De physiognomia accepta in dispositione oculorum.
Scias autem, quod omnia genera animalium habent oculos, quia aliter ducem viae non haberent. Dico autem genera animalium perfecta. Imperfecta enim maxime carent sensu visus et oculis. Habent autem animalia aliquando oculos incompletos. Ab hac generalitate excipiuntur quaedam marinorum, quae habent corium durum, testae simile : et sunt plura genera ostreorum : quia in illis non inveniuntur oculi, sed dura pellis est super loca oculorum suorum. Omnia vero animalia quae sibi similia generant, oculos habent praeter talpam, quae Graece vocatur colli : haec enim est privata oculis, ut videtur : nihil enim omnino videt, et errat Incedens quando de terra egreditur. Sed hoc experimento probavi, quod pellis sui capitis in loco oculorum plana est, et tenuis alba sine pilis, et clausa tota, ita quod nec signum habet divisionis : et quando subtiliter incidi eam, nihil omnino inveni nigredinis nec materiae oculorum, sed carnem inveni ibi humidam magis quam alibi : et tamen recenter erat capta talpa, ita quod adhuc palpitabat. Dicit autem Arisdteles, quod cum inciditur pellis in loco oculorum, invenitur humor niger et non oculus, tamquam acciderit oculo ejus occisio aliqua per quam destructus sit in principio partus sui, quando defixa fuit pellis super oculos, ex cujus defixione destructi sunt oculi ejus. Hoc autem mirum est : quoniam occisio non fit in dtota una specie, quia aliter natura semper peccaret : et ideo videtur dicendum esse, quod non accidit ei occisio secundum veram et perfectam rationem occisionis, sed potius aliquid simile occisioni : et cum sit animal quod non habet extra terram habitationem et victum, sed venatur in terra lumbricos et vermes, non erant ei necessarii oculi, sed essent ei superflui si haberet eos : quia cum plerumque est in superficie terrae ubi cibus ejus abundat, ideo natura dedit ei in loco oculorum pellem tenuem, planam, depilatam, ad quam facta tenui luminis reflexione, sensum accipiat, quando est sub terra, et quando non est sub ipsa : quoniam vita ejus non durat super terram, nisi forte spatio unius horae, vel ad plus horarum duarum.
In oculis autem principaliter consistit omnis perfectio physiognomiae. Dixit enim Palemon oculos esse tamquam flores animae, et animam emicare per oculos, et solam oculorum dispositionem esse aditum per quem animus introspici possit, et oculorum indicia esse principia quae omnium aliorum membrorum. indicia subsequuntur, quae in vult constitu ta sunt : et si oculorum indicia confirmant indicia caeterorum membrorum, tunc rata esse dixit Loxus : si autem contrariantur eis, tunc infirmant ea, et ipsa oculorum indicia praevalent. Propter quod etiam oculum verum cordis esse nuntium affirmaverunt omnes simul physiognomi.
Oculi autem indicium est valde multiplex ex substantia et coloribus et figura et positione et motu visus sumptum. Oculi igitur qui tamquam guttulae nitoris
nitidi relucent, mores posids et gratos indicant. Pupillae aut jacentes porrectae ante oculum aliquantulum, vanitatem : breves autem quasi retractae, malignitatem cordis detegunt. Adhuc autem sicubi moderati sunt orbes pupillarum, fortia designant esse animalia quorum sunt. Serpentes et hyenae et simiae, uniones sive testudines quae margaritas habent, et vulpes, pupillas habent parvas : et talis animus bestiarum signatur in homine, cujus sunt parvae. Cum altera pupilla major sit altera, minor iniquitatem significat. Quorum autem pupillae in gyro aguntur, tamquam rota sic suspensa, observandum est utrum ambae uniformiter circumferantur an varie : si enim uniformiter aguntur, sceleribus et facinoribus detinetur, cujus oculi sic moventur, ut homicidiis domesticis, aut infandis cibis et conviviis est pullutus, quales dicuntur esse Thyestii, Ethei, et Medeae, et eorum qui hominum viscera et natorum devoraverunt: et qualia sunt eclipia connubia, qui cum matribus et filiabus turpia commercia habuerunt. Cum autem varie moventur oculi, ut modo involvantur, et modo currant, et modo interquiescant, significant talia jam in animo revolvisse et nondum esse perpetrata. Si. autem cum tali motu pupillarum etiam obscuritas quaedam adsit ciliis et superciliis, et immineat oculis ut nubes quaedam, hi gravia scelera versant, ut est praesagium quod in rebus domesticis iram divinam cito debeant incurrere. De fixio autem pupillarum ingratitudinem hominis demonstrat. Oculi autem qui cum humore aliquo stant, timiditatis : qui autem cum nimia siccitate, insaniae sunt indicia. Si autem sicci sunt et pallent, mentem atdnitam ex insania designant. Qui autem cum stabilitate et pallore oculorum supercilia erigunt et spiritum violenter contrahunt et concipiunt, inconsulti, immites, maledici sunt et iracundi. Stantes autem diu. et subrubentes libidinosum significant et voracem. Stantes autem et breves valde, significant multum avarum lucrorum. Oculi autem
glauci, splendore tamen micantes, dolosum et audacem designant et pervigilem ad malitiam. Oculi autem stantes parvi cum fronte relaxata et palpebris mollibus indicant docilem cogitadrem mathematicorum, et de natura inquisidrem : et haec sola species stabilium oculorum approbatur. Raptim autem moti oculi perturbatum et suspiciosum designant, sed tamen in agendis tardiorem. Quibus autem palpebrae tam velociter quam oculi moventur, audaces sunt in periculis et securi. Qui autem tardos habent motus oculorum, pigros et tepentes dicuntur habere sensus, difficile incipientes, et difficile desincntes. Propter quod constat mobilitatis oculorum temperamentum mores optimos indicare.
Oculi autem vagi et circumerrantes, si cum hoc obscuri sint, intemperantiam praetendunt libidinis. Oculi autem magni et trementes cum pererrant et obscuri sunt, voracitatem et vini intemperantiam causam suae obscuritatis et tremoris indicant, et cum hoc intemperantiam veneris et apoplexiam praenuntiant. Oculi vero parvi valde glauci sine pudore sunt, et sine fide, et sine justitia. Trementes vero parvi cum omnino glauci sunt, ad insaniam vergunt. Si autem nigri sunt, cum hoc magis sunt iracundi, quam insaniam dicant. Fluctuantes autem, et tamquam incestu mobiles, proni quidem sunt in venerem et voluptatem, non tamen gaudent injustitiis, nec pascuntur malis alienis, nec maligni sunt neque indociles. Glauci autem oculi plures habent species : alii enim sunt varii, alii grisei, et sunt sicci et humidi et albi. Sicci quidem glauci feros, humidi autem glauci meliores sunt siccis : glauci autem et albidi timidum designant. Optima autem species glaucorum oculorum est, quando sunt glauci humidi, magni, et quieti, et perlucidi. In hac enim specie oculorum animosus designatur et ingeniosus. Aliquando autem in glaucis oculis guttae quaedam rubeae, aut coloris kianei, hoc est, corrupti sanguinis faetulenti ad milii magnitudinem circa pupillam ordinatae videntur : et hai turbidum animum et invidum, sed ingenium bonum et acutum et audacem ostendunt. Pupillae autem quae glaucae et variae fuerint, dementiam futuram indicant.
Oportet autem scire, quod oculi qui pure nigri sunt, imbecillem et sine virtute indicant animum et lucri avidum : varietatem autem in se habentes, ita quod ipsa varietas discreta est, et quando guttuiae rubentes sunt aliquantulum, et tamen nigrae apparent, eo quod ad nigredinem declinant, significant animum generosum, justum, probum, et ingeniosum. Ubi autem guttulae vehementer rubent, et non omnino rotundae, sed aliqua earum tendit ad quadraturam, et quaedam sunt etiam pallidae, et quaedam glaucae, et circuli qui forinsecus ambiunt pupillas, sint sanguinolenti, et sint magni oculi, et nitor pupillae moveatur ut moventur palpebrae, significabunt hujusmodi oculi animum qui omnem excedit morem ferarum : quidquid enim infandorum cogitari potest, hujusmodi oculis perpetrabile : nec a domestico sanguine nec ab aliqua cessabunt impietate. Unde Palemon talem sui temporis hominem vocavit, quem sceleratissimum esse dixit. In hujusmodi igitur oculis guttulae quae magis fuerint rubicundae et minutae, eo magis significant iracundiam, et injuriosurn et adulterum. Majores autem et obscuriores guttulae Ieniunt quidem haec vitia, sed non tollunt ea omnino. Et guttulae aut sanguinolentae vel pallidae in nigris pupillis, aut etiam utraeque permixtae, malefacdres et venenarios indicant, sed pallidae magis studentem dolis, sanguineae audaces indicant.
Regula autem est de omnibus hujusmodi guttulis, quod quanto vehementius clari sunt colores guttularum, tanto vehementiora designant vitia : et per obscuritatem suorum oculorum temperantur et vitia. Sinister oculus si fuerit rubeus et humidus, cui nulla alia diversitas
superveniat, hominem declarat esse justum, ingeniosum, sapientem, et magnanimum. Si autem sequitur circulum nigrum, qui est post se, dicit fallacem, furem, pecuniae deditum, injustum, turpiter cum mulieribus coeuntem. Sed interdum sunt circuli tam varii sicut est arcus in nube, et si haec varietas fuerit in siccis oculis, insaniam profitetur. Si autem in humidis fuerit, no,n tamen longe ab insania constituit. Verum aliquando magnificentiam et sapientiam veritatis ostendit : iracundiores tamen et juxta venerem proniores sunt. Cum autem sine parvitate et varietate sunt oculi, et statum obtinent moderatum et certum, optimum mentis statum ostendunt.
Oculi autem ad superiorem partem conversi, insaniam mentis declarant, et hominem illum esse voracem, et vino et veneri deditum. Si autem cum hoc tremuit sunt, vitia quae dicta sunt, augentur. Si autem cum his quae dicta sunt, etiam pallidi sunt, horribiles indicant homicidas et sanguinarios. Si autem ad superiora conversi oculi suhrubeant, et magni sunt, vinolentos, aleae deditos, furiosos, et mulieribus intemperatos, contentiosos, et clamorosos ostendunt. Summa tamen omnium vitiorum in hujusmodi oculis ad superiora conversis, est insania. Oculi autem deorsum versi, tamquam occidant, immites et implacabil.es praeloquuntur.
Oculi autem parvi, si ad dextram se conferant, stultitiae : si autem ad. sinistram, libidini deditum esse pronuntiant. Oum autem parvi sunt oculi, et inter se communicant juxta nasum sibi occurrentes, veneris est signum, praecipue si humidi fuerint : et si plerique palpebras jungunt, veneri obnoxios et amori profitentur. Si autem sicciores et patuli fuerint, impudentiae et iniquitatis sunt signum. Si autem trementes fuerint, nihil non audebunt quod iniquum sit et improbum. Si autem aliquando multa mala signa sint in oculis, si aqua concepta in oculo semipleno moveantur, et magni sint oculi, non omnino sunt recusandi : quia temperantur a malitia.
Cui autem cavi sunt oculi, mali notam habent : et quo majores sunt et humidiores, eo plus signant invidiam. Sicciores autem iidem oculi, infideles, proditores, et sacrilegos praeloquuntur : et cum hoc si iidem glauci frigidi sunt, insaniam arguunt. Cavi etiam defluentes, dolositatis et malignitatis sunt signa : et si cavi in obscuritate deficiunt, sunt stulti. Adhuc autem oculi cavi nimium mediae magnitudinis existentes, sicci rigidi, si insuper habeant supercilia lata tamquam genis imminentia, et circa oculos sit pallor atque livor, impudentem significant et malignum : et si patentibus jungatur, coutinuadrem negotiorum atque causarum, et numquam quiescet, sed semper aliquid mali cogitabit.
Alti autem atque elati oculi, in deterioribus signis computantur. Sed ubi tumor circa oculos est altos, insania futura significatur. Ubi autem ambitus concavus est, tamquam fossa, subdolam mentem et insidiosam declarat. Prominentes autem et sanguilonenti oculi temulentum ostendunt. Prominentes autem glauci injustum et stolidum et plusquam stolidum si superioribus citiis honorentur. Si autem promineant et sicci sint, haec unica species bona est prominentium oculorum. Si autem magni sint nitentes perludici, justum docilem providentem aut monitorem indicant : et tales referuntur ab Apuleio fuisse oculi Socratis, quem Apollo prudentissimum pronuntiavit. Oculi autem nimium prominentes, rubicundi, parvi, incompotcm mentis hominem, et linguae effraenatae, et corpore instabilem esse declarant. Si autem sint prominentes et trementes et micantes et salientes, dolos et versutias ostendunt. Si autem cum hoc sunt magni, stultitia detinentur et furia. Si autem sint moderatae magnitudinis et humidi atque perlucida, magnificum hominem magnarum rerum cogitadrem et perfecdrem declarant. Aliquando etiam
indicant iracundum, et vino deditum, et jactanlem sui, et cupidum gloriae ultra conditionem humanam : et talium oculorum putatur Alexander magnus fuisse Circumtrementes autem et prominentes oculi, immites et sine pietate ventri et veneri studentes, et aliis voluptatibus deditos esse ostendunt.
Sunt etiam quidam oculi livore circumdati, qui si interiora signa nulla meliora habuerint, in mala indicia computantur : audaces enim et infideles et injusti sunt. Oculi autem lividi, qui tamquam tenebrosi sunt, nocentes sunt, ei praecipue si fuerint sicci : nec multum interest an parvi aut magni sint, nisi quod majorem nequitiam parvi profitentur. Supradicta tamen species oculi tenebrosi, si temperatae magnitudinis et quietis fuerit oculus, significabit sollicitum, docilem, discendi cupidum, maturum, et parcum, et minus continentem. Oculi autem caligine obsiti, malis artibus imbuti sunt, et infideles, et intemperantes : et ideo optimi sunt contrarii istorum, hoc est perludici, si nullum malum impugnans eos signum : et tales dicuntur fuisse oculi Adriani Imperatoris, humidi videlicet, acres, et luminis pleni, et corusci.
Oculi autem corusci si glauci sint et sanguinolenti, tenuitatem sensus indicant et insaniam. Curvi autem suspiciosum in omnibus rebus hominem declarant. Nigri autem corusci, teterrimi oculi, timidum ac subdolum designant. Cum autem risui permixti sunt, summam notam impudentiae ac ma litiae praeferunt.
Oculi autem acriter intuentes et vivaciter, molesti sunt : sed qui tales humidi sunt, bellatorem indicant, veridicum, velocem, in agendis rebus providum, et innoxium. Qui autem intendunt acriter, et sunt parvi sicci, saevos, invidos, et in occulto nocentes, omnia audentes, et omnia perpetrantes indicant, et eo magis quo superficiem oculi habuerint leviorem. Si enim hujusmodi oculos ob- ducat frons et tegant palpebrae, et exasperent supercilia : erunt haec signa fortitudinis, audaciae, et animositatis : tamen hujusmodi erunt inconsulti et minus nocentes. Si autem frons, supercilia, et palpebrae, tranquilla et levia fuerint talium oculorum, acies autem intrinsecus trux et amara et aspera : iidem oculi praesignabunt crudelitatem, et immanitatem, atque saevitiam. Insuper dolos omnes his oculis adscribemus.
Sunt autem oculi nulli risui et voluptati permixti, et hi non omnes laudabiles. Nam qui sicci sunt et subtiliter intendunt, malitiae sunt indices. Sed etiam oculi qui arrident, tamquam in insidiis constituti habendi sunt, praecipue tamen si. commoveant genas, et supercilia, et labia. Tales autem risus aut cogitationes nefandas, aut conceptos indicant dolos : maxime tamen si cum his signis et palpebrae interdum cocunt, et interdum separantur. Hoc enim pro certo dicunt in corde esse cogitationem iniquam. Si vero propateant oculi cum risu, et errent, perpetratam jam esse iniquitatem declarant. Si autem arrideant, et sunt timidi, innocentem quidem animum, sed stolidum sine affectu et sine prudentia esse describunt. Cum autem subrident oculi molliter, et timidi sunt, et totus vultus apertus et solutus ad laetitiam, et remissae aliquantulum sunt palpebrae, et mollis frons, et cilia laxa aliquantulum in hoc statu : talis oculorum dispositio ingenium bonum, magnificum, justum mansuetum, religiosum, hospitalem, gratum, prudentem, docilem et amatorium significat.
Tristes autem oculi non omnes sunt timidi : nam qui talium oculorum humidi sunt, in cogitatione sunt constituti, et studia optimarum artium inesse designant. Et si talibus oculis existentibus, supercilia sint laxiora, et frons laxior, et cum tranquillitate conveniant, et palpebrae sint laudabiles, designant ingenium bonum et fidum, benignum, prudentem cum gravitate. Si autem tristes oculi et
sicci sunt, et accedat ad hoc frontis asperitas, et aciei intentio, et palpebrae siuit subjectae, designant nocentem, ferum, et nihil inausum relinquentem.
Oculi autem obclausi cum sint vigentes palpebrae, siquidem frequenter concluduntur et referantur, malignos mores, et insidiantes, et nocentes praesignant. Si autem sint humidi obclausi oculi, bonae artis studiis indicant hominem occupatum. Sed cum humidi non sunt, sed tremore et pallore permixti, insaniam praeloquuntur. Quibus autem obclausis oculis status suus permanet, ipsi autem cum palpebras claudunt, superius extolluntur, insaniam etiam praedicunt, Iii tamen potius foeminae quam viri sunt : et celare vitium nesciuit.
Cum autem oculi frequenter latescunt et consistunt in se, cogitationem indicant inesse. Utrum autem haec Ipsa cogitatio bona vel mala sit, ex supradictis signis erit verum. Si enim humidi luci di, si majores, et profundi, et si molles sunt, meliores cogitationes significabunt. Si vero sicci et obscuri, si parvi, si cavi duri aut directi fuerint, pejores praetendunt cogitationes. Oculi autem late patentes, micantes, leviter intendentes, tamquam sint continuati, ad suavitatem et gratiam tendunt.
Palemon autem quemdam talium oculorum multum noxium descripsit: sed ejus nomen non posuit, sed. multa corporis sui indicia adjunxit, ita quod de quodam favorino intelligatur dixisse. Dixit enim hunc habuisse tenjam frontem, genas molles, os laxum, cervicem tenuem, crassa crura, pedes planos tamquam congestis pulpis, vocem foemineam, verba muliebria, membra et omnes artus sine vigore, luxuriosum et dissolutum, impatientem libidinum, turpia fecisse omnia, et passum esse ab aliis, etiam contra naturam. Praeterea dicit eum fuisse maledicum, temerarium, et maleficiis studentem,. Dicebatur enim venenum letiferum clanculo vendere.
Oculi autem qui frequenter clauduntur atque reserantur, timidum atque imbecillem declarant. Si autem cum hoc sicci sunt, dolos versare atque insidias tendere denuntiant. Si autem tales oculi perversi sunt vel pallidi, stultitiam indicare noscuntur. Sunt autem qui aciem oculorum terribiliter intendunt, et ipsi iniquis cogitationibus attenuantur. Si autem status oculorum sit mansuetus et habeat aliquid humoris, significat cogitatorem studiosum, mansuetum, amatorem. Si autem immobiles sunt oculi, et cum hoc pallidi vel rubicundi sint cum siccitate : certum est his iras et insidias imminere diuturnas. Si autem cum supra dictis signis per tempus aliquod se in gyrum torqueant vehementissime, produnt insaniam. Oculi autem caeci perturbati rapacem indicant.
Qui autem incerte palbebras promovent, vel contingunt cum caecitate et caligine oculorum sub diversis motibus oculorum, et superius cilium molliter subducunt, timidi esse monstrantur. Qui autem alteram ex superioribus palpebris paulatim deprimunt et molliter revocant et aciem dirigunt, affectadres sunt pulchritudinis et moechos adulteros se esse profitentur : interdum etiam palpebra superior ad medium ita deducitur, ut hinc atque illinc reflexis et retractis angulis subluceat oculus, et cum hoc incerte movetur palpebra : et haec signa adulteris et fornicadribus attributa sunt. Palpebrae autem nigrae et solidae et rigidae, bona sunt signa : rarae autem et tenues et rubicundae, frigiditatem animae declarant et destitutionem.
De his tamen non nisi universaliter tangit Arisdteles in libro de Animalibus, dicens quod albedo oculi fere consimilis est in omnibus hominibus : in quibusdam tamen est major, et in quibusdam minor, et in. quibusdam tota alba, et in quibusdam sunt rubeae venae immixtae, et quibusdam prominens, et quibusdam suppressa, et quibusdam in situ aequali secundum naturam, sed figura est Inaequalis.
Nigredo vero oculi plurimum variatur
in hominibus. Erit enim aliquando magna valde, et forte erit glauci coloris : et hoc secundum magis et minus : forte enim erit magnae glaucitatis, et forte erit fusca, et aliquando declinabit ad rubedinem non veram, sed ad colorem qui vocatur kyanon, qui est inter rufum et inclytum, sicut sit colamentum coagulati sanguinis : et cum fuerit talis dispositio aciei, caeteris signis non repugnantibus, significatur bona consuetudo et acumen discretionis. In nullo autem animali variantur oculi quantum ad nigrum quod est in oculo, nisi in homine solo : in aliis enim animalibus non diversificatur. Ab hac autem generalitate excipitur equus : quoniam in equis inveniuntur diversificati colores nigri in oculo. Aliqui enim equorum nigrum oculi habent fuscum, et aliqui glaucum, et aliqui nigrum.
Adhuc autem forte erit oculus magnus, et forte parvus, et forte mediocris. Mediocris autem caeteris signis attestantibus, bonitatem discretionis significat, intellectum, et bonam doctrinam. Et forte erunt oculi prominentes, et forte erunt profundi, et forte mediocres. Siquidem erunt profundi, significatur in omnibus animalibus visus acuitas : quoniam profundato ex umbra foveae contra oculum existentis, adunat et confortat visum, et non permittit ipsum spargi. Haec enim est causa, quare in homine elevata sunt supercilia in parte una, et nasus in secunda, et in tertia genae super oculum, et similiter lacrymalia concludentia, ut omnia haec adunent radium visivum, et spargi eum non permittant. Si autem fuerint prominentes oculi, significatur perturbatio discretionis, et malitia dispositionis. Quod contingit propter causam prominentiae quae est vendsitas conclusa in anteriori capitis, ubi est spiritus visivus : hoc enim dispergit exsufflando formas, et spiritus animales : ita quod ratio non bene convertitur super eas, et ideo efficitur indiscreta. Et quando fuerint mediocres, caeteris attestantibus signis, tunc sunt laudabiles. In hoc enim signatur bonitas spiritus animalis, in quantum bonae formae animales repraesentantur.
Et forte erunt oculi multae clausurae, et forte erunt multae apertionis et pauci motus, et forte erunt mediocres inter hos. Si ergo fuerint multae apertionis et paucae clausurae, significatur stultitia et inverecundia, propter causam nimiae apertionis quae est siccitas cum tenui vendsitate et calore : haec enim faciunt deficere spiritum animalem ex siccitate, et discontinuant cum exsufflatione vendsitatis, et perturbant operationes ejus ex calore, et ideo si talibus oculis rubor additur, tunc confortatur signum eorum. : et si apponitur eis humor, mitigatur malitia. Stulti sunt tales ex defectu animalium : inverecundi ex hoc quod semper extra se et numquam intra se moventur. Cum autem fuerint multae clausurae, quod tales oculos habens multum sit mobilis et levis discretionis, et non fixus, sed inconstans sit in omnibus operibus suis : et hoc contingit propter clausurae causam, quae est pondus humoris complentis oculum, et in quo etiam divaricatur lumen et forma sensibilis et animalis, sicut in aqua : et ideo defluit, et inconstans efficitur talis homo, nisi caetera signa bona digniora quam istud impediant. Quando autem mediocriter se habent inter haec duo, significatur per hoc bonitas discretionis et dispositionis in omni opere.
Ex omnibus his dictis satis patet de causis omnium quae dicta sunt de physio gnomia oculorum : tales enim causas etiam caetera habent. Philemon autem antiquissimus physiognomus qui contemporaneus fuit Hippocratis Choi quem et postea secutus est Palemon et postea Loxus, tria attendenda osse dixit in signis hujusmodi, quorum, primum est memoria significationis signorum : et hoc dicit esse elementum per quod procedit et dirigitur judicium physiognomi. Secundum autem est comparatio signorum, secundum dignitates eorum, quae scitur ex duobus, ex causa videlicet signorum, et ex
relatione ad alia signa : sed tamen frequenter praevalent signa oculorum, eo quod magis repraesentant formas et spiritus animales, ad quas movetur homo in operationibus, quam aliqua signa alia : licet enim forte retrahatur a ratione, tamen forte imaginabiles ut in pluribus vincunt, sicut probavimus in scientia de Anima. Tertium autem est applicatio signorum ad formam vitae hominis: et caveat quod non statim proferat judicium, quoniam forte signum est per accidens infirmitatis, et non per naturam : et forte pervictum est contraria consuetudine : et ideo non det judicium nisi determinet et dicat, quod hoc est verum quantum est de signo et non simpliciter.