II, vers. 432:
Threiciis arcana sacris: hic numinis ingens—Horror.
0081C Confer Comment. ad Prudentium, l. I contra. Symm. vers. 199.
174. In codice ms. Barthii glossa erat,
Posse hinc concludi inter consponsos solum, firmum tamen esse conjugium. Nescio quo haec pertineant, nisi fortasse innuitur, nondum fuisse matrimonium verum inter Josephum et Mariam. Plerique tamen
sentiunt, cum Joseph eam animo volvebat cogitationem, ratum matrimonium jam fuisse contractum, et verba Matthaei,
Accipere conjugem tuam interpretantur retinere, non dimittere; et quoniam animo jam cogitaverat eam dimittere, jubetur ab Angelo eam cogitationem
abjicere.
Pacta proprie erat puella, quando de nuptiis certa conditione convenerat:
sponsa, cum solemnes stipulationes, quae sponsalia dicebantur, accedebant. Hoc tamen discrimen a bonis scriptoribus non semper observari,
demonstrat Reuschius, qui etiam tenet,
conjugium pactae dici pro
conjugem pactam more Graecorum. Hieronymus hac in re dubius mihi videtur in cap. I Matthaei:
Martyr Ignatius
0081D
etiam quartam addit causam, cur a desponsata conceptus sit: Ut partus, inquiens, ejus celaretur diabolo, dum eum putat, non
de virgine, sed de uxore generatum.
Hic astruitur matrimonium ratum. Diabolus enim, qui non ubique praesens est, et ignorat ea quae, ubi ipse non est, aguntur,
videns, Mariam uxorem esse Josephi, putare potuit, partum non de virgine, sed de uxore generatum. Addit Hieronymus:
Antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Non ab alio inventa est nisi a Joseph, qui pene licentia
maritali futurae uxoris omnia noverat.
Intelligo
licentia pene maritali, quia sponsus erat, non maritus, quod clarius exprimitur verbis
futurae uxoris. Nondum ergo Maria uxor erat. Postea tamen subjungit:
Quomodo Joseph, cum crimen celaret uxoris, justus scribitur! Sed hoc testimonium Mariae est, quod Joseph sciens illius castitatem,
et admirans, quod evenerat,
0082B
celat silentio, cujus mysterium nesciebat. Hic simpliciter vocat
uxorem Mariam, cum paulo ante
futuram uxorem appellasset. Nescio vero, an probari possit, nomine
futurae uxoris ab Hieronymo intelligi
futuram matrem aut
matrem familias: Hieronymus enim in
futura uxore rationem innuit cur Joseph omnia sciverit.
177. Matthaeus, I, 23:
Et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. In codice Barthii glossa erat
Homo-Deus. Relativum
cui in fine periodi rarum est, sed aliquando tamen usitatum, ut a Prudentio hymn. 2 Perist. v. 299:
0082C
Gemmas corusci luminis,—Ornatur hoc templum quibus: quo versu clauditur stropha.
178.
Sponsalia pacta: si proprietatem verborum attendas, rursus censebis Juvencum in ea fuisse opinione, B. Virginem nondum Josepho nupsisse, cum
is ejus thalamos recusare, et ab sponsalibus recedere cogitabat. Sed necesse non est, ut in Juvenco magis quam in Evangelio
proprietatem verborum retineamus. Confer notam. ad vers. 174.
179. Caput VI.
Edictum Augusti Caesaris. Lucae II, 1-7.
Novum censum vocat Juvencus, ut explicet verba Lucae cap. cit., v. 2:
Haec professio prima facta est, etc. Ex his versibus, ut ait Barthius l. LXIX, cap. 5, clarissime docemur, et quid discussio sit in talibus scriptorum locis,
et quae illa recensio fuerit populorum sub Augusto: quali vix multis verborum periodis descripserint alii. Addit, discussionem
novi census dici, quia non talis discussio census fuerat per terrarum orbem ulla temporum memoria audita. Invehitur deinde
contra Georg. Fabricium, quod aut
0082D mutaverit ipse veram scripturam, aut vitiosam priscam editionem sequi voluerit.
Certe, inquit,
suspicor, nimia licentia in auctores, quos scholae commendabat, ipsum illusum a scholastico supercilio. Cui generi hominum
parum abest, quin bonorum auctorum recensio semper aliquid superbiae culpabilis induerit.
Catholici scriptores, qui ita de Fabricio judicarunt, auctoritate acatholici hominis Barthii facile suum judicium tueri possunt.
Discussio autem quid sit, explicat Barthius locis citatis. Erat enim quoddam officium discussoris, nempe inspectoris, censoris, aut
quaestoris; ac proinde discussio est inspectio, censio, census, diligentior examinatio, scrutatio. Vide l. X Cod., tit. 30,
leg. 1, etc. Macrobius, Symmachus, Julius Firmicus vocabulum
discussio hac significatione usurpant.
180.
Plurima terrae, ut
amoena locorum, aspera
0083C belli, infra vers. 262,
per longa viarum, et similia.
Plurimus cum genitivo legitur apud Silium, libr. XVI, vers. 362:
Insignis multa cervice et plurimus idem—Ludentis per colla jubae.
Audivitque Dei super horrida somnia vocem:
89 Accipe conjugium nullo cum crimine pactae,
((175)) Spiritus implevit sancto cui viscera foetu.
Hanc cecinit vates venturam ex virgine prolem;
0082A Nobiscum Deus est nomen cui. Protinus ille
90. Haec praecepta sequens, servat sponsalia pacta.
Sed tum forte novi capitum discussio census
((180)) Caesaris Augusti jussis per plurima terrae
0083A
0083A
181. Rom.,
Syriae hoc tum jure regebat. Omeisius cum uno Cantabrigiensi,
Describebatur. Syriam tunc jure: quae lectio se Reuschio approbabat, sed propter otiosam particulae
tunc repetitionem edidit cum Poelm., Ald., Torn., Hadam., Fabr.,
Syriae, quam, ut intelligatur
terrae Syriae. In Reg. est,
Syria, sed videtur fuisse
Syriae. Ott., probe,
Describebatur, Syriam cum jure regebat: nam
plurima terrae, id est, loca, vel aliud simile innuunt verba Lucae
universus orbis. Faustus edidit.
Describebatur Syrie: quam, ut sit
Syrie pro
Syria.
0083B 182. Poelm., pro div. script.,
proprii, ut intelligantur populi, quod tenent Ald., Torn. In utroque Cantabr. et Reg.,
Cyrinus proprio, minus recte, quasi
proprio jure. Refine
proprios, videlicet
fines.
183. Poelm., Ald., Torn., Hadamar., Fabr., et alii,
Addebant. Vera lectio,
Edebant, quae exstat in Barthii codice, et in nostro Ottob.
Edere verbum proprium in censu, et paulo post recurrit, ubi aliqui legunt,
Obtulit hic illum. Rom., perperam,
vires, genusque, nomenque.
185. Ott.,
quae genuit: Mariae quae censum. Reg.,
quae genuit, generis quae censum. Aldus, Rom., et alii,
quae genuit, generis censum quae.
186. Daventr.:
Obtulit hic illam: genus hinc uterque trahebat. Torn., Poelm., Hadamar., Fabr.,
Obtulit hic illum, genus hinc quod uterque trahebat. Ott.:
Edidit hic illam Davidis origine Joseph. Reg.
Edidit Mariam Davidis origine Joseph: a sec. m.,
hic Mariam cum glossa
in Bethleem. Aldus,
Edidit hic Mariam. Davidis origine Joseph: sed punctum
0083C post
Mariam mendose appictum videtur. Codex Barthii ita sine puncto, cui consonat Rom., et duo Cantabr. Sabatierius ex utraque lectione
duos versus effecit:
Edidit hic Mariam: Davidis origine Joseph—Obtulit hic illam, genus hinc quod uterque trahebat,—Desponsamque,
0084A etc. Schoettgenius restituere volebat:
Obtulit hic illum Davidis origine Caesar,—Addidit et Mariam, genus hinc quod uterque trahebat: videlicet Hic,
Bethlehemi; Illum,
censum. Ita vero ordinem versuum seqq. collocat:
Desponsamque—Illic cum duobus seqq.—
Hospitium.—Augusti—Circa.
188. Reg.,
hospitio amborum cum cod. Barthii, et Rom. Ald., perperam,
Hospitum amborum.
189. Editi plerique, et Rom.
perparva. In cod. Reg. est
praeparva, idemque videtur esse in Ott. Codex
0084B Barthii,
praeparva habitacula arvi: quo postremo latere aliam vocem Barthius censet. Aliquid cogitabat de
antro. Conjicere libet, ut morem illi geram,
Angusto fuerant praeparva habitacula in antro. Ald.,
faerat.
190. Et seqq. Ott., Reg., Codex Barthii, et apud hunc Lugdunensis editio anni 1551, Poelm., pro d. s., Torn.,
Illic virgo novo completo in tempore foetu—Solvitur, et puerum veteri cunabula textu—Involvunt, duroque datur praesepe cubili. In Ott., a pr. m.,
cubile, et videtur fuisse
completa, quod clare legitur in Reg. et Rom. Ad sexti casus concursum vitandum Reuschius edidit
completa in tempora: sed veram lectionem autumat:
Illic virgo novum completo in tempore foetum—Solvitur, per synecdochen. In Torn., et secunda scriptura Poelm.,
completo in tempore. Ald., Hadamar., Fabr., Poelm., in textu,
Illic Virgo novum completo tempore foetum—Edidit, et leni pannoso tegmine motu—Texit, cui durum cunas praesepe ministrat. Fabr.,
fotu pro
motu; Hadamar.,
0084C vitiose,
complures pro
completo. Daventr.,
cui cunas durum. Schoettgenius:
Edidit, atque levi pannoso tegmine fotu. Barthius totam hanc lectionem tamquam spuriam merito rejicit.
0083C
183.
Edebant, hoc est, profitebantur, promulgabant, exponebant. Est verbum forense. Ulpianus, Dig. libr. II, tit. 13, qui totus est
de edendo, leg. I:
Edere est etiam copiam describendi facere, vel in libello complecti, et dare, vel dictare. Plinius, libr. X, epist. 22:
Cum annos ejus, et censum, sicut praeceperas, ederem, admonitus sum a peritioribus, etc. Alii
crederem, minus bene.
0083D 184. Possis ita explicare, Bethlehem urbs Judaeae est. Sed fortasse Juvencus legit, In
Bethlehem Judaeae: ita enim legitur in versione veteri ms. Cantabr., et in textu Graeco. Et hanc lectionem tuetur Mazochius, t. III Spic. Bibl.,
ad Matth. II, 5, contra S. Hieronymum, qui errorem librariorum existimabat
Judaeae pro
Juda, aut
Judae. Davida canorum, ut l. II, vers. 572:
Legistis certe in templo Davida canorum. Alii variant in quantitate syllabarum vocis
Davidis.
187.
Desponsa hoc loco de uxore certe dicitur. Lucas, vers. 5:
Ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante. Profiteri verbum censuale est.
189. De voce
habitaculum dixi in Commentar. ad Prudentium, hymn. 10 Cathem. vers. 40. Sannazarius fortasse Juvencum imitatus est l. II de Part.
0084C Virg.:
Est specus haud ingens parvae sub moenibus urbis. Juvencus opinionem eorum sequitur, qui Salvatorem in suburbiis Bethlehem natum affirmant. Innuit autem diversorium, de quo
Lucas, fuisse speluncam quamdam, aut terrae foramen: ita enim alii etiam tradunt. Nonnulli docent, in ipsa urbe Bethlehem
Dominum natum fuisse. Beda, cap. 8 de Locis sanctis, narrat diversorium fuisse quasi naturale semiantrum, in orientali angulo
Bethlehem situm. Juvenci sententia et communior fuit inter veteres, et inter catholicos nunc satis est recepta. Nihil tamen
certi ex sacris litteris eruitur, ut ejusmodi opiniones
0084D confirmentur. Vide Suarium, tom. XVII, quaest. 35, disput. 13, sect. 3, ut plures omittam ex Protestantibus, qui peculiares
dissertationes
de Loco natali Jesu Christi conscripserunt, Strauchium, Gothofredum Wegnerum, Joannem Henricum Krause, Samuelem Scherffium. Inter catholicos pro suburbio
stant Tillemontius, Serryus, et alii: pro urbe Petavius, Sandinius, aliique plurimi.
190. Sacer textus:
Cum essent ibi, impleti sunt dies, ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit
eum in praesepio: quia non erat eis locus in diversorio.
Videri possunt Joannis Christophori Letschii Exercitatio philologica
de Cunabulis Christi; Danielis Vogelii dissertatio
de Stabulo Bethlehemitico, in quo humani generis Redemptor natus est; Ern. Salom. Cypriani dissertatio
0085B
de Fasciis Christi; Georgii Goetii Lucubratio
de praesepio Christi; Francisci Blanchinii dissertatio
de Translatione sacrorum cunabulorum, ac praesepis
0085C
Domini, necnon corporis B. Hieronymi ab ecclesia Bethlehemitica ad basilicam Liberianam, tom. III Anastasii.
Describebatur, Syriam cum jure regebat
91 Cyrinus, proprios cui tota per oppida fines
Edebant populi, vires, nomenque, genusque.
Urbs est Judaeae Bethlehem, Davida canorum
((185)) Quae genuit, generis quae censum jure petebat.
Edidit hic Mariam Davidis origine Joseph,
0084A Desponsamque sibi scribens, gravidamque professus.
Hospitium amborum Bethlehem sub moenibus urbis
92 Augusti fuerant praeparva habitacula ruris.
((190)) Illic virgo novo completo in tempore foetu.
0085A
0085A
193. Ald., Rom.
cura sollicitae, ut
cura sit in auferendi casu. Plerique
circa. Evangelista in Itala veteri,
in illa regione, in Vulgata
in eadem regione. Adverbii more saepe adhibetur
circa sine casu. Ad clariorem syntaxin conjiciebam
Circa sollicitos pecorum,
0085B nempe sollicitos de pecoribus. Ald., Poelm. pro d. s., Rom.
pecudum, Torn.,
pecudes; alii,
pecorum.
195. Reg., Ott., Rom., Barthii membranae, Editio Lugdunensis anni 1551, Poelm., pro d. s., Torn., Ald.,
visus; nonnulli ed.,
jussus.
196. Ald.,
et subito; Fabr.,
ac subito; Torn., Poelm. in textu,
ac subitus. Ott., Rom.,
et subitus; Reg.,
at subitus.
198. Rom,
et attonitos, minus bene.
201. Rom.,
Jam puer est genitus D.
202. Torn., vitiose,
propagat.
0086A 204. Vonckius rescribere mallet
praesepia fotu, quia
vocis nulla mentio apud Lucam, et Juvencus exponit illa verba:
Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio. Reponit Gallandius, explicari id posse cum Badio
0086B de infantili vagitu. Quod autem Vonckius ait, supra etiam legi
tegmine fotu, id solum invenitur in scriptura supposititia, quam secutus est Fabricius. Vide supra vers. 191. Gracilem vocem, sive ejulatum
expressit auctor antiquus Homiliae in Occursum Domini:
Infantem ejulantem, ac vitam mundo, gaudiumque largientem.
208. Reg., et Ott.,
comitatur, sed vers. seq.,
sequatur, quod poscere videtur
comitetur. Rom.,
comitatur, et vers. seq.,
sequetur.
209. Ald., Rom.,
sequetur; alii,
sequatur.
0085B
191. Quod cunabula veteri textu involverint puerum, difficultatem antiquis librariis creavit, qui propterea locum hunc mutarunt.
Sed advertendum est, cunabula sumi etiam pro ipso lectulo infantum, aut pro fasciis, quibus involvuntur. Plautus Amph. act.
V, scen. 1, vers. 51:
Sed puer ille, quem ego lavi, ut magnus est, et multum valet!—Neque eum quisquam colligare quivit in cunabulis: ubi alii legunt
quivit incunabulis, ut in Trucul. act. V, scen. 1, vers. 11:
Nunc opus est carbonibus, fasciis, opus est pulvinis,—Cunis, incunabulis. Ita etiam legi posset in Juvenco
veteri incunabula textu, etc. Beda de Orthographia:
Cunabula sunt panni infantiae, sed Joannes Constantinopolitanus episcopus scribit, Lazarum in monumento cunabulis involutum. Ad haec verba Cerda, Advers. cap. 121, num. 68, ait:
Tu hic rimare, quid sint. Opinor, a nonnullis sumi
cunabula
0085D pro quibusvis fasciis.
Veteri textu paupertatem denotat, quam immerito nonnulli a Jesu Christi parentibus removere tentant. Juvenco accinit Sedulius l. II, vers.
57:
Omnia qui propriis vestit nascentia donis,—Obsitus exiguis habuit velamina pannis.
192. Cubile, seu praesepe, in quo jacuit Dominus, Juvencus vocat
durum: quod minime evincit, non fuisse ligneum, ut contra Basnagium ostendi in Commentario ad Prudentium hymn. 9 Cathem. vers. 77,
ubi ad v. 80, pag. 374, aeri incisam exhibui imaginem antiquam lignei praesepis Salvatoris, quam commendatissimus cardinalis
Borgia e locupleti suo museo pro singulari studio quo sacras litteras colit, et fovet, mecum liberaliter communicaverat.
193. Caput VII.
Angelus nativitatem Christi pastoribus nuntiat. Luc. II, 8-20. Syntaxis nonnihil implexa est
pecorum custodia sollicitae noctis. In sacro codice:
Custodientes vigilias noctis super gregem
0086B
suum. Reuschius agnoscit, duos genitivos
pecorum, sollicitae noctis ab uno substantivo regi, ut l. III, vers. 369,
Incubuit, mentisque simul convulsa venena—Daemonis
0086C
horrendi, purgato corde, fugavit. Omeisius sic verba ordinat:
Custodia noctis tenuit pastores pecorum, etc.
197.
Viridi terrae, ut vers. 194,
pascua laeta. Neque est, cur dubitet Schoettgenius, an Bethlehemitico in agro viride solum fuerit, quamvis hiberno tempore natus fuerit
Salvator: cum in ea regione coelum sit temperatum. Multo minus unum hoc verbum nos cogeret a communi sententia recedere de
die, et mense natalis Domini, quamvis tot hac in re inter se discrepent sententiae, ut, excepto Julio, nullum sciam esse mensem,
qui defensorem aliquem non habeat. Eas omnes sententias expendit Trombellius in Vita Deiparae, t. III, part. I, dissert. 18,
cap. 1 seqq., apud quem plures alii videri possunt.
198. Hunc versum laudat Omeisius, similemque dicit illi Maronis libr. XI, vers. 296:
Variusque per ora cucurrit—Ausonidum turbata fremor. Infra, v. 396:
Tunc vox missa Dei longum per inane cucurrit.
0086D 200.
Portare proprie est gestare, sed accipitur saepe pro afferre. Ovidius, libr. III ex Ponto eleg. 4, vers. 1:
Haec tibi non vanam portantia verba salutem—Naso Tomitana mittit ab urbe tuus. Terentius Andr. act. II, sc. 2, vers. 1:
Dii boni, boni quid porto?
205.
Plebs coelestis vocantur angeli per tapinosin, quae est rei magnae humilis explicatio. Epithetum vero
coelestis facit, ut cum dignitate id dicatur. Sic
in gurgite vasto de mari apte dixit Virgilius.
207.
Agminis videlicet coelestis. In Vulgata,
Multitudo militiae coelestis; in Itala versione:
Multitudo exercitus coelestis. Angelos dici, et esse
militiam coeli docui in notis ad Dracontium l. II, vers. 475. Astra etiam, et sol
militia poli vocantur ab eodem Dracontio lib. I, vers. 229, et lib. II, vers. 25 et v. 333.
209. In plerisque mss. Graeci textus legitur ἐν ἀνθρώποις εὐδοκία,
in hominibus bona voluntas. In nonnullis
0087B tamen, ut in Vulgata, et in Itala versione
hominibus bonae voluntatis, εὐδοκίας. Vulgatae magno consensu accinunt Patres. Juvencus etiam
justos homines cum dicit, intelligit
in terra pax hominibus bonae voluntatis. Menochius sic textus Latini sensum exponit:
In terra pax hominibus bonae voluntatis divinae, et beneplaciti divini, id est, pax hominibus quos Deus amat, et jam gratos
habet, et in quibus sibi complacet.
Maldonatus idem tenuerat, qui ad praedestinatos hunc locum refert. Alii
bonae voluntatis homines appellant, qui bonam habeant voluntatem, et ad recipiendam pacem, quae annuntiabatur, propensam. Wetsteniu sscripturam in
mss. Graecis communem acriter defendit.
Solvitur, et puerum veteri cunabula textu
93 Involvunt, duroque datur praesepe cubili.
Circa sollicitae pecorum custodia noctis
Pastores tenuit vigiles per pascua laeta.
((195)) Ecce Dei monitu visus descendere coelo
Nuntius, et subitus terror tremefacta pavore
Prostravit viridi pastorum corpora terrae.
94 Talis et attonitis coelo vox missa cucurrit:
Ponite terrorem mentis: mea sumite dicta,
((200)) Pastores, quibus haec ingentia gaudia porto.
0086A Nam genitus puer est Davidis origine clara,
Qui populis lucem mox, laetitiamque propaget.
Hoc signum dicam, puerum quod cernere vobis
Jam licet, implentem gracili praesepia voce.
((205)) Talia dicenti junguntur millia plebis
Coelestis, cunctique Deum laudantque, rogantque,
Talis et uniti vox agminis aera complet:
Gloria supremum comitetur debita patrem,
95 In terris justos homines pax digna sequatur.
((210))
0087A
0087A
210. Ald., Rom.,
his; alii,
iis. In Torn.,
his doctis, mendum puto.
212. Poelm. pro d. s.,
inde sequentes.
213. Torn., Ott., Reg., codex Barthii,
celeris; plerique editi,
celebris, quod in Ott. videtur fuisse a pr. m., et est in Rom. Omeisius praefert etiam
celebris, quia vox
vaga celeritatem jam indicat.
214. In Ottobon. prius ponitur versus seq.,
Omnia,
0088A dein hic
Mirantes.
216. Barthii codex,
atque recidi, quam scripturam unice probat Barthius. Plerique,
ecce recidi, quod aeque bonum est.
218. Torn.,
illi, monitis, sine
est.
219. Reg.,
missa a Deo, contra metrum, immisso
a ex aliqua glossa in textum.
0087B
210. Vulgata,
Discesserunt ab eis angeli in coelum. Simili modo textus graecus. At Itala vetus in nonnullis mss. in singulari,
Discessit angelus.
Coeli secreta; phrasis ab aliis etiam poetis usurpata, ut dixi ad Dracontium lib. II, vers. 4,
Quae coeli secreta tegunt. A poetis alii id acceperunt, ut Gregorius Magnus
0087C lib. II Dialog. cap. 33,
Coeli secreta penetrare. Apposite etiam
revisunt dictum de angelis, qui ad locum suum, unde venerunt, redeunt. Virgilius non semel hoc verbo usus est tali significatu.
212.
Gremium eleganter transfertur, et de rebus inanimis dicitur, ut
gremium terrae, gremium urbis, gremium Graeciae. Silius lib. VIII, vers. 192, de flumine:
Donec arenoso (sic fama) Numicius illam—Suscepit gremio, vitreisque abscondit in antris. In re nostra, cum sermo sit de puero, majorem venustatem habet
Praesepis gremio cernunt puerum jacentem.
213. Juvencus vim verbi Graeci complexus est: nam διεγνώρισαν ambiguum est, et significat
cognoverunt, ac simul
nota aliis fecerunt; quod utrumque Juvencus expressit.
214.
Constupuerunt a
constupeo, quod verbum, nescio, an alium auctorem habeat praeter Juvencum. Et potuit quidem is dicere
laetantes obstupuerunt: sed maluit
constupuerunt, ut simul omnes stupuisse declararet.
0087D 215. Stupebant pastores, quod omnia monitis nocturnis responderent; vera nimirum essent ea, de quibus noctu admoniti fuerant.
Hic autem stupor narrari videtur de die, aut diebus sequentibus. Cum enim pastores vidissent puerum jacentem,
post, ut vers. 212 dicitur,
disperserunt vaga semina celeris famae. Inde sequitur,
Laetantes obstupuerunt,—Omnia nocturnis monitis quod vera recurrant. Ordo idem expositus esse videtur in sacro codice,
Vera recurrant, ut lib. II vers. 769,
Ut dictum Isaiae merita de plebe recurrat.
216. Caput VIII.
Circumcisio Domini. Luc. II, 21.
217. Exstant peculiares Dissertationes
De circumcisione Domini a Guil. Lysero, Antonio Bynaeo, Dan. Gerdesio conscriptae. Verba Evangelistae non exprimunt
0088B clare, circumcisum fuisse puerum Jesum:
Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus. Apertius circumcisio indicatur in textu Graeco, ubi post
puer est particula
et, qua quodammodo asseritur circumcisio, et additur impositio nominis: Juvencus certe circumcisionem astruit; quae fide divina
credenda est, cum universa Ecclesia ita verba Lucae intellexerit. Quod autem
necesse fuerit, Christum ad morem legis circumcidi, commoda distinctione explicandum est. Christus enim praecepto circumcisionis subjectus
non erat, adeoque parentes ejus non fuerunt obligati ad illum circumcidendum. Nam praeterquam quod Deus erat, non fuerat ex
semine virili generatus. Nihilominus Suarius tom. XVII, disp. 15, sect. 1, docet,
quamvis per se non fuerit necessarium parentibus Christi puerum circumcidere, per accidens tamen ad vitandum scandalum merito
existimari potuisse necessarium.
Praeterea maxime decuit, Christum circumcidi. S. Thomas part. III, quaest.
0088C 37, art. I, theologica illa sua gravitate, et singulari ingenii perspicacia, quo res ad vivum resecare solet, septem causas
distincte memorat, ob quas Christus debuit circumcidi. Id autem satis est, ut aliquo sensu necessarium fuisse dicatur, Christum
ad morem legis recidi.
Aptare nomen videtur mutuatus pseudo-Cyprianus in tractatu de cardinalibus Christi Operib., cap. de ratione circumcisionis:
Hoc cum octava die jussum sit, celebrari, et nomen circumciso aptari, etc.
218. Impositum illi est nomen, quod vox praecepit, etc., scilicet
Jesus.
219.
Missa Deo pro
a Deo, dativus pro ablativo, quod Juvenco familiare est in hujusmodi verbis passivis. De hac voce
missa a Deo vide vers. 98. Lucas, qui historiam Magorum penitus omittit, post circumcisionem illico purificationem Mariae enarrat.
Vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est, ab angelo priusquam in utero conciperetur. Et postquam
0088D
impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino. At Matthaeus, qui purificationem Mariae silentio praeteriit, statim post ortum Salvatoris Domini magorum adventum commemorat,
et subinde fugam illius in Aegyptum.
Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab Oriente venerunt Jerosolymam, etc.
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge
in Aegyptum.
Difficultas haec jam diu torquet interpretes, priorne fuerit purificatio adventu magorum, an adventus magorum purificatione.
Si dicamus, primus venisse magos, quam Christus in templo oblatus fuerit, non intelligitur, qui fieri potuerit, ut post adventum
magorum Christus praesentatus fuerit in templo, cum et Herodes
0089B illusus a magis illum quaereret ad perdendum eum, et Joseph, postquam recesserunt magi, admonitus fuerit ab angelo fugere
in Aegyptum. Praeterea quod Herodes jussit, occidi infantes omnes a
bimatu, et infra, ostendit, magos non statim ac puer natus est, venisse Jerosolymam. Contra si asseramus, ante magorum adventum Christi praesentationem,
et purificationem Mariae peractam, explicandum est, qua ratione acciderit, quod magi in civitate Bethlehem infantem Jesum
adoraverint. Addit enim Lucas post oblationem in templo commemoratam cap. 2, vers. 39:
Et, ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Hac difficultate non deterritus Juvencus, primum praesentationem in templo refert, tum adventum magorum. Revera cum Mariae
purificatio quadragesimo die post Jesum natum secundum legem acciderit, quod Lucas narrat, parentes Jesu in Galilaeam revertisse,
potest quidem id ita accipi, ut
0089C statim reverterint, sed postea, vertente anno, eo fere tempore, quo natus fuerat Salvator, in civitatem Bethlehem redierint,
ut idem narrat Lucas 41:
Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem in die solemni paschae. S. Epiphanius, qui l. I Haeres. 30, num. 29, affirmat, exacto biennio venisse magos ad Christum adorandum, tradit etiam,
Josephum, et Mariam cum infante quotannis, vel certe primo, et secundo anno eo tempore, quo puer natus erat, Bethlehemum accessisse.
Alii autem potius arbitrantur, Lucam post narratam purificationem illico retulisse, parentes Jesu cum puero in Galilaeam remeasse,
quia nihil de fuga in Aegyptum dicturus erat: de qua in somnis admonitus fuit Joseph post praesentationem in templo, antequam
in Galilaeam revertissent. Ita sentiunt Augustinus de consens. Evangelist. lib. II, cap. 5. Beda, Jansenius Gandavensis, Cajetanus,
et alii plures. Etsi ergo plerique existiment, adorationem magorum aut die 13 post ortum
0089D Salvatoris, aut saltem ante quadragesimum diem contigisse, tamen contemnenda non est ratio concordiae a Juvenco, antiquissimo
interprete, inita. Conferri in hanc rem possunt Hermanni Rombachii opus:
Primitiae gentium, sive historia, et encomium Sanctorum trium magorum; Petri de Marca Dissertatio
De adventu magorum ad Christum, et an reges fuerint; Florentinii Exercitatio 3,
De Magorum ad Christum venientium historia, itinerisque tempore; Alphonsus de Mendoza
De magorum historia; Stephanus Salazar
De adventu magorum; Leichnerus
De tempore magorum; Augustinus Calmet in Dissertatione
De magis; Balthasar Stolberg; Daniel Roden
De iisdem magis; Laurentius Benedictus Triebel
De Magis post Jesum in templo repraesentatum advenientibus in novo Thesauro theologico-philologico. Peculiaris est opinio Harduini, et Berruyerii, qui comminiscuntur,
0090A oblationem Christi in templo tunc peractam, cum jam trimus esset, ea fere aetate qua Anna filium suum Samuelem ad templum
adduxit. Eorum interpretationem fuse exponit, et refellit Trombellius de vita Deiparae t. III p. I, diss. 22.
Et simul his dictis coeli secreta revisunt.
Pastores propere veniunt, puerumque jacentem
Praesepis gremio cernunt: post inde sequentes
Dispergunt late celeris vaga semina famae.
Mirantes laudant, laetantes constupuerunt,
((215))
0088A Omnia nocturnis monitis quod vera recurrant.
96 Viderat octavam lucem puer: ecce recidi
Ad morem legis, nomenque aptare necesse est:
Impositumque illi est, monitis coelestibus olim
Quod Mariae vox missa Deo praecepit, Iesus.
((220))
0089A
0089A
221. Sabatierius,
Atque inter primos, et pro d. s.
Inter quae primos, quod unum in mss., et editis invenio.
225. Ald., Torn., Rom., Reg., Ott., sed a sec. m., ut videtur, codex Barthii, et alii
sensu—Coelestes voces. Hadamar., Poelm., Fabr.,
sensum—Coelestis vocis. Codex Barthii pro
coelestes scribit
coelesteis,
0090A ex quo fortasse natum est
coelestis vocis, et prius factum
sensum ex
sensu. Poelm. etiam pro d. s.,
sensu—Coelesteis voces. In Ott. mendum est
dignis pro
dignus, uti ibi correctum apparet.
231. Reg., Rom.,
palumbes. Ott., Torn., Ald., Poelm. pro d. s., Fabr.,
palumbos. Poelm. in textu, Hadam.,
columbas.
0090B
220. Caput IX.
Purificatio Mariae. Luc II, 9-39. Verior esset inscriptio
Praesentatio Christi in templo: nam de purificatione Mariae vix loquitur Juvencus.
221. Constructio obscura, nec satis clara sententia. Evangelista sic habet v. 23:
Sicut scriptum est in lege Domini: quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur. Et ut darent hostiam,
secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
Sensus ergo verborum Juvenci hic erui potest; inter quae moderamina antiquae legis Moyses dedit, ut id observarent, quod
primos fetus ii, qui sunt prisco de semine sacerdotum offerrent Deo sacrandos. Lex enim ipsa Levit. XII, 6, sic concepta est:
Cumque expleti fuerint dies
0090C
purificationis suae, sive pro filio, sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae, sive turturem
pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti. Qui offeret illa coram Domino, et orabit,
etc.
222.
Observare dedit, Graecismus, ut
Ferre sui dederat monumentum, et pignus amoris, Magnum dat ferre talentum. Virgilius, et alii. Vide infra v. 309.
224. Quamvis nec Christus lege praesentationis in templo, neque Maria lege purificationis comprehenderetur, tamen maxime decuit,
eam legem a Maria pro filio, et pro se observari, ut de circumcisione diximus ad v. 217. Agunt hac de re theologi in III part.
S. Thomae, quaest 37, art. 3 et 4.
225.
Simeon significat
audientem, obedientem: ad quod etymon fortasse respicit Juvenens, dum ait, eum fuisse dignum
comprendere sensu coelestes voces.
227.
Carcerem corporis vocat phrasi familiari sacris
0090D et ecclesiasticis scriptoribus, de qua plura in Comment. ad Prudentium v. 44 prooemii pag. 233.
228.
Mortem videret ex sacra pagina,
Non visurum se mortem, quod eodem modo in textu Graeco dicitur. Fortasse haec locutio ad illam figuram pertinet, qua interdum unus sensus, vel actus
ejus pro alio ponitur. Sumitur
videre pro experiri, ut psalm. XV, vers. 10,
Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
229.
Coeli laudem, nimirum quem coeli laudant.
230. Infra, v. 272,
Omnia venturum spondent quem oracula vatum. De vaticinantibus, et vatibus id verbum
spondere saepe dici solet.
231. In lege scriptum erat,
Par turturum, aut duos pullos columbarum; et paulo ante Juvencus ait
Implumesque simul ferre ad delubra columbas. Cur ergo nunc dicit
palumbes? Opinor, quia paupertatem
0091C Virginis ita magis declarare voluit. Est enim
palumbes, vel
palumbus columbus silvestris, in arboribus, ac sepibus nidificans. Ex Evangelio quidem non liquet, an Deipara turtures, an columbas,
an palumbes obtulerit. Suarius in III part., quaest. 37, disp. 16, sect. 1:
Est autem, inquit,
observatione dignum, cur Evangelista non definite, sed sub disjunctione eorum oblationem retulerit: lex enim sub disjunctione
fuit lata, quia voluit hoc offerentium voluntati relinquere, tamen in effectu non servabatur, nisi definite alterum eorum
offerendo. Cum ergo Lucas
0091D
non legislatoris, sed historiographi munus exerceat, cur non definite retulit quid Virgo obtulerit? Revera nulla alia est
ratio, nisi quia solum voluit significare Virginis paupertatem,
quod nobis esse poterat utile. Nam quod obtulerit turturem, aut pullum columbae, nihil ad nostram institutionem referebat.
97 Scripserat antiquae Moses moderamina legis,
98 Inter quae, primos prisco de sanguine vatum,
Observare dedit, fetus offerre sacrandos,
Implumesque simul ferre ad delubra columbas.
Haec ubi per Mariam templo servata feruntur,
((225)) Ecce senex Simeon, dignus comprendere sensu
0090A Coelestes voces, cui quondam praescia rerum
Virtus prodiderat, quod carcere corporis aegri
Deposito, mortem liber, requiemque videret,
Cum primum coeli laudem, terraeque salutem,
((230)) 99 Omnia quem vatum spondent oracula, Christum
Vidisset templo solemnes ferre palumbes.
0091A
0091A
232. Trombellius in Vita V. Deiparae, tom. III, dissert. 22, legit,
Ipse ubi curvato, et pro d. s.,
Isque ubi, quod alii praeferunt. Crediderim, a Juvenco scriptum
Is ubi, producto monosyllabo
is, ut in similibus alibi dicam. Torn.,
ubi curato perperam. Sensus enim poscit
curvato.
0091B 233. Trombellius in Vita Deiparae, l. c. dissert. 22, q. 7, cap. 1, legit
movit, et pro d. s.
monvit; probat
movit, nempe Deus vires corpori Simeonis addidit. Lectio communis
monuit verior etiam est. Verba Evangelistae sunt:
Et venit in spiritu in templum.
237. Torn.,
Nunc me famulum, repugnante metro. Grunero magis arridet lectio cod. Un.,
Nunc, nunc jam famulum. Ald., Poelm. in textu, Reg., Rom., Hadamar.,
atris. Torn., Fabr.,
arctis. In Ott. deletum est
arctis, et factum
atris. Magis placet
arctis. In Rom. mendum
Deus pro
Dominus. Sabatierius,
liberat arctis; sed postea v. 239,
Dignetur. Mss. et editi exhibent
liberet, et mox
Dignetur. Sed verbis Lucae magis convenit
liberat. . .
Dignatur. Versiones veteres, et Patres constanter habent,
Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Ambrosius tamen libr. De Josue, cap. III, legit:
Nunc, Domine, dimitte servum tuum in pace, et ita etiam libr. II in Lucam. Alibi autem cum aliis facit.
0091C 238. In Ottob. et Reg.
vinculis recte correctum est per
vinclis.
240. Ald., Torn., Fabr., Reg., Poelm. pro d. s.,
radiisque refulget. Hadamar., Poelm. in textu,
radiusque refulget. Ottob. contra rationem metri
radiisque
0092A
renitet, nisi emendes
renidet, ut videtur factum in Rom. Koenigius ex membranis Barthii protulit
renidet, editum etiam a Reuschio.
241. Poelm. pro d. s., Rom., Ott. a pr. m., Torn., Ald., Fabr.,
addet. Reg., Hadam., et alii,
addit. Ald.
mentibus pro
gentibus.
0092B 242. Fortasse
cumulata, vel
cumulate. Post hunc versum in Poelm., Ald., Torn., Fabr., Daventr., legitur hic alius,
Hinc ait: Haec quid, virgo, tibi tam mira videntur? qui ab aliquo sciolo intrusus est, ut cum Evangelista sermo Simeonis ad Virginem conversus ostendetur. Deest in cod. Barthii,
in nostris Reg., Rom., Ott. Omissus etiam fuit in editione Reuschiana, quod typographi vitio evenisse minus recte suspicatus
est Gallandius.
243. In Aldo deest hic versus:
Quid tantum Mariae. Barthius libr. LVIII, c. 5, ait, vulgo scriptum esse
viscera matris: quod ego ne in Fabricio quidem invenio, cujus editionem illo loco Barthius plerumque emendat.
244. Codex Barthii, Rom.,
ad casum populi datur, quod edidit Torn. Alii,
ad populi casum. Al., Daventr.,
ad casum populis datur.
245. Reg.,
Concedet populos, cum Torn. Plerique,
populis. Grunerus cum codd. Angl. praefert
populos.
0092C Torn., Ald., Fabr., Daventr., post
populos, vel
populis, ita legunt,
illi signum esse negabunt—Foederis, hi contra coelo venisse tenebunt.—Livor edax faciet, lethum ut percurrat amarum:—Atque
animam,
etc. Ita etiam Poelm. pro d. s., sed cum Aldo, et Torn. legit,
Atque tuam fulgens animam, mihi
0093A
crede, machaera, pro quo alii
Atque animam matris ferro fulgente machaera. Codex Barthii, Poelm. in textu, Rom., Ott., Hadamar.,
populis, dicta in contraria signum—Istius adveniet percurrens debita letho,—Atque animam matris ferro fulgente machaera;—Quo
pateant.,
etc. Ita Reg., sed, ut dixi antea,
0093B
populos, et mox
percurret debita, uti etiam habet Ott. In Rom. est
animum pro
animam. Barthius sui codicis lectionem iis expendendam relinquit, qui optimum Christi vatem, ut ait, et antiquitati aestimabilem
nova aliquando recensione exornabunt. Eamdem lectionem in editione Reuschiana minus rectam putat Gallandius. Teneo scripturam
breviorem; nam alia longior videtur esse facta, ut Juvenci versus, aliquantulum obscuri, clariores reddantur.
0091D
232. Senectus Simeonis describitur. Ex senio curvatur corpus.
Silicernium hominem decrepitum dictum putant, quasi
silicem cernat. Senem fuisse Simeonem ex Evangelio colligi potest; et canit Ecclesia in antiphona ad Magnificat in primis Vesperis Purificationis.
In lectionibus 2 nocturni ejusdem festi ex quodam sermone, qui S. Augustini dicitur, sed nunc hujus esse non creditur, id
asseritur:
In templo praesentabatur, et a Simeone sene, famoso, annoso, probato, coronato agnoscebatur. Certius S. Augustini est sermo 20 de Tempore, ubi ait:
Simeon ille senex diu vixerat.
233. Gremium a sinu differt, quia sinus est intra
0092C pectus, et brachia, gremium est complexus ventris et feminum, quem sedentes efficimus. Si proprietas verborum servetur,
hic pro
gremio dicendum esset
sinu. Sed unum pro altero saepe ponitur, quidquid contra disputet Valla Elegant. l. IV, c, 37, quem videtur sequi Badius: quamquam
is interpretatur, inferiorem pueri partem in gremio foveri potuisse, dum pars superior in brachiis recubabat.
238.
Corporis e vinclis, ut v. 227,
carcere corporis. Vide etiam Barthium Advers. pag. 1064, ubi probat,
0092D vincula pro corporibus, seu potius vitis, ut ait, poni.
239. Evangelista ait,
in pace: quae formula e psalmis, aliisque sacrae Scripturae locis petita, a Christianis semper adhibita fuit, et in elogiis sepulcralibus
passim inscripta. Confer Lupium Diss. 1, De baptister., num. 138 seq.
241.
Lustratis, purgatis, a scelere expiatis; aut illustratis. Vide v. 280.
242. De tertia syllaba in
Israelitarum litem movet Koenigius, quasi necessario sit longa. Sed praeterquam quod nullum esset peccatum, si secunda, et tertia corripiantur,
potest etiam per synaeresin utraque vocalis contrahi, ut primus pes sit spondaeus; quod ipse Koenigius concedere videtur,
dum ex
a, et
e diphthongum fieri posse animadvertit. Pari omnino modo
Israelitarum in suis versibus hexametris dixerunt Dracontius, Fortunatus, Drepanius, et alii.
243.
Tantum, tantopere, ut supra v. 79.
245. Verba Lucae sunt:
Ecce positus est hic
0093B
in ruinam et resurrectionem multorum in Israel, et in signum, cui contradicetur. His respondent versus
0093C Juvenci,
Hic puer usque ad
adveniet. Sequitur Lucas:
Et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Vetus Italica in ms. Colbert.,
Et tuam, et ipsius animam pertransiet, etc., et in ms. Cantabr.,
Et tuam ipsius autem animam. Juvencus haec ita reddit,
Machaera ferro fulgente percurret debita letho, atque animam matris. Intelligo
debita letho, vitam filii, quae letho debita erat, ut dicitur
Debitum naturae persolvere: quae est interpretatio Reuschii. Haec autem ipsa machaera erit signum, quo demonstratur puerum hunc esse Messiam: sed nonnulli
negabunt, eam machaeram esse signum Messiae.
Signum dicta in contraria ex Graeco textu petitum est, σημεῖον ἀντιλεγόμενον, nempe signum, de quo in utramque partem disceptabitur. Ita quidem idem
Reuschius, suam scripturam secutus. Sed verius cum Maldonato interpretor, Christum positum esse in signum, in quod omnes fere
Judaei non solum lingua, sed etiam manu tela sua conjicerent: non enim contenti saepe blasphemasse,
0093D etiam crucifixerunt. Christus enim in passione similis scopo fuit, cui contradici, id est, de quo feriendo, configendoque
certari solet. Ipsa vero passio vehementem adeo dolorem Mariae attulit, ut tamquam gladius animam ejus pertransierit. Christo
autem ita patiente, apparuit, quo quisque erga illum animo, qua fide fuerit.
Isque ubi, curvato defessus corpore, templum
Jam gravior penetrat, monuit quod spiritus auctor,
Ecce simul parvum gremio genitricis Iesum
((235)) 100 Ad templum sensit venisse, trementibus ulnis
Accepit puerum, laetusque haec dicta profatur:
Nunc, nunc me famulum Dominus nunc liberet arctis
0092A Corporis e vinclis, finemque imponere verbis
Dignetur cum pace suis. En splendida nostros
((240)) Lux oculos tua circumstat, radiisque refulget,
Quam cunctis hominum lustratis gentibus addet
Israelitarum cumulatae gloria plebis.
101 Quid tantum Mariae stupuerunt pectora matris?
Hic puer ad populi casum datur: iste renasci
((245)) Concedet populis: dicta in contraria signum
0093A
0093B
249. Editi omnes, quos vidi, ita habent,
Haec ait in Simeone Deus: vox ecce prophetae. Barthius in suo codice corruptum id reperit,
Haec Simeon dixit mox Deus ecce prophetae: veram scripturam ex aliis codicibus in medium reducendam sperabat. Eam exhibent tres codices apud Reuschium, et tres nostri
Rom., Reg., et Ott.,
Haec ait in Simeone Deus: mox
0094A
ecce prophetae—Femineam, etc. Explicatur id in glossa Reg.,
prophetae—Prophetissae Annae: scilicet Deus complevit femineam mentem Annae prophetissae. Cum non intelligerent librarii,
propheten dici de femina, ut
sacerdotem, vatem, et similia, versum corruperunt, posito
vox pro
mox.
0094B 252. Poelm. pro div. script., Ald., Daventr.,
Constituit viduam.
253. Editi,
Hinc fruitur casta charo pro conjuge vita,—Continuoque Dei cultu: quae numine ducta—Cognovit. Apud Reuschium nonnulli codices, ut hic innuit, et nostri Reg., Rom., Ott. ita legunt
Casta sed in templo semper pro conjuge vita,—Et cultus cessere Dei, quae numine jussa—Cognovit. Et glossa in Reg., «
cessere, accessere illi feminae;
jussa, compulsa.»
257. Rom.,
genitrix, Joseph, deest
et.
258. Poelm. in textu, Hadam.,
redeunt; plerique,
repedant. Barthii codex,
repetunt: sic cum praepositione
ad usurpant verbum
repeto Virgilius, Gratius, et alii. Rom., mendose,
Ad primam laeti.
0093D
247.
Machaera in Vulgata, et veteri Itala versione dicitur gladius, a Paulino epist. 50, al. 43,
framea, vel
gladius, ab Augustino epist. 149,
framea, in textu Graeco ῥομφαία,
rhomphaea. Machaera est gladius longus ab una parte acutus,
framea, et
rhomphaea hastae genus, sed tempore Augustini
framea etiam, et
rhompbaea quoddam gladii genus significabant. Vide epist. Augustini 120, cap. 16, et Isidorum l. XVIII Orig., cap. 6.
248. Nota, quo pacto Juvencus interpretatur verba Evangelii,
Ut revelentur: non enim particula
Ut est causalis hoc in loco.
Quo pateant idem est, ac
Tunc
0094B
patebunt. Volumina cordis nove fortasse dictum, sed eleganter. Volumen est, quidquid in gyrum flectitur.
0094C Translate quoque Plinius l. VII, cap. 45,
Magna sortis humanae volumina.
249. Cur
propheta, vel
prophetes, prophetae de femina dici non possit, nullam idoneam rationem video. Reuschius non dubitasset nostram scripturam sequi, si hic usus
vocabuli
prophetes probatus illi fuisset. Atqui Hilarius in psalm. XIV, num. 4, aperte ait,
Anna prophetes. Vetus Italica in ms. Cantabr. habet,
Anna prophetis; genitivus erit
prophetis, vel
prophetidis. Possis ergo ita legere
mox ecce prophetis. Sed eum auctorem Hilarium habeamus, communi voce utimur
prophetae, quae per sequentem dictionem
Femineam mentem ad feminam propheten restringitur. Vossius l. I de Anal. c. 19, ex Aeschilo profert τὰς προφήτας, ex Tertulliano
prophetes non semel, et ex Sidonio
psaltes.
250. Vide notam ad v. 120.
254.
Cessere, successere; evenere, accessere, tamquam sors optima in locum conjugis. Nepos in Vita Datam. cap. 1:
Ea, quae prospere ei cesserunt.
0094D Virgilius l. III Aeneid. v. 333:
Morte Neoptolemiregnorum reddita cessit—Pars Heleno. Hujus significationis ignoratio ansam corrumpendi locum librariis dedit.
Numine jussa, quasi Dei nutu, et voluntate jubente, ut v. 299,
Divino numine jussus.
256.
Pueri pro nomine, pro ipsa pueri persona, ut Apocalyps. cap. III, vers. 4. Confer, quae hanc in rem disserui in Hymnod. Hisp. in not. ad hymnum
S. Isidori pag. 275.
258.
Ad patriam, videlicet Nazareth. Sequitur enim Lucam cap. II, vers 39:
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Quid ergo fieri potuit, ut Bethlehemi Christus post praesentationem in templo a Magis adoratus fuerit? Pro Juvenco respondeat
Epiphanius, qui, ut dixi ad v. 220, parentes Jesu cum eo Bethlehemum e Galilaea iterum venisse opinatur.
Istius adveniet; percurret debita letho,
102 Atque animam matris ferro fulgente machaera;
Quo pateant tecti tenebrosa volumina cordis.
Haec ait in Simeone Deus: mox ecce prophetae
((250)) Femineam sancto complet spiramine mentem.
Anna fuit natu gravior, quam in flore juventae
0094A Destituit viduam mors immatura mariti.
Casta sed in templo semper pro conjuge vita,
103 Et cultus cessere Dei; quae numine jussa
((255)) Cognovit Christum, et simili sermone locuta est.
Inde ubi solemnem pueri pro nomine legem
Complevit genitrix, et Joseph omnia mirans,
Ad patriam laeti repedant, puerumque reportant.
0095A
0095A
259. Reg., Rom., Ott., Poelm. pro d. s., Torn.,
Gens est ulterior, surgenti conscia soli. Ita Aldus, sed
proxima pro
conscia. Fabr., Poelm. in textu, Hadam.
Gens est eoi Phaebo orio proxima regni. Forte
surgentis conscia solis.
261. Barthius, libr. LVII Advers. cap. 2, edidit
Quorum primores, nescio, an casu pro
Hujus primores.
262. Poelm. pro d. s., Ottobon., Rom.,
Solymos. Reg.,
Tunc hi delecti Solymos, et prius videtur fuisse
dilecti. Alii,
Solymas.
265. Hadam., Poelm. in textu
Jam genitum: et
0096A
sese. Poelm. pro d. s., Fabr.
Progenitum; et sese. Elegantius Ald., Torn. cum Reg., et Ott.
Progenitum: sese sine
et. Sic etiam Rom., et Dav. Iterum v. 274.
Progigni maneat.
266. Ott. a pr. m.,
via. Melius,
viam. Trombellius de Vita Deip. tom. III, part. I, dissert. 23, nescio, unde edidit
venisse diem: pro d. s. indicat
viam.
268. Poelm. in textu, Ald., Hadam., Fabr.,
Herodes vatum, legumque peritos. Torn., Poelm. pro d. s., Reg., Rom., Ott.,
Herodes Solymorum culmina vatum.
0095B
259. Caput X.
Magi cum muneribus veniunt. Matth. II, 1-12. Reuschius in hanc propendet interpretationem, quod gens illa dicatur conscia soli nascenti, quia ejus ortum
callebat. Melius puto, quia veluti contermina erat soli nascenti. Oratio de Magis ex Oriente habita a Samuele Durrio, moderante
Omeisio, excusa est Altfordii anno 1686. De iisdem Magis scripserunt plures auctores, quos indicavi ad v. 220. Antonius Collinus
impudentissime veritatem historiae Magorum negavit, quam in Evangelium Matthaei intrusam fuisse probare conatus est. Intolerabilis
hic error, ut aliorum veterum Patrum, sic etiam auctoritate minime suspecta Juvenci refellitur. Adisis eruditam Dissertationem
Liberati Fassonii
De veritate, atque divinitate historiae Magorum, quae est apud Matthaeum. Romae 1758. Magos remotis Orientis partibus venisse Juvencus sentit, cum eorum gentem
ulteriorem dicat,
nascentique soli consciam. Paulo post v. 276, eos Persas vocat: quo nomine omnes orientales extra Romanum imperium
0095C nationes Juvenci tempore censebantur, ut existimat Barthius l. LVIII, cap. 2. At Juvencum pro veris Persis eos habuisse
facile crediderim. Quin etiam Prudentium puto imitatione Juvenci sic cecinisse hymn. 12, Cath., v. 25:
En Persici ex orbis sinu,—Sol unde
sumit januam,—Cernunt periti interpretes—Regale vexillum Magi. Confer nostrum Comment. ad hunc Prudentii locum.
260.
Solers notare. Horatius libr. IV, od. 8, vers. 7.
Hic saxo, liquidis ille coloribus—Solers nunc hominem ponere, nunc Deum. Sic Ovidius, Silius, aliique poetae locuti sunt. Diversarum gentium sapientes, qui sacris praeerant, caeremoniasque dirigebant,
et reconditis disciplinis addicti erant, Magi appellabantur. Juvencus astrononiam, et mathematicas contemplationes illis attribuit,
idemque Tertullianus, S. Leo, Sicardus Cremonensis, Arnoldus Abbas Bonaevallis, atque S. Thomas, cui scholastici plerique
adhaerent, senserunt. Prudentius Apoth. v. 617, de Magis:
Diriguit trepidans chaldaeo in vertice pernox—Astrologus:
0095D quem ad locum Weitzius profert versiculum:
Ille penes Persas magus est, qui sidera norit. Magicum olim vocabatur, quidquid arcanum erat, et a vulgi captu remotum. Sic Lucanus, l. III Pharsaliae, hieroglyphicas Aegyptiorum
sculpturas vocat
magicas linguas: ita enim ait v. 223:
Et saxis tantum volucresque, feraeque,—Sculptaque servabant magicas animalia linguas.
261. Etiam id in controversiam vocatur, fuerintne reges Magi. Ita vulgo creditur: sed haec opinio veterum certa auctoritate
caret. Juvencus
Primores illius gentis vocat, a veneratione, ait Barthius col. 2722, studiorum sapientiae, quibus Magi erant populis orientalibus
accepti. Profecto ex Juvenco potius colligitur,
0096B non fuisse reges, quam fuisse. A regibus proximam dignitatem Magos habuisse, censet Fabricius in Commentar. poetar. Christianor.
262. Innuit Juvencus, magos tamquam legatos, a suis gentibus delectos, venisse, ut Christum adorarent. Gaudentius Brixianus
ad Paulum fratrem serm. 19:
Herodes persequitur parvulum: sed stellae obsequentis fulgor magnum declarat Deum; quem legati universarum gentium Magi suppliciter
adorantes coelesti regi debitam honorificentiam, oblatione mysticorum munerum, deferebant.
Hoc etiam obscurum est: neque enim ab universis gentibus reipsa missi sunt Magi. His tamen gentes significantur.
Per longa viarum, ut supra v. 180,
Per plurima terrae. Palaestinae urbs princeps Hierusalem dicebatur etiam
Solyma, Solymorum. Populi Palaestinae
Solymi appellabantur. Tacitus l. v Hist. cap. 2:
Solymos, carminibus
Homeri celebratam gentem, conditae urbi Hierosolymam nomen e suo fecisse. Hinc
Solymus adjective. Juvenalis sat. 6, v. 543:
Interpres legum Solymarum.
0096C 264. Schoettgenius explicat,
Quae Judaea, quae pars Judaeae,
teneret puerum regio imperio: scilicet invitis musis. Expono.
Quae regio Judaea, etc.
265. Oratio
de Stella Magorum duce habita a Guilielmo Frizio, moderante Omeisio, typis edita fuit Altfordii anno 1683.
266.
Venisse viam, ut
ire iter, vivere vitam, servire servitutem. Cicero Philipp. II, cap. 25:
Venisse tot dierum viam. Revera elegantius id a Cicerone dicitur, quia additur
tot dierum, ut elegantius dicitur
vivo vitam infelicem, quam simpliciter
vivo vitam; et infra Juvencus
Gaudia magna Magi gaudent, quod venustius est, quam si dixisset
Gaudia Magi gaudent sine ullo adjectivo, quod vicem adverbii gerat.
267.
Numen adorent. Sic v. 277,
Monstrare colendum; et v. 285,
Regique, hominique, Deoque—Dona dabant. Ita Juvencus, ita alii Patres in Evangelio legunt, Christum a Magis adoratum tamquam Deum.
0096D Recte igitur impudentem temeritatem Basnagii, Clerici, et Richardi Simonis coarguunt, et refellunt Joann. Franciscus Buddeus
Medit. sacr. pag. 56, Honoratus a S. Maria tom. II Animadvers. in reg. crit. l. III, dissert. 4, art. 5, et Fassonius in peculiari
dissertatione
de Cultu Jesu Christo a Magis adhibito, Romae 1736, ut alios omittam.
268. Sacerdotes ethnicorum vates, et prophetae dicebantur. Macrobius l. VII Saturn. c. 13:
Adeo, inquit, Disari, verum ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum vidissem, etc. Cum autem v. 279 dicit Juvencus
Imperio accitos, mutat genus, quia ad sensum respicit, non ad verba. Vide Comment. ad Prud. l. II, contra Symm. v. 504, et not. ad Dracontium
Eleg. v. 153.
Gens est ulterior, surgenti conscia soli,
((260)) 104 Astrorum solers ortusque, obitusque notare.
Hujus primores nomen tenuere Magorum.
Hinc lecti proceres Solymos per longa viarum
Deveniunt, regemque adeunt, orantque doceri,
0096A Quae regio imperio puerum Judaea teneret
((265)) Progenitum: sese stellae fulgentis ab ortu
105 Admonitos venisse viam, quo supplice dextra
Exortum terris venerabile numen adorent.
Territus Herodes Solymorum culmina vatum,
0097A
0097A
269. Ald., cum aliis,
praesagia noscunt. Reg., Rom., Ott. cum aliis,
praedicta recensent.
270. Hadam., Poelm.
omnia acquirere, quod lex metri respuit. Sabatierius pro d. s. notavit etiam
omnia acquirere. Pro
omnia conjici licet
omina.
0097B 271. Ald., Torn.,
quo pateat. Fabr.,
qua pateat. Hadam., Poelm., Ott., Reg., Rom.,
queis, vel
quis pateat cum glossa in Reg.
quibus sacerdotibus compertum sit; sed melius intelligetur,
quibus praesagiis, vel
prophetiis legis.
272. Ott., mendose,
spondentque oracula.
273. Reg., Ald., Ottob. scribunt
Bethleem; alii,
Bethlem; Rom.,
Betheleem.
275. Hadamar., Poelm. in textu, Fabr.
sacra: Ott., Ald., Torn., Rom., Dav.,
sancta; Reg.,
prompta virtute.
276. Ald., Reg., Poelm. pro d. s.,
Tunc jubet. Rom., Ott., et alii,
Hinc jubet. Mallem
Huc jubet. Sacer textus:
Et mittens illos in Bethlehem.
277. Poelm. pro d. s.,
videndum; plerique,
colendum, quod ex ipso Evangelio petitum est.
278. Poelm. pro d. s., Ald.,
ecce viae. Reg., Ott. cum aliis
ecce iteris. In Westhemero
iterum pro d. s. fortasse mendum est pro
iteris: in textu habet
viae. In Rom. etiam est
iterum: ibidem
percurrere
0097C pro
praecurrere. Sabatierius etiam edidit
percurrere: sed Evangelio magis congruit
praecurrere.
179. Poelm., Hadam.,
auram. Reg., Ott., Ald., et alii
auras. Reg., et, ut videtur, Ottob.,
quae culmine, Editi, quos vidi,
quae in culmine.
281. Poelm. in textu, Hadam.,
magna Magis redeunt;
0098A lege cum Rom., Reg., Ott., Ald., Torn. et aliis,
magna Magi gaudent.
282. Reg., Ott. cum Torn.,
Et postquam. Rom. et alii,
At.
284. Ald., Torn., Hadamar., Dav., Poelm., in
0098B textu, Fabr.,
Summissique simul mox mystica munera promunt. Poelm., pro d. s.:
Summissique simul quaerunt tunc munera trina. Ita Reg., Rom., Ott., sed
quaesunt pro
quaerunt: in Ott. prius fuit
simulque sunt, sed correctum fuit per
simul quaesunt. Haec vera scriptura videtur: ponitur
quaesunt pro orant, ut
quaeso, quaesumus, quaesit apud Lucretium,
quaesere apud Plautum.
285. Poelm., in textu, Hadam., Torn., Fabr.:
Aurum, thus, myrrham regique, Deoque, hominique, quod aptius videtur Labbeo de Script. eccles., ubi agit de Juvenco, ut singula membra sibi invicem respondeant. Ald. Daventr.
cum nostris Ottob., Rom., Reg.,
Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque. Ita fuit in membranis Barthii, qui libr. LVIII, cap. 2, melius versum collocandum ait, si legatur
Aurum, myrrham, thus regique, hominique, Deoque. S. Hieronymus, qui hunc versum laudat, ita eum legit, ut in nostris codicibus exstat. Isidorus,
0098C l. I Orig. cap. 11, postrema verba sic refert:
Subjunctivae dicuntur, quia subjunguntur, utque: dicimus enim, Regique, hominique, Deoque: non dicimus, que regi, que homini,
que Deo.
Alcuinus, de divin. Offic., cap. 5:
Haec dona Juvencus presbyter mire (al.
metro) conclusit: Aurum, thus, myrrham regique, Deoque, hominique—Dona ferunt.
0097C
269. Cicero II de Leg. c. 8:
Interpretari fatidicorum, et vatum effata incognita.
270.
Omnia legis pro
omnem legem, vel
omnes leges, ut v. 262,
longa viarum, et v. 180,
plurima terrae.
274.
Maneat, fixum sit. Cicero non semel,
Maneat ergo, Illud maneat; quem alii imitantur.
276.
Pertendere gressum, ut
tendere iter, tendere
0097D
cursum.
278.
Iteris pro
itineris, quod usitatius est. Obliquis
iteris, etc., usi sunt Lucretius, Propertius, Accius, Varro, Naevius, Julius Hyginus. De stella, quae Magis apparuit, videndae sunt
Dissertationes Joannis Friderici Frenzel, Eliae Bertrandi, et Jac. Elsneri.
279.
Sulcantem auras, elegans metaphora. Virgilius l. II Aeneid. vers. 694 seqq.:
Stella facem ducens multa cum luce cucurrit . . . . . . . Tum longo limite sulcus—Dat lucem. Similia Lucanus, Val. Flaccus, Prudentius, aliique boni poetae habent.
280.
Lustrata, nempe ab ipsa stella veluti illustrata. Saepe enim verbum simplex pro composito ponitur, ut
verto pro
everto. Neque aliam significationem verbo
lustro tribuo, cum ait Virgilius l. IV Aen. v. 607:
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras; et l. VII, vers. 148:
Postera cum prima lustrabat lampade terras—Orta dies.
281.
Gaudia magna gaudent, eleganter dictum, ut
0098C animadverti ad vers. 266. Inter epistolas familiares Ciceronis l. VIII, epist. 2, quae Coelii est ad Ciceronem,
Ut suum gaudium gauderemus, Terentius Andr. scen. 5, act. V, in fine:
Nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia. Adde A. Gellium, l. IX, c. 9:
Gaudium gaudeat genuinum et intimum.
282.
Videre verbum notandum. Etsi enim Vulgata habeat
invenerunt, tamen
viderunt reperitur in
0098D plerisque mss. Graecis apud Wetstenium, Birchium, et Matthaeium. Vetustissimum exemplar Vaticanum 1209 pariter exhibet
viderunt, uti etiam versio Latina antiqui codicis Cantabr., et Auctor Oper. imperf. in Matth.
285. Cum munera a magis oblata mystice innuant Deum, regem, hominem, minime dubium est, quin thus Deum significet, aurum regem,
myrrha hominem, quocumque tandem ordine ea dona commemorentur. Eamdem significationem his muneribus tribuit Prudentius in
Dittochaeo, neque tamen ordinem servat:
Hic pretiosa magi sub Virginis ubere Christo—Dona ferunt puero, myrrhaeque, et thuris, et auri,—Miratur gonitrix tot casti
ventris honores,—Seque Deum genuisse,
hominem, regem quoque summum. De hac munerum oblatione plura dixi in Comment. ad Prudentium, hymn. 12 Cath. vers. 69.
Quique prophetarum veterum praedicta recensent
((270)) Imperio accitos jubet omnia quaerere legis,
Queis pateat, quae sint genitalia moenia Christo;
Omnia venturum spondent quem oracula vatum.
106 Tunc manifestatur, Bethlehem quod moenibus illum
Progigni maneat, cui sacram ducere plebem
((275)) Israelitarum sancta virtute necesse est.
Tunc jubet Herodes, Persas pertendere gressum,
Inventumque sibi puerum monstrare colendum.
0098A Ecce iteris medio stellam praecurrere cernunt.
Sulcantem flammis auras, quae culmine summo
((280)) Restitit, et pueri lustrata habitacula monstrat.
Gaudia magna Magi gaudent, sidusque salutant:
107 Et postquam puerum videre sub ubere matris,
Dejecti prono texerunt corpore terram.
Summissique simul quaesunt: tum munera trina,
((285)) Thus, aurum, myrrham regique, hominique, Deoque
0099A
0099A
286. Ott., Reg., Poelm., pro d. s.,
Dona dabant. Fortasse
Donabant; nam supra praecessit
munera. Ald. cum plerisque
Dona ferunt, uti etiam legitur apud Hieronymum et Alcuinum.
287. Rom.
Sollicitant, scevumque jubent: ita solet scribere Rom.
scevus pro
saevus: et saepe in mss.
0099B haec vocabula sunt inter se confusa, videlicet
scaevus et
saevus.
289. Ald.,
rediere latenter. Rom., male,
magi redire laetantes.
293. Rom. ad marg.,
Quae pro
Quem.
295. Reg., Rom., Ottob.:
Horribilem jussit Bethleem per compita caedem,—Infantes mandans, teneramque sub ubere plebem—Avelli ferro nullo sub crimine
culpae.
In Rom. est
cunctos pro
mandans, et
evelli pro
avelli. In Ott. est
teneram sub, sed addendum est
que, ut metro consulatur. Poelm., in textu, Hadam.:
Crudeli tinxit Bethlemica compita caede,—Infantes cunctos, teneramque sub ubere plebem—Evellit ferro nullo sub crimine culpae. Ald., Torn., Fabr. ita, sed
mandans, teneramque sub ubere plebem—Innocuam in sinibus rigido succumbere ferro. Fabricius legit
teneroque, et mox
in sinubus. Poelm., pro d. s., conjunxit utramque lectionem
Horribilem, etc.;
Infantes,
0100A etc., ut in Reg.; et postea
Innocuam, ut in Aldo.
299. Ott., Rom.,
Quam bonus Hieremias divino numine jussus: cohaeret Reg., sed scribit
Heremias. Editi, quos videre licuit,
Nam pius hanc vates divino numine doctus: in Torn. est
jussus pro
doctus. Sic
0100B vers. 348, h. l.:
Isaias vates cecinit quod numine jussus: et vers. 254:
Numine jussa. Hoc verbo
jussus Juvencum delectari constat. Retineo lectionem codd. Vatt., et Rom., quam fortasse mutarunt, qui non intellexerunt recte procedere
metrum cum
Jeremias, facta synaeresi in duabus primis vocalibus, ut in
Jesus saepe fecit Prudentius.
300. Sabatierius,
Complerat, et, pro d. s.,
Complorat, quod unum in editis et mss. reperio. Ald., Poelm., pro d. s.,
miserae. Reg., Rom., et alii,
misero: in Ott., fortasse a pr. m., fuit
miserae, aut
miseras, a sec. m., est
misera, quod sustineri nequit. Aldus
miseras intelligit matres, ut ex Scriptura vers. seq. liquet.
301. Ald., Poelm., pro d. s.,
Horrenda graviter pulsabunt aethera voce. Alii,
Horrendis graviter coelum pulsare querelis.
302. Rom.,
et scaeva tyranni.
0099C
288.
Diversis Herodis callibus aulam: trajectio verborum non nihil implexa pro
diversis callibus aulam Herodis. Similes locutiones non raro apud poetas occurrunt.
290. Caput XI.
Joseph ab Angelo in somnis admonitus cum puero et matre ejus in Aegyptum fugit, et infantes occiduntur. Matth. II, 19. Infanticidium Herodianum, quod tamquam apocryphum, et Evangelio Matthaei assutum nonnemo impie refellebat,
certa, ac divina fide credendum esse, demonstrant Joannes Fidalke, in
Historia infanticidii Herodiani; Car. Gotlieb Hoffnann, in dissertatione,
Cur Josephus caedem infantum Bethlehemitarum tacuerit; et Castus Innocens Ansaldi, in
Vindiciis Herodiani infanticidii: sic enim defensionem historiae de infanticidio Herodiano inscribere voluit.
291.
Aegyptum pro
in Aegyptum. Ejusmodi praepositio a poetis non raro omittitur, nonnumquam etiam ab historicis.
Transportare communi usu de iis dicitur, quae navi trans mare, vel flumen vehuntur. Juvencus
0099D utitur pro
porto.
292.
Sibimet emphasin habet, ut vers. 101:
Unde igitur sobolem mihimet sperabo venire? Juvencus tempus mutat
succedere pro
successurum: quae mutatio temporum familiaris fuit poetis christianis, et aliquando ab antiquioribus scriptoribus usitata, ut notavi ad
Dracontium, libr. III, v. 76. Simili ratione cum nascente Augusto denuntiatum fuisset, regem populo Romano naturam parturire,
senatus exterritus censuit,
Ne quis illo anno genitus educaretur. Suetonius, in Augusto, cap. 94, ita refert, et addit, eos, qui gravidas uxores haberent, quo ad se quisque spem traheret,
curasse, ne senatusconsultum ad aerarium deferretur.
293. Hunc versum Vigilius, l. IV, contra Eutychen,
0100C a Juvenco mutuatus est, pag. 42:
Eumdem Herodis insidiis appetitum, quem callens astris quaesivit cura magorum, etc.
Callere pro
perfecte scire melius jungitur cum accusativo, quam cum ablativo. Reperitur tamen cum ablativo apud Justinum, Solinum, Valerium Maximum,
Apuleium. Figurata constructio est:
cura callens magorum pro
cura magorum callentium. Figurate etiam ponitur
astris pro
astronomia.
295.
Jussit caedem, ut
imperat tributa. Tacitus, Annal. l. IV, c. 72:
Tributum iis Drusus jusserat, et l. XIII, cap. 15:
Neque jubere caedem fratris palam audebat, et in Vita Agricolae, cap. 45:
Nero jussit scelera, non spectavit.
296. Juvencus libenter easdem phrases repetit. Paulo ante, vers. 282:
Videre sub ubere matris.
297.
Crimen hic sumi potest pro causa, seu praetextu. Virgilius, l. VII, vers. 339:
Disjice compositam pacem: sere crimina belli. Tullius etiam dixit, notante Reuschio,
Suscipere crimen culpae.
0100D 299.
Bonus est probus, ac fortasse hoc loco misericors, quod indicat verbum
complorat. Saepe etiam
bonus significat beneficum, facilem, clementem.
300.
Funere, morte: quae significatio obvia est.
301.
Pulsare regitur a
complorat. Videlicet plorat Jeremias, quod vox in Rama audita est, etc. Reuschius ait, subaudiendum hic esse
jubens. Similem femineum ululatum describit ex Ennio Virgilius, libr. II Aen. vers. 486:
At domus interior gemitu, miseroque tumultu—Miscetur. Statius, Silv. 5, 1, 22:
Injustos rabidis pulsare querelis—Coelicolas solamen erat. Maldonatus innuit, Juvencum respexisse ad significationem vocis
Rama, excelsum, quasi vox usque ad coelos pervenerit. Vide not. ad l. III, v. 142.
Dona dabant. Totam mox horrida somnia noctem
Sollicitant, saevumque jubent vitare tyrannum.
108 Denique diversis Herodis callibus aulam
Diffugiunt, patriamque magi rediere latentes.
((290)) Ipsum etiam puerum monitis coelestibus actus
Aegyptum cum matre simul transportat Ioseph.
At ferus Herodes sibimet succedere credit,
Quem callens astris quaesisset cura magorum.
Quorum praecauto discessu sollicitatus,
((295))
0100A Horribilem jussit Bethlehem per compita caedem,
109 Infantes mandans, teneramque sub ubere plebem
Avelli ferro nullo sub crimine culpae.
Haec etiam caedes olim praescripta manebat,
Quam bonus Hieremias, divino numine jussus,
((300)) Complorat, misero sobolis pro funere matres
Horrendis graviter coelum pulsare querelis.
Ast ubi sopitus furor est, et saeva tyranni
0101A
0101A
303. Ald., Poelm., pro d. s.,
roseo: plerique
horribili.
304. Reuschius edidit
unus, et alter, quod ipse,
0101B Koenigius et Schoettgenius explicant de binario, quamvis lis sit inter philologos, num hac locutione binarius, an ternarius
numerus explicetur. Nostri codd. habent
primus, et alter, cum aliis editis, ut l. 4, v. 236:
Tum primus, et alter.
305. Poelm., in textu. Hadam., Fabr.,
misere suppresserat. Ald., Ott., Rom.,
miseros oppresserat. Torn.,
miseros suppresserat. Reg.,
miserandus presserat. Fortasse praestabit legere
lethiferi miserandos presserat.
306. Poelm., Hadam.,
rursum. Reg., Rom., Ott. cum aliis,
rursus. Reuschius, pro d. s.,
devictus, quod non censet absurdum, ut apud Ovidium, l. I Metam. vers. 684, de Mercurio,
Servantia lumina (Argi)
tentat vincere, et v. 685:
Pugnat molles evincere somnos.
307. Reg., Rom.,
Urgetur monitis Mariam, puerumque Joseph: ita etiam Ott., sed mendose
quae pro
que. Forte legendum
puerumque Josephus, aut hiatus admittendus est in
puerumque Joseph, neglecta synalaepha:
0102A quem Reuschius putat de industria a Juvenco admissum. Editi:
Joseph urgetur monitis Mariam, puerumque.
0102B 308. Poelm., mendose,
victare.
309. Ald., Torn., Poelmann., pro d. s., Fabr.,
praedictum, quod exstat etiam in Reg., et Ott., et significat
praenuntiatum nomen: Quoniam Nazaraens vocabitur. Hadam., Poelm., in textu,
praedicto, minus bene. In Rom. mendum est
puro pro
puero.
311. Ald., Poelm., pro. d. s.,
instructa pro
instincta: quod postremum longe melius est. Rom., corrupte,
Mox instincta.
314. Rom.,
Procurrens: Ald., Fabric.,
Praecurrens: alii,
Occurrens. In Aldo et Rom. mendum est
proveniebat.
315. Poelm., pro. d. s.,
Omniaque in vultu et verbis veneranda micabant.
316. Ald., Torn., Reg., Ottob., Rom.,
Et jam. Alii,
At jam.
317. Ald., Torn., Rom.,
servando pro
servare, quem graecismum infinitivi pro gerundio vocat Reuschius.
318. Ald., Ott.,
laeti: alii,
laetis.
0101C
305.
Lethiferum aevum vocat aetatem infantium, quia Herodes jusserat occidi omnes
a bimatu, et infra.
306. Caput XII.
Joseph in somnis monitus puerum, et matrem ejus in patriam reducit. Matthaei II, 19-23.
307.
Urgeo cum infinitivo: de quo videsis not. ad Dracontium, l. III, v. 446.
308.
Aegypto sine praepositione
ex, ut in re simili dixi supra ad vers. 308.
Nazara, seu Nazareth felix, ut iterum l. II, vers. 106, quia ibi habitavit Jesus, nomenque Nazaraei illi dedit, sive potius addidit.
309.
Dedit addere simili syntaxi, ac supra, v. 222:
Observare dedit.
310. Conjungit Juvencus duas has praedictiones, quae seorsum ab Evangelista memorantur; nempe vers. 15, cap. 2, ait Matthaeus,
Ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Aegypto vocavi filium meum: quod ex Osea XI, 1, petitum est. Rursus Matthaeus, II, 23:
Ut adimpleretur
0101D
quod dictum est per prophetas: Quoniam Nazaraeus vocabitur. Evangelista numerum multitudinis pro singulari usurpat, ut Juvencus cum aliis interpretibus exponit. Intelligitur autem Isaias,
XI, 1, ut multi volunt. Fortasse Juvencus exemplar Matthaei vidit, in quo scriptum esset
per prophetam: nam versio vetus in mss. Colb., et Corb. et textus Graecus in ms. 1, Bodl., in singulari exhibent
per prophetam.
311.
Instincta, verbum ab optimis scriptoribus usitatum, et saepe adhibitum, cum sermo est de afflatu divino, qui etiam instinctus divinus
a Cicerone dicitur.
Instincta Deo pro
a Deo, ut supra, vers. 219:
Vox missa Deo.
312.
Aegypto ex alta. Fortasse innuit Aegyptum superiorem, nimirum Thebaidem, quo Dominum
0102C confugisse multorum, etiam veterum, est opinio. Vel Aegyptum vocat altam, h. e. profundam, sive inferiorem Judaea, ex phrasi
sacrae Scripturae
descendere in Aegyptum: ascendere ex Aegypto.
313. Hi tres versus desumpti sunt ex Luc. II, 40. Juvencus ita narrationem disponit. Ex Luca accipit, et continenter narrat
nativitatem Christi, circumcisionem, et praesentationem in templo usque ad v. 39 cap. II:
Et, ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam, in civitatem suam. Tum interserit magorum adventum, et adorationem, infanticidium Herodianum, fugam in Aegyptum, ac regressum in civitatem Nazareth
ex Matthaeo. Subinde ex Lucae cit. v. 40 c. II, pergit narrare res gestas in pueritia Jesu.
316. Caput XIII.
Jesus quaesitus a parentibus invenitur in medio doctorum disputans. Lucae II, 42—51.
317.
Cum, et postea
ferebant in indicativo, quia mentio temporis praecessit. Vide not., ad l. II, v. 6.
0102D 319.
Omnibus annorum vicibus, nempe
per omnes annos, ut ait Evangelista.
Vices saepe significant vicissitudinem, alternationem. Plinius, l. XII, c. 14:
Per vices annorum, quod exponitur
alternis annis. Interdum tamen
vices denotant tempora, quibus aliquid fit. Horatius, libr. IV, od. 14, v. 13:
Dejecit acer plus vice simplici. Columella, l. III, cap. ult.,
Annua vice, scilicet omnibus annis. Non omnino certum est, Christum per singulos annos Jerusalem ascendisse. Sed id ab Evangelista quodammodo
indicatur, atque ita etiam sentit Beda cum Juvenco.
321.
Patriam pro
in patriam, ut observatum fuit ad v. 291. Virgilius, l. XI, v. 793:
Patriam remeabo inglorius urbem. Statius, l. III, silv. ult., v. 12.
Anne quod Euboicos fessus remeare penates—Auguror?
Infantum horribili feritas satiata cruore
Exstinxisse putat cunctos, quos primus, et alter
((305)) 110 Annus lethiferi miseros oppresserat aevi:
Mirandis rursus devinctus membra sopore
Urgetur monitis Mariam, puerumque Ioseph
Aegypto ad patriam vectare, ubi Nazara felix
Olim praedictum puero dedit addere nomen.
((310)) Dixit et alterius quondam praenuntia vatis
111 Vox instincta Deo: Veniet, veniet mea proles
0102A Aegypto ex alta terris lumenque, salusque.
Crescebat rapidis annorum gressibus infans,
Occurrens aevum sapientia praeveniebat,
((315)) Gratiaque in vultu, et verbis veneranda micabat.
Et jam bissenos aevi comprenderat annos,
Cum paschae ritum servare ex more parentes
Ad templum laeti puerum perducere festis
Omnibus annorum vicibus de more solebant.
((320)) Ergo aderant paschae pariter, cunctisque diebus
Festorum impletis patriam remeare parabant.
0103A
0103A
322. Poelm., pro d. s., Reg., Ott., Rom.,
Cum puer. Ald., et alii,
Dum puer.
324. Reg.,
per vicos, urbes, et glossa,
et urbes. Ott., Ald., Torn., Rom.,
per vicos urbis, perque. Poelm., Fabr.,
per vicos, urbisque per abdita. Hadam. contra metrum,
per vicos urbisque perque abdita
0103B
tecta.
325. Ald.
perque viae: lege
perque iteris cum plerisque. In Westhemero,
perque itineris ad marg. mendum est, aut glossa. Sabatierius ex ingenio, ut puto,
Perque vias stratas: quod necessarium non est; nam vers. 350 idem sine
vias legit
stratas.
327. Fabr., Poelm., pro d. s.,
vatumque coronae, quod praeferunt Koenigius et Schoettgenius, quia
corona coetum denotat.
331. Westhemerus, pro div. script.,
te quaeso, quod antiquum verbum est pro
quaero, ut dictum ad v. 284.
333. Torn.
secrevit, quod invenio in Reg. cum glossa
separavit: sed fortasse fuit a pr. m.
secernit, quod habent Ott., Rom., et alii.
0104A 336. Ald., Torn., Hadam., Dav., et alii,
Sedibus, et domibus natum est habitare necesse. Reg., et Ott. veteres mss. cum recentiori codice Romani collegii:
Sedibus, et domibus natum inhabitare necesse est. Ita edidit Fabricius, nisi quod initio legit
aedibus, atque domo. Melius est
Sedibus, nam templum sedes Domini
0104B appellatur, et paulo ante dicitur
templique in sede. Idem Fabricius, in indice, sive commentario, verbo
inhabitare, notat, primam apud Juvencum esse longam, uti apud Fortunatum, de gaudiis vitae aeternae:
Virgineam gaudens inhabitare domum. Barthius, libr. XXI, cap. 17, similibus exemplis Ausonii, Althelmi, Jonae Aurelii ostendit, apud scriptores, praesertim cadentis
latinitatis
h in versibus valuisse litteram, ac juvisse, ut syllaba produceretur: laudatque hunc ipsum Juvenci versum. Becmanus, cap. 4,
Manuduct. in ling. Lat., probat, immerito
h eximi e sensu litterarum, cum ob alias rationes, tum quia saepe positionem efficit, ut apud Virgilium, eclog. 6, vers. 53:
Ille latus niveum molli fultus hyacintho.
0103C
322.
In populo, in multitudine, in turba. Hanc enim significationem habet etiam
populus, ut ostendi ad Prudent. hymn. XI Peristeph. vers. 5. Omeisius minus apte haec verba
in populo refert ad Evangelistae verba
in comitatu. Schoettgenius Juvencum redarguit, quod statuat, Christum jam fuisse in via, et deinde reversum esse Hierosolymam: quod cum
Evangelista pugnat, quippe qui diserte asserit, Christum statim in templo mansisse. At vere Juvenco cum Evangelista optime
convenire, perlectis Evangelii verbis, aperte convincitur. Sic ait Lucas II, 43 seq.:
Consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
Existimantes autem, illum esse in comitatu, venerunt iter diei. Juvencus ait, quod
puer comitis vestigia matris deseruit, templique libens secreta petivit. Id fieri potuit, sive puer in templo deseruerit vestigia matris, ac secretiora templi loca petiverit, sive extra templum
in urbe a matre recesserit, ac sese in templum receperit: quod postremum Evangelista
0103D et Juvencus innuunt. Falsum enim est, ex Evangelio constare, puerum statim in templo mansisse. Quod autem ait Juvencus,
puerum vestigia matris deseruisse, fortasse denotare vult singularem pueri amorem erga matrem, cujus vestigia numquam alias
deserebat. Narrant Judaei, hunc olim morem fuisse, ut seorsum viri, ac seorsum feminae iter facerent, cum Hierosolymam peterent,
aut inde reverterentur. Pueri, ut credere par est, matribus adhaerebant. Puer Jesus, cum jam esset annorum duodecim, vestigia
matris deseruit, ut templum peteret. Mater, ut videtur, existimabat, hoc illum fecisse, ut se viris adjungeret.
325.
Strata, stratae pro via, ex quo Itali, Hispanique vocant
strada, estrada. Antiquiores Latini dicebant
strata via: Virgilius, poetice, l. I, vers. 426:
Strata viarum, ut
Opaca locorum. Sequioris aevi scriptores passim eo vocabulo
strata, stratae utebantur, ut Eutropius, imperatores Honorius et Theodosius
0104C in cod. Theod., Victor Vitensis, Alcuinus, et alii. Confer Cellarium, de barbar. Cur post., et Ducangium.
326. Verbum Evangelistae
Requirebant eum inter cognatos et notos, majorem animi attentionem innuit, quam simplex verbum
quaerebat. Addit tamen Juvencus, ut diligentiam, et sedulitatem significet,
Perque iteris stratas.
327.
Chorea hoc loco significat
chorum, a quo dicitur
chorea, nempe coetum, seu comitatum. Si legas
vatumque coronae, explicare poteris Evangelistae verbis,
In medio doctorum.
328.
Legum obscura, vide vers. 180.
329.
Tractantem, verbum ecclesiasticum. Vide comm. Prud. 13 Perist. 101.
330. Fabricius in Commentar. poet. christ. accipit adjective
senibus, et interpretatur
verbis homini seni convenientibus. Nihil ineptius dici potuit. Sensus verus est: Vix senes satis digne admirabantur verba pueri. Evangelista ait:
Stupebant autem omnes, qui
0104D
eum audiebant, etc.
332. S. Joseph, ut pater putatus Jesu Christi dicitur, ita genitor putatus a Juvenco dicitur. Non tamen facile haec appellatio
extra metrum usurpari debet: nam S. Joseph pater etiam aliis rationibus dici potuit, at genitor solum, quia ita vulgo putabatur.
Adisis Suarium tom. XVII, part. II, de Incarnat. quaest. 29, disp. 8, sect. 1.
333.
Retentare verbum frequentativum a
retineo eadem fere significatione a multis bonis scriptoribus usurpatum. Alio sensu
retentare est iterum tentare.
334.
Tantum, tantopere, ut supra v. 79.
336. Verba Vulgatae sunt,
Nesciebatis, quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse? Consentit Italica in plerisque codicibus: sed in Corbeiens.,
quia in Patris mei oportet me esse? Tertullianus, libr. contra Prax.,
quod in Patris mei me esse oportet? Ambrosius,
quia in propria Patris mei oportet me esse? S. Leo Magnus, epist. 16, in quodam cod.
0105C Attreb. S. Vedasti:
Nescitis, quod in domo Patris mei oportet me esse? Significans, ejus se esse filium, cujus esset et templum. Armeni etiam, Syri et Persae legunt,
In domo Patris mei. Neque alium sensum habent verba textus Graeci ἐν τοῖς τοῦ πατρός μου, ut idoneis exemplis confirmat Lamyus, in Harmon., ad
hunc locum. Videndus etiam Spencerus, de leg. hebr. Rit. pag. 1186. Plerique interpretes ita exponunt: Nesciebatis, me in
his negotiis esse oportere, quae mihi a Patre commissa sunt? A quibus ultro dissentio, ut Juvenci interpretationem sequar.
112 Cum puer in populo comitis vestigia matris
Deseruit, templique libens secreta petivit.
Illum per vicos urbis, perque abdita tecta,
((325)) Perque iteris stratas, per notos, perque propinquos
Quaerebat genitrix: sed lux ubi tertia venit,
113 Ad templum propere remeat; vatumque choreis
Invenit insertum, legumque obscura senili
Tractantem coetu. Vix admiratio digna
((330))
0104A De pueri verbis senibus fuit. At pia mater,
Nate, ait, amissum lacrymis te quaero profusis
Anxia cum genitore gemens: quae causa parentum
Secernit gressu, templique in sede retentat?
Ille autem: Quid me tantum, quid quaeritis? inquit.
((335)) An nondum sentis, genitrix, quod jure paternis
Sedibus, et domibus natum inhabitare necesse est?
0105A
0105A
339. Daventr.
reservant: plerique
reservat. Vix
0105B dubito, quin legendum sit
reservant, ut intelligatur, arcana cordis reservasse cuncta verba, quae Virgo audierat.
Mentis secreta, et
cordis secreta non semel occurrit apud Juvencum. In codice quidem Vat., Reg., videtur quoddam signum supra
reservat, ex quo colligi possit alia scriptura
reservant. Conjiciat aliquis
secreto corde reservat: sed id a codicum verbis nimium discrepat. Omeisius tamen in cod. Un. invenit
corde secreto reservat, vacillante metro. Idem conjiciebat
cuncta intra cordis secreta reservat. Westhemerus in textu edidit
reservant, ad marginem
reservat.
341. Poelm., pro d. s.,
vectabat. Westhemerus ad marg.,
vectebat, in textu
nectebat, cum aliis, quod melius est. Hadamar., mendose,
semperque cogens. Rom.,
nectabat pro
nectebat, aut
vectabat.
344. Nonnulli interpungunt
Zachariae soboles, desertis vallibus, omnes: quod sustineri nequit. Clamabat enim Joannes in ipsis desertis vallibus, seu locis.
0106A 347. Reg.:
Queis animae virtus. In Torn. mendum
0106B est
specie.
348. Alii,
Esaias, alii
Isaias scribunt.
350. Placet lectio codd. Vatt., Reg., et Ott. cum Rom:
Instruite stratas. Melius sane est
instruere stratas, nimirum construere, ornare, parare, quam
sternere stratas. In editis solum invenio
Sternite jam stratas, quod a librariis factum videtur, quod putarent, metrum non procedere cum
Instruite stratas. Verum exploratum est, ultimam in
instruite produci posse, et ex quorumdam sententia debere ob
st dictionis sequentis. Ex ejus rei ignoratione nonnulli versus in Prudentio corrupti fuerant. Vide quae notata a me sunt in
Prolegom. ad Prudent., pag. 186 et seq.
351. Ald., Poelm., prod. d. s.,
quae Domini plantis calcanda beatis. Reg., Rom., Ottob. cum plerisque,
quae Domini digne vestigia gestet.
353. Reg., Rom., Ott., Torn.,
iteris. Alii cum Aldo,
callis.
354. Rom., corrupte,
tractate sereniter.
0105C
338.
Pondera verbi, ut apud Ciceronem, II de Orat. cap. 17:
Omnium sententiarum gravitate, omnium verborum ponderibus est utendum. Hoc sensu Horatius, in Art. poet. vers. 319:
Fabula nullius veneris, sine pondere et arte.
340.
Praedulcibus; hoc vocabulo Lucretius, Virgilius, aliique optimi scriptores usi sunt.
341.
Ad proprium cogens amorem, impellebat, ut eum amarent: nam
cogere pro compellere, vim afferre
0105D ad aliquid faciendum poni solet.
Nectebat habere potest significationem, quam ex Barthio explicui ad v. 42. Videtur idem accusativus cum praepositione
ad regi a verbo
nectebat, et participio praesenti
cogens. Vide lect. var., ad vers. 304 l. III.
342. Caput XIV.
Baptisma Joannis in Jordane, et victus, habitusque ejusdem. Item Christus baptizatur, coelum aperitur, vox Patris auditur. Matth. III, 1 seqq.; Marc. I, 1 sqq.; Luc. III, 1 sqq.; Joann. I, 19 sqq.
343. Ordo verborum hic est: Interea series seclorum, currens per debita, trahebat omnia promissa veteris scripti.
Per debita currens, explens, quae in lege veteri praedicta erant, sive debito tempore appropinquans.
0106C
Veteris scripti, videlicet veteris Testamenti.
344. Matth. III:
Venit Joannes praedicans in deserto Judaeae. Marc. I:
Fuit Joannes in deserto baptizans et praedicans. Juvencus poetarum more sine praepositione
in usurpat
desertis vallibus pro
in desertis vallibus. Rursus v. 349:
Vox late resonat desertis vallibus.
346. De nomine
lavacrum, quo baptismus solet appellari, egregie disserit Antonius Maria Lupius, in dissertatione italica
de sacris baptisteriis, quam absolvit, eruditisque notis ornavit v. c. Franciscus Antonius Zacharias.
347.
Species animae, pulchritudo.
348.
Numine jussus, ut v. 299.
354. Lucas, III, 6:
Et videbit omnis caro salutare Dei. Phrasis notanda est
oculis tractare lumen pro
videre, aut
lumen accipere. Pertinet
tractare ad sensum attrectandi. Cicero, V Tuscul. c. 38:
Ea quae gustamus, olfacimus, tractamus, audimus, in ea
0106D
ipsa, ubi sentimus, parte versantur. Saepe autem unus sensus pro alio ponitur.
356.
Passimque hinc inde: hoc exemplo, ait Reuschius, augeri potest Index λέξεων ἰσοδυναμουσῶν, quem Vechnerus exhibet, Hellenolex. I, 6, pag. 91 seqq.
Ruere interdum accipitur pro
ardenter ac festinanter ire. Cicero, ad Attic. l. VII, ep. 19, al. 20:
At illum ruere nuntiant, et jam jamque adesse. Poetis id familiare est. Post. v. 363:
Irruere ad fluvium.
358. Matthaeus, loc. cit.:
Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Id nonnulli ita explicant, ut pellem cameli pro veste habuerit Joannes. Verior est interpretatio Juvenci, qui vestem
0107C Joannis pilis camelorum contextam repraesentat. Ita etiam Hilarius, in Matth.:
Pilis camelorum vestis adtexta. Et Paulinus, in carm. VI de S. Joanne Baptista:
Vestis erat curvi setis contexta cameli, al.
conserta. Conferri possunt dissertationes, sive exercitationes Balthasaris Holberg
de amictu et victu Joannis Baptistae; Conradi Oldii
de domicilio, victu et amictu ejusdem, Friderici Spanhemii, de eodem argumento; Salomonis Deylingi,
de Joannis Baptistae natalibus, educatione, etc.; Pauli Rabe,
de victu et vestitu ejusdem. Vilem fuisse amictum, victumque contra nonnullos tenendum est.
114 Haec ait, et gressum sociat, patriamque revisit:
Nec genitrix tanti persensit pondera verbi,
Ordine cuncta tamen cordis secreta reservant.
((340)) At puer obsequiis apte praedulcibus ambos
Ad proprium semper cogens nectebat amorem.
Interea veteris scripti per debita currens
Omnia seclorum series promissa trahebat.
115 Zachariae soboles desertis vallibus omnes
((345)) Ad deponendas maculas clamore vocabat,
Fluminis ut liquidi caperent miranda lavacra,
Queis animae species abluta sorde niteret,
0106A Isaias vates cecinit quod numine jussus:
Vox late resonat desertis vallibus; amplas
((350)) Instruite stratas, omnis sit recta viarum
Semita, quae Domini digne vestigia gestet.
Subsident colles, vallis complebitur omnis:
Corriget anfractus iteris bona linea recti,
Corporeisque oculis lumen tractare serenum
((355)) 116 Omnibus indulget Genitor, Dominusque salutis.
Ergo aderant populi, passimque hinc inde ruentes
Complebant ripas, avidique lavacra petebant.
Texta camelorum fuerant velamina setis,
0107A
0107A
359. Reg.,
pelles: in Ott.,
pellis, sed a veteri manu factum
pelles. Sic
zonae erit casus gignendi in numero singulari. Alii:
Et zonae pellis. Evangelista Matthaeus ait:
Et zonam pelliceam circa lumbos suos.
360. Reg., Daventr., Ott., Rom., Ald.
Edere locustas solitus ruralibus arvis: sed in Ott. versus ita a manu eadem veteri in fine paginae ascribitur:
0107B nam suo loco omnino deest. In eodem Ott.
hedere ponitur pro
edere. Torn., Hadam., Poelm., Fabr., et alii,
Arvis qui solitus ruralibus esse locustas: quae scriptura verior mihi videtur; nam prima in
edere pro
comedere corripienda esset, et Latini pro
comedere dicebant
esse, non
edere. Fortasse quia prima in
locusta brevis a plerisque creditur, nonnulli substituerunt
Edere locustas, etc. Verum etsi apud veteres Latinos
Locusta, nomen feminae, occurrat, prima producta, non tamen facile ostendes, primam in
locusta insecto, necessario esse protrabendam. Eam corripuit Prudentius, in Dittoch. v. 117. Confer commentarium meum in eum locum.
Potest nihilominus sustineri lectio codicum mss. auctoritate Rustici Helpidii in Histor. vet. et nov. Testam. v. 17:
Discus habet, quae cuncta jubet Pater edere Petrum.
361. Torn., Fabr., Poelm., pro d. s.,
victum silvestria mandere mella. Reg., Ott., Rom. cum Ald. et
0107C aliis,
victum praebent silvestria mella. Conjici potest,
Cui tenuem pro
Et tenuem.
362. Ald.,
Usque ubi tot populos minus bene. Fortasse Juvencus scripsit
Is ubi. Vide var. lect. ad
0108A v. 232.
362. Rom.,
sic incipit ore.
367. In Ott., pro d. s., videtur esse
vestras tollat.
368. Reg., Ott., Torn., Poelm., pro d. s.,
Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes—Succedent vestro, soboles quia degener errat. In Reg. scribitur
sobolis, et in Ott.
plebis, sed id factum
plebes. Aldus
0108B cum aliis:
Nam potis est dura superum rex cote creare—Progeniem, quando soboles sua degener errat, quam lectionem praeferebat Schoettgenius, quia proxime ad verba Evangelistae accedit, dissentiente Reuschio, cui ethnicismus
videtur phrasis
Superum rex, in Juvenco non ferendus. Sabatierius edidit,
rex caute, et, pro d. s.,
degener erat: id cum metro non stat.
371. Torn., Poelm., in textu, Hadam.,
aciesque levata. Ald., Westh., in textu, Fabr., Poelm., pro d. s.,
acies sublata. Reg., Ott., Rom.,
acies levata, resistente metro, ut in Daventr.
aciesque elevata. In Reg. est glossa
subrecta pro
levata. Fortasse prius fuit
subrecta, cujus glossa fuerit
levata: nam id verbum glossam sapit, quae postea in textum commigrarit. Conjici potest
acies elata, vel
Cunctorum ante oculos, faciesque levata securis.
372. Reg., Ott., Rom.,
caeduntur: lege
caedentur, nam sequitur
fovebunt. Vulgata,
Excidetur, et in ignem
0108C
mittetur. Codex Cantabr. et Sangerm. 1, et Lucifer Calaritanus, l. II pro S. Athanasio:
Excinditur et in ignem mittitur.
374. Torn., corrupte,
instituti.
0107D
360. Rursus, v. 378, occurrit
ruralis. Hoc vocabulo utuntur Macrobius, Nemesianus, Ammianus, Julius Firmicus, et ex fide quorumdam exemplarium Caesar, l. III B.
Gall. c. 14, apud quem plerique non
ruralium, sed
muralium legunt. In codice Reg. glossa est
locustas—azillas, vel aves parvas; fortasse legendum
acridas ex verbo Graeco, quo locustae significantur. De hujusmodi locustis et melle silvestri, quibus Joannes vescebatur, legesis
Comment. nostr. in Prudentium hymn. 7 Perist. v. 69.
366.
Facite fructum; hebraismum hunc esse ait Schoettgenius, ut cap. I Genes. 11. Ejusmodi opera poenitentiae distinctius enumerantur a Paulo
Ephes. v, 9:
Fructus enim lucis, etc.
367. Virgilius, Aen. lib. I, v. 136:
Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
370.
Roboreis, species arboris pro genere. Evangelista
0108C ait:
Jam enim securis ad radicem arborum posita est.
373. Maldonatus objicientes, Prudentium, et Juvencum baptismum Joannis Baptismo Christi videri aequiparasse, sic refellit:
Possem respondere, non subtiliter, sed poetice locutos. Sed non opus est poesi sententiam excusare, cum possimus in bonam
partem interpretari. Multi enim veteres auctores eodem modo locuti sunt . . .
Dicunt enim, baptismum Joannis datum fuisse in poenitentiam, in remissionem peccatorum, Luc. III,
non quod per illum peccata remitterentur, sed quod ad poenitentiam excitaret. Adisis comment. ad Prudentium, hymn. 7 Cathem. v. 76.
375. Sic exponit verba Evangelistarum. Matth. ait:
Cujus non sum dignus calceamenta portare. Marcus:
Cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. Lucas:
Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. Balduinus, de Calceo antiquo, c. 11, probat, vincula a poetis pro quovis calceo usurpari, sed praecipue pro soleis. Calcei
Hebraeorum plantas pedum solum tegebant, teretibus habenis, seu corrigiis supra colligati: atque adeo similes erant soleis
Romanorum. Figuram ejusmodi calceorum Lamyus exhibet in Harm. Evang. ad hunc locum. Prudentius, hymn. 5 Cathem, v. 35, de
Moyse ita habet;
Jussus nexa pedum solvere vincula. Arator, l. II, v. 81:
Quae ligat excelsas humilis corrigia plantas. Cicero vocat
corrigias calceamenti, Petronius
calceamentorum vincula. Erat autem famulorum munus non solum vincula calceorum solvere,
0109B sed etiam eos portare, quo domini jussissent, ut in conviviis, aut aliis in locis diverso calceorum genere uterentur. Et
erat id quidem vilissimum ministerium, ut videri potest apud Joann. Christophorum Wolfium, Cur. Philolog. ad N.T., aliosque
ibi citatos. Aliquando etiam domini propter locum sacrum calceos deponebant, quos interea portare famulus jubebatur: vel certe
cum dominus loca sacra ingrederetur, famulus calceamentorum ligulas solvebat, easque servabat. Apud Hebraeos discipuli magistris
suis, et inferiores dignitate superioribus honoris causa detrahere calceos solebant, uti primi Christiani
0109C episcopis, et adhuc subdiaconus episcopo celebranti. In Smyrnaeorum epistola, de S. Polycarpi passione:
Calceos etiam sibi ipsi detrahere tentabat: quod quidem antea minime consueverat, quippe cum singuli fidelium quotidie inter
se ambitiose certarent, quisnam prior corporis ipsius cutem contingeret.
Huic consuetudini osculum pedum Romani Pontificis successisse conjicitur. Praeter scriptores
de calceo antiquo, Balduinum et Bynaeum, legi potest dissertatio Joannis Adami Koenigii,
de ritu portandi calceos.
Et zonae pelles medium cinxere prophetam,
((360)) Arvis qui solitus ruralibus esse locustas,
117 Et tenuem victum praebent silvestria mella.
Isque ubi tot populos diversis sedibus ortos
Irruere ad fluvium cernit, sic increpat ore:
Vipereae gentis soboles, quis debita vobis
((365)) Supplicia, urgentesque iras evadere monstrat?
Sed facite, o miseri, fructum, si poenitet, aptum,
Nec generis vestri tollat fiducia mentes.
0108A Nam facile e saxis etiam pro nomine plebes
Succedent vestro, soboles, quia degener errat.
((370)) Proxima roboreis jam jam radicibus instat
Cunctorum ante oculos, aciesque levata securis.
Caedentur silvae steriles, ignemque fovebunt.
118 Nunc ego praeteritas maculas in flumine puro
Abluere institui: veniet sed fortior alter,
((375)) Cujus vincla pedum non sum contingere dignus.
0109A
0109A
376. Reg., Rom., cum editis,
sancto spiramine. Ott.,
sancto inspiramine, ex quo ita lego
sancto in spiramine. Matth. III, 11:
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto, et igni. Ita etiam Versiones veteres. S. Ambrosius saepe
in Spiritu, sed in libr. de Spiritu sancto sine praepositione
Baptizabit Spiritu; et eodem modo Vigilius Tapsensis, l. II de Trin. His confirmari potest lectio vulgata Juvenci.
0109B 382. Ald., Rom.,
propere; alii,
properis,
383. Poelm. pro d. s.,
Cernit Joannes.
385. Hadamar., Torn., Fabr., Poelm.,
digneris. Reg., Rom., Ott. cum Aldo,
dignaris.
0110A 386. Sabatierius edidit
mundare, et pro d. s.
purgare, quod plures alii praeferunt.
387. Rom.,
reddidit Iesus, quod non videtur ex usu Juvenci. Prudentius quidem ita saepe
Jesus extulit, ut ex primis duabus vocalibus una fieret per synaeresin.
390. Codex Helmst.,
penetrabat flumen in undas:
0110B quae, ait Reuschius, mira est emphasis, qua illa quorumdam interpretum observatio innuitur, seipsum flumini immersisse:
neutiquam vero a Joanne fuisse submersum. Sed obstat supra v. 385.
0109C
378.
Pala est instrumentum ferreum, quo terra versatur, et egeritur, sed ligone latius, et planius. Hujus instrumenti imitatione erant
aliae palae ligneae, quas Cato De re rustica cap. 11 memorat; quae ad ventilandum in area frumentum utiles erant. Tertullianus
de Praescript. cap. 3:
Palam in manu portat ad purgandam aream suam. Isidorus libr. XX Orig. cap. 14;
Pala, quae ventilabrum vulgo dicitur, a ventilandis paleis nominata. Apud Tertullianum nonnulli
0109D mss. habent
ventilabrum, sed
palam praefert Pamelius ex libro ejusdem Tertulliani de Fuga in persecut., ac praeterea ex Cypriano et Hieronymo.
380.
Secreti, separati a paleis. Etiam pro eximio, selecto adhibetur
secretus a Quintiliano l. IX, c. 3.
381.
Populor de igne consumente satis frequenter usurpatur, ut a Floro l. II, c. 2, Ovidio II Metam. v. 319. Adde Senecam Tragicum, Virgilium
et alios.
383. Juvencus, et alii producunt
a in
Jordanis. Tertullianus l. III contra Marcion. corripit:
Jordane percusso pedibus via facta regressus. Baptismus Joannis vocatur
lavacra veneranda, ut v. 346,
miranda lavacra.
384.
Increpitans, clamans, dictitans, intonans; est enim ejusdem fere significationis, atque
increpo, quod pro
dictito usurpatur a Propertio libr. III, eleg. 8, v. 9:
Alcyonum positis requiescant ora querelis:
0110B
—Increpet absumptum nec sua mater Ityn. Juvencus infra v. 456.
Nuntiat, increpitans praeconia larga salutis.
388. Verba Matthaei sunt:
Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Renschius dubitat, num Juvencus sacramenta intellexerit: sed mallet, ad omnia legis praecepta eum respexisse.
390. Epitheton
vitreus pro pellucido saepe aquis tribuitur a poetis.
391. Glossa Reg.,
Surgenti—elevanti caput Christo. Tria distincte affirmat Juvencus, manifestam Dei praesentiam claruisse, coelos apertos fuisse, et
0110C Spiritum sanctum corporali specie sicut columbam descendisse. Videtur ergo aliquid in Evangeliis legisse, quod nunc non
exstat. Matthaeus haec refert:
Baptizatus autem Jesus confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam,
et venientem super se.
Marcus vero:
Et baptizatus est a Joanne in Jordane. Et statim ascendens de aqua, vidit coelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem,
et manentem in ipso.
Lucas autem:
Et Jesu baptizato, et orante, apertum est coelum.
Et descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba in ipsum. Juvencus igitur fortasse nactus fuit codicem Evangelii S. Matthaei similem Sangermanensi 1 apud Sabatierium et Martianaeum:
Et cum baptizaretur Jesus, lumen magnum fulgebat de aqua; ita ut timerent omnes, qui congregati erant. His concinit codex Evangeliorum manu, ut creditur, S. Eusebii Vercellensis exaratus col. 2;
Et cum baptizaretur, lumen ingens
0110D
circumfulsit de aqua ita ut timerent omnes, qui advenerant. Manifesta praesentia Dei, quae claruit, et lumen magnum fulgens de aqua non multum inter se differunt, vel unum, idemque
sunt. Videndus est ad hunc locum Millius in Prolegom. ad novum Testamentum graecum num. 766, pag. 73, ubi de Juvenco agit,
et Grotius ad h. l., qui in Liturgia Syrorum idem narrari observat, Joannes Andreas Iricius in praefat., et not. ad codicem
Vercellensem, et in primis Justinus Martyr Dialog. cum Tryph. § 88. Fabricius Cod. apocryph. novi Testam. p. 347, t. I. cum
Dodwello negat, Justinum ex Evangelio Ebionitarum suam narrationem accepisse. Est enim paululum diversa, et ex alia traditione
videtur desumpta. Non autem repugnabo, siquis ita Juvencum exponat, ut hic versus sit veluti explicatio sequentis, quo magis
ad verbum textus evangelicus
0111B exprimitur:
Et ecce aperti sunt ei coeli, quod Suarius in III part., quaest. 39, disp. 27, sect. 1, exponit de mutatione aliqua in aere supra Salvatorem facta, atque
omnibus, qui praesentes aderant, manifesta. Quod enim Vulgata habet
aperti sunt ei, ex textu Graeco verti posset
aperti sunt supra eum, et in multis mss. veteris versionis simpliciter dicitur
aperti sunt coeli sine
ei. Schoettgenius putat, Juvencum manifesta hac praesentia respexisse ad antiquam traditionem, quam etiamnum servant imagines,
Deum nempe Patrem una cum S. Spiritu se conspiciendum praebuisse. Ait enim, Dei praesentiam visam, postquam Salvator ex aquis
ascendit.
Abluet ille homines sancto in spiramine mergens,
Flammarumque globis purgabit noxia corda.
119 Illius et manibus ruralis pala tenetur.
Et propria ipsius purgabitur area frugum,
((380)) Horreaque implebit secreti copia farris,
Aeternusque leves paleas populabitur ignis.
Haec ait, et properis per silvam passibus ipsum
Cernit Jordanis veneranda lavacra petentem.
Sed verat increpitans vates, et talia fatur:
((385))
0110A Tune meis manibus dignaris mergier undis,
Cum tua me melius possint purgare lavacra?
Dixit Joannes, cui talia reddit Iesus.
Nunc sine; nam decet hoc: sic sancta per omnia nobis
Justitiae consectandus complebitur ordo.
((390)) 120 Haec memorans, vitreas penetrabat fluminis undas.
((.....))genti manifesta dei praesentia claret.
0111A
0111A
392. Poelm., mendose
auriculor. Ald., Poelm. pro d. s.,
septemplicis aethera coeli. Alii,
coeli septemplicis ethra, sed in Reg.
aether pro
aethra.
394. Reg., Torn.,
aeream simulans. Ald., Rom. et alii,
aeream similans; in Ott. a sec. manu veteri,
aetheream simulans. Magis placet
simulans, quam
similans. Infra occurrit
simulatio eodem sensu libr. II, v. 548. Vide etiam l. III, vers. 266. Reuschius veram hanc lectionem putat, sed alteram
similans castiorem,
0112A et reverentiorem. Sed verior praeferrnda est.
395. Rom.,
perfundit. Alii,
perfundit.
396. Legerem, si haberem exemplar ms., quod sequerer,
vox missa Deo. Supra v. 219,
Quod Mariae vox missa Deo praecepit; et v. 311,
vox instincta Deo.
397. Poelmann. pro d. s.,
ambitumque undis.
0111B
392. Coelum septemplex cur a veteribus dictum fuerit, explicui in not. ad Dracont. l. I, vers. 5, et in Comment. ad Prudent.
hymn. 7 Cath. vers. 36:
Non ante coeli principem septemplicis. Non reperio scriptorem Juvenco antiquiorem, qui verbo
auricolor usus fuerit: sed recte illud formatum est, et ex analogia, ut
versicolor, unicolor.
0111C 394. S. Thomas, quem multi scholastici sequuntur, III, p. quaest. 39, art. 7, docet columbam, in qua Spiritus sanctus apparuit,
fuisse verum animal. Ambrosius id aperte negat l. I de Sacram. cap. 5:
Non columba descendit, sed quasi columba.
Christus carnem suscepit, non sicut carnem, sed carnis veritatem. Spiritus autem sanctus in specie columbae, non in veritate
columbae.
Hanc interpretationem magis probat Suarius ad loc. cit. S. Thomae disp. 27, sect. 2, quam secutus etiam fuerat S. Thomas
in I, d. 16, a. 3, q. unica, et multi interpretes amplectuntur. Praeivit Juvencus,
eleganter admodum, ac graphice hanc apparitionem Spiritus sancti depingens, ut ait Aug. Varenus in Dissert.
De Columba super caput Christi descendente.
395.
Corpus perfudit Iesu, quia descendit super ipsum, et mansit in ipso.
396.
Inane pro aere. Vide not. ad Dracont. l. I, vers. 152.
0111D 397.
Flatuque perunctum, ut supra
flatu corpus perfudit. Hieronymus in Evangelio, quod sermone Hebraeo conscriptum legebant Nazaraei, haec reperit, in Isaiam cap. XI. tom. III:
Factum est autem, cum ascendisset Dominus de aqua, descendit fons omnis Spiritus sancti, et requievit super eum. Hilarius ad hunc locum Matthaei sic habet:
Ordo etiam in eo arcani coelestis exprimitur: nam baptizato eo, reseratis coelorum aditibus, Spiritus sanctus emittitur, et
specie columbae visibilis agnoscitur, et istiusmodi paternae pietatis unctione perfunditur: vox deinde de coelis ita oquitur.
398. Quaerat aliquis, undenam Juvencus id sumpserit:
Te, nate, hodie per gaudia testor—Ex me progenitum. Nam Matthaeus solum habet:
Et ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in
0112B
quo mihi complacui. Marcus:
Et vox facta est in coelis: Tu es Filius meus dilectus, in te complacui. Lucas:
Et vox de coelo facta est: Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi. Huic quaestioni respondetur, in Itala veteri versione ms. Cantabrig. hanc lectionem exhiberi apud Lucam:
Factum est autem, cum baptizatus esset omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, aperiri coelum, et descendere Spiritum
sanctum corporali figura quasi columbam in eum: et vocem de coelo factam: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
Respondet his textus Graecus in eodem codice. Cohaeret codex Colbert.
Et vox de coelo facta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. In codice Vercellensi post verbum
complacui in Matthaeo aliquid vetustate consumptum est, quod ad hanc ipsam scripturam pertinuisse non immerito conjicit Iricius. Ita
etiam legerat Hilarius libr. VIII de Trinit. num. 25, et rursus lib. XI, num. 18.
Ascendente eo de Jordane, vox Dei Patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, ut per hoc testimonium sanctificatae
0112C
in eo carnis unctio spiritalis virtutis cognosceretur; et in psalm. II, num. 29, et in Comment. ad Matthaei cap. II. Concinit Justinus Martyr dial. contra Tryph.:
Postquam namque Christus ex amne Jordane ascendit, voce de eo edita, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Eamdem scripturam agnovit Lactantius l. IV, cap. 15, et Faustus Manichaeus apud S. Augustinum l. XXIII contra ipsum Faustum.
Ipse Augustinus De consensu Evangel. lib. II, num. 31:
Illud vero quod nonnulli codices habent secundum Lucam, hoc illa voce sonuisse, quod in psalmo scriptum est: Filius meus es
tu, ego hodie genui te: quamquam in antiquioribus codicibus Graecis non inveniri perhibeatur, tamen si aliquibus fide dignis
exempluribus confirmari possit, quid aliud, quam utrumque intelligendum est quolibet verborum ordine de coelo sonuisse?
An vero in Evangelio Matthaei haec ipsa verba,
Filius meus es tu, ego hodie genui te, aliquando exstiterint, res est minus explorata: etsi enim ex Epiphanio haeresi 30 constat, Ebioneos
0112D in Evangelio Matthaei, quo uno utebantur, ita legisse, tamen ipse Epiphanius advertit, hoc Ebionitarum Evangelium interpolatum
fuisse, multisque in locis corruptum. Vide Sabatierium in notis ad Matthaeum, et Lucam, et Fabricium Cod. Apocryph. novi Testamenti
tom. l, pag. 347 seq., ubi ex Epiphanio fragmentum Evangelii Ebionitarum exscribit, et scriptores nonnullos recenset, qui
de hoc argumento agunt.
399. Barthius, lib. XLVIII Advers. cap. 9, explicat versiculum Matthaei:
Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, quem interpres Germanicus male reddiderat, cum non aliud innuerit, nisi quod Pater Filio delectetur. Ex sententia vero Matthaei
Pater in Filio sibi complacuit, atque adeo ut per eum, qui sapientia ejus ipsius, et virtus est, condiderit ante,
0113C et nunc conservet omnia, ut per eum genus humanum benedixerit:
Sententiam, addit,
hujus versiculi elegantissime expressit paraphrastes, poeticus quidem, sed quem ego pro optimo explanatore multis mihi locis
satisfecisse memini, Juvencus Aquilius.
Haec ergo Juvenci verba,
Placet haec mihi gloria prolis pro optima explicatione versiculi Matthaei non immerito habebat Barthius.
Scinditur auricolor coeli septemplicis aethra,
121 Corporeamque gerens speciem descendit ab alto
Spiritus, aeream simulans ex nube columbam,
((395)) Et sancto flatu corpus perfudit Iesu.
0112A Tum vox missa Dei longum per inane cucurrit,
Ablutumque undis Christum, flatuque perunctum.
Alloquitur: Te, nate, hodie per gaudia testor
122 Ex me progenitum; placet haec mihi gloria prolis.
((400))
0113A
0113A
400. Ald.,
nunc; alii,
tum, vel
tunc.
401. Ottobon.,
patrii, sed prius videtur fuisse
Patris. Utrumlibet bonum est.
402. Reg., Rom., Ottob. cum Ald., Torn.,
atram, quam lectionem Schoettgenius probat. Hadam.,
0113B Poelmann., et alii,
ater. Nec mihi displiceret
atro cum terrore. Marius Victor libr. III, col. 344 editionis Fabricii,
Exterretque animos niger horror; idem eod. l. col. 343:
Ecce niger terror, tremor horridus. In Reg. mendum est
Certabat rapidi cum glossa
celeres supra
rapidi. Corrigi potest
Certabant rapidi, mox. Rom.,
Certabant: rapidi mox. Plerique,
Certabant, rabidi mox.
405. Ott. a pr. m.,
fuerunt, quod defendi posset: sed melius est
fuerant. Forte,
illic fuerat.
406. Ott. a pr. m.,
potusque, quod edidit Fabricius.
408. Ott., Rom.,
cordis secreta.
409. Reg., Rom., Ott.,
Tuncque epulas. Ald., et alii,
Tunc epulas, quod habet Ott. a pr. m. Rom.,
daemon, aut
demon pro
demum. Nonnulli ita interpungunt, quasi fallacia monuerit corpus conquirere epulas. Sensus verus est: Corpus monuit Christum
0114A conquirere epulas. Verbum Evangelistarum est
Esuriit.
413. Ald. scribit
capescere.
414. Reg.
nihil, quod retineri potest per synaeresin. Rom.,
me tam talia, non male.
0114B 415. Ald., Poelm. pro d. s.,
scriptum, quod non sit sola datura.
419. Barthius, lib. XXVI, cap. 7, corrigit
properat, quam moenibus urbis—Mox inferre pedem tendit: vis, etc., quia Matthaeus refert, Dominum a diabolo assumptum in sanctam civitatem, non ipsum eam ingressum fuisse. Intelligit
autem Barthius tmesin in
quam mox, quam librarii non adverterint, adeoque veram scripturam corruperint. Paulo post apud Aldum occurrit
tendit pro
suasit, aut
fecit. Verum Barthii correctio necessaria non est: sentiebat enim diabolus, Christum, ab eo assumptum, pedem in urbem intulisse.
Neque vero Christus ductus, aut assumptus est quasi coactus, sed libens, ut multi interpretes sentiunt, quibus facile assentior:
et fortasse hanc interpretationem innuere voluit Juvencus. Iterum v. 434 redit idem verbum
sensit, eademque controversia.
0113C
400. Caput XV.
Post jejunium quadraginta dierum, et noctium Jesus tentatur a diabolo. Matth. VI, 1 seqq.; Marc. I, 12 seq.; Luc. IV, 1 seqq. Quod ait Juvencus
et lustra ferarum, ex Evangelio Marci petitum est:
Et tentabatur a Satana, eratque cum bestiis, quod de daemonibus minus bene alii exponunt. Montem
Quarantana locum desertum esse, in quo Christus jejunavit, traditione veteri constat. De Christi tentationis historia legendus Salom.
Deylingus Observat. sac. tom. II, cap. 27, et alii, quorum exstant Dissertationes in Thesaur. Theolog. Philolog.
402. Barthius l. XXXIII Advers. cap. 19, observat,
0113D veteres omnia male grata aut contraria,
nigra et
atra, appellare consuevisse, praecipue poetas Christianos.
403. Livor huc illuc mentem daemonis trahebat, cum de Christi divinitate et redemptione humani generis suspicaretur.
Aeger hoc loco ponitur pro sollicito, invido, tristi: quae significatio satis obvia est praesertim apud poetas, aliosque idoneos
auctores, ut observat Reuschius.
405.
Quadraginta soles, dies, phrasi a bonis poetis usitata.
407.
Contexta, continuata virtute divina, vel etiam a Deo Patre jussa, ac veluti parata. Illud prius magis placet, ut l. III, vers. 380:
Multaque robusti jejunia pectoris arcent.
408. Prudentius de eodem jejunio Christi Gothem.
0114C hymn. 7, v. 189:
Firmans salubri scilicet jejunio— Vas appetendis imbecillum gaudiis. Glossa in Reg.,
Terrarum ad regnum, ad destruendum diaboli regnum,
tenebant, confirmabant. Possis etiam interpretari ad obtinendum terrarum regnum, vel ad regnum gratiae his in terris inchoandum. Fortasse
etiam
mentis secreta est nominativus, a quo regitur verbum
tenebant, non contra
jejunia: ac sensus erit, Mens secreta tenebat, seu observabat jejunia cordis continuata ad terrarum regnum:
Mentis secreta, ut vers. 339,
Cordis secreta.
410.
Sceleris fallacia figurate pro scelerati fallacia. Vide lection. variant. ad vers. 644, l. IV.
411. Notae sunt hae phrases
pro certo scire, pro certo habere, pro certo putare, pro certo credere, pro certo dicere, pro certo negare, pro certo polliceri. Tamen nonnihil est diversum
pro certo genuit, ubi
pro certo idem est ac
certo; sed non multum dissimile est
pro certo polliceri.
415.
Quoniam pro
quia. S. Ambrosius libr. IV in
0114D Luc:
Respondit dicens: Scriptum est: Quoniam non in solo pane vivit homo. Pro
vivit nonnulli codices Italae Versionis in Luca, et plerique in Matthaeo legunt
vivet, ut legit Juvencus. Graece etiam, ζήσεται. Augustinus pariter l. II de Cons. Evangelist., et Arnobius Annot. in Evangel.,
vivet pro
vivit. Tenebit vitam, custodiet, conservabit. Martialis l. XIV, ep. 108:
Quae non sollicitus teneat, servetque minister, —Sume saguntino pocula ficta luto.
416.
Substantia panis, ut hoc libr. vers. 631:
Vitalisque hodie sancti substantia panis. Pro
cibo usurpat etiam
substantiam Prudentius hymn. 7 Cathem. v. 40:
Omni carentem cerneret substantia: ubi Iso apponit glossam
cibo, ciborum. Confer cod. Theodos. tit. 3 leg. ult. de Cust. reor., et tit. 27 leg. 2 de Alim., et Ducangium verbo
Substantia, alimentum.
Tum petit umbrosos montes, et lustra ferarum,
Obsequiumque illi Patris praebere ministri
123 Certabant, rabidi mox livor daemonis atram
Cum terrore rapit mentem, nec defuit aegro
Tentandi interea Christum versutia fallax.
((405)) Quadraginta illi fuerant ex ordine soles,
Ex quo nulla cibi, potusve alimenta dabantur:
Sed contexta simul firmi jejunia cordis
Terrarum ad regnum mentis secreta tenebant.
Tunc epulas demum monuit conquirere corpus.
((410))
0114A Horrendi interea sceleris fallacia tentans,
124 Si te pro certo genuit Deus, omnibus, inquit,
His poteris saxis forti sermone jubere
Usum triticei, formamque capessere panis.
Christus ad haec fatur: Nil me jam talia terrent.
((415)) Nam memini scriptum, Quoniam non sola tenebit
Vitam credentis facilis substantia panis:
Sed sermone Dei complet pia pectora virtus.
Rursus at ille dolos versutis artibus aptans
Nectere tentator properat. Nam moenibus urbis
((420))
0115A
0115B
420. Ott. videtur ita distinguere
sensit vis livida Christum, quod minus probatur; nam
vis livida ad solum verbum
suasit melius accommodatur.
421. Ald., Daventr., Poelm. pro d. s.,
marmoreo tendit. Torn., Ott.,
marmoreo fecit, in Ott. supra
suasit. Reg., Rom.
marmoreo suasit. Fabr., Poelm. in textu cum Had., ut solet,
marmorei suasit.
422. Hic versus, et sequens deerant in Reg., sed a manu veteri additi sunt margini.
426. Torn., Ald., Poelmann. pro d. s.,
id esse pro
tale. Rom. non inepte
tale, ministri—Ut lapsum studeant. In Torn.
mundatum est mendum.
427. Torn.,
descendere corpus, corrige
defendere.
430. Ald., Torn.,
his dictis Christus. Alii,
his Christus dictis.
431. Rom.,
Te meminisse. Alii,
Me meminisse. In Reg. prius ponitur
Ne vires, etc.; dein,
Me meminisse. In Rom. deest versus
Ne vires.
434. Ald., Poelm. d. s.
magis pro
jugis. De verbo
0116B
sensit eadem excitari potest conjectura, quae supra ex Barthio proposita est ad vers. 420. In Rom. legitur
scensit. Hoc vero loco libentius legam
suasit, aut
fecit, aut
tendit, ut vers. 421. Badius verba Evangelistae,
Iterum assumpsit eum diabolus interpretatur, ut illa,
Assumpsit Jesus discipulos suos, nempe non portandos, sed comites.
435. Reg., Ott., Ald., Torn.,
illi. Hadamar., Poelm., et alii,
olli, quod perinde est.
437. Ald., Poelmann. pro d. s., Fabr.,
tibi pro
tuo, et
regna pro
regno.
438. Sabatierius cum Aldo,
si me: pro d. s. assignat
me si, quod in reliquis invenitur.
441. Ott.,
Haereat, ut nobis semper: postea factum
ut semper nobis. Reg. male
Haereat semper ut nobis. In Ott.,
donum, supra
jussum.
442. Reg.,
Dominum coeli.
443. Reg., Rom., Ott.,
numen cum Aldo. In Ott. a. pr. m. fuit
nomen, quod habent plerique editi.
0115C
420. Plerique putant Christum a diabolo fuisse asportatum vel in manibus, vel super humeros, vel ita ut diabolus impulsum
in corpore Christi impresserit, quo delatus fuerit in pinnaculum templi. Maldonatus cum Origene, Euthymio, et Anselmo censet,
Christum ita a diabolo ductum, ut suis ipse pedibus iter egerit.
Vis livida, ut vers. 402,
Rabidi mox livor daemonis. Haec loquendi ratio saepe adhibetur a poetis, ut
vis equi pro equo,
vis animi pro animo,
vis flammea pro flamma, seu maximo igni,
vis canum pro canibus. Confer Gifanium Ind. Lucr. verbo
vis.
422.
Venenum voci invidi et maledici saepe tribuitur. Ovidius de invidia libr. II Metam. v. 777:
Pectora felle virent, lingua est suffusa veneno. Silius l. VII, v. 260:
Fraudisque veneno—Aggreditur mentes. Prudentius Dittoch. v. 1:
Eva columba fuit tum candida, nigra deinde—Facta per anguinum malesuada fraude venenum. Sic alii passim.
424.
Jaculari, vi emittere. Libr. III, vers. 406:
0115D
Praecipitemque maris sese jaculetur in undas. Florus libr. I, cap. 14:
In confertissima se hostium tela jaculatus. Plinius libr. II, cap. 25:
In quas partes sese jaculetur. Barthius libr. XXXIII Advers. cap. 19 observat, ex Democriti philosophia poetas Latinos dicere
Aera vacuum, quos chorus poetarum Christianorum secutus est.
427. Propria significatio verbi
defendo est
prohibere, arcere, propulsare, quod exemplis confirmare supervacaneum est.
428. Adjective
famulus, ut apud Ovidium non semel, et Prudentium vers. 80 Hamartig.
429.
Offensio lapidis, incursus in lapidem, vel noxa ex hoc incursu. Utramque enim significationem
0116C habet verbum
offensio: sed huic loco magis congruit prima.
430. Supra v. 245:
Dicta in contraria.
434.
Furibunda fallacia, figurate pro
daemon furibundus et fallax, ut v. 410,
Sceleris fallacia, v. 420,
Vis livida.
436. Imitatione Virgilii libr. IV Aen. vers. 272:
Si te nulla movet tantarum gloria rerum.
440. Etiam id figurate dictum, ut vers. 434,
furibunda fallacia.
442.
Devotus, deditus, addictus, voto consecratus: quo sensu ab optimis scriptoribus haec vox usurpatur. Pro pio, religioso verbum est
proprium Christianorum, Arnobii, Lactantii, Prudentii, Hieronymi et aequalium, ac multo magis posteriorum.
444.
Excussus, vi ac veluti quatiendo ejectus, dejectus. Hilarius, in Matth. IV.
Post hanc ergo diaboli fugam, Angeli Christo ministrant. In Evangelio solum legitur,
Reliquit eum diabolus, aut
dimisit eum, aut
discessit ab eo, aut
recessit ab eo. Prudentius
0116D eamdem fugam daemonis sic expressit hymn: 7 Cathemer. vers. 195:
Sed, increpata fraude, post tergum ruit. Prudentium verum lapsum diaboli in tergum affirmasse, putabat Mazochius, ut in Comment. ad eum locum explicui. Confer Centonem
Probae.
445. Caput XVI.
Jesus, Joanne capto, secedit in Galilaeam. Matth. IV, 12 seqq.; Marc. I, 14; Luc. IV, 14. Lamyus in Harmon. Evang. contra omnium interpretum sententiam, ut profitetur,
astruit, carcerem, de quo hic fit sermo, non fuisse Herodianum. Putat enim, bis in carcerem Joannem traditum fuisse, primum
a proceribus synedrii Hierosolymitani, deinde, interposito aliquo tempore, ab Herode
0117C Ita ergo ordinem historiae collocat: Post Christi jejunium Joannes se praecursorem Christi esse judaeis asseruit, et testimonium
de Jesu Christo Messia
0117D reddidit: quo testimonio audito, Petrus, et Andreas, Joannis discipuli, secuti sunt Salvatorem. Cum autem paulo post, aut
die sequenti post testimonium Joannis de eo audivisset, Joannem in carcerem conjectum fuisse (scilicet a proceribus synedrii
Hierosolymitani,) in Galilaeam secessit. Juvencus, ut vides, aliter historiam contexit; quem nos libentibus animis sequimur,
ne a communi omnium interpretum sententia recedamus.
Mox inferre pedem sensit, vis livida Christum
125 Culmine marmoreo suasit consistere templi.
Tunc sic aggreditur vocis fallente veneno:
Si deus est vere genitor tibi, culmine templi
Aera per vacuum saltu jaculabere corpus.
((425)) Testis erit scriptura tibi, quae spondet aperte
Mandatum summi genitoris tale ministris,
Ut lapsum studeant casu defendere corpus,
Et famulis manibus curent tua membra levare,
Ne lapidis laedat summas offensio plantas.
((430)) Reddidit his Christus dictis contraria dicta:
126 Me meminisse magis scripti coelestis oportet,
0116A Ne vires Domini fidens audacia tentet.
Rursus in abrupti montis consistere celsis
Mox furibunda jugis sensit fallacia Christum,
((435)) Ostendens illi fulgentia regna per orbem,
Cernis, ait, quae sit tantarum gloria rerum?
Cuncta tuo possum jamjam concedere regno,
Talia donantem me si veneratus adores.
Tum sic instantem dictis rejecit Jesus:
((440)) Effuge, pestiferi rabies vesana veneni,
Haereat ut semper nobis immobile jussum,
Ut justus coeli Dominum devotus adoret,
Unius et famulans veneretur numen in aevum.
Talibus excussus fugit per devia daemon.
((445)) 127 Ille ubi Joannem cognovit carceris umbris
0117A
0117B
446. Hadam., Poelman., Ald., Fabric.,
Submersum. Torn., Reg.,
Demersum. Ott., Rom.,
Immersum. Poelm., in textu, Hadam., Fabr., Reg., Ott. a sec. m.,
tristi compressit corda dolore. Ald., Torn., Ott. a pr. m., Rom.
corde dolorem: quasi dolorem signis et verbis non manifestaverit, quam poetae mentem non esse, Reuschius censet. Caeteroquin
comprimere corda dolore pro
concipere, accipere, phrasis parum usitata est.
449. Hadam., Reuschius, Poelman. in textu, Fabr.:
Terra Zabulon, et regio cui Nephthala nomen. Ita Ald., Daventr., et Torn., sed
Zabulonum pro
Zabulon, et Torn., mendose,
Nephthalia. Rom. et Vatt. Reg., et Ott., ita habent:
Terra Zabulonum, et regionis Nephthala nomen. In qualibet ex his Scripturis diverso intervallo quantitatis effertur
Zabulon in hoc versu, et in versu 447, quod in aliis nominibus propriis fecisse Juvencum liquet. Caeterum cum in sacris litteris
proferatur
Zabulon indeclinabile, et secunda ejus nominis Graece per diphthongum
0117C scribatur, possent ita hi versus restitui:
Finibus et statuit Zabulon ponere sedes.
Terra Zabulon, regio cui Nephthala nomen. Notandum etiam,
a in
terra produci ob
z dictionis sequentis, quae vim duplicis consonantis obtinet.
450. Barthii codex, Rom., Reg., Ott., Basil., Ald.,
Galilaeaque arva, ex quo Barthius recte conjicit
Galilaeiaque arva. Editi plerique
Galilaeaque rura. Torn., mendose,
Galilaeaeque rura. Nonnulli scribunt
Galileaque.
451. Reg. distinguit:
Jordanem. Gentes. Alii:
Jordanem gentes.
453. Rom.,
In morteque illius umbra, quod mendosum est.
454. Reg., et, a pr. m., Ott.,
splendens: sed repugnat
0118B metrum.
455. Ott., a pr. m.,
munere; a sec. m.,
munera, cum multis. Rom., Bas., Ald.,
munia.
457. Rom.,
vidit: retinendum
videt. Sabatierius edidit
geminos, et, pro d. s.;
ponti, quod alii editi et mss. exhibent.
458. Rom.
Prosolidum: lege
Praesolidum. Aldus edidit:
Praesolidum Simonem dignum cognomine Petri; correxit in Erratis
Praesolidumque Simonem dignum cognomine Petri; sed fortasse voluit corrigere
Praesolidumque Simonem, dignum nomine Petri, correpto
si, ut ab aliis fieri solet, vel
Praesolidumque Simon, indeclinabili modo. Juvencus alibi in
Simonis primam semper corripit, secundam producit. Vide not. ad Dracont. l. III, v. 230, ubi de quantitate primae et secundae in
hac voce disserui. Legi posset
Praesolidum Simonem, dignum nomine.
461. Reg.,
altos, et glossa,
profundos.
463. Rom.
perpulchra: plerique
praepulchra, quod ex usu Juvenci ait Gallandius esse pro
perpulchra,
0118C ut v. 458,
praesolidum pro
persolidum.
466. Ald., Rom. Bas., Torn.,
Post fratres geminos Jacobum, Joannemque marinis. Ita etiam Ott., a sec. m., nisi
fratres appositum sit pro diversa scriptura, vel glossa. Plerique:
Post fratres Jacobum, Joannemque marinis: Poelm., pro diversa lectione, Reuschius:
Post geminos Jacobum, etc. In hac scriptura Badius ait,
Jacobum quatuor syllabarum vocem esse, quarum tertia longa. Sic et Claudianus (vel alius potius)
Ne laceres versus, dux Jacobe, meos. Poterit tamen esse trisyllabum tam
Jacobum, quam
Joannem, productis duabus primis in
Jacobum. Mirum quantum poetae christiani varient in quantitate syllabarum hujus vocis.
0117D
448.
Concurrere eodem sensu libr. II, v. 346:
Ille ubi cognovit certum concurrere tempus; et ibidem v. 828:
Ordine seclorum jussis concurrere rebus.
452.
Inclusi, immersi. Simili modo hoc libr., v. 163:
Mortisque tenebras—Abrumpent omnes.
456.
Increpitans, praedicans, intonans. Vide notata ad v. 384.
457. Caput XVII.
Petrum et Andream, Joannem et Jacobum piscatores convocat. Matth. IV, 18 seqq.; Marc. I, 16 seqq.
0118C 458.
Praesolidum: alludit ad nomen Petri, et ad verba Christi:
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
0118D 459.
Sinuosa volumina: de serpente dixit Virgilius, l. XI, v. 753:
Saucius at serpens sinuosa volumina versat. Pro linea piscatoria, ex qua pendet hamus, linum simpliciter ponitur aliquando, ut apud Ovidium, libr. XIII Metam. v. 923:
Nunc in mole sedens moderabar arundine linum, et paulo post,
Cespite consedi, dum lina madentia sicco. Adde Juvenalem, Sedulium, Fortunatum, Sulpicium Severum.
460.
Marmor pro mari a poetis saepe adhibetur, ut notavi ad Dracont. v. 578, libr. I.
463.
Indago est vox venatorum propria: ita enim vocant inclusionem ferarum in aliquem locum, ex quo ferae evadere non possunt; quae inclusio
diversis modis fieri solet. Virgilius, lib. IV Aen. v. 121:
Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt. Hic sonat inquisitionem. Notandum quoque
fortia lucra.
467.
Gregibus marinis, piscibus, quos Proteus gregatim agere dicitur.
Maculae sunt foramina retis,
0119B Hispanice
mallas, ut explicui ad Prudent. hymn. 3 Cathem., v. 42. Hinc
maculosus textus pro maculis, seu reti: quo tamen sensu non invenio, quisnam alius
maculosus dixerit.
Immersum, tristi compressit corda dolore,
Finibus et statuit Zabulonum ponere sedes,
Ut dictum Isaiae concurreret ordine secli:
Terra Zabulonum, et regionis Nephthala nomen,
((450)) Et via trans pelagus longe, Galilaeiaque arva,
128 Trans et Jordanem gentes, populique tenebris
Inclusi, magnum lumen, subitumque videbunt:
In mortisque illis umbra residentibus alma
Exoritur fidei resplendens luce voluntas.
((455)) Ergo instare Dei regnantis munera Christus
Nuntiat, increpitans praeconia larga salutis.
0118A Praeteriensque videt ponti per littora fratres,
Praesolidumque Simon, dignum cognomine Petri,
Andreamque simul, sinuosa volumina lini,
((460)) Piscibus insidias disponere marmoris undis.
Nunc, inquit, pisces capitis maris aestibus altis:
129 Sed me si libeat sectari, fortia vobis
Provenient hominum praepulchra indagine lucra.
Illi confestim firmato pectore certi,
((465)) Retibus abjectis, pariter praecepta sequuntur.
Post fratres Jacobum, Joannemque marinis
Insidias gregibus maculoso innectere textu
0119A
0119B
469. In nonnullis editis male scriptum est
Zebedaeum.
471. Reg., Ott.,
per terram Galileam. Rom. cum editis
Galileae, vel
Galilaeae. Poelm., pro diversa lectione,
sancta ferebat: quae lectio incommoda non est, sed melior est
serebat.
473. Reg., Torn.,
citam fessis, aegrisque; et glossa Reg.,
invalidis supra
fessis. Plerique
citam invalidis, aegrisque.
0120B 476. Ald. Bas.,
languores. Mss. et plerique editi,
languoris.
477. Reg., Torn.,
dolorum. Ott.,
doloris. Rom. cum plerisque editis,
dolore.
479. Rom.,
Monstrabant: Christus facili sed murmure cunctos, et correctum id per
Christus facile sub munere cunctos. Reliqui omnes, quos vidi,
Monstrabant Christo: facili sed munere cunctos.
480. Rom.,
sanctos: corrige,
sanos,
494.
Reg., Hoc modo lugentes solatio digna sequentur.
0121B Ita etiam Rom., sed magis videtur
solatia, quam
solatio. Glossa in Reg. est
Hoc modo—tali modo, et
solatio—consolatio. Fortasse legendum
Hoc modo lugentes solatio digna sequetur. Reliqui omnes, quos vidi, habent
Hic modo lugentes solatia digna sequentur.
0119B
469. Eodem intervallo syllabarum iterum occurrit
Zebedeus, libr. III, v. 316:
Petrum Zebedeique duos
0119C
per devia natos, quod non damno.
471. Caput XVIII.
Jesus Galilaeam circuiens, poenitentiam praedicat, et varios languores hominum curat. Matth. IV, 23, seq.; Marc. III, 7; Luc. VI, 17.
474. Servius, ad v. 10 Aeneid., lib. VI, putat,
procul duplicem significationem habere et
juxta, et
longe, quasi
porro ab oculis, aut
prae oculis. Alii rectius existimant,
procul et parvam, et magnam distantiam significare. Hoc loco a Juvenco
procul sumitur pro
longe lateque: nam verba Matthaei sunt:
Et abiit opinio ejus in totam Syriam. Reuschius alio sensu explicat: Fama per Syriam prope adjacentem, vel circumjacentem dispersa erat; quod minus placet.
475. Famae mille linguae, hoc est, multae tribuuntur. Virgilius, lib. IV Aeneid. v. 181, de fama:
Monstrum horrendum ingens: cui quot sunt corpore plumae, —Tot vigiles oculi subter (mirabile dictu),—Tot linguae, totidem
ora sonant, tot subrigit aures.
Ovidius, l. XII Metam. 47, de fama:
Tota fremit, vocesque refert, iteratque, quod audit.
Centum, et
mille
0119D poetae adhibere solent pro plurimis, ut oratores, et historici
sexcenta.
478.
Membrorum robora, membra, vim membrorum. Sic Lucretius pro saxo, aut duritia saxi, dixit l. I, v. 889:
robur saxi. Virgilius, pro ferro, l. VII, v. 609,
robora ferri. Vide Gifanium, Ind. Lucret., verb.
robur saxi, et
vis morbi.
481.
Morbi animi a Latinis cupiditates, perturbationes animi, et vitia interdum dicuntur, quamvis Cicero, III Tuscul. c. 4, hanc translationem
minus probet. Ipse certe saepe ea utitur. Juvencus morbos animae vocat eos, qui mentem e suo statu naturali dejiciunt, ut
insaniam, furores, vel vitia mentis ex diuturna daemonis praesentia contracta.
482. Lunaticus morbus describitur. Nonnulli de epilepticis exponunt. Isidorus, Orig. IV, 7:
Hos (epilepticos)
vulgus lunaticos vocat, quod pro lunae cursu comitetur insania: quod fortasse ex hoc Juvenci loco petitum est. Praecedit enim in Isidoro:
Epilepsia vocabulum
0120B
sumpsit, quod mentem apprehendens, pariter et corpus possideat.
483. Saepe Juvencus hoc verbum adhibet, ut vim divini imperii ostendat. Confer Ovidium, Met. II, 844; III, 105 et 130. Contrarium
est
injussus de iis, quae sponte proveniunt.
0120C 486.
Plebes in nominativo singulari; de quo dicam ad v. 694 l. IV. in var. lect.
488. Caput XIX.
Qui beati futuri sint. Matth. V, 1 seqq.; Lucae VI, 20 seqq. Videtur innuere Juvencus, in monte sermonem hunc habitum. Magna quidem est interpretum
hac in re dissensio, quorum diversae opiniones legi possunt apud Nic. Albertum de Vita Christi p. 2, num. 101. Nonnulli putant,
Christum sermonem habuisse ad discipulos supra montem, ut ait Matthaeus, quem ad turbas
in loco campestri, ut ait Lucas, repetiverit.
489. Ovidius libr. IV ex Ponto eleg. 9, v. 17:
Dumque latus sancti cinget tibi turba senatus. Sic
cingere sinum, vel
gremium, quamvis neminem alium ita loquentem invenerim. Badius exponit
gremium cingentibus, hoc est, in circuitu sedentibus.
490. Multi auctores harmoniarum Evangelicarum hunc sermonem serius a Domino factum existimant. Lamyus fere cum Juvenco facit.
Qui novam legem, inquit, prolaturus venerat, statim ac plures discipulos
0120D collegit, et miraculis suis obtinuit, ut crederetur, cur illam legem non protulisset, optima doctrina imbuens discipulos,
et plebem, quae eos sequebatur? An autem in prima hac beatitudine pauperes spiritu omnes illi intelligantur, qui tumore animi
carent, an illi, qui vere penuria laborant, sed tamen sorte sua sunt contenti, disputatum est inter interpretes. Juvencus
priorem expositionem potius exprimit, uti etiam sentiunt Augustinus, Hieronymus, Chrysostomus, Hilarius, Basilius, Gregorius,
aliique plures patres. Confer Heinsium in Exercit. sacr. ad hunc Matth. locum cap. IV, pag. 23.
491.
Receptat, fortasse ex imitatione Lucretii libr. II v. 998:
Quod missum est ex aetheris oris—Id rursum coeli rellatum templa receptant.
492. Observandum, Juvencum non textum Graecum sequi, in quo haec beatitudo sequenti postponitur, sed Italam versionem veterem,
in qua idum ordo ac in Vulgata, servatur.
Ut vidit, similemque dedit de littore vocem,
Illi Zebedeum genitorem in puppe relinquunt
((470)) Illico, sectantes pulcherrima jussa salutis.
Exin per terram Galilaeae sancta serebat
Insinuans populis regni praeconia Christus,
Donabatque citam fessis, aegrisque medelam,
130 Et mox crebra procul Syriam jam fama tenebat,
((475)) Mille sonans linguis praesentia munera Christi.
Denique certatim languoris tabe peresos,
Diversisque malis nexos, queis longa dolorum
Absumpsit populans membrorum robora tabes,
Monstrabant Christo: facili sed munere cunctos
((480)) Reddebat propere miranda ad gaudia sanos.
0120A Jamque animae ipsius morbi, saevique furores,
Et lunae cursum comitata insania mentis
Discessere gravi sermonis pondere jussa.
131 Illum stipantes miracula magna moventem
((485)) Mixtae sectantur turbae, Solymique, Syrique,
Et Judaea frequens populis, Galilaeaque plebes,
Quos et Jordanis dirimit stagnante fluento.
Hos populos cernens, praecelsa in rupe resedit,
Ac sic discipulis gremium cingentibus infit:
((490)) Felices humiles, pauper quos spiritus ambit:
Illos nam coeli regnum sublime receptat.
His similes mites, quos mansuetudo coronat,
Quorum debetur juri pulcherrima tellus.
Hos modo lugentes solatia digna sequentur.
((495))
0121A
0121B
499. Reg., Rom., Ott.,
puro qui coelum. Editi,
puro coelum qui.
500. Reg., Ott., Rom.,
patebit. Editi,
manebit, quod praecessit, et minus placet.
501. Ald.,
Pacificum.
503. Ald., Bas.,
premet; alii,
premit.
508. Reg. a pr. m.,
Dicite vos.
0122B 509. Reg.,
senescet.
511. Reg. pro div. script.,
Nequicquam vani. Reuschius censet, Parisinae lectionem,
Nec cuiquam non incommodam esse, et fortasse reliquis praestare. Pro
vani nonnulli legunt
fatui, teste Reuschio, qui ait, codices tueri
vani. Sabatierius
fatui, pro d. s.
vani.
512. Sabatierius,
abjecti, pro d. s.
abjectum, quod reliqui praeferunt.
514. Westhem. in textu
Nam qui, ad marg.
Nam quis.
516. Ald.,
Proveniat; alii,
Perveniat. Torn.,
verumque decus. Rom.,
rerum decus, mendose.
518. Rom.,
throni est: lege
thronus est.
0121B
495.
Pabula et
potus, metaphora, intensam cupiditatem notans. Horatius l. I, ep. 18, v. 23:
Quem tenet argenti sitis importuna, famesque.
497.
De pectore: interdum
de superfluum est, ut notavi in Comment. ad Prudent. Psychom. v. 3,
0121C interdum ponitur pro
ex, ut apud Propertium, notante Koenigio.
499. Itala vetus, et Vulgata;
Beati mundo corde. S. Cyprianus epist. 46 dicit,
Beatos esse puros corde: et S. Augustinus serm. 12 tom. V,
Beati, qui puro sunt corde. Tueri saepe significat avide et cum summa attentione conspicere.
501. Hic versus exemplum est scansionis mixtae apud Bedam De metr. cap. de scansionib. Vide supra not. ad v. 25.
502.
Insectatio iterum v. 507. D. Brutus in epist. famil. Cicer. libr. XI, epist. 1,
Tanta est hominum insolentia, et nostri insectatio. Ita alii optimi scriptores locuti sunt.
504.
Operum justa pro
opera justa: quae loquendi ratio familiaris est Juvenco. Schoettgenius
hendiadyn vocare voluit.
505. Lucanus libr. I, v. 262:
Dubiaeque in praelia menti—Urgentes addunt stimulos. Juvencus
stimulos
0121D sumit pro molestia, vexatione, insectatione: sic
stimulos doloris Cicero, aliique dicunt. Exprimit Juvencus v. 11 Matth. V:
Beati estis, cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me. De quibus omnibus siluisse Juvencum immerito pronuntiat Sabatierius, qui ad versiculum 12 ejusdem cap. 5 refert haec verba:
Gaudete, operum quos justa tenentes—Urgebit praeceps stimulis injuria saevis, simul cum duobus versibus sequentibus. Sequitur Juvencus versionem veterem, qualem exhibet codex ms. Colbert.,
Dicent omne malum adversus vos, propter justitiam: cui concinunt codex Sangerm. 1, Cantabrig., Hilarius, Ambrosius, Ambrosiaster, Symmachus pontifex et alii a Sabatierio relati.
506. Utitur verbo Evangelistae:
Gaudete, et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Bonis
0122B justorum operibus per gratiam Dei factis gloria, seu vita aeterna conceditur tamquam merces. Definitum aperte id est in
concilio Tridentino sess. 6. can. 33:
Si quis dixerit, hominis justificati bona opera ita
esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius justificati merita,
0122C
aut ipsum justificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam, et per Jesu Christi meritum, cujus vivum membrum est, fiunt,
non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam, et ipsius vitae aeternae (si tamen in gratia decesserit) consecutionem,
atque etiam gloriae augmentum, anathema sit.
Meritum hujusmodi vitae aeternae condignum esse, quamvis conceptis verbis definitum non sit, tamen ex sacris litteris, conciliis,
ac Patribus evidentissime colligitur. Quod satis fuerit contra Koenigii notam hoc loco indicasse.
508. Caput XX.
Apostolos sal terrae vocat. Matth. V, 13; Marc. IX, 49; Luc. XIV, 34. Quod ait Juvencus
hac in terra, intelligo in hoc mundo. Evangelista sic habet:
Vos estis sal terrae, ut paulo post:
Vos estis lux mundi. Ponitur autem
salis sapor, ut infra
salis substantia, pro sale. In hanc rem exstat dissertatio Valerii Greissengii inscripta:
Sal infatuatum. Schoettgenius cum Lomeiero exponit
hac in terra, h. e., in Judaea, non in universa
0122D terra.
510.
Salis substantia eo modo dictum, quo v. 416, h. l.
substantia panis.
511. Versio Itala, et Vulgata,
Quod si sal evanuerit: verum Itala in nonnullis mss., et multi Patres:
Quod si sal infatuatum fuerit.
512.
Vestigia, metonymice pro ima pedis parte, et pro ipsis pedibus.
513. Caput XXI.
Iidem apostoli lumina mundi dicuntur. Matth. V, 14; Marc. IV, 21; Lucae VIII, 16, et XI, 33.
517.
Cunctis pro
a cunctis: dativus pro ablativo in his verbis passivis saepe a Juvenco adhibetur.
518.
Thronus: dixi de hac voce ad Prudentium v. 102 Apoth.
519. Caput XXII.
Quod non venerit solvere legem, sed adimplere. Matth. V, 17 seqq.
132 Pabula justitiae qui nunc, potusque requirunt,
Illos plena manet saturandos copia mensae.
Felix, qui miseri doluit de pectore sortem:
Illum nam Domini miseratio larga manebit.
Felices, puro qui coelum corde tuentur:
((500)) Visibilis Deus iis per saecula cuncta patebit.
Pacificos Deus in numerum sibi prolis adoptat.
Felices nimium, quos insectatio frendens
Propter justitiam premit: iis mox regia coeli
Pandetur. Gaudete, operum quos justa tenentes
((505)) Urgebit praeceps stimulis injuria saevis.
133 Plurima nam merces vobis servatur in aethra;
0122A Namque prophetarum fuit insectatio talis.
Discite, vos hac in terra salis esse saporem.
Hic sapor amissa si jam virtute senescit,
((510)) Quae salis absumptos acuet substantia gustus?
Nec quisquam vani post haec superest salis usus,
Ni longe abjectum cuncta ut vestigia calcent.
Vos estis mundi clarum (ne abscondite) lumen.
Nam quis praecelsis impostam rupibus urbem
((515)) Occultare queat? Vestrum sed lumen ad omnes
134 Perveniat, rerumque decus sub luce serena
Ponatur. Cunctis genitoris gloria vestri
Laudetur, celsi thronus est cui regia coeli.
Non ego nunc priscas leges dissolvere veni,
((520))
0123A
0123A
522. Rom.,
Verba loquor minus bene.
523. Reg., et a pr. m. Ott.,
legum nec. Rom.,
ulla nec. Plerique,
legis ne.
525. Rom.,
Omnia quando fiant: corrige
quin fiant. Rom., et Ald.,
digesto, ut hoc libro v. 39.
527. Reg.,
audendo, Ottob.,
suadendo cum plerisque, sed supra
audendo, quod praefert Reuschius
0123B cum tribus codicibus: qui exponit
audendo, hoc est, malo exemplo. Evangelista potius distinguit opus pravum, et pravam doctrinam.
529. Ott. a sec. m.,
moderamine.
0124A 530. Torn., et Bas.,
piorum: caeteri melius,
priorum.
533. Bas.,
palmos: retine
palmas.
535. Sabatierius edidit
praecipio, et pro d. s.,
praecipiam, quod in aliis extat. Existimo, Sabatierium has mutationes ex ingenio interdum invehere.
Praecipiam magis poeticum est, nec mutandum.
0124B 537. Reg. et, ut videtur, Ot.,
aeque poenas. Rom.,
pendet, quod edidit etiam Fabricius.
539. Ott. a pr. m.
miserique, a sec. m.
miserive. Ordo videtur exposcere
Qui miseri, fatuive.
0123B
521. Omnia per me complenda vobis manebunt, ut vos ita etiam ea impleatis. Deus enim per gratiam suam supernaturalem facit
nos legem implere.
523. Notanda significatio particulae
saltem, quae hoc loco significat
solum, tantum, tantummodo. Cellarius in Cur. poster. append. miscell. de hac significatione contra Borrichium disputat. Borrichius Virgilium, et Ovidium
ita locutos existimat: Cellarius vix argenteo saeculo ita dici coeptum concedit. Inferiorem latinitatem ab hoc minus abhorruisse,
exemplo Hieronymi, et Apuleii confirmat. Forcellinus omnia loca, quae pro hac significatione afferuntur, aliter
0123C posse explicari contendit. Equidem non video, quem alium sensum apud Juvencum hoc loco habeat particula
saltem.
524.
Gracilis distinctio apicis parvi, quia apex erat gracilis virgula appicta supra vocalem, ut brevis a longa distingueretur, ut docet Scaurus in fine suae Orthographiae.
Quintilianus lib. I, cap. 7, al. 13: Malus
utrum arborem significet, an hominem non bonum, apice distinguitur. Nonnulli puncta Hebraeorum innui existimarunt: quae opinio omnino rejicienda est.
528.
Minimi nomen tenebit, vocabitur minimus, quod idem sonat, ac
erit minimus, ut explicui ad v. 107.
Minimus vero est novissimus, prope nullus, vel potius nullus. Hilarius Comment. in Matth:
Futuros minimos, id est, novissimos, ac pene nullos denuntians minima solventes. Koenigius Hebraismum esse ait
minimus pro
nullus, sive nullum locum habens.
529.
Moderamina: frequens usus hujus vocis apud Juvencum, neque obviae significationis. Paulo
0123D post v. 532:
Moderamine legis. Hoc loco
Operis proprii moderamina servans idem est, ac
qui fecerit mandata.
530.
Priorum, majorum: quae significatio proba, et cognita est ex Virgilio, Tacito, Plinio Juniore.
531.
Trans sidera, in regno coelorum, ait Evangelista.
532. Caput XXIII.
De homicidio. Matth. V, 21 seqq.
535.
Ego ex Evangelio sumptum, quod emphasin habet. Donatus ad Terent. Eunuch. V, 9:
Quod Ego addidit, eo dicto usus est, quo uti solent, qui plus in negotio vident.
Consurgere in iras, ut l. IV, v. 564:
Consurgat in iras—Relligio.
536. Itala vetus in multis mss.:
Ego autem dico vobis,
0124B
quia omnis qui irascitur fratri suo sine causa, Reus erit judicio. In Vulgata, et in probatissimis codicibus textus Graeci deest
sine causa: quam lectionem probare videtur Augustinus libr. I Retract. cap. 19, et aperte defendit Hieronymus Comment. in Matth.
In quibusdam codicibus additur Sine Causa:
caeterum in veris definita sententia est, et ira penitus tollitur, dicente Scriptura: Qui irascitur fratri suo, reus erit, etc.
Radendum est ergo Sine Causa. Hanc scripturam confirmant hi versus Juvenici, antiquitate sua venerabiles. Nonnulli ita explicant haec verba
Evangelii, ut qui irascitur fratri suo, sit dignus, ut in judicio
0124C ejus exploretur causa. Maldonatus interpretationem Juvenci et Euthymii praefert, reum esse poenae capitalis, quae contra
homicidas in judicio decernebatur. Significat Christus, eum qui in Evangelio sola occidit voluntate, non minore dignum esse
poena, quam qui re ipsa occidebat in Lege.
537.
Poenas reddet, dabit. Sallustius de Bello Jugurth. c. 17:
Impietatis in parentem nostrum graves poenas reddat. Evangelistae verba sunt:
Reus erit judicio, quod interpretes referunt ad quoddam tribunal, ab Hebraeis
Mispat, id est,
judicium nuncupatum. Ita etiam alia verba
Reus erit concilio exponunt de graviori alio tribunali, quod Synedrion dicebatur. Significat ergo Evangelista, aeterna poena puniendum, qui
gravi odio fratri suo iratus fuerit; sed graviorem poenam iis esse infligendam, qui in verba contumeliae erumpunt. Eamdem
sententiam exprimit Juvencus, sed de tribunali
judicii et
concilii, seu Sanedrim distincte nihil expromit. Etenim verba
aequo sub judice de Den potius accipio.
0124D 538.
Nec minor, hoc est, major; hanc enim vim, ut puto, habent haec verba.
539. Glossa in mss. Reg.,
cient—vocant. Ovidius libr. IV Fast., v. 484:
Clamat, et alternis nomen utrumque ciet. Suetonius in Nerone cap. 46:
Exaudita vox est, nomine eum cientis. Redundat
sub in Juvenco
sub nomine, ut saepe apud Dracontium, in cujus indice verborum plura loco notata sunt verbo
sub. Confer etiam Comment. ad Prudent. l. II contra Symmach. v. 102. Hoc versu Juvencus duplex convicium comprehendit, ab Evangelista
sic expositum:
Qui autem dixerit fratri suo, Raca, reus erit concilio. Qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennae ignis. Juvencus prius
fatuum profert, tum
Raca, quod interpretatur
miserum, videlicet calamitosum,
0125B aerumnosum. Alii
raca seu
racha exponunt hominem vacuum cerebro, vanum, homuncionem: alii ex Graeco ῥακὸς,
pannus, hominem pauperem et pannosum: quo fortasse respicit juvencus. Evangelista tres gradus pectorum, et poenarum ita distinguit,
ut primus sit ira in verba non erumpens, judicio punienda, secundus
0125C verbum contumeliosum, quo frater raca, levis, inconstans, aut infelix, miser homo dicitur, concilii poena, seu sententia
dignum, tertius verbum magis contumeliosum, quo frater fatuus appellatur, gehenna ignis puniendum. Etsi autem idem sit poenae
genus, nempe mors aeterna, gradus tamen poenae ex diversa gravitate distinguuntur.
Vertere nec, veteres ponunt quae jussa prophetae.
Omnia nam vobis per me complenda manebunt.
Vera loquor, donec coeli, terraeque, marisque
Interitus veniat, legis ne littera saltem,
Aut apicis parvi gracilis distinctio deerit,
((525)) Omnia quin fiant digesta ex ordine saecli.
Siquis enim minimam mandati solvere partem
Ausus erit, pariterque homines suadendo docebit,
135 Hic minimi nomen coelesti in sede tenebit.
At quicumque operis proprii moderamina servans,
((530))
0124A Inviolata simul tradet praecepta priorum,
Magnus erit, magnique feret trans sidera nomen.
Audistis veteris jussum moderamine legis:
Humano si quis macularit sanguine palmas,
Ille reus ferro persolvet vindice poenas.
((535)) Ast ego praecipiam, ne quis consurgere in iras
Audeat, atque odio fratris fervente moveri.
136 Nam reus hic aequo poenas sub judice reddet.
Nec minor illorum convicia flamma sequetur,
Qui fatui, miserive cient sub nomine fratrem.
((540))
0125A
0125A
540. Reg., et, ut videtur, Ott. a pr. m.,
volens. Leg. voles. Reg.,
munus, et pro div. script.,
donis.
541. Ald., Bas.,
tangent: Rom.,
tangunt. In Reg. et Ott.,
tangent correctum per
tanget.
0125B 542. Rom. in textu
fratre cum aliis omnibus: ad marg.,
fraude.
543. Ald.,
cuncta adytis illic admota, cum Torn., et Bas. In aliis editis
cuncta adytis illis admota. Mss. Reg., Ottob., Rom.,
cuncta illic adytis admota.
547. Ald., Rom., Poelm., pro div. s., Daventr.,
semper contraria virtus: plerique
virtus contraria semper.
548. Rom., Reg., Ottobon., Ald., Daventr., Bas.,
Corporis: hoc casti. Poelm. cum aliis editis,
Corporis haec casti, quam interpunctionem praefert Reuschius; quia Juvencus connectit hanc textus sacri partem
0126A cum sequentibus, ubi Christo sermo est de adulterio. Intelligit Reuschius per virtutem contrariam cogitationem malam, cui
remedium hoc paratur.
549. Reg., Ottob., Rom.,
rapide; sed diphthongi
0126B in his codd. modo omittuntur, modo abundant. Editi,
rapidae. Rom.,
Cum pro
Dum.
550. Ott. a pr. m.,
Accusabat enim.
553. Rom., Fabr., Ald.,
solveris: quae est diversa lectio in Reg., Ott., Poelm., in quibus a pr. m. est
mitteris. Ex v. praec. colligi potest,
solveris lectionem esse magis genuinam.
554. Rom.
Ultra quam minimi: lege
Ultima quam.
557. Ott.
interne feriant: corrige
frenent. Rom. etiam
interne pro
internae.
558. Reg., et Ott.
luenda: Rom. cum editis
luenda est.
0125C
540. Caput XXIV.
De oblatione. Matth. V, 23, 24.
Offerre pro consecrare Deo vox a Christianis saepe usurpata, et in re liturgica passim obvia. Prudentius hymn. 5 Cathem. v. 155.
Lumen, quod famulans offero, suscipe. In Juvenco subintelligi potest
dona, seu
munera, ut v. 546:
Offer grata Deo tranquillo pectore dona. Evangelista ait:
Si offers munus tuum ad altare, vel in Itala versione:
Si offeres munus tuum ad altare. Christus de veteribus Judaeorum sacrificiis loquitur: sed multo magis id intelligere oportet de Eucharistia.
547. Caput XXV.
Adversario, virtuti scilicet, et rationi, quae vitiis adversantur, consentiendum esse in
0125D
via, hoc est, in vita. Matth. V, 25 seq. Glossa in codice Reg.
Virtus contraria—sermo divinus tibi, dum vadis cum adversario tuo in via. Ita etiam verba Evangelistae interpretatur S. Paulinus. Matthaeus sic habet:
Esto consentiens adversario tuo cito, dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro,
et in carcerem mittaris.
Pro
esto
consentiens nonnulli habent
esto benevolus, aut
concorda cum adversario tuo. Expositio communis obvia est. Juvencus aliam sequi videtur, nimirum per virtutem corporis contrariam homini intelligit carnis
concupiscentiam, quae celeri amore casti, seu castitatis curanda est. Ratio ergo consentiendi huic adversario, seu concordandi
cum illo, a Juvenco in eo collocatur, quod castitatis amor pravas cogitationes expellat: sic enim corpus et anima quodammodo
0126B in concordiam rediguntur.
Virtus corporis ponitur pro
corpus, ut v. 478,
Membrorum robora pro
membra. Vide notam ad eum versum. Omeisius explicationem Juvenci hodie recipi negat. Maldonatus plures interpretationes profert,
ac fatetur, opinionem hanc Juvenci, adversarium esse carnem, quae
0126C concupiscit adversus spiritum, teneri etiam ab Athanasio quaest. 62, quam Hieronymus quoque in comment. ad hunc locum videtur
approbare.
549. Glossa Reg.:
graditur—illa virtus contraria. Scilicet corpus, seu virtus corporis, ut ego quidem interpretor.
Per compita vitae est expositio ejus, quod ait Matthaeus
in via. Hilarius Comment. in Matth.:
Cito in omni vitae nostrae via reconciliari nos adversario benignitate praecepit.
550.
Polluti corporis usus, adversarius tuus tibi repugnans. Caro enim concupiscit adversus spiritum, nisi castitatis amore curetur: tunc enim inter
se consentiunt caro, et spiritus. Innuit Juvencus libidinem, et fornicationem: connectit enim hanc sacri textus partem cum
sequentibus de adulterio.
554. Evangelii verba sunt:
Donec reddas novissimum quadrantem. Tertullianus, et Cyprianus habent
ultimum quadrantem. Pro
novissimus, et
ultimus non male est
minimus. Vide notam ad vers. 528:
Hic minimi nomen coelesti in sede tenebit. Prudentius Hamart.
0126D v. 950:
Cuncta exacturus ad usque—Quadrantem minimum. Fortunatus de extremo Judicio:
Cogentur minimi quadrantem solvere nummi. Sic etiam auctor libri de Quadraginta mansion.:
Dico, tibi, Non exies inde, donec etiam minimum quadrantem reddas.
555. Caput XXVI.
Adulterium fugiendum. Matth. V, 27 seq. Vulgata:
Dictum est antiquis. Plerique Graeci omittunt
antiquis.
556. Sic Juvencus reddit verba Matthaei:
Omnis, qui viderit mulierem ad concupitcendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
557.
Molimina a poetis potissimum usurpatur pro molitione, conatu. Eo verbo saepe utitur Juvencus. Libr. II, vers. 18:
Gentis sic sunt molimina vestrae.
559. Caput XXVII.
Eruendum esse oculum, et
0127B
amputandam esse manum, si erraverint. Matth. V, 29 seq. Verbum
laqueo, laqueas deest in Forcellino, deest in Ducangio: sed apposite formatum est ex
laqueus. Composito
illaqueo utuntur Horatius, et Prudentius, et
illaqueatus Cicero, ut
laqueatus Columella, et Solinus. Hinc
laqueatores in circo dicti, qui laqueis alios implicare didicerant. Alio sensu
laqueatus est laquearibus ornatus. Juvencus alibi dixit
Erroris laqueos pro scandalis. Vide l. III, vers.
0127C 12, cum nota.
Sin offerre voles, venerans altaria donis,
Et tua tunc tacitae mentis penetralia tanget,
Quod tibi sit cum fratre domi suscepta simultas,
137 Munera cuncta illic adytis admota relinque:
Et prius ad pacem properans transcurre petendam.
((545)) Fraterno demum jam conciliatus amori,
Offer grata deo tranquillo pectore dona.
Est tibi praeterea virtus contraria semper
Corporis: hoc casti celeri curetur amore,
0126A Dum rapidae tecum graditur per compita vitae.
((550)) 138 Accusabit enim polluti corporis usus,
Et te sublimi statuet sub judice vinctum.
Damnatum rapient ad vincula saeva ministri,
Nec prius e tenebris solveris carceris atri,
Ultima quam minimi reddatur portio nummi.
((555)) Haud ignota, reor, vobis stat cautio legis,
Corpus adulterio prohibens: sed nunc mea jussa
Occulta internae frenent molimina mentis:
Nec minus optati, quam facti poena luenda.
Si te forte oculi dextri laqueaverit error,
((560))
0127A
0127A
561. Reg., Ott., Rom., et Poelm. pro div. s.,
refert; editi plerique
praestat.
562. Ald.,
tradere corpus.
565. In Ottob. factum est
praesta ex
praestat: sed hoc retinendum est. Poelm. pro d. s.,
causam magis
0127B
utile vellere ferro.
567. Poelm. pro div. s.,
Permittunt veteres. Reg., Ott., Rom., Ald.,
rumpet. Alii,
rumpit.
568. Reg., Ott., Dav., Rom., Ald., Bas.,
discidium: alii,
dissidium. Omeisio rectius videtur
discidium.
0128A 571. Ott.,
amittit: alii,
amittet.
573. Sabatierius perperam, et contra regulam metri,
Sed nostris jurandi cedat audacia jussis.
575. Torn. corrupte,
sede Domini. Reg., Rom., Bas., Ott., Ald.,
Domini est, nec. Alii editi,
Domini,
0128B
nec sine
est. Hadamar,
nec qui, Poelmann. pro div. s.,
nec quod. Rom.,
gestat, ad marg.,
gestet.
576. Reg.,
Terra: Solymaeve, supra
Dei, ut sit
Terra Dei: sed vers. praec. glossa inepta
nostra ad
vestigia, nam sunt vestigia Dei. In Ott.
orbis correctum per
urbis.
0127C
561.
Jaculare, projice. Vide notam ad v. 424 h. l. Notanda est constructio haec,
Refert perdere membrum, quam pro
magis refert, quam. Ita etiam Vulgata, et Italica vetus:
Expedit enim tibi, ut pereat unum membrorum tuorum, quam corpus totum tuum eat in gehennam. Boni etiam scriptores Latini aliquando in comparationibus ejusmodi
magis vel
potius omittunt. Tacitus Annal. I, cap. 58:
Pacem, quam bellum probabam. Consule Forcellinum verbo
quam, et
potius. Prima in
refero communis est: sic enim multi existimant de praepositione
re. Impersonale
refert semper producitur.
563.
Perpetuis poenis: quia in Evangelio fit mentio gehennae, sive ignis perpetui. Sabatierius suspicatur, Juvencum legisse
quam corpus totum tuum, et anima mittatur in gehennam, quod nusquam reperitur. Verum Juvencus nihil aliud agit, nisi ut vulgatam lectionem explicet.
567. Caput XXVIII.
Uxorem non nisi ob adulterium
0127D
dimittendam. Matth. V, 31, XIX, 7 seqq.; Marc. X, 11, 12; Luc. XVI, 18.
568. Matthaeus V, 31:
Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii. Verba, quibus libellus repudii scribebatur, dicuntur
feralia, hoc est, funesta, tristia, dira, et fortasse litibus obnoxia. Inter alia vir uxori libellum repudii tradebat, in quo scriptum
erat:
Dedi illi libellum repudii in manu, schedam abscissionis, signaculum divisionis. Alioquin libellus repudii conferebat mulieri jus ad alias nuptias. Confer not. ad l. III, vers. 475.
569. Matthaei haec verba sunt:
Omnis, qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari: et qui dimissam duxerit, adulterat. Interpretes catholici id ita exponunt. Sola fornicationis, sive adulterii causa, aut quae huic par, graviorve ea sit, idonea
esse potest, ut uxor, quantum quidem ad torum et domum attinet, separetur
0128B a viro; quod cum fit, matrimonii vinculum non dissolvitur, quod natura sua indissolubile est; et a Christo novis suis legibus
indissolubile declaratur. Vir autem, qui sine causa fornicationis, aut alia pari, vel majori, uxorem a se dimittit, facit
eam moechari, quia sine ulla uxoris culpa eam libidini suae permittit. Juvencus nonnihil obscurus est, sed ad hanc certe sententiam
est revocandus.
571. Mulier sine causa idonea deserta, aut e viri
0128C domo ejecta, si alteri nubat, aut moechetur, amittet jura casti pudoris, hoc est, violabit pudorem, auctore marito. Videlicet
culpae marito dabitur, quod uxor ejus violet pudorem. Badius exponit:
Amittet, etc., non ducetur ab alio, quia qui dimissam duxerit, adulterat. Juvenc., l. III, vers. 476, iterum de hoc argumento:
Nam emere exsolvet casti qui jura cubilis,—Alteraque illias thalamis sociabitur uxor,—Crimen adulterii populo sub teste subibit. Fortasse ergo sententia hujus loci est: Mulier per libellum repudii deserta, auctore marito, amittet jura casti pudoris,
sive cubilis, aut conjugii.
572. Caput XXIX.
Non esse jurandum ullo modo, sed Est, et Non est, dicendum. Matth. V, 33, seqq.
575.
Vestigia, pedes, seu imam pedum partem. Vide not. ad vers. 512.
576. Judaei summopere vitabant jurare per Deum: sed facile, et temere jurabant per coelum, terram, Hierosolymam, caput proprium:
quae vera juramenta esse non credebant. Maimonides in tractatu
Shebuoth, sive
De juramentis cap. 12, num. 3
0128D et 4:
Si quis juraverit per coelum, et terram, et solem, et similia, tametsi cogitaverit tantum de eo, qui ea creavit, juramentum
nihilominus non est.
Haec est causa, cur, Martialis l. XI, epigr. 95, Verpum, sive Judaeum sic alloquitur:
Ecce negas, jurasque mihi per templa Tonantis.—Non credo.
Jura, Verpe, per Anchialum, Sic vocat juramentum per Deum, quod Hebraei ita formabant
An chi alon, Non: vivit Altissimus. Alii
Anchialum Hebraice sonare aiunt
per Deum viventem, vel
per eum, qui vivit in aeternum. Isaac Vossius ad Pompon. Melam. l. I, c. 8, corrigit
Ancharium, h. e., asinum: quia Judaeis imputabatur, quod asinum adorarent. Christus prohibet omnia haec juramenta, quae vere esse juramenta
declarat: prohibet, inquam, non solum ne falso, sed etiam ne temere, et sine causa emittantur. Jurisjurandi exemplum per terram
apud Theocritum occurrit Νὰ Δᾶν dorice pro νὰ Γᾶν.
Auctorem miserae properans convellito labis,
139 Et jaculare procul. Nam membrum perdere refert
Exiguum, flammis quam totum dedere corpus,
Perpetuisque animam pariter convolvere poenis.
Et si dextra manus mentem per devia ducit,
((565)) Erroris causam praestat decidere ferro,
Quam totum aeternis corpus concedere flammis.
Praecipiunt veteres, siquis connubia rumpet,
0128A Scribere discidium, juris feralia verba.
Sola viri recte discedet adultera tectis,
((570)) 140 Ast aliae maneant: nam casti jura pudoris
Auctore amittet mulier deserta marito.
Antiquae leges prohibent perjuria linguis.
Sed nostris cedat jurandi audacia jussis;
Nec fas est homini coelum jurare per altum,
((575)) Quod sedes Domini est, nec quae vestigia gestat
Terra Dei, Solymaeque Urbis venerabile nomen,
0129A
0129B
577. Rom., Ott.,
propria est. Reg. cum plerisque editis
patria est. Gallandio magis placet
propria est ex Matth. V, 35;
Neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis, et Psalm. XLVII, 3:
Civitas regis magni. Haec tamen utramlibet lectionem aeque confirmant. Koenigius pro
propria addit cap. VI, vers. 6 l. II. Paralip., et Virgilium, III Aeneid. v. 85:
Da propriam, Thymbraee, domum, hoc est, sedem, quam jure meo teneam.
580. Reg.,
albumque, aut.
581. Ald.,
Est, est, ferte quod est: quod non est, dicite, non est. Alii, ut editum est; sed Torn. et Poelm. pro div. s.,
dicere non est. Vide, num praestet interpungere.
Est? est, sufficiat.
584. Rom.,
tenebat: lege
tenetis.
585. Rom.,
sequetur: retine
sequatur ex Evangelii verbis.
0129C 587. Rom.,
Te siquis partem, quod sensu caret. Ald.
si tibi quis partem. Reg., Ottob., et plerique editi,
Ac si quis partem. Barthius libr. XXVI, cap. 7, col. 1265, ex sententia id emaculandum ait:
Hanc si quis partem; quod et elegantius, et verbis Evangelii convenientius esse affirmat. Verba Matthaei sunt cap. v. vers. 39:
Sed si quis te percusserit
0130B
in dexteram maxillam tuam, praebe et illi alteram. Et Lucae cap. VI, vers. 29:
Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Nihilominus lectio codicum et editionum
Ac si quis, bene procedere mihi videtur.
589. Reg.,
Auferat aut tunicam siquis tibi: illico cuncta - Cede libens, et glossa
cuncta - vestimenta. Caeteri ut editum est. Ott. a sec. m. scribit
tonicam. In Rom. error est
Aufert pro Auferat.
592. Editi,
gravis atque oneris. Rom. depravate,
grandique oneris. Reg.,
gravidumque oneris. Ott.,
gravidique oneris, quod magis arridet,
ut gravidus ponatur pro
gravis: nam a
gravis dicitur
gravidus.
593. Mss. nostri
aliudque iteris cum nonnullis editis. Ald., Poelm., et alii
aliudque viae.
594. Reg., Ott. a pr. m., Torn., Bas., Ald.
vel si. Ott. a sec. m., Rom., Poelmann., et alii
vel se.
596. Reg.,
et tristem, melius,
et mitem.
0130C 598. Ald.,
Nec caecis.
599. Daventr., Ald. et alii editi,
praecipiam semper blando esse. Contra mss. Rom., Reg., Ott.,
praecipiam blando super esse; et glossa in Reg.,
super esse—super eminere. Sic restituit Reuschius, qui
super accipit pro
insuper, et
per omnes pro
in omnes, quod latinius est.
0129C
578. Martialts l. IX, epigr. 49:
Per tua jurares sacra, caputque tuum.
583.
Obreptans, Plauti Ciceronisque verbum.
Vis tetra veneni, ut vers. 420,
Vis livida; et vers. 440,
Effuge, pestiferi rabies vesana veneni. Etiam hoc loco sermo de diabolo esse videtur. Matthaeus ait:
Quod autem his abundantius est, a malo est. Maldonatus eamdem interpretationem cum Theophylacto tuetur. Alii alio modo exponunt.
584. Caput XXX.
Qualem quisque inflixerit poenam, talem et ipse sustinere cogebatur: quia par pari veteri lege referendum. Matth. V, 38 seqq.
585.
Sequatur, ut vers. 538:
Nec minor illorum convicia flamma sequetur. Vide not. ad Dracont. l. II, v. 470.
588.
Praebere, passim usitatum in re simili, ut
praebere collum cultro, praebere jugulum, praebere cervicem, os ad contumeliam.
591. Caput XXXI.
Jubenti ire viam, onusve ferre,
0129D
parendum. Matthaei, V, 41.
592.
Ire viam, ut vers. 266. h. l.,
Venisse viam.
594. Caput XXXII.
Eleemosynas erogandas, et mutuum dandum gratis. Matth. V, 42. Evangelistae verba sunt:
Petenti a te, da ei, et volenti mutuari a
0130C
te, ne avertaris. Nonnulli etiam prima verba explicant de eo, qui petit, ut sibi aliquid commodetur. Juvencus diserte refert ad eleemosynam,
quae facienda est illis quoque, qui se egentes simulant. Nam in nonnullis Italae mss. ita haec verba exprimuntur:
Omni qui petit a te, vel Omni petenti. Isidorus libr. III. Sentent. cap. 60, num. 13:
Quicumque non egens poscit, etiamsi indigentem se simulet, ex toto illi corde commisereri oportet. Et licet ille fortasse
falsam indigentis speciem praeferat, is tamen, qui simpliciter impertit, fructum misericordiae non amittit.
Fortasse legendum
Quicumque egens poscit, vel
Quicumque poscit, etiamsi, etc.
597. Caput XXXIII.
Diligendos esse Inimicos. Matth. V, 43 seqq; Lucae VI, 27.
598.
Caecus ad affectus animi, qui homines caecos, et praecipites faciunt, saepe trahitur, ut
caeca cupiditas, ira, avaritia, et similia.
0130D 601.
Excindere eleganter, quasi de urbe aliqua diruenda agatur.
602.
Sequi adversis animis, odiisque, scilicet persequi, insectari. Tacitus libr. IV Hist. cap. 29,
Hostem pilo sequi. Sic locuti Virgilius, Ovidius, Caesar, Florus.
604. Confer notam ad l. II, vers. 560.
Quod regis magni propria est, jurabitur unquam.
141 Nec caput in proprium cuiquam jurare licebit,
Namque potestatem minimi non esse capilli
((580)) Cernitis, albumve, aut nigrum mutare colorem.
Est, est, sufficiat; quod non est, dicite, Non est.
Quod superest istis, totum fallaciter aegro
Suggerit obreptans animo vis tetra veneni.
Pervulgata diu legis praecepta tenetis,
((585)) Laedentem semper similis vindicta sequatur.
Sed tranquilla malum melius patientia vincet.
Ac si quis partem palma percusserit oris,
142 Mox aliam partem vultus praebere memento,
0129B Auferat aut tunicam si quis vi judicis instans,
((590))
0130A Cede libens, pariterque ferat tua pallia secum.
Si te forte aliquis passus per mille jubebit
Ire viam, gravidique oneris perferre laborem,
Mox perges, aliudque iteris comitabere duplum.
Siquis egens poscet, vel se simulabit egentem,
((595)) Ex animo miserans Iargire; aut mutua si quis
Orabit, tribue, et mitem ne subtrahe vultum.
Nec tibi sit placitum solis succurrere amicis,
Aut caecis odiis inimicos ducere dignos.
143 Quin ego praecipiam blando super esse per omnes
((600)) Obsequio, precibusque Deum mollire benignis
Pro vita ipsorum, qui vos excindere gaudent,
Adversisque truces animis, odiisque sequuntur.
Nam genitor noster communia lumina solis,
0130B Communesque dedit pluvias justisque malisque.
((605))
0131A
0131B
606. Ald.,
hic juste.
608. Poelm. pro diu. script.,
perfecti.
609. Basil.,
Sicui: ita ediderat Aldus, sed in Erratis emendavit
Sicubi, vel
Sic ubi. Poelm.,
Sicubi, et pro div. script.,
Si tibi. Rom. cum Hadamar., Poelm. et aliis
justa. Reg., Ott. cum Ald. et aliis editis,
pulchra. Westhemerus in textu,
Si tibi justitiae pendetur justa facultas, ad marg.,
Sicubi justitiae pandetur pulchra facultas. Badius,
Sicubi justitiae pendetur pulchra facultas. et interpretatur
pendetur, h. e., impendetur,
610. Plerique,
Devitate. Poelmann. pro d. s.,
Devites. Westhemerus in textu
Divites; opinor, corrigendum
Devites, ad marg.,
Devitare. In Rom. a pr. m. est
Devitate, a sec. m.
Devitare.
611. Reg., Ottob., Rom., Poelm., pro div. script.,
Merces posterius quae. Ald., et plerique editi,
Merces in coelo quae.
612. Rom., Ald., Bas.,
Ut laudet tantum. In Torn. mendum est
Ut audet. Ott., Reg. cum multis editis,
Applaudet tantum. Rom., Reg., Ott., Fabr.,
laudatio
0131C
vulgi. Ald., Poelm., et alii
jactatio vulgi. Schoettgenius mallet,
Si laudet tantum sterilis jactatio vulgi.
613. Reg.,
Sed te quod dextra facias, nescire sinistram
0132B
—Convenit, et justis. Sensus exigeret,
Sed tu, etc. Et ita placet haec scriptura. Reliqui,
Sed quod dextra facit, facias nescire sinistram, etc.
614. Ald., Poelm., Hadam., Ott.,
sinistram,—Conveniet: justis. Reg., ut vers. praec. dixi. Rom.,
sinistram.—Cum veniet, justis. Ita edidit Fabricius. Ald., Rom. a sec. m.,
condigna: alii,
tum digna.
616. Reg.,
jactantia, pro div. script.,
jactatio cum aliis.
617. Torn.,
gaudet, lege
gaudent.
618. Rom.,
Multifluique; melius,
Multifluisque.
619. Hadam., mendose,
His vocis pompae. Rom.,
succedet.
621. Poelm., Hadam.,
Claudentur. Codices mss., et multi editi,
Claudantur.
622. Reg., Ott., Torn., Bas., Rom., Ald.,
ipse, tui. Poelm., Hadam.,
ipse, tibi.
623. In codice altero vaticano Reginae Sueciae num. 1785, in quo pauci hi versus continentur, legitur
nil abdita clausi.
0132C 627. Reuschius, vulgata interpunctione rejecta, ut ait, distinguit
sanctificetur—In nobis, pater alte, tui: tranquillaque. Ita fere jam distinxerat Poelm. cum aliis.
0131C
605. Plerique mss. Graeci, et Patres apud Wetstenium legunt cap. V Matth. vers. 47,
amicos, pro
fratres.
607. Hic versus explicandus est ex Evangelii textu:
Nonne et publicani hoc faciunt? scilicet diligere amicos. Gens ergo dedita lucris, hoc est publicani serviunt tantum amicis.
608.
Perfectus, numeris omnibus absolutus, etiam de homine dicitur. Cicero de Offic. libr. I, cap. 15:
Quoniam vivitur non cum perfectis hominibus, pleneque sapientibus, etc.
609. Caput XXXIV.
Ostentationem inanem in bonis operibus devitandam esse. Matth. VI, 1 seqq. Justitiae nomine eleemosynam hoc loco intelligi, plerique docent: Hebraei enim simili vocabulo eleemosynam
appellabant.
0131D 611.
Posterius more adverbii pro
post, postea, Cicero, Nepos, Plautus, aliique usurpant. Ut poena crimen sequitur, sic merces bonum opus. Sallustius in orat. Philippi contra
Lepidum ante med. libr. I Fragment. Histor. cap. 14:
Ubi malos praemia sequuntur, haud facile quisquam gratuito bonus est.
616. Caput XXXV.
Captationem laudum in oratione declinandam. Matth. VI, 5 seqq. Verbum
praetumidus apud Claudianum non semel occurrit.
617. Glossa Reg.,
assistere—adesse sibi. Haec est propria significatio verbi
assisto, quasi pro
asto, vicinum me sisto. Exemplorum optimorum plena ubique sunt Lexica.
618.
Multifluis, ut vers. 137,
Largifluis. Arator l. II, vers. 1064:
Pocula dat de vase suo, cunctosque rigari —Multifluo sermone jubet. Sic Dracontius effinxit
dulcifluus libr. I, vers. 164. Sermo est de battologia
0132C precum, qua multis verbis multa petuntur, aut eadem verba iterum, atque iterum inani sono repetuntur.
620. Hebraeorum mos erat secreta cubicula intra aedes quasi oratoria habere. Vide Judith cap. VIII, vers. 5. Ovidius II Metam.
vers. 737,
Pars secreta domus, ex quo eamdem consuetudinem apud ethnicos viguisse colligitur. In hunc Matthaei locum expendendae sunt observationes Balthasaris
Holberg, et Salom. Deylingii
De battologia precum. Distinguendum quippe est multiloquium inane, quod jure reprehenditur, a jugi precatione ad pietatis regulas conformata. Augustinus
epist. 130, al. 121, cap. 10:
Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit multa
precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui est in orando rem necessariam superfluis agere
0132D
verbis. Multum autem precari est ad eum, quem precamur, diuturna et pia cordis exercitatione pulsare.
622.
Trepidatio, tremor, palpitatio cordis rei alicujus desiderio, vel metu commoti. Est enim cor sedes affectuum. Tibullus l. I, eleg. 11,
v. 11:
Nec tristia nossem—Arma, nec audissem corde micante tubam. Plautus Aulul. IV, 3, 3,
Continuo meum cor coepit artem facere ludicram,—Atque in pectus emicare.
625.
Votum interdum est optatum, desiderium, voluntas: aliquando precatio. Utrolibet modo hic sumi potest: sed rectius videtur, ut pro
precibus sumatur.
626. Caput XXXVI.
Oratio dominica. Matt. VI, 9 seqq.; Lucae XI, 2 seqq.
627.
Sanctificetur: de hoc verbo recole notam ad vers. 33. b. l.
Quod si conjunctos tantum veneramur amicos,
Quis locus hic justae poterit mercedis haberi?
Servit amicitiae tantum gens dedita lucris.
Sed vos perfecto similes estote parenti.
Sicubi justitiae pandetur pulchra facultas,
((610)) Devitate oculos hominum: nam nulla manebit
144 Merces, posterius quae factum tale sequatur.
Applaudet tantum sterilis laudatio vulgi.
Sed tu quod dextra facias, nescire sinistram
Convenit, et justis meritis tunc digna rependet
((615)) Occulti solus scrutator praemia cordis.
Sunt, quos praetumidae tollit jactatio mentis,
0132A Et precibus propriis gaudent assistere turbas,
Multifluisque diem verbis ducendo fatigant.
His votis pompae fructus succedit inanis.
((620)) Sed secreta domus precibus penetralia castis
145 Claudantur, paucisque Deum venerabere verbis.
Scit Pater ipse, tui quae sit trepidatio cordis.
Nil, absente Deo, loquimur, nil abdita clausum
Pectoris antra tegunt: praesens Deus omnia cernit.
((625)) His igitur votum placeat concludere verbis:
Sidereo genitor residens in vertice coeli,
Nominis, oramus, veneratio sanctificetur
0133A
0133B
629. Ott., Poelm., Fabr.,
lux ampla patescat. Ald., Reg.,
alma patescat, et glossa, seu diversa lectio in Reg.,
lux sancta redundet, in quo a pr. m. in textu videtur fuisse
lux ampla. Rom., et codex alter Reg. num. 1785,
lux alma redundet. Reuschius congruentius putat
lux alma.
630. Ald. distinguit
Sic, coelo, ut terris fiat. Ex Evangelii verbis oportet interpungere
Sic, coelo ut terris. Reg., Ott., Rom.,
tua fiat. Codex alter Reginae Sueciae num. 1785,
In coelo, et terris tua fiat. Editi plerique,
Sic, coelo ut, terris fiat tua.
634. Reg.,
fenera fas est melius, quam alii omnes
fenera nostris.
636. Fabr.,
Deque malis; alii,
Eque malis.
637. Poelm., Hadamar., Fabr., Ald.,
Tunc etenim genitor populis delicta remittet. Reg.,
Sic etenim genitor populis peccata remittet. Ott.,
Sic etenim genitor populis delicta remittit. Codex alter Reginae Sueciae num. 1785,
Sic etenim genitor populis delicta
0134C
remittet. Nonnulli,
Tunc etenim genitor populis peccata remittet.
638. Conjici potest
alternis.
639. Badius pro
cedere, remittere, legit
credere cum interpretatione
in confessione. Reg., Ald., Fabr., Torn., Basil.,
intendere, nempe indurare per odium, et iracundiam: alii mss. et editi
impendere.
643. Ald., Poelm. pro d. script. Basil.
madefactus. Mss., et plerique editi,
nitefactus, quod retinendum.
646. Ott., Ald., Rom. ad marg.,
laudet, meritumque rependat, quod fortasse verum est. Rom. mendose,
meritumque rependet.
647. Reg., Torn.,
terrae; alii,
terra.
649. Ott. scribit
deripiunt.
652. Ald., Poelmann., Fabr., Hadam., Reg., Ott.,
Pactio. Rom., Torn.,
Factio, quod probum videtur: et Juvencus quidem saepe hoc vocabulo
factio utitur. Vide Indicem verborum.
0133C
631. In nonnullis mss. Italicae veteris versionis legitur:
Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie pro
Panem nostrum quotidianum, etc. Graece est ἐπιούσιον, quod nonnulli reddunt
supervenientem, alii
crastinum, alii
substantivum, alii
egregium, plerique
supersubstantialem. Putat Sabatierius, ad hanc lectionem respicere Juvencum. Sed incerta res est: nam Juvencus pro pane dixit vers. 416,
substantia panis, et pro sale vers. 510,
substantia salis. Schoettgenius putat,
vitalem dici panem vita spirituali, quia
sanctus vocatur.
633.
Debitum absolute est res debita, aes alienum. In plurali raro usurpatur ab antiquioribus.
634.
Fenus est lucrum ex pecunia proveniens: ponitur et pro ipsa sorte. Verba Evangelii sunt:
Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Koenigius
fenera pro debito abusive positum ait: et deesse putat
fac, aut aliquid aliud, scilicet in vulgata scriptura. Locus hic a nobis restitutus bono sensu procedit.
635. Exponit verba:
Et ne nos inducas in tentationem.
0133D In Itala versione:
Et ne passus nos fueris induci in tentationem. Hilarius in Psalm. CXVIII:
Non derelinquas nos in tentatione, quam ferre non possimus. Concinunt alii Patres, qui fortasse magis sensum, quam verba orationis Dominicae exhibent.
636. Illa verba orationis Dominicae,
Libera nos a malo ex Graeco multi exponunt, Libera nos a daemone, qui malus antonomastice dicitur. Juvencus cum plerisque
a malo accepit neutro genere.
Lux hic, et alibi statum prosperum denotat.
640. Caput XXXVII.
Jejunandum esse, non tamen ad captandam famam, ut faciunt hypocritae. Matth. VI, 16 seqq.
641.
Foedare loco verbi
extermino, quod Itala versio, et Vulgata proferunt. Hieronymus in Comment.
0134C ad hunc loc.
Verbum Exterminant,
quod in ecclesiasticis scripturis vitio interpretum tritum est, aliud multo significat, quam vulgo intelligitur: exterminantur
quippe exules, qui mittuntur extra terminos. Pro hoc ergo sermone demoliuntur semper accipere debemus.
Re vera in nonnullis mss. legitur
demoliuntur. In Juvenco
foedare est explicatio utriuslibet verbi, sive
demoliuntur, sive
exterminant. Terentius Phorm. I. 2, id dixit
formam exstinguere. Nativum colorem in pallorem convertere alicujus medicamenti artificio veteres didicerant.
643.
Nitefactus ex
nitefacio. Gellius l. XVIII, c. 11:
Ventus mare coeruleum crispicans nitefacit. Similia apud alios sunt
inanefactus, cadefactus, aliefactus, ardefactus. Koenigius
nitefacio alicubi inveniri ignorabat.
644.
De abundat, ut saepe apud poetas Christianos. Haec autem vel de privatis jejuniis intelliguntur, vel eo spectant, ut jejunantes
non affectent pallorem vultus.
647. Caput XXXVIII.
Terreno thesauro non esse
0134D
imminendum, sed coelesti. Matth. VI, 19 seqq.; Luc. XII, 33.
648. Serenus Sammonicus De medic. produxit primam in
tinea: Natura, interno cum viscere tinea serpens. Cohaeret Sedulius IV, 20:
Non mordax aerugo vorat, non tinea sulcat. Corripuit Prudentius Psychom. vers. 600:
Materiem, tineis etiam marsupia crebris. Corripuerunt antiquiores Horatius, Ovidius, Juvenalis, nisi malis synaeresin agnoscere, quam pariter in Juvenco et Prudentio
debes admittere. Sed potius tenendum est, primam esse brevem: nam apud Serenum legendum est
taenia serpens.
652.
Res pro re familiari, opibus, censu, patrimonio, bonis saepe apud poetas et quosvis alios scriptores occurrit.
In nobis, pater alte, tui: tranquillaque mundo
Adveniat, regnique tui lux alma patescat.
((630)) Sic, coelo ut, terris tua fiat clara voluntas,
146 Vitalisque hodie sancti substantia panis
Proveniat nobis, tua mox largitio solvat
Innumera indulgens erroris debita pravi;
Et nos haud aliter concedere fenera fas est.
((635)) Tetri saeva procul tentatio daemonis absit,
Eque malis tua nos in lucem dextera tollat.
Sic etenim genitor populis delicta remittet,
Si vestra alterni vobis peccata velitis
Cedere, nec durum erratis impendere pectus.
((640)) Sunt etiam pergrata Deo jejunia plebis.
0134A 147 Sed propriam multi faciem foedare laborant,
Quo vanam captent hominum jejunia famam.
Tu vero et grato crinem nitefactus olivo,
Laetantem puris de fontibus ablue vultum:
((645)) Ut solus genitor devoti pectoris aptum
Servitium cernens, laudem, meritumque rependat.
Vanum est defossis terra invigilare talentis:
Illic aerugo, et tineae dominantur edaces,
Cunctaque diripiunt fures egesta latebris.
((650)) Condite thesauros vobis in vertice coeli.
Non aerugo illos, tineaeve, aut horrida furum
Factio diripiet. Vobis ubi condita res est,
0135A
0135B
655. Poelm., Had., Fabr.,
Sed si pura acies oculi, simplexque. Ott., Ald., Bas., Torn.,
Sed si pura acies oculis, simplexque. Reg.,
Sed si pura oculis acies, simplexque. Rom.,
Quod si pura oculos acies, simplexque, sed
oculos clare mendum est pro
oculis.
656. Poelm., Fabr., Ald., Daventr., Had., aliique editi,
Clare totius splendebunt. Codices mss. variant. Reg.,
Totius clare; ad marg. eadem veteri manu,
Tunc totius clare. Rom.,
Et totius clare. Ott.,
Totius, clare; sed a pr. m. fuit,
Tunc totius clare, aut
Et totius clare: nam ante
totius aliquid abrasum est. Fortasse ita scriptum fuit a Juvenco,
Tunc totius clare, aut
Et totius clare, ut monosyllabum sit
totius per synaeresin. Sed cum necessarium non sit
Et, vel
Tunc, omittatur, per me licet.
657. Basil.,
pronumque videbit: retine
pravumque videbit.
662. Ott. a pr. m.,
aut odiis cedit, aut cedit amore: correctum supra veteri manu,
cedet, vel cedet amori. Fortasse,
cedet, aut cedet. Aliquando tamen post
0135C unum
aut sequitur
vel.
664. Basil.,
poteris quis.
665. Rom.,
sed haec vos jussa; alii,
sed vos haec jussa.
667. Ott.,
Neu facilis; lege
Neu faciles.
0136B 669. Poelm., Ald., Hadam., Reg., Ott.,
Aut dubitat. Reg. a sec. m.,
Aut dubitet. Rom.,
Haud dubitat. Torn.,
haud dubitet. Si legatur
Haud dubitat, sine interrogatione id efferendum est. Forte praestabit scribere
An dubitat, vel
An dubitet. Sententia eadem est.
670. Ott., et a sec. m. Reg. scribunt
Aerias; alii,
Aereas. Bas., Ald.,
num vomere presso—Terga soli subigunt? Alii,
non vomere, sine interrogatione, quae etiam a textu Evangelii abest. Reuschius,
num, cum interrogatione prae reliquis lectionibus eligit.
671. Rom.,
subeunt: corrige,
subigunt. Poelm. in textu, Hadam., Torn.,
haud. Mss., Bas., Poelm., pro div. script.,
aut. Fabr.,
nec. Sensus idem est. Aldus interrogationem pergit adhibere
jaciunt aut semina farris? Sic etiam v. seq.
673. Reg.,
Proveniet his tamen saties, quod metri ratio non patitur. Fabr.,
Provenit et tamen his satias. Ald., Rom., Torn., Bas.,
Proveniet tamen his saties. Ott., Poelm.,
Proveniet tamen his satias. Magis probatum est
satias, quam
saties.
0136C 674. Rom.,
Numne Deo magis est hominum curatio cordis? quod profecto sustineri nequit.
675. Vide, num melius,
Et dignum fuerit vestis suspendere curam, hoc est, differre curam.
0135C
657.
Oculus nequam, vitiosus, aut inutilis, et ad videndum ineptus.
Pravum adverbii more: quod Juvenco frequens est.
658.
Incumbere pro instare, ingruere, ut
tempestas incubuit, venti incubuerunt. Reuschius tmesim agnoscit in
incumbent super: sed melius est
super membra incumbent.
660.
Sine luce tenebris; quia tenebrae nullam unquam lucem habent, aut habere possunt. Matthaeus ait:
Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt: ipsae tenebrae quantae erunt?
0135D 661. Caput XXXIX.
Non posse quemquam servire duobus dominis. Item nimiam ciborum, et vestium curam e corde eliminandam, nec plus aequo sollicitos
esse oportere.
Matth. VI, 24 seqq., Lucae XII, 22, et XVI, 13.
666.
Sollicitet: idem verbum in simili argumento apud Prudentium, et Columbanum, ut leges in not. ad v. 683, h. l.
667.
Faciles victus, quia victus homini necessarius facilis est, et parabilis, sive facile obtinetur. Hac significatione
victus dicitur tam in singulari, quam in plurali.
670. Virgilius l. I Georg. vers. 45:
Depresso incipiat jam tum mihi taurus aratro—Ingemere. Plinius l. XVII, cap. 4, dixit
vomerem imprimere. Hoc sensu
vomere presso pro
depresso, aut
impresso.
671.
Terga pro superficie, ut terga maris. Virgilius
0136C libr. I. Georg. vers. 97:
Et qui proscisso quae suscitat aequore terga,—Rursus in obliquum verso perrumpit aratro. Et libr. II, vers. 236:
Glebas cunctantes, crassaque terga—Exspecta, et validis terram proscinde juvencis. Juvencus saepe idem vocabulum ad terrae superficiem indicandam adhibet. Columella l. II, cap. 2, vers. fin.:
Exiguis vomeribus, et dentalibus terram subigere.
673. Cellarius De Barbarism. in Cur. poster. ait, non satis constare de auctoritate verbi
saties pro
satietas. At verbum
satias pro
satietas probat idem Cellarius, quia
0136D non solum antiquissimorum est Terentii et Lucretii, sed etiam Livii, et Taciti. Alios addit Forcellinus.
674.
Curatio proprie est cura, administratio. Hinc transfertur ad illam curam, quae morbis adhibetur.
675. Sententia inversa est in Juvenco, aut trajecta sunt verba, et aliquod hemistichium deest. Evangelista ait:
Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? Et de vestimento
quid solliciti estis? Considerate lilia agri, quomodo crescunt: non laborant, neque nent,
etc. Igitur haec verba,
Nec dignum fuerat vestis suspendere curam, conjungenda sunt cum verbis,
Cernite per pingues, etc. Obscurum etiam est,
Nec dignum fuerat vestis suspendere curam— Pectoribus pro
Nec dignum fuerat curam de veste retinere pectore. Verbum autem
cubitalia probum est: quo utuntur Livius, Plinius, Palladius.
148 Illic corda etiam simili ditione tenentur.
Corporis est lumen, quo publica lumina cernis:
((655)) Sed si pura acies oculis, simplexque nitebit,
Totius clare splendebunt corporis artus.
Sin vero nequam fuerit, pravumque videbit,
Obscurae incumbent super omnia membra tenebrae.
In nigras lumen sed si convertitur umbras,
((660)) Ipsis horror erit quantus sine luce tenebris?
Nemi potest dominis aeque servire duobus:
Unius aut odiis cedet, vel cedet amori.
Nec pariter dominum servus patietur utrumque.
Haud unquam poterit quis divitiisque, Deoque
((665))
0136A 149 Inservire simul. Sed vos haec jussa tenete.
Sollicitet proprio ne vos pro corpore vestis,
Neu faciles victus aegra disquirite cura.
Nonne animam pluris facimus, quam corporis escas?
Aut dubitat corpus quisquam praeponere vesti?
((670)) Aerias spectemus aves: non vomere presso
Terga soli subigunt, jaciunt aut semina farris,
Aut segetum culmos incurva falce recidunt.
Proveniet tamen his satias potusque, cibique.
Nonne Deo magis est hominum curatio cordi?
((675)) 150 Nec dignum fuerat vestis suspendere curam
0137A
0137B
676. Ott.,
Pectoribus nostris non sicubitalia possent, ut vix appareat distinctio in
sicubitalia. Reg.,
necsicubitalia, fere eodem modo, sed glossa inepta supra
si ubicumque. Rom.,
nam sicubi talia possent. Fabr., Poelmann. in textu, Hadam.,
num sicubi talia possunt. Poelm. pro d. s., Ald., Torn., Bas.,
Pectoribus, si nunc habitam transire figuram—Per se nemo potest, aut quicquam imponere membro. Koenigius conjecit,
Pectoribus nostris. Numquid cubitalia possunt —Incrementa suis homines imponere membris? Quam conjecturam confirmavit Reuschius ex codd. Helmst., et Fuld. Favent nostri codices Vatt., Reg., Ott. Suspicabitur aliquis,
num sic cubitalia possunt, etc. Reuschius ex suis codicibus legit
Pectoribus nostris: non, si cubitalia possent, etc., et commentatur: Ne dignum quidem est discipulo meo curis angi, si vel maxime efficere posset, ut staturam suam excederet,
atque corporis altitudini partem alterius adderet. Pro
Pectoribus nostris melius videtur
Pectoribus vestris.
677. Ita Poelm. in textu, Fabr., Hadam., et alii
0137C cum mss. nostris. Aldus et alii editi
Per se, etc., ut nuper explicui.
678. Reg.,
lilia fulgent. Tentabam ordinem horum versuum ita restituere:
Nonne Deo magis est hominum curatio cordi?—Pectoribus, nostis, numquid cubitalia possint—Incrementa suis homines imponere
membris?—Et dignum fuerat vestis suspendere curam.—Cernite per pingues,
etc. Intelligo
Pectoribus, cogitantes, aut cogitando: quamvis enim id durum sit, tamen refertur ad Evangelium:
Numquid potest homo cogitans, etc. Pro cogitatione
pectora posuit
0138B Juvencus l. II, vers. 84.
679. Reg., Ott., Poelmann. pro d. s., Rom.,
labores. Ald., Had., Fabr. et alii,
ligones. Conjiciat aliquis,
ligone.
680. Ald., Fabr., Hadam., Poelmann. in textu, Daventr., et alii,
Nec Salomona gravem. Reg., Ott.,
Nec Salomona illum. Rom.,
Nec Salomon illum. Ex vulgata lectione
Nec Salomona gravem conjici potest.
Nec Salomona tamen. Poelm. pro d. s. posuit
Nec Salomona illum, quod etiam amplexus est Omeisius. Vide lect. var. l. II, vers. 712.
682. Abest hic versus ab editis, etiam ab editione Reuschiana. Sed cum adsit in nostris mss. Reg., Ott., Rom., cur eum diutius
abesse patiemur?
685. Rom.,
Cur nobis potior non est fiducia praesens? Retine quod editum est.
689. Ald., Bas.,
currunt? alii,
current.
693. Mss. nostri Reg., Ott., Rom.,
juris vestri. Editi,
vestri juris.
694. Ott., Bas., Torn., Ald., Poelm. pro d. s.,
0138C
Quaecumque in terris. Reg., Rom. et alii,
Quae vos in terris. Ald., Bas.,
tempora; alii,
tempore. Badius exhibet, et explicat
tempora, hoc est temporalia judicia:
capti, hoc est, illecebris, et divitiis. Reuschius praefert
statuetis, tempore capti, ubi tempus metonymice sumitur pro eo, quod male fit in tempore, ut in illo:
o tempora, o mores!
696. Vulgo male hic versus interpungitur. Sensus enim est: necesse tibi est portare mensuram quam ponis, scilicet aliis imponis.
0137C
680. Intelligo, cum Salomon afflueret regni divitis aula, ut
aula sit in auferendi casu.
681.
Gratia pro elegantia, venustate, pulchritudine. Sic hoc verbum accipiunt Plinius, Celsus, Quintilianus, Apuleius, et aequales. Hinc
tres Gratiae
0137D nomen traxerunt.
683. Barthius libr. XXXV Advers. cap. 12 haec observat:
Nemini non ignarissimo non est notum Culta
poetis loca fertilia, fecunda, et subacta esse. At vero non est proletarium, Laeta
eadem significari. Juvencus libr. I:
Quod si pratorum, fruticumque virentia laeta—Ipse Deus vestit, Et in talibus tales scriptores non sunt aspernandi, quos vulgus
nulla ratione contemnit: essent autem majoris auctoritatis, nisi per tot barbaras monachorum manus ad nos pervenissent.
Rogarem a Barthio, per quas alias doctiores manus ad nos pervenire potuissent haec carmina? Aut quo pacto nos ea nunc haberemus,
nisi per monachorum manus ad nos tandem essent delata? Neque vero probo, quod ait Barthius,
laeta poetis esse loca fertilia ex hoc loco Juvenci: nam cum
laeta conjungatur cum
virentia, hoc potius nomen absolute positum esse censendum est, ut l. II, vers. 817:
Seminibusque illud minus omnibus esse virentum. Columella libr. I, cap. 5:
Armentis, et virentibus, eorumque fructibus. Et l. III, cap. 8:
Natura parem legem fecunditatis dixit virentibus, atque hominibus, caeterisque animalibus.
684.
Vestit: de hac metaphora vide not. ad Dracont.
0138C l. I, vers. 184:
Nostris obnoxia flammis, quia Evangelista Matthaeus ait:
Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, etc. Nempe in furnum mittitur. Clarius Itala vetus in ms. 1 Sangerm.,
Et cras in ignem mittitur.
0138D Badius de exustione solis verba Juvenci praepostere exponebat.
689.
Spontaneus, Senecae, et posteriorum verbum. A Cellario saeculo argenteo restituitur contra Vossium: sed locus Plinii, quem allegat ex
Borrichio, incertae lectionis est.
690. Prudentius Psych. v. 615:
Nec te sollicitet res crastina. Columbanus:
Nec te sollicitet circumflua copia rerum: quod ex cit. loco Prudentii sumptum, et ex alio Hamartig. v. 333:
Et nitidis fallens circumflua copia rebus.
691. Evangelii textus est:
Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit enim diei malitia sua. Graece pro
malitia est κακία,
afflictio, molestia. Recte ergo Juvencus
pro fraude: nam
fraus damnum etiam significat. Confer not. ad Dracont. l. III, v. 326.
692. Caput XL.
Non esse temere judicandum.
Tum cernere nos festucam in alieno oculo, trabem vero in nostro non sentire. Item non jaciendas esse porcis margaritas. Matth. VII, 1 seqq.; Lucae VI, 37; Marc. IV, 24.
693.
Juris vestri documenta sequetur: judicabit vos in judicio, quo vos judicaveritis. Par pari referet.
Pectoribus nostris. Numquid cubitalia possunt
Incrementa suis homines imponere membris?
Cernite, per pingues agros ut lilia florent.
Non ulli tamen iis umquam incubuere labores.
((680)) Nec Salomona illum, cum regni divitis aula
151 Afflueret, talis contexit gratia vestis.
Naturale bonum terris commune placebit.
Quod si pratorum, fruticumque virentia laeta
Ipse Deus vestit, nostris obnoxia flammis,
((685)) Cur vobis potior non est fiducia patris?
Ergo cibum, potum, vestemque, et inania cuncta,
0138A Gentibus infidis terrenam linquite curam.
Vos potius digne coelestia quaerite regna,
Justitiamque Dei: spontanea caetera current:
((690)) Crastina nec vobis curetur copia rerum.
152 Quisque dies sibimet satis est pro fraude diurna.
Judicium vestrum fugiat damnatio saeva.
Nam Dominus juris vestri documenta sequetur.
Quae vos in terris statuetis tempore capti,
((695)) Haec eadem vobis Genitor servabit in aethra.
Mensuram tibi, quam ponis, portare necesse est.
0139A
0139B
697. Ott. scribit
fistucam.
698. Badius legit
lignum, sed conjiciebat legendum
tignum, quod habent reliqui.
699. Rom.,
labores; alii,
laboras. Poelm., et alii
laboras? cum interrogationis nota, quae in Evangelio etiam exstat. Nonnulli
laboras sine interrogatione.
700. Poelm. pro d. s.,
Eripe; in textu,
Diripe, cum plerisque. Ott.,
Deripe. Reg., Ott., Ald, Daventr., Bas.,
lumine trabem: quod mirum est, nam
a in
trabem corripitur. Rom., Had., Poelm., et alii recte,
tignum.
702. Lupus abbas Ferrariensis legebat
Ne sanctum canibus. In mss. nostris et editis invenio:
Ne canibus sanctum.
703. Reg., et a sec. m. Ott. scribunt
munilia pro
monilia.
704. Hadam.,
Namque illo in coeno: lege cum aliis
illa.
705. Bas.,
conversique suos mendose. Fabr., Torn.,
Conversique canes. Poelm. pro d. s.,
Conversaeque sues, in textu cum mss. et plerisque editis,
Conversique
0139C
sues.
707. Bas.,
adytus, quo fortasse respicit Rom.,
adytis. Sed
aditus verum est. In Rom. est
aperte, et supra tamquam diversa lectio
apertis.
0140B 709. Reg., Ott., Rom.,
Non lapidem dabitis, piscemve petentibus, anguem. Editi,
Num lapidem dabitis, piscemve petentibus, anguem? Id magis accedit ad textum Evangelii: et Ss. Patres etiam plerumque cum interrogatione hanc sententiam efferunt.
711. Fabr.,
dabitis dona optima natis: nescio a quo id mutuatus fuerit; nam mss. et editi habent
dabitis semper bona natis, quod probum est.
713. Fortasse,
poscentibus aequus, vel
poscentibus aequa.
714. Poelm. in textu
hominum cum plerisque: pro d. s.,
homini.
717. Reg., Ott., Rom.,
supra sidera. Editi,
super aethera.
718. Poelm. in textu cum aliis
Quam, pro d. s.,
Quod.
721. Reg.,
strictis, supra pro d. s.,
vastis, quod exstat in Ott., Rom. et editis.
722. Reg., Rom., et Ott. a s. m.,
ducit, quod edidit
0140C Torn. Alii plerique editi cum Ott. in textu
ducet. Ott. et Rom. scribunt
scropea.
723. In mss. Reg., Ott., Rom. scribitur
inlex pro
illex.
0139C
702. Audiendus hoc loco est Lupus abbas Ferrariensis epist. 8:
Servius auctor est, qui in eo versu, ubi Virgilius systolen fecit his verbis, Egerimus, nosti, et nimium meminisse necesse
est, Ri, inquit, metri necessitate corripuit.
Item Juvencus: Ne
sanctum canibus dederitis, neve velitis, licet quidam praeteritum perfectum subjunctivi, et futurum differre scribant. Quidquid id est, grammatices tuta regula est,
Ri subjunctivi poterit variare poesis. Exempla in optimis quibusque poetis invenire licet.
703.
Monilia: hoc est, margaritas, quibus ornantur monilia.
705.
Rumpent, lacerabunt. Ovidius in Ibin v. 603:
Quidque Lycurgiden lethavit et arbore natum,—Idimonaque audacem, te quoque rumpat aper. Adde Martialem l. XII, epigr. 14.
706. Caput XLI.
Petendum, quaerendum, et pulsandum esse. Matth. VII, 7 seqq., XXI, 22; Marc. XI, 24; Luc. XI, 9; Joan. XIV, 13.
0139D 711.
Durities, quia homines rigidi, et duri sunt, hoc est. ad benignitatem parum proclives.
713.
Quam magis gaudet, hoc est, quanto magis: nam
quam proprie significat
quantum, quantopere. Pro bonis, justis adhibetur
aequis. Virgilius Aeneid. lib. VI, 129:
Pauci, quos aequus, amavit—Jupiter. Vide 123 h. l.
717. Caput XLII.
Latam esse viam, quae ducit ad perditionem, angustam vero, quae ad salutem. Matth. VII, 13 seqq.; Luc. XIII, 24.
718.
Quam lata, forte valde lata, et spatiosa via
0140C est. Evangelista ait:
Intrate per angustam portam, quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui intrant per
eam.
At in versiculo seq. cum admiratione:
Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam; et pauci sunt, qui inveniunt eam! Crediderim tamen, abesse posse etiam a textu sacro eam notam admirationis: nam rectus est hic sensus, Valde angusta porta,
et arcta via est, eam enim vim habet particula
quam. Itaque in hac ipsa sententia exprimenda eam particulam omittunt Hilarius, Ambrosius, Leo Magnus, et alii. Plerique mss. codices
Graeci apud Wetstenium, et Matthaeum habent non ὅτι, sed τί Haec particula interrogationem, vel admirationem etiam in Juvenco
arguere potest.
720.
Per prona, per declive, quia
facilis descensus averni. Silius libr. XV, 234:
Pugnabat natura soli, parvoque superne—Bellantum nisu, passim per prona
voluti—Truncato instabiles fundebant corpore vitam.
0140D Seneca epist. 123:
Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt.
722.
Scrupus est saxum asperum: hinc
scrupeus, saxis asperis plenus, et
scrupea loca aditu difficilia vastis saxis horrida.
Celsa cum
virtus potius conjungendum, quam cum
scrupea.
723.
Illex ab
illiciendo: vide comment. ad Prudent v. 328 Psychom. Cum genitivo apud Apuleium in Apologo:
Illex animi Venus.
724.
Suasit cum accusativo loco dativi. Sic etiam Apuleius, Tertullianus, et alii locuti sunt. Si sequatur
0141C infinitivus, tunc non ita rarum est
suadeo cum accusativo personae, ut
Suadeo te quiescere. Semper tamen melius est
Suadeo tibi.
Cernis adhaerentem festucam in lumine fratris,
Nec tamen in proprio tignum consistere sentis?
Atque oculum prius alterius purgare laboras?
((700)) Diripe sed proprio fallax de lumine tignum.
Tum minimam alterius curabis demere aristam.
Ne canibus sanctum dederitis, neve velitis
153 Turpiter immundis jactare monilia porcis.
Namque illa in coeno pedibus subjecta jacebunt,
((705)) Conversique sues vasto vos vulnere rumpent.
Poscenti dabitur, quaerens inventa tenebit,
Pulsantique aditus foribus pandetur apertis.
Vos homines natis panem poscentibus omnes
Num lapidem dabitis, piscemve petentibus, anguem?
((710)) Vos, inquam, rigidi, quibus alte est insita cordi
0140A Durities, vestris dabitis semper bona natis.
Indulgens hominum Genitor bona mitia digne
Quam praestare magis gaudet poscentibus aequis!
Quae cupitis vobis hominum benefacta venire,
((715)) 154 Haec eadem vestro cunctis praestate favore.
Haec legis summa est, hoc jus dixere prophetae.
Ite per angustam, justi, supra sidera portam.
Quam lata, et spatiosa via est, quae limite laevo
Praeruptum convolvit iter caligine mortis,
((720)) Innumeraeque illam penetrant per prona catervae!
Vitalis vastis stipatur semita saxis,
Celsaque vix paucos ducit per scrupea virtus.
At si quos nimium fallax, illexque malorum
Planities suasit deformi lubrica lapsu,
0141A
0141B
726. Fabr.
effrenis: mss. et alii editi
effrenus, quod mutari non debuit.
732. In Ott. factum est
cedentum fortasse ex
credentum: nam aliquid est abrasum. Magis probo
credentum.
734. Ott.,
videndum sine
est, quod elegantiam praefert. Plerique tamen
videndum est.
735. Hic versus
Quapropter in Ott. virgula inclusus est, et circumscriptus. In aliis nostris mss. et editis sine ulla nota reperitur. Omeisius et Schoettgenius
Fabricium et codd. Helmst. et Ca. secuti, illum commode abesse posse censuerunt. Reuschius, quamvis haesitans, retinuit tamen,
et sermonem esse
0141C ait de illis, qui vitam corruptam dissimulant: quos ut caveamus, non solum doctrina, sed et vita est inspicienda.
736. Fabr.,
ficus, de sentibus. Alii,
ficus, nec sentibus.
738. Reg.,
Utque arbor vestitur proprio; emenda:
Utque arbor proprio vestitur.
740. Sabatierius ad cap. VII Matth. edidit
Non ergo: sed lex metri exigit
Non ego.
741. Reg., Ott., Rom., Fabr.,
perblanda. Ald. et alii editi,
praeblanda, quam vocem novam esse observat
0142B Omeisius. Reg. scribit
adolatio: et haec scriptura magis congruit metro, quam
adulatio, ut habent caeteri mss. et editi: nam secunda in
adulatio est longa. A Juvenco per systolen corripi, Omeisius astruit. Rom.,
quae Dominum, neque aliud fortasse voluit Aldus in nexu litterarum. Reg., a s. m. Rom.,
dicet: alii,
dicit.
743. Poelm., in textu,
Olli: plerique,
Illi.
744. Codex Helmst.,
volenter, quo adverbio Apuleius etiam usus est.
745. Bas.
qua: lege
quae. In Reg. non satis exprimitur, an
severo, an
severa, an aliud legendum sit.
748. Reg., Ott., Rom., Poelm. pro d. s.
quondam
0142C
magnae sub nomine nobis—Virtutes sanctis domuerunt omnia jussis. Ald., Hadam., Fabr., et alii editi
quondam nobis sub nomine virtus—Exstitit, et nostris parebant omnia jussis. Priorem lectionem tuetur Reuschius, qui ait,
nobis esse dativum personae, cui aliquid acquiritur. Notatur arrogantia istorum hominum, qui virtutes, quas per eos Deus operatus
est, sibi transcribere non verentur: quo etiam v. seq. respiciunt verba
sanctis jussis.
753. Rom;
genitis: corrige
gestis.
754. Reg.,
meritis: lege
monitis.
0141C
725.
Pronosque, ut v. 720,
per prona.
726.
Sonipes poeticum pro equo. Haec a Juvenco addita sunt, ut sententiam evangelicam confirmet.
0141D Quo loco satis ostendit, quam sublimi stylo canere potuisset, si liberius vagari voluisset.
727. Horatius, l. III, od. 4. v. 45:
Qui terram inertem, qui mare temperat—Ventosum.
728. Caput XLIII.
De pseudoprophetis et hypocritis. Matth. VII, 15 seq.; Luc. VI, 44.
Observare aliquem interdum est venerari et colere: sed aliquando significat considerare, et speculari, ut ab ejus insidiis caveat is, qui observat.
735.
Molitio, conatus: de re bona et mala promiscue adhibetur. Insidiantium non solum doctrina perspicienda est, sed etiam mores explorandi.
737.
Ruris per terga: Vide not, ad v. 671.
740. Caput XLIV.
Non qui dicunt, Domine, Domine,
0142C
intraturos in regnum coelorum, sed qui faciunt jussa Dei. Matth. VII, 21 seqq. Omeisius per hendiadyn exponit
verbis, et honore, videlicet
verbis honorificis.
742.
Spontanea: vide not. ad v. 689.
745. Virgilius, libr. II Aeneid. v. 324:
Venit
0142D
summa dies, et ineluctabile tempus.
749.
Virtutes: hoc vocabulum in sacris litteris, et ab ecclesiasticis scriptoribus passim miraculis tribuitur.
753.
Res gestae et
gesta sunt insiguiora quaedam acta. Idcirco Badius melius putaret
factis, quia de privatis loquitur.
754. Caput XLV.
Domum supra petram aedificatam manere illaesam, supra arenam vero ruere. Matth. VII, 24, seqq., Luc. VI, 47 seqq. De vocabulo
quisque pro
quisquis vide not. ad Dracont. libr. II. 719, et comment ad Prudent. hymn. 7 Cath. v. 216.
755.
Fundamina vox poetica Virgilii, Ovidii et aliorum.
155 Arripit hos, pronosque trahit, velut impetus amnis,
Aut alacer sonipes ruptis effrenus habenis,
Aut rectoris egens ventosa per aequora puppis.
Observate illos, falso qui nomine vobis
Insidias faciunt, appellanturque prophetae.
((730)) Hos ovium species vestit, sed saeva luporum
Pectora fraude tegunt, lacerantque incauta trahentes
Agmina credentum, saevus quos decipit error.
Fructibus e propriis noscuntur talia monstra:
Quemque petat finem fallax doctrina, videndum.
((735)) Quapropter rerum molitio perspiciatur.
Nam neque de tribulis ficus, nec sentibus uvas
0141B Provenisse umquam ruris per terga notastis.
Utque arbor proprio vestitur germine pomi,
156 Sic dolus illorum fructu monstrante patescit.
((740))
0142A Non ego palpantum verbis, et honore movebor,
Nec me quod Dominum perblanda adulatio dicit.
Praemia coelestis capiet spontanea sedis.
Illi sed merito gaudebunt munere regni,
Qui faciunt nostri Genitoris jussa volentes.
((745)) Adveniet mox summa dies, quae jure severo
Praemia justitiae tribuet, scelerique gehennam.
Tum mihi multorum clamabit talia fletus.
Nonne tuo quondam magnae sub nomine nobis
Virtutes sanctis domuerunt omnia jussis?
((750)) Saepe etiam nostra est vox annumerata prophetis:
Servivitque tuo nobis sub nomine daemon.
Tunc jurabo illis, quod talis cognita numquam
0142B 157 Vita mihi est hominum, gestis quae sordet iniquis.
Quisque meis monitis auresque, et facta dicabit,
((755)) Hunc aequabo viro, solidis fundamina saxis
0143A
0143B
756. Bas.,
ponente, mendose. Rom.,
super cui, minus bene. Poelm., pro d. s.,
surgunt: alii,
surgent.
759. Ald.,
immoto. Torn., Bas.,
immota. Plerique,
immotae. Ald.,
fundamine: sic etiam Bas., et Torn. Alii,
fundamina. Poelm. in textu
immotae q. fundamina, pro d. s.,
immoto q. fundamine.
761. Reg.,
pergit: caeteri,
perget.
762. Fabr.
Hanc: emenda
Hunc.
763. Ott.,
primo cui flamine venti,—Et pluvia effusis coepit cum incumbere rivis. Reg. sic, sed
infusis pro
effusis, et glossa in
venti—cum coeperunt incumbere. In Ott., a pr. m., forte fuit
flamina, ex quo factum est
flamine. Rom.,
Fundamenta domus, cui flamine venit,—Et pluviae fusis coepit cum incumbere rivis. Deest
primo. In editis aliter id expressum est, nempe
Fundamenta domus; cui mox ut flamina venti,—Et pluvia effusis coepere incumbere rivis.
766. Reg., Ott., Rom., Ald.,
gravi. Fabr., Poelm., et nonnulli alii,
gravis.
767. Reg.:
Talia dicente fixa admiratio; et glossa,
0143C
dicente—Domino.
768. Reg., Ott., Rom.,
transcenderat; editi,
transcenderet.
775. Rom.,
Et, ad marg.,
Ut. Conjicere licet
Ut caream. Matthaeus enim ait:
Adorabat eum dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Simili modo Marcus et Lucas. Itaque conjecturam sequor, quamvis
0144B alii omnes habeant
careat.
776. Poelm., pro d. s.,
sufficiet: plerique,
Sufficiat.
778. Reg., Ott., a sec. m. scribunt
Incolomi. Poelm., in textu, Torn., Hadam.,
celare haec gaudia jussit,—Et legi parens offerri munera templo. Poelm., pro d. s., Fabr.,
celaret gaudia . . . offerret. Reg., a pr. m.,
celare gaudia . . . offerret. Reg., ex correctione, Ott., Daventr. Ald., Rom., Bas.,
celare haec . . . offerret.
781. Ald.,
projectis.
783. Ald., Daventr., Had., Poelm., et plerique editi,
tepens. Fabricius edidit
repens, fortasse pro
repente, non a
repo, quod exstat etiam in Reg. et Ottobon. Consonat Rom., ubi mendum est
reperis pro
repens, et pro
Cujus legitur
Ejus. Duo etiam codices apud Omeisium exhibent
repens. Reuschius edidit
tepens, et explicat
remittens: sed advertit, Prudentium corripuisse etiam primam in
repo, hymn. 3 Perist. V. 161:
Emicat inde columba repens. Mihi
0144C non satis id constat: nam eo in loco
repens fortasse positum est pro
repente: et Isonis vetus glossa explicat
repens—subita. In not. ad Dracontium, libr. I V, 288:
Et maculosa repit squamis per viscera serpens, ostendi nonnullam esse rationem, cur prima in
repo corripi possit.
Repo per metathesin a verbo graeco ἕρπω originem trahere confirmat Forcellinus.
0143C
756.
Librata, quasi ad libram collocata, ad libram condita, ut nutare nequeant, libellae instrumento aequata.
Surgent, ex Virgilio, l. I Aeneid. V. 441:
O fortunati, quorum jam moenia surgunt.
761.
Diversis: nempe oppositis, contrariis, nam hac etiam significatione nomen
diversus gaudet, quod multis exemplis Lexicographi confirmant,
Lubricum substantivi more dixerunt Plinius, Macrobius, Ulpianus et alii.
768.
Immensum adverbii more efferunt Sallustius, Ovidius, Tacitus et alii.
Stupuit de stupore ex admiratione orto cum accusativo iterum l. II, V. 297:
0143D
Stupuere magistrum.
769. Evangelista Matthaeus ait:
Erat enim docens eos, sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei. Intelligit ergo Juvencus
veterum nomine scribas, et pharisaeos, aut etiam seniores.
770. Caput XLVI.
Descendens Jesus de monte, leprosum curat. Matth. VIII, 1. seqq., Marc. I, 40; Luc. V, 12.
774.
Juvenis. immo
vir plenus lepra, ut ait Lucas. Adisis not. ad l. II V. 332, 419, de hac voce
juvenis.
776.
Voluisse tuum, voluntas tua. Vide not. ad
0144C Dracont. libr. I, V. 367.
777. Virgilius, libr. VII, V. 350:
Volvitur attactu nullo. Varro etiam ablativo
attactu usus est: ac negat Forcellinus, extra ablativum casum exempla reperiri . . .
Purgare verbum est huic rei accommodastissimum, ut notavit Arntzenius, Observat. Spec. cap. 9. Cyprianus, de idol. Vanit.,
Leprosos purgaret.
780. Caput XLVII.
Puerum centurionis paralyticum curatum. Matth. VIII, 5 seqq.; Lucae VII, 1.
782. Quem Matthaeus
puerum semper, Lucas plerumque
servum, aliquando
puerum vocat. Romani servos suos etiam senes vocabant
pueros. Confer
0144D comment. ad Prudent. hymn. 9 Cathem. V. 1. Non igitur video, cur Juvencus
impubem puerum dicat centurionis servum. Saepe
juvenem vocat hominem adultum: at
puer impubes ad veram pueritiam omnino referendum est.
784.
Dissolvit: verbum proprium ad paralysin explicandam. Vide not. ad Dracont. l. II, v. 118:
Ossibus et nervis resoluta carne retectis. Quod
poena superstes vitam teneret, ita intelligo, in membris paralysi resoluris et mortuis poenam fuisse, quae superstes erat vitae aliorum membrorum.
Confer not. ad v. 605 l. II.
Ponenti, librata super quae moenia surgent.
Illa domus pluviis, ventisque illaesa manebit,
Torrentumque minas firmato robore vincet:
Haerent immotae quoniam fundamina petrae.
((760)) Qui vero auditu tantum mea jussa tenebit,
Diversisque procul factis per lubrica perget,
Hunc similem faciam volucri qui fulcit arena
Fundamenta domus, primo cui flamine venti,
Et pluvia effusis coepit cum incumbere rivis,
((765)) Omnis subverso procumbit pondere moles,
158 Insequiturque gravi tectorum strage ruina.
Talia dicentem magna admiratio plebis
Immensum stupuit, quoniam transcenderat alte
Doctrinam veterum Christo conce ssa potestas.
((770))
0144A Denique linquentem celsi fastigia montis
Stipabat gaudens populorum turba sequentum.
Ecce sed horrenda confixus viscera tabe,
Quem toto obsessum foedarat corpore lepra,
Procubuit venerans juvenis, Christumque precatur;
((775)) Ut caream tandem languoris pondere tanti,
Sufficiat voluisse tuum. Tum dextera Christi
Attactu solo purgavit lurida membra.
Incolumique dehinc, celaret gaudia, jussit,
159 Et legi parens offerret munera templo.
((780)) Inde recedenti supplex se protinus offert
Centurio, et precibus projectus talibus orat.
Impubis pueri cruciatur spiritus aeger,
Cujus cuncta repens membrorum munia languor
Dissolvit, vitamque tenet jam poena superstes.
((785))
0145A
0145B
794. Reg., Ott., Rom., Ald., Torn., Bas.,
Quod multos. Hadam., Fabr., Poelm, pro d. s.,
Quam multos.
796. Ald.,
vestris: alii,
nostris.
797. Torn., Fabr., scribunt
demersa: plerique,
dimersa. Bas.,
diversa, minus bene, quamvis bono aliquo sensu explicari id possit, nempe
opposita, aut
in parte contraria et opposita. Vide not. ad v. 761.
798. Ott., a pr. m.,
fletamque, in Reg., a pr. m., fortasse fuit
flentumque. Scriptura communis,
fletumque.
799. Reg.,
poenae; reliqui,
poenam.
800. Reg., Ott., Rom., Ald.,
At tibi. Ita etiam Torn., et Bas. Alii cum Hadam. Poelm., in textu,
0146B
Ac tibi. Ald., Fabr., Rom., Torn., Bas.,
junvenis. Alii,
juveni. In Reg. ex
fidelis factum
fideli, scilicet virtute. Reuschius,
At tibi jam juveni mentis virtute fidelis, etc. Scilicet, Tibi, o centurio, fidei tuae fructus veniet: juvenis, quem adeo fidelem tibi et obsequentem praedicasti, accipiet
lucem salutis, sive sanitatem. Duo dativi eidem verbo adjunguntur in hac Reuschii scriptura et expositione.
803. Ald., Bas., Poelm., pro d. s.,
percurrunt: alii,
transcurrunt.
805. Rom.,
Provenisse: melius caeteri
Praevenisse.
808. Reg.,
Servator: reliqui,
Salvator.
809. Post hunc v. Reg.:
Explicit liber I,
Incipit liber II.
0145B
791.
Dat dicta: aliquando
dare verba significat loqui, non fallere. Exempla protuli in not. ad Dracont. libr. III, V. 456.
792.
Memini me invenisse: elegans esset cum infinitivo praesenti, etiamsi de re praeterita sermo sit.
0145C Verum etiam cum infinitivo praeterito apud Ciceronem, Virgilium aliosque probos scriptores reperitur.
795.
Coeli regnum sublime figurate pro
regnator coeli sublimis. Reuschius supplebat,
Vel coeli regnum tenens vocabit, vel
Pater coelestis ad coeli regnum vocabit. Notandum
vocabit cum infinitivo
accumbere vitali mensae. Horatius, libr. II, od. 18, in fin., de Charonte:
Hic levare functum—Pauperem laboribus—Vocatus, atque non vocatus audit. Nonnulli ita ordinem collocant:
Charon vocatus, atque non vocatus audit levare, etc. Alii, melius:
Vocatus levare pauperem functum laboribus, atque non vocatus, audit. Nimirum pauperem a laboribus sublevat, sive ad id vocetur, sive non vocetur. Notandum etiam verbum ipsum
vocabit, quod absolute positum solemne est pro
invitare ad coenam. Hinc
vocator, et
vocatio. Exempla, qui voles, leges apud Forcellinum, aliosve lexicographos.
796. Virgilius, I Aen. v. 83:
Tu das epulis accumbere
0145D
Divum.
797. Matthaeus hic, et cap. XXII, V. 13, vocat
tenebras exteriores. Mazochius, ad Matth. VIII, 12, tom. III Spicil., hanc appellationem desumit ex eo, quod locus carceris secretior, et obscurior
erat veluti carcer extra carcerem. Acta S. Vincentii, sect. 8:
Quaerite locum tenebrosum, et oppressum urgente tectura, ab omni publica luce sepositum, perpetuaque nocte damnatum, reatui
ejus peculiarem, extra videlicet carceres carcerem.
798.
Horrendum adverbii more. Virgilius, lib. VI,
0146B 288.
Horrendum stridens. Mitto alios.
799.
Acta, coacta, impulsa, subacta. Has enim significationes aliasque id verbum habet.
802.
Cum voce: vide var. Lect. ad l. II, V. 597,
Cum dicto.
0146C 804.
Recursus proprie significat reditum, qui currendo fit. Matthaeus in Vulgata solum habet:
Et dixit Jesus centurioni: Vade et sicut credidisti, fiat tibi: et sanatus est puer in illa hora. Itala in nonnullis mss., plerique Graeci codices, Versio Aethiopica, et Syra altera, addunt:
Et conversus centurio in domum suam, eadem hora invenit puerum sanum.
805.
Laetatur cum infinitivo satis usitatum est.
806. Caput XLVIII.
Socrum Petri febricitantem tactu liberatam. Matt. VIII, 14 seq.; Marc. I, 30 seq.; Luc. IV. 38.
807. Sedulius, libr. III V. 33:
Forte Petri validae torrebat lampadis aestu—Febris anhela socrum. Proprie
anhela est anhelans, ut
socrus anhela. Sedulius febrim
anhelam vocat, quia anhelare facit. Consule notas in editione Arntzenii.
Jacebat apposite etiam dictum: nam hoc verbum saepe adhibetur, cum de aegris sermo est.
808.
Salvator: vox antiquioribus ignota, a christianis
0146D scriptoribus. Tertulliano, Lactantio, et aliis usurpari coepta: cujus proinde usum egregie vindicat Augustinus, serm. 299
sect. 6. Profertur etiam vetus inscriptio ex Grutero, pag. 15, num. 5:
Jovi custodi Quirino Salvatori pro salute Caesaris Nervae Trajani, etc. Isidorus, l. VII Orig. cap. 2, cum S. Augustino idem verbum defendit. Annotator Isidori advertit,
sotera, seu
salvatorem non satis exprimi
servatoris voce.
809.
Ministerium praebere dixit Ulpianus, ut alii
ministerium praestare, facere.
Sed jussu miserere, precor: nam tecta subire
Crimina nostra vetant vitae, lucisque parentem.
Nunc verbo satis est jubeas remeare salutem.
Subjectos mihi saepe viros sic nostra potestas
Officiis verbo jussis parere coegit.
((790)) Dixerat: ille viri motus precibusque, fideque,
Talia conversus populo dat dicta sequenti.
Haud umquam talem memini me gentis avitae
160 Invenisse fidem: sed veris discite dictis,
Quod multos homines diversis partibus orbis
((795)) Progenitos coeli regnum sublime vocabit
Cum patribus nostris vitali accumbere mensae:
Progenies quorum caecis demersa tenebris
0146A Dentibus horrendum stridens, fletumque frequentans
Perpetuis poenam cruciatibus acta subibit.
((800)) At tibi jam juveni mentis virtute fidelis,
161 Ut credis, veniet fructus cum luce salutis.
Dixerat, et dicto citius cum voce loquentis
Ad puerum celeris transcurrunt munera verbi.
Ingressusque domum miles properante recursu
((805)) Praevenisse Dei laetatur dona medentis.
Aedes inde Petri sanctus penetrabat Iesus,
Cujus anhela socrus aestu, febrique jacebat.
Utque illi dextram tetigit Salvator Iesus,
((809)) Sana ministerium praebebat femina mensis.