SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
An Universale sit subjectum istius libri Porphyrii
D. Thom. quaest. 9. de objecto lib. Univers. Okam quaest. 2. prooem. Albert. Parvus quaest. 2. Log. Tart. quaest. 2. Praedicat. Brasavol. Joannes Angli. et Rodrigues super hanc q. Joannes a Magistris q. 5. Logicae. Antonius Andreas q. 1. Prosdicab. Ruvius quaest. 8. Univers. Sotus quaest. 4. Univers. Tolet q. 1.
Viso quod Universale habet conditiones requisitas ad subjectum scientiae, quia videlicet est ens, et diffinibile, et passiones habens de eo demonstrabiles : quaeritur nunc, An ipsum Universale sit ipsius libri Porphyrii subjectum ?
Quod non videtur ; quia aut Universale est inquantum est intentio, aut inquantum est applicabile rei; non primo modo ; quia sic intentio habet a Metaphysico considerari. Probo, quia Metaphysicus considerat quodlibet inquantum ens ; igitur et intentionem inquantum estens; igitur et intentionem inquantum est intentio ; quia idem est intentio, inquantum intentio, et inquantum ens : sicut idem est homo inquantum homo, et homo inquantum ens. Nec secundo modo ; quia sic est illud totum, ens per accidens, de quo non est scientia.
Item, omnis scientia realis est de Universali, quia singularium non est scientia, cum igitur haec sit scientia rationalis, non erit de Universali. Item, hic determinatur de istis quinque sub propria ratione, dividendo, et definiendo quodlibet per propria sibi, nullam faciendo mentionem de Universali secundum se, nec quoad ejus quod quid est, nec quoad passiones, ergo haec quinque erunt subjectum, et non Universale.
Ad oppositum : Haec scientia est una : ergo habet unum subjectum ; ergo haec quinque non sunt subjectum, nisi secundum quod conveniunt in uno communi, quod erit primum subjectum, et illud est Universale.