Liber Tertius
0215
0215A
0215B
Versu 1. Ott., Rom.,
in terris: Reg. cum editis,
in terras.
2. Ott.,
velit, factum, ut videtur ex
vellet. Lex carminis poscit
vellet.
3. Reg.,
Et segetis, Christus quibus: caeteri,
clarus, pro
Christus.
10. Mss. Reg., Ott., Rom. cum Torn., Poelmann., pro d. s., et Gallandio,
patrii. Ald., Daventi., Hadam.,
patris. Pro
venient Ald., Bas.,
veniunt. Retineo
venient.
12. Ott.,
Corrigere: in Reg. fortasse etiam fuit
Corrigere, nunc est
Colligere, quod verbum ex re ipsa et ex sententia Evangelii unice verum esse ostenditur.
14. Rom., Reg., Ald., Poelm., pro d, s.,
fletusque perennis. Alii cum Ott.,
luctusque perennis. Tum in Vulgata, tum in versionibus antiquis hoc loco vocabulum
fletus adhibetur. Putabam
Dentibus hic.
17. Reg., Rom.,
Servator: alii cum Ott.
Salvator. In Rom.,
primamque mendum videtur pro
patriamque.
0215C 20. Rom.,
primas: lege
patrias.
24. Ott., Rom.,
sese musitanti voce volutant. Reg.,
sese mussanti voce susurrant. Ald., Hadam., Poelm., in
0216B textu, Reusch., Torn.,
sese summissa voce volutant. Fabric., Poelmannus, pro d. s., Gallandius
sese mussanti voce volutant. Placet prae caeteris scriptura Reg.,
sese mussanti voce susurrant. Mussare est clam murmurare, apud Virgilium et alios. Inde fit frequentativum
mussito, quod in Ott. et Rom. male exprimitur per
musitanti: neque metrum patitur, ut dicatur
mussitanti.
Susurrare simili modo est occulte sermones serere. Ovidius, Heroid. epist. ultim. vers. 233:
Is quoque, nescio quam, nunc ut vaga fama susurrat,—Neglectam queritur testis habere fidem. Hinc
susurrones ab scriptoribus christianis dicti, qui occulte maledicunt, et dissensiones susurris inter alios moliuntur.
25. Rom.,
Nun hic: fortasse librarius scribere voluit
Numne hic. Ald., Bas.,
soboles fabri: alii,
fabri soboles.
26. Ott.,
Non Maria genetrix? sine
est. Rom., Ald.,
Num Maria est genitrix? num fratrum nota propago est? Alii,
Non Maria est genitrix? non fratrum
0216C
nota propago est? Omitto Vallam, qui
Mariam in nominativo semper legendum putat, ut
Adam, Abraham.
0215C
Vers. 1. Caput I.
Interpretatur discipulis parabolam de zizania. Matthaei XIII, 36 seqq. Primum hunc versum Juvencus de suo addidit. Matthaeus solum ait:
Tunc dimissis turbis, venit in domum; et accesserunt ad eum discipuli ejus dicentes: Edissere nobis parabolam zizaniorum agri. Lib. IV, vers. 151, stellae dicuntur
ignicomae. Voce
ignicomus Ausonius et Nemesianus usi sunt, Avienus etiam
ignicomans dixit. Comas soli, stellis, immo et igni passim tribuunt poetae. Hinc etiam
sol auricomus.
7. Virgilius, eclog. 5, vers. 37:
Infelix lolium, et steriles dominantur avenae. Isidorus, libr. XVII. Orig. cap. 9, num. 132:
Zizania, quod poetae semper infelix lolium dicunt, quod sit inutile, et infoecundum. Syntaxis est: Homines cooperti arte daemonis sunt lolium infelix, inutile.
Cooperti daemonis arte ab Evangelista dicuntur
filii nequam.
8. Sensus est: Inimicus erit daemon, vis horrida.
Vis horrida casus appositus. Libr. I, vers. 420,
0215D daemon dicitur
vis livida.
12. Hoc l. vers. 38:
Erroris labem, et vers. 402,
Erroris laqueos; et l. IV, vers. 732, rursus
Erroris laqueos. Sic exponit vocem
scandala, ut l. I, vers. 559:
Si te forte oculi dextri laqueaverit error; et l. IV,
0216C vers. 98:
Credulitas laqueis errantum praecipitetur.
15.
Secretis, segregatis. Mox. vers. 96:
Secretusque dehinc Genitoris numen adorat. Virgilius, l. VIII, vers. 670:
Secretosque pios, his dantem jura Catonem.
16. Sacer codex:
Tunc justi fulgebunt, sicut sol in regno Patris eorum. Pro fulgent ponitur
vibrantur, pro quo alii dicunt
vibrant, ubi intelligitur accusativus
flammas, aut aliquid simile.
Vibrare proprie est projicere, concutere. Virgilius, VII Aen. vers. 524:
Vibratus ab aethere fulgor.
17. Caput II.
Prophetam in patria sua sine honore esse. Matth. XIII, 53 seq.; Marc. VI, 1; Luc. IV, 16; Joann. VI, 42.
18.
Expediens, explicans, exponens. Elegantia nota.
20.
Insinuare se est aditum sibi facere ad causam. Interdum usurpatur
insinuare neutrorum more sine accusativo, qui facile subauditur. Hoc loco potest
0216D idem accusativus
virtutes deservire pro
insinuando, et
docebat, ut saepe evenit apud Juvencum. Insinuatio rhetorica quid sit, docet Cicero, l. I de Invent. cap. 15.
21.
Suorum, civium scilicet. De simili loquendi ratione consule not. ad Dracont. l. III, vers. 255.
240 Fuderat in terras roseum jubar ignicomus sol.
Discipuli rogitant, Lolii quid quaestio vellet,
Et segetis: clarus quibus haec depromit Iesus:
Optima qui farris commendat semina glebis,
((5)) Filius est hominis: mundum sub nomine ruris
Accipite, atque homines puro pro semine justos.
At Lolium infelix cooperti daemonis arte
Sunt homines: inimicus erit, vis horrida, daemon.
Extremus mundi finis pro tempore messis.
((10)) Messores patrii venient per rura ministri,
Quos hominis natus proprii de corpore regni
Colligere erroris laqueos, labemque jubebit,
241 Collectosque simul rapidis exurere flammis.
0216A Dentibus hic stridor semper, fletusque perennis:
((15)) Secretisque piis veniet lux aurea vitae,
Sedibus ut coeli vibrantur lumina solis.
Haec docuit, patriamque redit Salvator in urbem,
Illic expediens populis (mirabile dictu)
Justitiae leges, vitaeque salubria jussa,
((20)) Virtutes patrias simul insinuando docebat.
Tunc livore gravi plebes commota suorum,
Praesentisque simul Domini miracula volvens,
Et generis noti reputans ex ordine gentem,
Haec inter sese mussanti voce susurrant:
((25)) 242 Nonne hic est fabri soboles, cui nomen Ioseph?
Non Maria est genitrix? non fratrum nota propago est?
0217A
0217B
27. Reg., Ottob., Daventr.,
tantaeque minister. Rom. et pleraeque editiones
tantaeque magister. Matthaeus solum ait:
Unde igitur huic omnia ista? Comprehendit autem doctrinam, et miraculorum potestatem. Lego igitur
minister, quod Reuschius etiam praetulit.
28. Reg., Rom.,
labes cuncta: editi cum Ott.,
labes victa. Reg., Ottob., Hadam., Poelm., in textu,
laborum. Rom., Ald., alii,
malorum. Reuschius tenet
laborum, quia
labores pro malis, ipsisque morbis saepe ponuntur. Confer infra, vers. 209, et l. IV, vers. 282.
29. Reg.,
Gazara: lege
Nazara. In Ott. fuit
sit, supra factum
sic.
31. Rom.,
patria, cum reliquis, sed ad marg.,
propria.
34. Mss. nostri cum editis,
illic, et glossa in Reg.,
in regno ejus. Cantabr.,
illi, quod praetulit Reuschius; nempe quod virtus divina Christo, vel in gratiam Christi domaret omnia mala: de qua constructione
0217C legendi grammatici Scioppius et Sanctius. Praestat legere
illius, duabus postremis syllabis per synaeresin contractis, ut libr. II, vers. 298, in eadem voce dictum est. Matthaei verba sunt
XIV, 1:
Audivit Herodes tetrarcha famam Jesu; et Marci VI, 14:
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: et in versione antiqua ex ms. Colbert.:
Cum audisset autem Herodes rex (manifestum enim fuerat ei nomen ejus), et dicebat: ex alio vero ms. Corbei.:
Et audivit rex
Herodes (manifestatum enim fuerat illi nomen ejus), et dicebant. Sic Sabatierius: fortasse scribendum fuit
et dicebat.
36. Crederem, legendum
Tantae Joannes. Hoc loco
0218B Matthaeus ait:
Hic est Joannes Baptista: ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo. Lectio vulgata hunc sensum reddere potest: Putat Herodes, quod teneret virtutis tanta dona, ut Joannes lethi lege remissus.
42. Ott.,
subegit, correctum per
subigit, quod habent alii. Rom.,
subiit, minus bene.
44. Reg.. Ald., Torn., Bas., Reusch.,
casto. Ott., Rom. cum aliis editis,
sancto.
45. Reg., Torn.,
Sanctus Joannes. Alii,
Doctus Joannes: ita etiam Ott., ubi, a pr. m., scriptum fuerat
Dotus. Suspicari licet
sancto quod jure vetabat —Castus Joannes. Conjiciebam
nescia flecti: sed ubique invenio
nescia recti, neque id sane mihi displicet.
47. Mss., pluresque editi,
ipsumque. Ald., Hadam., alii,
justumque. Pro
quia legitur
qui in Hadam., et Poelm., in textu.
48. Ott.,
gravabit: lege
gravavit.
49. Poelm., pro div. s.,
justi promotio pressa timore. Lectio aliorum omnium clarior, et verior est
0218C
justi primo compressa timore. Reuschius aliam lectionem innuit,
promoto pressa timore, videlicet continuato timore: sic enim hariolatur.
51. Ott., Rom. cum plerisque editis,
suscipiebat. Reg.,
suspiciebat, quod in Torn. editum est, et mihi magis probatur. Facile haec duo
suscipere et
suspicere in mss. confunduntur. Matthaeus, XIV, 5, sic habet:
Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam illum habebant. Confer vers. 685 hujus libri.
53. Reg.,
celsis instrueret convivia mensis, supra
tectis tamquam diversa lectio: sed
instrueret cum metro non cohaeret.
0217C
31.
Sub pro
in: non semel id notatum in Juvenco, et in Dracontio, ac sane notatione dignum est.
32.
Pressit, suppressit: simplex pro composito, ut
vertere pro evertere.
0217D 33. Caput III.
Joannis caput in disco positum. Matth. XIV, 1 seq.; Marc. VI, 14; Luc. III, 19.
35.
Lethi lege. Albinovanus de morte Drusi ad Liviam, vers. 360:
Omnia sub leges mors vocat atra suas. Sic
lex tartari, leges inferorum.
39. Daemon, pestis saevissima damnis accensa malorum, etc. Orcus insatiabilis est. Dracontius, l. II, vers. 531:
Tartarus infelix numquam satiabilis umbris. Adisis notam ad hunc locum.
42.
Subigit, adigit Herodem. Per
scelera impia notatur impudicitia, per
fera gesta crudelitas. Rursus, vers. 61:
Illa sed horrendae servans scelera impia matris. Scelus de venere a scriptoribus sequioris aevi frequenter usurpatur.
0218C 46. Virgilius, l. II, Georg. vers. 491:
Atque metus omnes et inexorabile fatum—Subjecit pedibus.
47. Fortasse ex eodem Virgilio, libr. II Aen. vers. 84:
Quia bella vetabat; ut passim multa alia ex principe
0218D poetarum sumit, quorum quaedam, ut sese nobis offert occasio, indicamus, omnia infinitum esset persequi.
52. Natales dies olim magno apparatu et pompa celebrabantur. Scripsit Censorinus de die natali: scripsit etiam inter recentiores
Martinus Roa, qui peculiarem librum inscripsit
De die natali sacro et profano.
53.
Struere et instruere verba propria de conviviis et mensis. Sic
struere penum, mensam, altaria donis. Tacitus l. XV Annal. c. 37, dixit etiam
struere convivia. Conter commentar. ad Prudent. hymn. V Cathem. vers. 140.
Unde igitur legis doctor, tantaeque minister
Virtutis, cedit cui labes victa laborum?
Nazara sic plebes: cui talia reddit Iesus:
((30)) Temnuntur propriis miracula semper in oris,
Et sine honore manent patria sub sede prophetae.
Talibus indignans pressit sua munera Christus.
Interea ad regem volitabat fama superbum,
Quod mala cuncta illius virtus divina domaret.
((35)) 243 Sed putat Herodes, lethi quod lege remissus
Tanta, ut Joannes, virtutis dona teneret.
Nam quondam cernens liventi pectore daemon,
Erroris labem puris quod solveret undis
Justus Joannes, damnis accensa malorum
((40)) Tunc petit Herodem pestis saevissima regem,
0218A Et facile injusti penetrans habitacula cordis,
Accumulare feris subigit scelera impia gestis.
Arserat illicito Herodes accensus amore
In thalamos fratris, sancto quod jure vetabat
((45)) Doctus Joannes. Feritas sed nescia recti
Subjecit leges pedibus, fruiturque nefandis
Connubiis, ipsumque super, quia prava vetabat,
244 Carceris immersit tenebris, vinclisque gravavit.
Sanguine nam justi primo compressa timore
((50)) Abstinuit sitiens feritas, quia magna prophetam
Plebis Joannem veneratio suspiciebat.
Natali sed forte die cum laeta tyrannus
Herodes celsis strueret convivia tectis,
0219A
0219B
57. Mss. nostri Reg., Ottobon., Rom.,
Compositas lusit cantu modulante choreas. Editi omnes,
Compositas cithara jungit modulante choreas.
58. Reg.,
miratus virginis artem, quod elegantius est, quam
mirata virginis arte: sed cum id in aliis mss., et editis constanter asseratur, nihil est causae, cur lectionem communem sollicitemus, praesertim
cum apud antiquos, Varronem, et Pomponium,
miro, miras, in usu fuerit, quod passim accidit in similibus verbis deponentibus. Infra, vers. 85:
Genitore precato.
59. Poelm., Fabr.,
nunc: melius alii cum Rom.,
tunc. Editi cum Reg.,
patere. Ott., Rom.,
parare, quod exhibent tres codices apud Reuschium, pro
paraturum esse. Is tamen a Vulgata non recedit. Ita loquitur Cicero, pro Balbo, c. 9:
His praemiis . . . quae pateant stipendiariis, pateant hostibus, pateant saepe servis.
60. Poelm.,
Iratus spondit: lege
Juratus spondet.
63. Reg., Ott.,
poscens, non absurde, si ita interpungas:
0219C
Urget, Joannis caput a cervice revelli,—Et lance inferri praesentia munera poscens. Rom. cum editis,
poscit.
0220B 65. Poelm., pro d. s.
aeger: in textu cum reliquis
aegre. Nonnulli sic interpungunt:
Jurandique memor juris, tamen imperat aegre.
67. Fere omnes ita edunt hunc versum:
Illa nefas matris scelerata ad gaudia portat. Fabricius apposite distinxit:
Illa (nefas) matris scelerata ad gaudia portat, et in secundo Indice animadvertit, hoc loco
nefas per parenthesin esse indignantis particulam. Ut
malum, sic
nefas interdum sermoni interseritur more interjectionis. Virgilius, libr. VIII, vers. 688:
Bactra vehit, sequiturque (nefas!) Aegyptia conjux. In Ott. nunc legitur
matri, sed fortasse fuit
matris. Sententia eadem est, sive
matri, sive
matris legamus. Probabilius tamen est, Juvencum scripsisse
matris, ut l. II, vers. 409:
Surgere mox jussit miranda ad gaudia patris.
68. Ald.,
ac, pro
at.
71. Reg., Ott., Hadam., Poelmann., in textu, Reuschius,
insonti. Rom., Ald., Torn., Bas.,
insontis.
0220C 72. Reg.,
secreta, ex quo factum
secretae. Jam enim praecessit
Frondosa.
75. Ott.,
vidit; supra, recte,
videt.
0219C
55. Matthaeus haec breviter:
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi. De voce
juvenum pro virorum, hominum, dictum est ad vers. 332 l. II. Hic significare potest proceres, ex vers. 64:
Praesentum Herodes procerum. Lipsius, Elect. II, 1, notat, equites interdum
juvenes vocari.
Filia virgo est filia
puella, ut vocatur a Marco.
56. Elegans descriptio puellae scite saltantis. Docebantur enim olim, ut nunc, puellae saltare. Horatius, l. III, od. 6:
Motus doceri gaudet Ionicos— Matura virgo, et fingitur artubus—Jam nunc, et incestos amores—De tenero meditatur ungui. Confer
0219D Juvenalem, sat. 11, vers. 162 seqq.; Statium, lib. I, silv. ult. vers 71; et Martialem, multis in locis de puellis, praesertim
Gaditanis.
60.
Petisset. Conferri huc possunt, quae Ovidius cecinit de juramento, quo se Phoebus Phaetonti obligavit Metam. liv. II, vers. 44 seqq.
61.
Servans, observans:
scelera impia, supra, vers. 42.
64. Sacer textus Matthaei sic habet,
Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos, qui simul recumbebant, jussit dari. Juvencus innuere videtur, Herodem contristatum propter praesentes proceres, nisi ita verba disponas:
Herodes tristis, tamen sub pondere praesentum procerum, memorque jurisjurandi, etc. Intelligi etiam potest, Herodem contristatum fuisse propter proceres, et juramentum, quia his ipsis causis se impelli
sentiebat ad caedem Joannis Baptistae imperandam.
67. In Vulgata sic pergit Matthaeus:
Jussit dari,
0220C
Misitque, et decollavit Joannem in carcere. Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae. Codex Colbert. Italicae versionis sic narrationem contrahit:
Jussit dari puellae. Puella autem attulit matri suae. Hanc contractam narrationem confirmat Juvencus, uti etiam Hilarius, qui ad hunc locum solum ait:
Et Herodes, tristis licet, sacramento fidem reddidit. Et matri puella munus exhibuit. Etsi enim postea Hilarius dicat:
Inter reliqua dissoluti populi gaudia in disco Joannis caput affertur, tamen hoc ex antecedentibus, vers. 8, petitum est:
At illa praemonita a matre sua, Da mihi, inquit, in disco caput Joannis Baptistae.
0220D 68. Glossa Reg.,
sine nomine—capite, vel cognitione. Juvencus Virgilium imitatur l. II Aen. vers. 557:
Jacet ingens littore truncus,—Avulsumque humeris caput, et sine nomine corpus. Adisis not. ad Dracont. l. III. vers. 473. Reuschius putabat, referri id posse ad discipulos, quorum nomina non innotuerunt.
69.
Condunt terrae: vide vers. 24 l. II.
70. Caput IV.
Quinque panibus et duobus piscibus quinque hominum millia Jesum satiasse. Matth. XIV, 13 seqq.; Marc. VI, 31; Luc. IX, 10; Joann. VI, 1.
72.
Secretae, separatae, occultae.
73.
Dona sequuntur, videlicet ipsum auctorem donorum. Vel appetunt dona: nam id etiam significat
sequor.
76.
Corpora multa, nempe multos homines. Passim enim
corpus pro homine usurpat.
Subjecit medelae pro sanavit, aut curavit: nove hoc et aliis locis a Juvenco dictum videatur, cum de salute divinitus concessa sermo sit.
Luxuriae quoniam conjuncta superbia gaudet,
((55)) In medio juvenum reginae filia virgo,
Alternos laterum celerans sinuamine motus,
Compositas lusit cantu modulante choreas.
Ipse sed in primis, mirata virginis arte,
245 Attonitus stupuit: tunc praemia cuncta patere
((60)) Juratus spondet, quaecumque puella petisset.
Illa sed horrendae servans scelera impia matris,
Urget, Joannis caput a cervice revelli,
Et lance inferri praesentia munera poscit.
Praesentum Herodes procerum sub pondere tristis,
((65))
0220A Jurandique memor juris tamen, imperat aegre,
Insontis caput inferri, tradique puellae.
Illa (nefas!) matris scelerata ad gaudia portat.
246 Corporis at lacerum flentes sine nomine truncum
Discipuli condunt terrae, Christumque sequuntur.
((70)) Ille ubi cognovit justi miserabile lethum,
Deserit insonti pollutam sanguine terram,
Frondosaque latet secretae vallis in umbra.
Sed populi immensae virtutis dona sequuntur.
Ille ubi credentum turbas in valle remota
((75)) Convenisse videt, morborum tabe repulsa,
Corpora subjecit miseratus multa medelae.
0221A
0221B
79. Reg., Ott.,
competa. Rom.,
compita.
80. Ald., Daventr., Torn., Bas., Reusch cum nostris mss.,
ibidem: editi alii,
illic, de qua varia lectione vide notata ad libr. II, vers. 604. Conferendus Vossius, de art. Gramm. l. II, p. 249, c. 20, qui nonnullos
legere
itidem affirmat.
81. Reg., Ott.,
nil: Rom.,
nihil, quod editi referunt. In Rom., mendose,
condunt, pro
ostendunt.
82. Ald., Bas.,
Quam pisces: reliqui
Ni.
83. Rom.,
inquam: ad marg.,
inquit, cum caeteris. Alii,
tunc; alii,
tum scribunt.
85. Ott.,
Suscipiensque, bene correctum, sec. ms.,
Suspiciensque.
90. Ald.,
Bis senosque sinus cophinorum fragmina complent. Alii,
cophinorum fragminis implent. Fabricius ita etiam edidit, et in comment. notat,
fragminis esse graecismum, ut hoc ipso libro, vers. 760,
compleo invenitur cum genitivo:
Complentur mensae mixtae sine nomine plebis. Monet tamen Fabricius, utrumque locum in editione Rotomagensi esse
0221C mutatum. Crediderim, Rotomagensem editionem cum Aldina facere.
Impleo cum genitivo usurpavit Virgilius lib. I Aen. vers. 219:
Implentur veteris bacchi, pinguisque ferinae. Sic etiam
compleo cum genitivo non semel occurrit apud Plautum, et similiter
0222B
completus apud Juvencum, h. l. vers. 253 seq.:
Sportasque referri—Vidistis rursus completas relliquiarum. Possis etiam conjicere
cophinorum fragmine complent.
93. Reg.,
tunc ipse jubet; et glossa,
ipse—Christus. Alii omnes,
tunc inde jubet. Rom. cum nonnullis editis scribit
navim.
95. Ott.,
In sua quaeque viros: sed videtur correctum per
In sua quemque viros, quod elegantius est Frustra alios id mutare conatos esse hoc modo:
In sua quaeque viros, observatum fuit a Koenigio
Suum est res sua cujusque; sic
sua in plurali. Joann. XIX, 27:
Accepit eam discipulus in sua. Textus Graecus,
in propria. Vide notam Vulpii, ad carm. 63 Catulli, vers 277. Eleganter etiam dicitur
omnes viros, quemque in sua. Ovidius, III, Trist. el. 4, vers 64:
Dicere quos cupio nomine quemque suo. In Reg,
montis; emenda per
montes.
96. Reg., Ott., Daventr., Ald., Torn., Bas.,
nomen. Rom. cum Hadam., Poelm., Fabr.,
numen:
0222C quod retinendum censeo, quamvis non mihi displiceat
nomen, quasi
orat nomen Genitoris; nam
adorat pro
orat poni potest, et Evangelistae, Matthaeus et Joannes verbo
orare utuntur.
98. Ott.,
fluctum; supra,
fluctus.
0221C
77. Libr. III, vers. 564:
Ultima labentis restabat portio lucis.
79.
Per compita: Matthaeus ait:
Euntes in castella.
Compitum, et saepius in plurali
compita, est locus ubi plures viae confluunt, seu competunt. Sed cum in pagis agrestes convenirent ad compita, buccina convocati,
vel ut concilia sua haberent, vel ludi, aut sacrificii causa, non absurde id nomen ad castella designanda trahitur. Virgilius,
II Georg. 382:
Praemiaque ingentes pagos, et compita circum—Theseidae posuere. Koenigius statuit,
compita pro vicis et pagis abusive a Juvenco poni.
0221D 80.
Convivia poni, hoc est, apponi. Martialis, l. VIII, epigr. 22:
Invitas ad aprum: ponis mihi, Gallice, porcum. Sic hoc verbo Cato, Juvenalis, alii utuntur. De verbo
appono tali sensu plura exempla profert Arntzenius ad Sedulii prologum, vers. 11, pag. 29.
82.
Fragmina. Schoettgenius putat, Juvencum alludere ad panes Hebraeorum, qui ita praeparati erant, ut facilius, quam nostri, frangi possent.
84. Virgilius, l. VIII, vers. 176:
Dapes jubet, et sublata reponi—Pocula, gramineoque viros locat ipse sedili.
85.
Precato, passive, ut
precantur passive apud Nonium, c. 7, n 104, ex Eumenid. Varronis. Priscianus etiam, l. VIII, testatur, veteres dixisse
preco pro
precor. Ausonius, in Ephemer.:
Deus precandus est mihi.
86.
Ex ordine: Matthaeus ait:
Et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
87. Virgilius, l. IV Georg. vers. 133:
Dapibus
0222C
mensas onerabat inemptis; et l. III Aeneid. vers 224:
Exstruimusque toros, dapibusque epulamur opimis.
88. Virgilius, l. III Aeneid. vers. 630:
Nam simul expletus dapibus. Confer not. ad Dracont. l. III, vers. 71:
Dapibus conviva repletus.
90.
Fragminis, fragmentorum, ut legitur in Evangelio. De voce
cophinus vide not. ad vers. 249 h. l.
92.
Populus, multitudo magna. Vide not. ad vers 322 l. I: feminae, et pueri numerari non solebant. Consule not. ad vers. 219 h. l.:
Nec numero quisquam matres, puerosque notavit. Nomine
matrum feminas quas vis a poetis comprehendi, notum est.
0222D 93. Caput V.
Jesus super mare ambulat, et Petrum mergentem manu apprehendit. Matth. XIV, 22 seqq., Marc. VI, 45; Joann. VI, 15.
96.
Secretus: vide not. ad vers. 15 h. l.
97. Melius cohaerebit
soporata cum
omnia, quam cum
nocte: quamvis sic oporteat producere ultimam in
soporata ratione solius caesurae, quod non obstare Koenigius censet. Omeisius ex Lucano l. II. profert
nox sopora: Virgilius etiam l. VI Aen. vers. 390.
Umbrarum hic locus est, somni, noctisque soporae. Sed aliud esset
nox soporata.
98.
Sulcare apte tribuitur navi secanti fluctus.
Medium est, quod aequaliter distat a duobus extremis: sed accipi solet pro eo, quod est inter duo, vel plura, quamvis non aequaliter
ab omnibus distet. Virgilius III Aen. vers. 270:
Jam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos, et L. X, vers. 305:
Solvitur, atque viros mediis exponit in undis.
Jamque sub extremo labentis lumine
Discipuli Christo suadent dimittere turbas,
Ut sibi quisque paret quaerens per compita victum.
((80)) 247 Ille jubet cunctis ibidem convivia poni.
Discipuli ostendunt, nihil amplius esse ciborum
Ni pisces geminos et farris fragmina quinque.
Hoc, inquit, satis est. Tum mox discumbere plebem,
Gramineisque toris jussit componere membra.
((85)) Suspiciensque dehinc coelum, Genitore precato,
Ipse duos pisces et quinque ex ordine panes
Dividit, et dapibus mensas oneravit opimis.
Jamque expleta jacet (dictu mirabile) plebes,
0222A Relliquiasque dehinc mensis legere ministri,
((90)) Bissenosque sinus cophinorum fragminis implent.
248 Coenatum numerus tum millia quinque virorum,
Praeterea populus matrum fuit et puerorum.
Discipulis tunc inde jubet conscendere navem,
Et transire fretum, donec dimitteret omnes,
((95)) In sua quemque, viros. Tunc montis celsa petivit,
Secretusque dehinc Genitoris numen adorat.
Jamque soporata torpebant omnia nocte,
Cum puppis medio sulcabat in aequore fluctus,
0223A
0223B
101. Ott.,
attollit; legendum,
attollens.
103. Reg.,
mirabile dictu: melius caeteri,
mirabile visu.
106. Ald.,
confusa mente.
107. Mss.,
Tum; editi,
Cum, vel
Tum.
108. Reg.,
Credentum regat: metri lex exigit
Credentumque regat. Ott. et a pr. m. Reg. scribunt
vegitans.
110. Rom., Ald.,
respondit: alii,
respondet.
113. Reg.,
non mersos; reliqui
immersos: cujus glossa, sive explicatio, est
non mersos. Re vera
immersus apud plerosque scriptores idem est, ac
mersus. Sed praepositio
in in hujusmodi compositis interdum negat: ex quo duplex contraria oritur significatio, ut
intectus accipitur pro
tecto, et pro
non tecto. In Torn. mendum erat
vigere, quod Latinius in Bibliotheca
0223C sua emendavit per
figere.
114. Reg.,
post pro
mox. Rom. scribit
navim.
119. Rom.,
aequore: sensus postulat
aequora.
121. Reg., Ott. cum multis editis
deripe: Rom. cum aliis
diripe.
0224B 122. In Ottob. videtur fuisse a pr. m.
praetenditur: quod sane non displicet. Communis scriptura est
protenditur.
124. Ott., et Rom. scribunt
Ascenseque, non
Ascensaeque: fortasse legendum
Ascensaque rati in auferendi casu. In Reg. glossa est
Ascensaeque—a Christo. Matth. XIV, 32:
Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus. In antiqua vero versione ex ms. Colb.,
Et cum ascendisset in naviculam, cessavit ventus. Sic etiam, aut simili modo alii veteres codices: sed Cantabr.,
Et ascendentibus in navi, quievit ventus. Sabatierius pro d. s. in Juvenco exhibet
flamina, et ipse praefert
flumina, quod, nescio, ubinam invenerit: nam mss., et editi, quos vidi, habent
flamina, et textus Evangelii requirit
flamina.
0224C 126. Ald.,
Cuncti navigio socii, quos: melius alii
socios, sed in plerisque minus opportune distinguitur
rogantes,—Cuncti navigio socios quos casus habebat.
130. Rom.,
adjungere: lege
attingere.
0223C
100. Matthaeus:
Quarta autem vigilia noctis. Quatuor erant vigiliae noctis, quarum singulae tribus horis constabant: hae autem tres horae aestivo tempore breviores erant,
hiemali longiores.
Statio est locus, ubi milites stant praesidii causa, et sumitur pro ipsis militibus, pro custodia, et vigilia. Hinc origo nominis
stationum ecclesiasticarum, de quibus magna doctrinae copia agit V. C. D. Gaspar Bertalazone Can. Reg. Lat. Abbas perpetuus
in Dissert. de Festis part. II, cap. 5., ac rursus in opere De jejunio.
103.
Suspensus, sublatus, non mersus. Virgilius
0223D l. VII, vers 810:
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti—Ferret iter. Plinius l. VIII, ep. 20:
Radix aqua pariter suspensa, et mersa.
105.
Nautae vibrabant corda pavore videtur figurate dictum pro
pavor vibrabat corda nautarum. Claudianus l. III de Rapt. Pros. v. 152:
Imis vibrat tremor ossa medullis. Ovidius Heroid. epist. 11, vers. 77:
Sic mea vibrari pallentia membra videres.
107.
Timore omnis abesto ex Virgilio l. XI. Vide etiam Prudentium l. II contra Symm, v. 736.
108. Matthaeus:
Habete fiduciam: ego sum: nolite timere. Juvencus aliam versionem viderat, quae exstat in mss. Sangerm. I, Corb. I et 2, Clarom.,
Constantes estote: nolite timere: ego sum; sed in Corb. I solum est:
Constantes estote, et nolite timere. Hilarius ad hunc locum:
Quibus mox Dominus locutus est, et constantes esse jussit; et postea:
Dicet: Ego sum. Vegetans constantia est fides, quae vers. 677 l. II dicta est
credendi substantia.
0224C 117.
Terrificant: verbum Lucretii, Virgilii, Statii, et aliorum poetarum. Probum pariter verbum est
crebrescere, sive, ut alii scribunt,
crebescere.
118.
Liquefacta, quia Petrum antea sustinuerant, perinde quasi solida essent.
119.
Validum fidei robur, fidem, cum robusta erat, et valida. Similis phrasis occurrit h. l. vers. 191, 277. Vide not. ad l. I vers. 478.
122. Matthaeus:
Extendens manum, apprehendit eum. Juvencus dexteram nominat, qua saepius auxilium praestatur; quae etiam fidei, et potentiae signum
0224D est.
123.
Dubitata, dubia. Non dissimili significatu alii hoc participio usi sunt. Albinovanus ad Laviam eleg. I, vers. 84:
Et concors pietas, nec dubitatus amor. Contraria autem inter se videntur
mulcetur, et
verbis amaris. Juvencus in ipsa objurgatione clementiam Salvatoris collaudat.
125.
Stupuere, admirati sunt, ut alibi dictum. Sed quid sibi vult
rogantes? Nam Matthaeus solum ait:
Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere filius Dei es. Sumit ergo Juvencus
rogantes pro adorantes. De hoc verbo
rogare simpliciter posito pro
rogare Deum vide not. ad l. I vers.. 48.
127.
Fervida epitheton proprium freti, quod a
fervendo dicitur, ut docet Varro l. VI num. 15 ling. Lat., cap. 3.
130.
Vestis fila extrema, fimbriam, ut loquitur Matthaeus, Vide l. II, vers. 393 et seq.
249 Jactata adverso surgentis flamine venti.
((100)) Ast ubi jam vigilum quarta statione premebat
Noctis iter, rapidos attollens lucifer ortus,
Fluctibus in liquidis sicco vestigia gressu
Suspensus carpebat iter, mirabile visu!
Jamque propinquabat puppi, sed nescia nautae
((105)) Attoniti tremulo vibrabant corda pavore,
Clamoremque simul confusa voce dederunt.
Tum pavidis Christus loquitur: Timor omnis abesto,
Credentumque regat vegetans constantia mentem.
En ego sum, vestrae doctorem noscite lucis.
((110)) 250 Olli confidens respondet talia Petrus:
Si tua nos vere dignatur visere virtus,
Me pariter permitte tuo super aequora jussu
0223B Fluctibus in liquidis immersos figere gressus.
Annuit his Dominus: navem mox linquere Petrus
((115)) Audet, et innixus figit vestigia ponto.
0224A Verum ubi tantarum mentem miracula rerum
Terrificant, ventique minas crebrescere cernit,
Paulatim cedunt dubio liquefacta timore,
Quae validum fidei gestabant aequora robur.
((120)) Jamque Simon, medio summersus corpore, clamat:
Fructibus horrendis pereuntem deripe, Christe.
Dextera confestim protenditur obvia Petro,
Et dubitata fides verbis mulcetur amaris,
Ascensaeque rati contraria flamina cedunt.
((125)) 251 Praesentemque dei sobolem stupuere rogantes
Cuncti, navigio socios quos casus habebat.
Transierat tandem sulcans freta fervida puppis,
Optatumque gravis comprenderat anchora portum.
0224B Conveniunt populi rapido per littora cursu,
((130)) Portantes aegros, vestisque attingere fila
0225A
0225A
131. Mss.,
miroque, cum multis editis. Ald., cum aliis,
mirumque. Fabricius ita, sed, ut advertit in Comment., per parenthesin
exoptant (mirumque), hoc munere, ac similia profert ex Tertulliano, et Paulino. Reuschius propter
que adjectum mavult
miroque.
132. Hadam.,
plena: corrige
plenam.
135. Poelm. in textu cum aliis,
patitur doctrina labare, pro d. s.,
lapsare ferunt documenta. Ita legit Badius, et sic explicat,
lapsare, id est, frequenter labare.
Ferunt, patiuntur. Eam lectionem non malam esse, purae antiquitatis servantem vestigia, ait
0225B Reuschius: qui observat, neque de documento, neque de doctrina quidquam legi apud Evangelistas. Alibi Juvencus primam producit
in
labat, ut dicam ad vers. 373 h. l.
136. Rom.,
labare?—Praecepti veteris manibus. Reliqui,
labare—Praeceptis veterum? manibus, vel
labare?—Praeceptis veterum manibus. Reg.,
quos
0226A
cura: sed fortasse fuit
nam cura, ut habent alii. Clarius est
quos.
139. Ald., Poelm. pro d. s.,
mandata. Mss., et alii editi,
praecepta. Ott.
quod, sed correctum per
quid, quod in nexu litterarum Rom. innuere videtur. Plerique
quod.
140. Hadam., Poelm.,
defixa morte; alii editi cum mss.,
defixa lege. Matth. XV, 4:
Honora patrem, et matrem: et qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur: ex Exodi XX, 12, et Deuter. V, 16. Hinc fortasse aliqui commenti sunt:
Namque Deus mortem defixa morte minatur, sed melius est
defixa
0226B
lege.
141. Reg.,
cujusquam: corrige
cuiquam: hac phrasi non semel usus est Juvencus, ut
cuiquam pro
a quoquam usurpet.
143. Rom.,
ista haec; Reg., Ott., Ald.,
ista pro
isthaec, quod habent plerique editi. In
ista produceretur ultima ratione caesurae.
0225B
131. Omeisius neque mandatum Dei habere, neque promissionem ait, quod reliquiae sanctorum
post mortem ipsorum prosint ad pellendos morbos. Sed cum Deus auctor sit miraculorum, quid prohibet fateri, reliquias sanctorum etiam post mortem
ipsorum prodesse? Immo sanctos in coelo existentes recte, et utiliter invocari a nobis, eorumque reliquias religioso cultu
colere maxime honestum esse, ex sacris litteris, traditione apostolica, et communi Ecclesiae usu exploratum est. Adisis Pichlerum
Theolog. Polem. part. II, controvers. 2.
133. Caput VI.
Lavandas esse manus. Item quae
0225C
ex ore exeunt, non quae intrant, hominem coinquinare. Matth. XV, 1 seqq.; Marc. VII, 1, etc. Prima pars melius exponetur:
Accusatos discipulos, quod manus non lavarent, Christus defendit.
134.
Captantes Christum, conantes captiosis verbis illaquaere. Plautus Amph. I, 1, 269:
Quid me captas, carnufex? Vide not. ad vers. 684 h. l.
136. Matthaei verba sunt:
Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum! Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Koenigius exponit,
Cura praeterit, scilicet eos, vel
praeterit positum pro negligitur, omittitur. Sententia a Juvenco non satis clare exponitur: sed fortasse locus in mendo cubat.
139. Transgressi proditis praecepta Dei. Idem accusativus regitur a duobus verbis.
Prodere pro deserere. Cicero IV Acad. c. 8:
Vir bonus, qui statuit omnem cruciatum preferre, intolerabili dolore lacerari potius, quam aut officium prodat, aut fidem. Matthaeus
0225D ait:
Transgredimini mandatum Dei. Irenaeus l. IV, cap. 9:
Frustramini praeceptum Domini. Hieronymus in Isaiam cap. XXIX:
Praeteritis mandatum Dei. Augustinus in Galat., tom. III:
Dissolventes mandatum Dei. Siricius Papa ep. 10:
Rejecistis mandatum Dei.
142.
Pulsetur, vexetur, et quasi incusetur. Seneca Hercul. Oct. v. 1 671;
Superos, et ipsum vocibus pulsans Jovem. Claudianus in prologo l. 2 in Eutrop. v. 51:
Improbe, quid pulsas muliebribus astra querelis? Vide not. ad l. 1, vers 301, et vers. 172 h. l.
143. Explicandus nunc est locus Evangelii, quem contrahit Juvencus. Matthaeus XV, 5, 6:
Vos autem
0226B
dicitis: Quicumque dixerit patri, vel matri, Munus quodcumque est ex me, tibi proderit; et non honorificabit patrem suum,
aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
Marcus VII, 11, 12, 13:
Vos autem dicitis: Si dixerit homo patri, aut matri, corban (quod est donum) quodcumque ex me tibi profuerit. Et ultra non
dimittitis, eum quidquam facere patri suo, aut matri: rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis: et
similia hujusmodi multa facitis.
Putat Sabatierius, Juvencum versum 5 Matthaei, et 11 ac 12 Marci non reddidisse. Sed Juvencus totam sententiam
0226C comprehendit hoc versu,
Irrita vos isthaec facitis perversa docendo. Deus dixerat in Exodo XX, 12:
Honora patrem, et matrem, etc. Hoc Dei praeceptum Scribae et Pharisaei perversa sua doctrina irritum faciebant. Quaenam autem erat illa perversa doctrina?
Statuebant, Filium, qui Deo ea bona vovisset, ex quibus parentes alere tenebatur, neque ultra teneri, neque posse parentes
ex ejusmodi consecratis bonis alere. Exstant adhuc in Talmude sacrilegi hujus dogmatis non obscura vestigia. Maldonatus, qui
plures alias interpretationes refert, cum Strabo, Hugone, et Lyrano aliter exponit:
Quodcumque ex me, h. e., quodcumque obtulero Deo,
tibi proderit, perinde erit ac si tibi dedissem. Nam ii, pro quibus sacrificium offerebatur, sacrificio, nisi holocaustum esset, vescebantur.
Is ergo, qui ita dicat, et ultra parentibus non aliis modis bene fecerit, culpa vacabit, nimirum ex perversa doctrina Pharisaeorum.
Peculiaris est lectio in Evangeliario
0226D vetustissimo Tridentino apud Matthaeum hoc loco:
Vos autem dicitis: Quicumque dixerit patri, aut matri: Donum meum proficiet tibi, non honoravit patrem suum. Et evacuastis
verbum Dei propter traditionem vestram.
Apographum hujus Evangeliarii exemplar mecum perhumaniter communicavit cl. praesul Simon de Magistris, episcopus Cyrenensis:
cujus mihi in posterum nonnullus erit usus. Codicem autographum describit in praefatione ms. Bonellus a Cavalesio Reformatae
provinciae S. Vigilii, qui subscribit Tridenti ad S. Bernardinum 11 Maii 1762. Codex igitur est membraneus ab aliis membraneis
codicibus vel ob subtilitatem diversus,
0227C sine tegumento, ac modo serico tantum velo involutus, ex quo factum, ut Evangelium Matthaei, quod est primum, et Evangelium
Marci, quod est ultimum, manca sint, atque imperfecta. Formam habet inter oblongam, ac quadratam mediam, duabus columnis utrimque
digestus, quarum omnes initiales cubitales sunt. Colorem exhibet purpureum, et modo ex vetustate in plerisque locis subobscurum,
argenteis characteribus, quorum specimen Bonellus ipse dederat vol. II operis
Notizie Istorico—Critiche pag. 62, nonnullis etiam aureis. Ordo Evangeliorum perantiquus, scilicet secundum Matthaeum, secundum Joannem, secundum Lucam,
(sic enim scribitur) secundum Marcum. Vetustam quoque orthographiam perpetuo custodit. Nulla, aut rara sunt verba contracta.
Bonellus exemplum ad normam autographi ea, qua par erat, fidelitate, diligentia, ac religione quam exactissimum exhibuit:
notas vero quasdam margini adjectas secunda manu,
0227D sed non post millesimum exaratas, praetermisit.
Extrema exoptant, miroque hoc munere cuncti
Credentes referunt plenam per membra salutem.
Ecce Pharisaei, Scribaeque hinc inde dolosi
Captantes Christum, promunt fallacia dicta:
((135)) 252 Cur tua discipulos patitur doctrina labare
Praeceptis veterum? manibus quos cura lavandis
Praeterit, assumuntque simul cum sordibus escas.
0226A Ille sub haec fatur: Magis hoc est quaerere dignum,
Trangressi praecepta Dei quod proditis omnes.
((140)) Namque Deus mortem defixa lege minatur,
Si genitor cuiquam verbo laedatur amaro,
Vel genitrix nati verbis pulsetur acerbis.
253 Irrita vos isthaec facitis perversa docendo.
0227A
0227B
144. In Reg. videtur fuisse
urgent pro
vigent.
146. Rom.,
pererrat, retine
pererrant.
148. Poelm. pro d. s.,
homines, scilicet.
Illata non aspergent sordibus homines, etc. Mss., cum aliis editis,
homini.
150. Reg., Ott.,
penetrabilibus: qui error alibi etiam in nostris mss. occurrit pro
penetralibus.
153. Reg.,
Occulto carpant, et glossa,
detrahunt. Alii,
Occulto traherent. Pro
risu, quod habent omnes, restituo ex conjectura
nisu ex dictis ad l. II, vers. 353. Matthaeus ait:
Audito verbo hoc, scandalizati sunt.
154. In Reg. fuit
plantatarum, sed correctum per
plantarum.
155. Reg.,
suo, ex quo factum
sui.
156. Rom.,
Penitus abjiciet: emenda
Abjiciet penitus.
0227C Westh.,
longa; ad marg.,
longe, quod melius
0228B est.
157. Reg. scribit
nanctus, quod in Ott. videtur scriptum a pr. m. Pro
oberret, Ald., Bas.,
oberrans.
158. Reg. et a pr. m. Ott.,
Decidit. Rom., cum editis,
Decidet. Lege
demersus, cum mss., potius quam
dimersus, cum nonnullis editionibus.
159. Ott.,
velit, sed videtur fuisse
vellet, quod unice verum est.
163. Alii interrogationis notam post
lucem apponunt, alii secus. Matthaeus:
Adhuc et vos sine intellectu estis?
164. In Reg. a pr. m. videtur fuisse
oris pro
ori.
166. Rom.,
concepta pectore; lege,
concepta e pectore, ut versus constet. Aldus interpungit
promunt, —Ora hominum mentem; melius alii,
promunt —Ora hominum mentem.
0228C 170. Reg.,
Concilia; caeteri,
Consilia.
0227D
145.
Sublimat: verbum Ennii, et Catonis, quod cadentis Latinatis scriptores, improbante Erasmo, reduxerunt, Apuleius, Mamertinus, Macrobius,
Prudentius, aliique.
146.
Cordis secreta: libr. II, vers. 490.
147.
Aures cordis: Matthaeus;
Audite, et intelligite. Paulinus in Panegyr. Celsi:
Ergo oculos mentis Christo reseremus, et aures.
151.
Edita, foras emissa, divulgata.
153.
Scribarum pectora, h. e. Scribae. Ita enim loqui amat Juvencus.
0228C 155.
Aequor planitiem designat. Adisis comment. ad hymn. 11 Perist. Prudentii vers. 185. Virgilius l. VII, vers. 781:
Filius ardentes haud secius aequore campi—Exercebat equos: et sine addito
campi, vel
ruris l. I Georg. vers. 97:
Et qui proscisso quae suscitat aequore terga—Rursus in obliquum verso perrumpit aratro.
159.
Absolvi, definiri, demonstrari. Solinus cap. II, al. 8:
Bocchus absolvit Gallorum veterum propaginem umbros esse. Barnabas Brissonius ex leg. 59, § 1, de manum. testam. observat,
absolvere esse verbum juris pro satisfacere quaestioni propositae. Verba Digest. loc. cit. sunt:
Videtur absolvisse et id, de quo quaeritur.
160.
Mox pro
paulo ante rarum est. Columella l. III, c. 20:
De altero, quod mox proposueram, nihil dubito.
162.
Discluditis, excluditis. Macrobius l. VI Saturn. cap. 4 affirmat, verbum hoc
discludo ferire
0228D aures, ut novum: sed illud in Virgilio tuetur auctoritate Lucretii. Adde Caesarem, Ciceronem, alios. Forcellinus incaute
Macrobio affingit, quod in verbum discludo novum esse asseruerit.
169.
Secreto cordis, ut alibi in plurali,
Cordis secreta.
170.
Furta, concubitus illiciti apud poetas passim. Prudentius hymn. 10 Perist. vers. 183:
Incesta fervent, furta moechorum calent.
171.
Fallax error hominum pro testibus, falsa testimonia, ut loquitur Matthaeus.
254 Quam manifesta vigent de vobis dicta prophetae!
((145)) Me populus summis labiis sublimat honore,
Sed diversa procul cordis secreta pererrant.
Accipite ergo omnes, auresque advertite cordis:
Non illata homini, fuerint quaecumque, pudendis
Sordibus aspergent, vitaeve, animove sedebunt:
((150)) Erumpunt hominum sed quae penetralibus oris,
Internam misere maculabunt edita mentem.
Discipuli Christo memorant, quod verba loquentis
Occulto carpant Scribarum pectora nisu.
Ille dehinc: Genitor plantarum semina noster,
((155)) Quae non ipse sui consevit in aequore ruris,
Abjiciet penitus radicibus eruta longe.
0227B Caecus forte ducem caecum si nactus oberret,
0228A 255 Decidet in foveam, pariter demersus uterque.
Tunc petit absolvi Petrus, quid quaestio vellet,
((160)) Ipse Pharisaeis quam mox, scribisque dedisset.
Tum sator aeternae respondit talia vitae:
Vos etiam duro discluditis omnia corde
Jussa, nec admittit mentis dubitatio lucem?
Nam quaecumque hominum veniunt extrinsecus ori,
((165)) In ventrem cedunt, animoque incognita currunt.
Quae vero interno concepta e pectore promunt
Ora hominum, mentem possunt aspergine labis
Polluere, immundoque hominem maculare piaclo.
Secreto cordis promuntur noxia vitae
((170)) Consilia, et caedes, et furta nefanda tororum,
0228B Et fraudes, fallaxque hominum pro testibus error,
0229A
0229B
172. Reg., Rom., cum pluribus editis,
Et rapidae coelum pulsans insania vocis. Ott. a pr. m.,
Et rabida coelum pulsans insania voce, a sec. m.,
Et rabidae coelum pulsans insania vocis, quod Ald., Bas., Torn., Poelm. pro d. s. exprimunt. In Evangelio
blasphemiae dicuntur, quae hoc versu explicantur: itaque
rabidae vocis aptius videtur, quam
rapidae vocis.
173. Fabr.,
maculent: corrige,
maculant.
174. Reg., Ottobon. scribunt,
Inlotis. Daventr., mendose,
palluit pro
polluit.
177. Aldus edidit cum plerisque
Sidonem, Tyrumque petit, in Erratis vero emendavit
Sidonemque, Tyrumque petit, quod secutus est Omeisius, plaudente Gallandio. Haec lectio confirmatur nostro codice Reg., ubi scribitur
Sydonemque. Revera sic melius metro consulitur: nam prima in
Tyrus corripitur ab Avieno, Prisciano, et Prudentio v. 496 Hamart.:
Non illum regina Tyri. Posset sustineri lectio, quae communior est,
Sidonem, Tyrumque petit: nam in hujusmodi nominibus propriis diverso
0229C intervallo quantitatis efferendis neque Juvencus, neque alii poetae Christiani, immo neque alii profani Christianorum poetarum
aequales, nimium religiosi fuerunt. Sed hoc loco Juvencus videtur corripere voluisse primam in
Tyrum: alioquin dixisset
Tyrum, Sidonemque petit, secutus ordinem Evangelistae:
Secessit in partes Tyri, et Sidonis. Rom., Ald., Bas.,
tum femina; alii,
cum femina.
179. Rom.,
Solvitur: retine, cum aliis,
Volvitur, nisi forte intelligatur,
fusis crinibus, et precibus solvitur, ut h. l. v. 354,
Fletuque solutus, etc. Rom., Reg., Ottob.,
desinit, quod editum est a Fabricio. Pleraeque editiones,
deserit.
181. Ott.,
Resipire; supra, pro d. s.,
resipisse. In Rom. etiam puto fuisse, a pr. m.,
resipire. Communis
0230B scriptura est
resipisse, magisque probanda.
Resipio et
resipisco interdum significant
ad priorem mentis statum redire: sed
resipio hoc sensu fere in praeteritis adhibetur, in aliis temporibus frequentius adhibetur
resipisco. Vide not. ad vers. 72 l. II:
Insanum vero juvenem postquam resipisse.
184. Rom.,
Corrigere, quas, repugnante metro. Ott.,
quos; pro d. s.,
quas: sensus
quas postulat.
185. Ott.,
tum Jesus talia fatur: rasura indicat, ita fuisse in Reg., a pr. III. Editi cum Rom.,
tum talia fatur Iesus, quod tenendum est. Etsi enim scriptura Ottob. sustineri possit, tamen ea stylum Juvenci non redolet, cum Juvencus nomen
Jesus trisyllabum semper faciat.
186. Rom.,
panes pro
panem. Ald., Bas.,
detrahit: plerique,
detrahet.
187. Reg.,
Et canibus jaciat: melius Rom., Ald., Bas.,
Ut canibus jaciat. Lectio Ott. cum aliis editis recte procedit,
Et canibus jaciet.
189. Ott., Poelm., in textu, Torn., Hadam.,
0230C
Decidet, et nihilo dominorum coena gravatur. Ald., Bas.,
Decidit, atque nihil dominorum coena gravatur. Poelm., pro d. s.,
Decidit, et nihilo dominorum coena gravetur: sic Rom., sed
gravatur. Reg.:
Decidit, et nihil dominorum coena gravator, supra
gravatur. Reuschius
Decidit, et nihilo dominorum coena gravatur hoc sensu: Catellis portiones de mensis projiciuntur, nec sumptus ideo major est impendendus, neque dapidus mensa magis oneranda.
Non tamen improbat Badii lectionem:
Decidat, atque mihi dominorum coena gravetur. Quasi dicat mulier: Canis instar micas de mensis dominorum decidentes colligere gestio.
192. Reg.,
verbis coelestibus edit, quod editum exstat in Torn. Reliqui,
verbis, et voce locutus.
0229C
172. Pulchra descriptio blasphemiae. De verbo
pulsans confer not. ad v. 142 hujus libri.
176. Caput VII.
Filiam mulieris Syrophaenisae a daemonio curatam. Matthaei XV, 21 seqq.; Marc. VII, 25.
0229D 177.
Fusis crinibus, et precibus: venuste duo haec diversa eidem verbo applicantur. Ovidius II Her. v. 25:
Demophoon, ventis et verba et vela dedisti, —Vela queror reditu, verba carere fide.
178.
Causata, in causam afferens.
Causor est afferre tamquam causam; quod accidere potest, sive vera sit causa, sive falsa.
Natam jacentem, aegrotantem: nam
jacere hac significatione saepe usurpat Juvencus. Morbus autem puellae erat, quod a daemonio tenebatur, seu vexabatur, ut ait Evangelista,
et postea explicat Juvencus. Quaedam interdum addit Juvencus, quae similia vero sunt, sed ab Evangelistis non clare enarrantur.
179.
Volvitur, prosternitur humi, aut agitatur.
0230C Matthaeus solum ait:
A finibus illis egressa, clamavit dicens, etc. Postea:
Discipuli ejus rogabant eum, dicentes: Dimitte eam, quia clamat post nos.
183.
Bidentes: sic Juvencus alibi, sic alii oves appellant.
0230D 184.
Cogere: verbum proprium pastorum congregantium oves dispersas. Virgilius, eccl. III, vers. 20:
Tityre, coge pecus: et vers, 98:
Cogite oves, pueri. Juvencus simili modo idem vocabulum saepe adhibet.
187. In sacro codice est
mittere canibus. Significantius est
jacere panem canibus, nempe projicere, et quasi jacturam facere. Tertullianus, l. de Praescript., cap. 8:
Nondum canibus jactabat panem filiorum. Apuleius, 7 Metam., post med.:
Intestina canibus nostris jacta. Phaedrus, libr. III, fab. 7:
De mensa sua—Dat ossa dominus, frusta jacta familia. Sic jactare pecuniam, opes, pro effundere.
191. Supra, vers. 119:
Validum fidei robur.
256 Et rabidae coelum pulsans insania vocis.
Haec sunt, quae maculant hominem, quae sordibus implent.
Illotis autem manibus non polluit umquam
((175)) Corporis arbitrio terrenum sumere victum.
Haec ubi dicta dedit, pulcherrima rura Syrorum
Sidonemque, Tyrumque petit: cum femina fusis
Crinibus, et precibus, natam causata jacentem,
Volvitur, et tacitum non desinit anxia Christum
((180)) 257 Orare, ut mentem vexatam daemone saevo
0230A Redderet, et miserae tandem resipisse liceret:
Tunc etiam precibus sectantum discipulorum
Respondit, proprias genitoris malle bidentes
Cogere, quas vanus late disperserat error.
((185)) Crebrius instanti tum talia fatur Iesus:
Natis quisque suis panem non detrahet umquam,
Et canibus jaciet. Tum talia femina fatur:
Micarum saltem canibus sua portio mensae
Decidit, et nihilo dominorum coena gravatur.
((190)) 258 Tum Dominus loquitur: Veniant tibi digna salutis
Praemia, quae fidei meruerunt robora tantae.
Talia Salvator verbis, et voce locutus,
0231A
0231A
193. Reg., Ott.,
decusso daemone, quod magis placet quam
discusso in Rom. et editis. Sic Prudentius, praef. libr. I contra Symm. vers. 37:
Excussumque procul decutit aspidem. Eodem verbo utuntur antiquiores Livius, Propertius, Ovidius, Plinius.
0231B Reuschius edidit
discluso; quod Omeisio placebat, quia hoc verbo saepius utitur Juvencus. Vide l. II, vers 65.
194. Reg.,
secunda; et glossa,
prospera. At metrum postulat
foecunda, quod congruentius etiam sensui est.
195. Reg.,
Galileae repedat Salvator: Ott.,
Galileas repedat Servator. Alii etiam variant in
Salvator et
Servator.
196. Ald., Bas., Reusch.,
consedit in arce, quod opinor etiam fuisse a pr. m. in Reg. Contra in Rom., a pr. m., est
conscendit in arce; a sec. m.,
consedit in arce. Plerique,
conscendit in arcem. Matthaeus ait:
Et ascendens in montem, sedebat ibi.
198. Mss. nostri,
et crurum debile vulgus: ex editis partim sic, partim
et vulgus debile crura, quod amplexus et Reuschius cum Koenigio. Mihi a Juvenci manu videtur esse
et crurum debile vulgus eo modo, quo dicitur,
Integer vitae, scelerisque purus, et alia
0231C sunt similia adjectiva, quae genitivo gaudent praesertim apud poetas. Fabricius id etiam secutus est ex mss. Mersburgico
et Gandavensi, ut testatur in comment. verbo
Debilis.
199. Rom., Hadam., Poelm., in textu,
alios. Reg., Ott., Ald., Bas.,
alii, scilicet alii trahebant elingues. Sic infra, vers. 267:
Jeremiam dixere alii, pars esse prophetam.
200. Reg.,
acerbos: alii,
amaros.
201. Reg.,
mirando, sed fortasse fuit
venerando.
204. Ott.,
Discipulos Christus agens; supra,
Discipulos tunc Christus agens: ita enim lex metri postulat, satisque id sententiae convenit. Vide vers. 420 h. l.
0232B 205. Reg.,
Secreto alloquitur. Editi cum aliis ms.,
Secrete alloquitur. Latinum utrumque est, sed magis
secreto, quam
secrete, quod a Tertulliano, aliisque sequioris aevi adhibetur.
Secreto a melioribus scriptoribus usurpatur.
206. Rom.,
remeantia lumina: lege
remeant jam lumina.
207. Reg., a pr. m.,
sumant; a sec. m. recte
sumunt.
213. Reg, Ott.,
discerpere: Rom. cum editis,
decerpere. Huic loco magis consentaneum est
discerpere, hoc est, in diversas partes carpere: nam
decerpo proprie significat carpendo detrahere, ut poma ex arbore decerpuntur.
214. Reg.,
curam: quod sustineri potest, si suppleatur
coepit, quod vers. praecedenti ad
discerpere supplebat Gallandius. Reg., Ottob., Rom.,
dedere plebi. Editi,
tradere plebi. In omnibus mss. et editis invenio
mensatim; et in Rom., ex mundo,
mensantim
0232C factum
mensatim. Posset conjici
per mensas: sed retinendum est
mensatim, a Forcellino inter verba Latina Juvenci nostri auctoritate collocatum. Plura similia sunt adverbia, ut
vicatim, ostiatim, tributim, properatim.
216. Nonnulli scribunt
Ad saciem: plerique,
Ad satiem. Vetus editio apud Omeisium,
Ad faciem, quod mendosum est.
0231C
195. Caput VIII.
Secus mare Galilaeae caecos, claudos, mutos sanatos, septemque panibus ac paucis piscibus quatuor hominum millia saturata. Matth. XV, 30 seqq.; Marc. VIII, 1 seq.
199.
Vocabula, nomina. Virgilius, l. 7, vers 337.
203. Tacitus conjungit etiam
laudes, et
grates, ut l. I Annal. cap. 69:
laudes et grates alicui habere; et l. XII Annal. cap. 37:
Laudibus gratibusque venerari aliquem. Novum certe videtur
celebrare grates alicui, sed
laudes gratesque celebrare conjunctim facilius defendi poterit. Latini usitatius dicunt
celebrare aliquem laudibus.
0231D 204.
Cogens, ea significatione quae exposita est ad vers. 184
205.
Multa est, magna est. Vide not. ad Dracont. vers. 63 l. II.
207.
Sibi superfluum est, sed elegantiae causa additur.
209.
Viantes: confer not. ad l. I, vers. 161.
211. Verba Matthaei sunt:
Et ait illis Jesus: Quot panes habetis? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos. Juvencus interpretatur, septem sibi esse panes, et pisciculos paucos a se praeparatos ad alimenta
0232C proxima, qui etiam sibi, vel suis proximis alimentis pauci erant. Sic accipit Reuschius, qui
sibi significanter additum ait. Saltem Juvencus innuit, septem illos panes, et paucos pisciculos ab Apostolis fuisse comportatos,
ut alerentur. Nonnulli enim putant, eos panes et pisces apud aliquem e turba fuisse venales.
212.
Terrae per terga. Vide not. ad l. I, vers. 671.
Cubare, more veterum, qui discumbentes cibum sumebant.
213. Textus Matthaei sic refert:
Fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo. Juvencus
0232D haec omnia distincte exponit. Christus curat propriis discerpere manibus, et dedere mensatim cunctae plebi per discipulos,
qui ponunt epulas. Potest etiam intelligi,
dedere positum esse pro
dedi, hoc est, dari, vel tradi. Schoettgenius exponit
curat discerpere, h. e., discerpit. Reuschius ita, vel per enallagen
discerpere, h. e.,
discerpebat.
215.
Ponunt, verbum in conviviis usitatum, ut dictum ad vers. 80 h. l. De verbo
repletur dictum pariter ad vers. 88 h. l.
216.
Ad satiem confer vers. 673 l. I.
Virginis et mentem, decusso daemone, virtus
Complexam implevit donis foecunda salutis.
((195)) Inde Galilaeas repedat Servator in oras,
Praecelsique procul montis conscendit in arcem.
Haud mora, conveniunt populi, secumque trahebant
Pars captos oculis, et crurum debile vulgus,
Elinguesque alii, morbique vocabula mille.
((200)) Omnibus ille tamen languores dempsit amaros,
Viribus et validis venerando munere donat.
Tum populi pariter miracula tanta frequentant,
259 Aeternoque Patri laudes, gratesque celebrant.
0232A Discipulos Christus cogens in vertice montis,
((205)) Secreto alloquitur: Plebis miseratio multa est;
Tertia nam terris remeant jam lumina solis,
Ex quo nulla sibi sumunt alimenta ciborum.
Jejunam nolim tantam dimittere plebem,
Ne labor afficiat populos per longa viantes.
((210)) Discipuli Christo ostendunt septem sibi panes
Esse, et pisciculos alimenta ad proxima paucos.
Tum populum jussit terrae per terga cubare,
Quodque fuit, totum propriis discerpere palmis,
260 Et cunctae curat mensatim dedere plebi.
((215)) Discipuli ponunt epulas, populusque repletur
Ad satiem dapibus: relegunt mox fragmina panis
0233A
0233B
217. Ott. scribit,
comulato; supra factum
cumulato.
218. Reg.,
plebe; Ott.,
plebi; Rom. cum plerisque editis,
plebis. Fabricius edidit
plebe: vel id, vel
plebi in auferendi casu retinendum est. Non enim placet quod Reuschius exponit
ex omni scilicet regione,
fuerant, aderant. In Torn. mendum est
fuerat, pro
fuerant.
220. Reg., Rom., Torn., Ald.,
Magedarum. Hadam., Poelm.,
Mageddarum. Ott.,
Magidarum, Bas.,
Magedorum. Praestat legere
Magedarum, quia in Vulgata et in plerisque versionibus antiquis
Magedan hic locus appellatur.
224. Rom., Ald., Bas.,
Connexum: vix dubium
0234B quin legendum sit
Convexum. Hinc
convexa coeli; qua de re vide not. ad Dracont. libr. I, vers. 136.
225. Reg., a sec. m., et, ut videtur, Ott.,
procedet. Editi cum Rom.,
procedit.
227. Reg.,
solis ubi tristia, non male, producta ultima in
solis ratione caesurae.
229. Ott.,
fragosa: lege
fragosam.
233. Alii,
suis, sine interrogatione.
241. Ott.,
Illud Pharisei: alii,
Illa Pharisaei, quod melius est, ut vers. 221:
Ecce Pharisaei.
243. Reg.,
tacitam volvit cunctatio mentem: Ott.,
tacita volvit cunctatio mentes: Rom. cum editis,
tacitas volvit cunctatio mentes. Pro
cunctatio alii scribunt
conctatio, alii
contatio.
0233B
219. Moris erat feminas et pueros non numerare. Hieronymus, ad h. l.:
Mulieres autem, et parvuli, sexus fragilis, et aetas minor numero indigni sunt. Unde et in Numerorum libro quoties sacerdotes,
atque Levitae, et exercitus, vel turbae pugnantium describuntur,
0233C
servi, et mulieres, et parvuli, et vulgus ignobile absque numero praetermittitur.
220. Caput IX.
De signo Jonae prophetae. Matth. XVI, 1 seqq.; Marc. VIII, 11; Luc. XII, 54.
221.
Sadducaei: producitur prima, quae corripitur l. IV, vers. 14, apud aliquos.
224.
Convexum coelum, nox humida. Epitheton utrumque aptum, et ex Virgilio desumptum.
Convexum est rotundum, aliis cavum. Advertendum est, versum secundum, et tertium Matthaei, quos Juvencus exponit a versu
Convexum ad vers.
Fallaces, deesse in aliquibus exemplaribus. Immo Hieronymus in comment. ad hunc locum, relatis quatuor primis versibus cap. XVI Matthaei,
subdit:
Hoc in plerisque codicibus non habetur, sensusque manifestus est, quod ex elementorum ordine atque constantia possint et sereni,
et pluviae dies praenosci.
Ea autem legebat Hilarius in h. l.:
Multa eos de natura coeli conjicere solere respondit, cum rubicundo aut ortu, aut vespere, serenum nimbosumve pronuntient.
0233D 225.
Astrifer, verbum Statii, Martialis;
astriger, Statii, Claudiani, Solini.
Procedit vesper olympo, ex Virgilio eclog. 6, vers. ultim:
Et invito processit vesper olympo.
226.
Ventura luce: Auctor Moreti, vers. 4:
Tristia venturae metuens jejunia lucis. Serenum pro serenitate. Vide not. ad Dracont. l. I, vers. 586.
227.
Tristia, etc. Matthaeus ait:
Rutilat enim triste coelum.
229.
Fragosam, fragoris, strepitusque plenam, vel etiam perniciosam agricolis, nautisque. Koenigius vocem raram esse ait: sed praeter Valerium
Flaccum, et Quintilianum, quos allegat, ea utuntur Virgilius,
0234B Claudianus, Ovidius, Gratius, et alii veteres.
231. Facies tribuitur coelo, mari et monti, aliisque rebus inanimis.
234.
Profundo, substantive. Dracontius, l. I, vers. 151:
Eruitur tellus vasto demersa profundo.
0234C 235. Nomine
belluae intelligitur balaena, ut exposui in not. ad Dracontium, l. II, vers. 159:
Horrida monstra natent, et bellua gestiat ingens.
238. Quaeritur cur Juvencus vocet
arva Philipporum, cum Matthaeus in singulari proferat cap. XVI, vers. 13:
Venit autem Jesus in partes Caesaraeae Philippi. Et Marcus, VIII, 27:
Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesaraeae Philippi. Hanc urbem prope Jordanis fontes Philippus tetrarcha vel condidit, vel ornavit, et a Tiberii Caesaris nomine
Caesaraeam vocavit. Postea Juvencus sic eamdem civitatem memorat vers. 258:
Clara Philippaeo quae pollent nomine rura. Hoc loco plurale
Philipporum pro singulari
Philippi posuit, nisi malis emendare
Arva Philippaea, sociisque. Solemne erat poetis hujus temporis vocalem brevem producere ratione solius caesurae: quod magis nunc in ipsis deprehenderetur,
nisi librarii audaces, hujus consuetudinis ignari, plures versus corrupissent.
239.
Vobis, a vobis: quod familiare est Juvenco.
0234D 242. Audiamus evangelistam Matthaeum:
Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum.
At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. In ms. Corb. 1:
At illi cogitabant intra se dicentes: Ideo hoc dicit, quia panes non attulimus. Evangeliarium vetus Tridentinum:
Tunc reputabant apud se dicentes: Quia panes non emimus. Juvencus, ut explicet fermenti Pharisaeorum nomine discipulos intellexisse panem, quem exhibebant, aut fortasse vendebant
Pharisaei, addit,
Illa . . . admiscent escis, falluntque in nomine panis. Idem est autem
in nomine panis ac
in pane. Badius reponit: Diceret
sub nomine, nisi versus vetaret. Sed Juvencus promiscue usurpat
in pro
sub, et
sub pro
in.
Et sportas referunt cumulato pondere septem.
Quattuor ex omni fuerant tum millia plebe,
Nec numero quisquam matres, puerosque notavit.
((220)) Inde Magedarum navi transcurrit in oras.
Ecce Pharisaei, Sadducaeique dolosi
Poscere tentantes instant coelestia signa.
Sed Christus, cernens fallacia pectora, fatur:
Convexum quoties claudit nox humida coelum,
((225)) 261 Si ruber astrifero procedit vesper olympo,
Dicitis: Adveniet ventura luce serenum.
Jamque sub exortu solis si tristia rubro
Nubila miscentur confusa luce colori,
Dicitis, agricolis, nautisque venire fragosam
((230))
0234A Ventorum rabiem, tempestatumque furores.
Fallaces, nostis faciem discernere coeli,
Saeclorum vero nescitis tempora signis
Explorare suis? Sed vobis signa dabuntur,
Quae maris immenso quondam venere profundo,
((235)) Bellua cum tenuit ventris sub carcere vatem.
Haec ait, et propere puppis retinacula solvens,
Trans freta contendit rapido comprendere cursu
262 Arva Philipporum, sociisque haec talia fatur:
Sollicite vobis vitentur noxia farra,
((240)) Fermentumque ferox vestris avertite mensis.
Illa Pharisaei, Sadducaeique dolosi
Admiscent escis, falluntque in nomine panis.
Cur vobis tacitas volvit cunctatio mentes?
0235A
0235A
244. Reg., Ottob., Rom.,
Pro qua; et glossa Reg.,
pro qua cunctatione. Sic etiam Hadam. edidit. Ald., Daventr.,
Pro quo. Fabr., Poelm.,
Proh quam parva. Pro
torpente, mendose, Ott.
torpenti. Idem Ott. scribit
fatescit, pro
fatiscit. In Rom.,
facessit; error
0235B videtur pro
fatescit, vel
fatiscit.
245. Reg., Rom., Torn.,
adversi. Ott. cum Ald., Hadam., Poelm., Daventr.,
aversi. Reuschius,
aversi, sed eumdem sensum agnoscit in
adversi. Mente, ac cogitatione aversi, adversi, vel alieni erant a navigio. Quod si cum Parisina distinguatur
aversi, navi, tunc quidem
navi tollere panes erit
panes in navem inferre. Badius interpretabatur
adversi navi, appliciti ad navem: Schoettgenius
adversi, ad vos invicem. Matthaeus ait:
At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. Potest explicari
Dicitis adversi, hoc est, Dicitis adversis animis.
248. Mss. nostri Reg., Rom., Ottob.,
Quod panes quinque plebis mihi millia quinque. Haec est genuina lectio, producta ultima in
quinque vel ratione caesurae, vel potius quia muta et liquida in dictione proxime sequenti vim habent producendi, aut communem efficiendi
vocalem brevem dictionis praecedentis. Id non intelligentes librarii alii aliter mutarunt. Poelm.,
0235C in textu, Torn., Hadam., Fabr.,
Quod panes quini plebis mihi millia quinque. Poelm., pro d. s., Ald., Daventr., Bas.:
Panes quinque mihi plebis quod millia quinque.
0236A 249. Rom., Ottob., et, a pr. m., Reg.,
Implerent: editi,
Implerint. Sensui congruentius est
Implerint.
252. Rom.
Quod facile implerent quinque sportasque referri. Vera lectio est
septem, non
quinque: mentio enim nunc fit de septem panibus, qui in quatuor
0236B millia hominum suffecerunt.
Implerint etiam hoc loco retinendum cum plerisque.
253. Rom.,
completa: emenda
completas.
254. Rom.,
caveri; Reg., Ott.,
cavere; editi,
cavenda.
257. Reg., Ott.,
perventum liquidi, Rom. cum editis,
perventum est liquidi.
258. Reg., Ott., a pr. m., Rom.,
quae: videlicet perventum est
rura pro
ad rura. Vide l. I, vers. 291, et h. l. vers. 381. Ex editis Ald., Bas., Daventr.,
quo; Hadam., Fabr., Poelm.,
qua, quod etiam in Ott., a sec. m., exstat, et Badius explicat
qua parte. Idem Ott.,
pallent, quod mendum recte emendatum ibi est per
pollent.
259. Torn., minus bene,
consilium, pro
concilium.
260. Rom.,
quem discipulorum fama putarent: reliqui,
quem se populorum fama putaret, quod probum est.
0236C 261. Torn., male,
Respondens. Reg. et Ott.,
Respondent multi; et glossa Reg.,
multi—discipulorum. Sed aptius huic loco est
multas cum Rom. et editis. In Ott. ex
plebes recte factum
plebis.
0235C
246.
Vacuum fuerit, vacaverit. Tacitus, II Hist., c. 38:
Subacto orbe, et aemulis urbibus, regibusve excisis, securas opes concupiscere vacuum fuit. Sallustius, apud Gellium, l. IX, c. 12:
Postquam, remoto metu Punico, simultates exercere vacuum fuit. Martianus Capella, libr. I:
At praescire deis vacuum fuit. Elegantia non protrita, ait Koenigius.
247. De fermento, seu pane Pharisaeorum, dicebant intra se discipuli: Locutus est Dominus, quia panes nondum attulimus, ut
scilicet cum eos ememus, caveamus ab insidiis Pharisaeorum. Jesus vero eos reprehendit, quod animum in panes intenderent,
0235D ut neque verba ejus intelligerent, neque meminissent, paulo ante quinque panes millia quinque plebis implevisse, etc. Non
ergo de panibus tantopere solliciti esse debebant.
249.
Cophinus, vas magnum vimineum, videtur in magno usu fuisse apud Judaeos, de quibus Juvenalis, sat. 3, vers. 14:
Quorum cophinus, fenumque supellex; et sat. 6, vers. 542:
Cophino fenoque relicto. Omeisius advertit, in priori miraculo, a Matthaeo et Marco
cophinos nominari, in hoc secundo
sportas.
253.
Compleo cum genitivo. Vide lect. var., ad vers. 90 h. l. Usi hoc verbo sunt cum genitivo Cicero et Lucretius.
254. Matthaeus, loc. cit.:
Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum?
0236C 255.
Secuti, assecuti: verbum simplex pro composito.
257. Caput X.
Petrum post confessionem, quia Christus Dei esset Filius, beatum appellat Jesus. Hinc dicto, ne vellet sua membra cruciatibus
affici, dure increpat, dicens, Vade retro, Satana.
Matth. XVI, 13 seqq.; Marc. VIII, 27; Luc. IX, 18; Joann. VI, 69. Ut alibi saepe dicit
terrae per terga, sic nunc
per terga profundi, sive maris. Confer comment. ad Prudentium, praefat. libr. II, contra Symmach., vers. 43:
Tergum per tumidum freti. Intelligit autem Juvencus Christum ad regionem Caesaraeae Philippi pervenisse per Jordanem et lacum Semechon, et idiotismo
proprio
0236D Hebraeorum mare, sive profundum, vocat quamlibet paulo majorem collectionem aquarum.
262. Cur Juvencus ait,
Crebrius audisse . . . quod esset Joannes Baptista? Matthaeus ait:
At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, etc. Verum in nonnullis exemplaribus versionis Italae legitur:
At illi dixerunt: Joannem Baptistam, alii autem Eliam, etc. Evangeliarium Tridentinum:
Illi autem dixerunt: Joannem Baptistam, alii Eliam, etc. Simili modo id efferunt Marcus et Lucas, qui propterea videntur significare, communiorem hanc invaluisse opinionem,
Christum esse Joannem Baptistam. Vigebat quippe apud Judaeos doctrina de metempsychosi.
Firmare hic positum est pro affirmare: verbum simplex pro composito, ut
verto pro
everto. Eamdem significationem verbo
firmo tribuunt Hirtius, Palladius, Tacitus, ut alios omittam.
Proh! quam parva fides, sensu torpente, fatiscit!
((245)) Dicitis adversi, navi quod tollere panes
263 Non fuerit vobis vacuum, farrisque cavendas
Insidias jubeam: meminisse et scire putabam,
Quod panes quinque plebis mihi millia quinque
Implerint dapibus, cophinisque superflua tantis
((250)) Fragmenta ad cumulum fuerint collecta ciborum
Quattuor et rursum coenantum millia panes
Quod facile implerint septem, sportasque referri
0236A Vidistis rursus completas relliquiarum.
264 Sed moneo istorum semper fermenta cavere.
((255)) Discipuli tandem, vitalia verba secuti,
Doctrinam cernunt fermenti nomine dictam.
Inde ubi perventum liquidi per terga profundi
Clara, Philippaeo quae pollent nomine, rura,
Cogit concilium sectantum discipulorum,
((260)) Et quaerit quem se populorum fama putaret.
Respondent, multas plebis tunc esse loquelas:
Crebrius audisse, et multos firmare, quod esset
0237A
0237B
264. Ald., Bas.,
Pars trepidat memori servans oracula mente. Mss. nostri cum Hadam., Poelm. et aliis,
Pars memorat volucris famae sibi cognita verba. Torn. utrumque versum conjunxit, prius
Pars memorat, tum
Pars trepidat. Badius omisit
Pars memorat, plaudentibus Omeisio et Schoettgenio. Reuschius utrumque versum Juvenci esse arbitratur.
265. In Rom.
verum, mendum pro
iterum: id enim a metro exigitur. Reg., Ott.,
praepete curru, quod placet. Editi cum Rom.,
praepete cursu.
268. Ott.,
Jeremiam dixere alii apparuisse prophetam. Reg., Rom., cum editis,
Jeremiam dixere alii: pars esse prophetam. Posset sustineri scriptura Ott., contractis in
apparuisse tertia et quarta vocali per synaeresin. Verum lectio communis comprobatur Matth. XVI, 14:
At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
269. In Aldo
Tu Christus error est, in Basileensi etiam editione exscriptus, quem tamen ipse Aldus in
0237C Erratis jam emendaverat. Reg,
cunctos affatus: alii,
cunctis arridens.
273. Mss.,
respondit, cum pluribus editis. Hadam, Poelm.,
respondet. In Reg.
forte bene correctum est per
forti.
0238B 276. Ott.,
poterint; fortasse librarius voluit
poterunt, quod non male esset pro
poterit.
279. Reg.,
Hac mole, apte correctum per
Hacin mole.
281. Omeisius rejicit
inferni, quia
infernum substantive pro carcere damnatorum minus recte dicitur. Fabricius et Sabatierius ediderunt
Inferni: quod vocabulum substantive reperitur in Latinae veteris versionis mss. Corb. 2, et Germ. 2, et apud Hilarium in hunc locum.
Observandum ex Cellario verbo
infernus, tutius esse
infernum substantive neutro more, quam
infernus masculino, quamvis hoc etiam Christiani veteres passim usi fuerint.
282. Reg., Rom.,
robur habebit, sed in Rom. fuit
robor a pr. m. Reliqui,
robore habebit. Probabilis est lectio
robur habebit, si ita interpungas,
Infernis domus haec non exsuperabile portis—Claustrum, perpetuo munitum robur, habebit.
283. Ald.,
permittere pro
committere.
284. Ott.,
relinquis: melius Reg. cum multis editis
0238C
relinques. Rom. cum Ald.,
quae nexa manebunt.
285. Ott.
coeli: lege
coelo cum Reg., Rom., Daventr., Ald., aut
coelis cum Hadam., Poelm., Fabr. In Rom.,
nudata; erratum est pro
nodata.
286. Reg.,
at: alii mss. et editi,
et.
287. Ott.
coelesti sede; caeteri
coeli sub sede.
0237C
263.
Lavit aliquando est in praesenti a
lavo, lavis, et tunc corripitur prima, aliquando in praeterito perfecto a
lavo, lavas, vel etiam a
lavo, lavis, et tunc producitur. Exempla utrinque obvia sunt.
266.
Simulata, assimulata. Vide not. ad l. II vers. 548, et l. I vers. 394.
267.
Vis flammae pro flamma. Vide not. ad l. I vers. 478, et Gifan. Indic. Lucret. verbo
Vis morbi.
269.
Arridens, placidum vultum ostendens. Christum aliquando risisse non legitur, ait Koenigius. Sed neque ex Juvenco colligitur risisse.
271.
Stabilis Petrus: innuit catholicam expositionem
0237D verborum Domini:
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, ut super Petrum aedificata Ecclesia esse intelligatur. Evangeliarium Tridentinum apertius:
Tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam. Poeta addit
forti Petro, et clarius, cum ad rem ipsam aggreditur:
Tu nomen Petri digna virtute tueris,—Hac in mole mihi, saxique in robore ponam—Semper mansuras aeternis moenibus aedes. Sic etiam libr. I, vers. 458:
Praesolidumque Simon, dignum cognomine Petri. Omelsius exponit:
Super fidem, et confessionem ponam, etc. Juvencus clare ad personam Petri refert. Ex orationibus Ecclesiae ac precibus liturgicis hujus interpretationis
0238C veritatem demonstravi in Comment. ad Prudentium hymn. I Cath., vers. 63. Idem argumentum egregie pertractat eminentissimus
cardinalis Gerdil in Opere
Confutazione di due libelli diretti contro il breve, Super soliditate, etc., quo novatorum cavillos invictis argumentis ac mirabili theologica gravitate refellit, penitusque disjicit.
275. Koenigius docet Rabbinicam hanc esse descriptionem hominis,
Caro et sanguis.
277. Supra vers. 119:
Quae validum fidei gestabant aequora robur. Confer notam.
279.
Robur saxi pro saxo, ut
robur fidei, et libr. I
0238D vers. 478,
Membrorum robora. Confer notam.
282.
Perpetuo robore, quia
portae inferi non praevalebunt adversus eam. Portae roboreae firmae censebantur. Ovidius l. II Amor., el. I:
Carminibus cessere fores: insertaque posti,—Quamvis robur erat, carmine victa sera est.
285.
Nodata, ligata in nodos. Hoc verbo Virgilius, Ovidius, pluresque alii antiqui usi sunt.
287.
Venient soluta, erunt soluta. Locutio poetica Propertio familiaris, ut notat Scaliger l. II, el. 1, vers. 2:
Unde meus veniat mollis in ore liber. Marius Victor Praefat. carm. in Genes.:
Nec tamen arbitrii natura, in utrumque valentis,—Accusanda venit nobis.
Justus Joannes, populus qui flumine lavit.
265 Pars memorat volucris famae sibi cognita verba,
((265)) . Eliam venisse iterum, quem praepete curru
Turbine coelesti quondam simulata quadrigis
Astris inseruit rapidae vis fervida flammae.
Jeremiam dixere alii, pars esse prophetam.
Tum Christus, cunctis arridens pectore blando,
((270)) Conquirit, quae sit sententia discipulorum.
Sed stabilis Petrus: Tu Sancti Filius, inquit,
266 Christus, magnifico terras qui lumine comples.
Tum Dominus forti respondit talia Petro:
Petre, beatus eris: nam talia pandere certe
((275))
0238A Humanus sanguis, vel, terrae portio, corpus
Haud umquam poterit. Genitoris munera sola
Possunt tam validum fidei concedere robur.
Tu nomen Petri digna virtute tueris.
Hac in mole mihi, saxique in robore ponam
((280)) Semper mansuras aeternis moenibus aedes.
Infernis domus haec non exsuperabile portis
Claustrum perpetuo munitum robore habebit:
Coelestisque tibi claves committere regni
Est animus, terrisque tuo quae nexa relinques
((285)) 267 Arbitrio coelo pariter nodata manebunt;
Solverit et rursus tua quae sententia terris,
Haud aliter venient coeli sub sede soluta.
Sed vos discipuli Christum me dicere cunctis
0239A
0239B
289. Ott., Had., Poelm. in textu
quod: plerique
quo. Rom.
digna, corrige
digni.
291. Rom. in textu, Ottob., Hadam., Poelm.,
prona, quod a Reg. et Daventr. indicatur in nexu litterarum. Ald., Bas., Rom., ad marg. pro d. s.,
plena, quod Koenigio magis arridebat. Badius
prona exponit
percita.
293. Non dubium, quin legendum sit
lucifluum, non
luctifluum, quod videtur fuisse a pr. m. in Reg., et ab Hadam. et Poelm. editum est, uti etiam a Reuschio. Sic l. IV. vers. 119:
Testem lucifluo sanctae sermone salutis. Fabricius versum hunc ita depravatum excudit:
Ast ubi sol reddet tertius lucifluum ortum.
296. Rom., Reg. a sec. m., Ald., Poelm.,
perculsus. Ott.,
percussus, quod fortasse fuit in Reg. a pr. m. Mendum videtur in Torn.,
perpulsus. Rom., Ott., Hadam., Poelm.,
corde, quod in Reg. etiam a pr. m.
0239C opinor fuisse. Nunc in Reg. est
corda, et glossa
per corda. Ald., Fabr., Torn., Daventr., Bas.,
corda. Reuschius praetulit
perculsus corda. Ott.,
pavore, et pro d. s.
dolore, quod reliqui nobis exhibent.
298. Rom.,
nefas est: lege, ne metrum corrumpas,
nec fas est.
300. Mss., cum praestantissimis editionibus,
Christus ad haec: Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon. Sed in Rom. est
inquam in textu, ad marg.,
inquit. Hadam., Poelm.,
Christus ad haec inquit: Procul, o, procul effuge, daemon.
301. Mss. et plerique editi,
Nil divina tibi, sed in Reg.
Non pro
Nil. Ald., Bas.,
Nil divina tuam. Poelm. in textu,
Nil divina tibi, pro d. s.,
Nil tua divinam. Reuschius tuetur
Nil divina tibi: quae syntaxis alibi occurrit apud Juvencum.
0240B 302. Reg., Ott.,
tremescis; Rom. cum aliis,
tremiscis.
303. Rom., Ald., Bas.,
At siquis; alii,
Sed siquis, quod durius est, sed tenendum.
304. Editi,
Abneget hic sese. Mss. nostri Rom., Reg., Ott.,
Abneget ipse sibi. Id teneo, quamvis melius fortasse esset,
Se neget ipse sibi. Matth. cap. XVI in versione Itala ex ms. Colb.:
Siquis vult venire post me, abneget se sibi; sic alii mss. veteres et Patres,
abneget seipsum sibi, abneget semetipsum sibi, neget se sibi. Evangeliarum Tridentinum:
Deneget se sibi. In Juvenco
corpusque, animamque ponitur pro
seipsum, et est accusativus pro verbo
abneget, et participio praesenti
recusans, ut vers. 425 occurrit similis locutio. Vide etiam libr. I, vers. 65, 341; l. II, vers. 238, 752; l. III, vers. 79, 139.
0240C 307. Torn.,
locis: emenda,
lucis.
308. Reg. Rom., Ottob., cum multis editis,
proficient. Hadam., Poelm. in textu,
proficiunt. Poelm. pro d. s., Daventr.,
Commoda sed quid erunt.
309. Ott., Rom., Ald.,
subeant, pro
pariant in Reg. et aliis. Reuchius, si legatur
subeant, exponi vult,
subire faciant possessores suos. Ott., Rom.,
lucis vitaeque perennis: caeteri
vitae lucisque perennis.
310. In Rom. videtur factum
queant ex
queunt; alii omnes,
queunt.
313. Mss. et plures editi,
hominum; in Reg. a pr. m. fuit
hominem, mendose. Hadam., Poelm.,
homini.
314. Ott.,
isthinc pro
isthic. Rom., Reg.,
sub lumine lucis. Ott.,
sub limine lucis, sed a pr. m. fortasse scriptum fuit
sub lumine. Editi,
sub nomine lucis; Fabricius vero,
sub limine lucis. Verba Matthaei XVI, 28, sunt:
Sunt quidam de hic stantibus, qui
non gustabunt mortem, etc.
0241B Itaque vera lectio videtur
sub limine lucis, ut libr. II, vers. 654:
Lucisque vigens ad limina. Et potest id intelligi de fine ipso vitae, ut apud Apuleium libr. XI Metam., post med.:
Transactis vitae temporibus jam in ipso finitae lucis limine constitutos. Matthaei textum alii de exortu Evangelii, alii de gloria ascensionis: item alii de Joanne Evangelista, alii de undecim apostolis
exponunt: nonnulli de Transfiguratione, quae paulo post secuta est.
0239C
292. Textus sacer habet,
Multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum. Ad vers. 39, l. I, observavi sacerdotes a Juvenco vates appellari.
297. Matthaeus:
Absit a te, Domine: non erit tibi
0239D
hoc. Arabica versio:
Absit tibi, Domine, ut fiat tibi hoc: cui accedit Juvencus. Evangeliarium Tridentinum:
Propitius esto, Domine: non erit tibi istud. Praepositio
a plerumque exprimitur, ut
absint a tuis membris; sed nonnumquam omittitur, cum insit verbo ipsi
absum.
298.
Nec fas est credere tantum. Virgilius l. III Georg., vers. 391:
Si credere dignum est.
300. Vide Prudentium hymn. 6 Cathem., vers. 137:
Procul, o, procul vagantum, etc.
303. Caput XI.
Debere unumquemque tollere crucem suam, et sequi Dominum. Item non morituros
0240C
quosdam, donec videant Filium hominis. Matth. XVI, 24 seqq.; Marc. VIII, 39; Luc. IX, 23, etc.
305.
Propriam, suam, ut veteres frequentius dicebant. Nam
proprius est pertinens ad aliquem solum, peculiaris. Sextus Rufus, Ammianus Marcellinus,
0240D aliique ejusdem temporis
proprium pro
suo usurparunt, poetae etiam boni, Horatius, Lucretius, Ovidius.
310. Matthaeus:
Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?
311.
Sub nomine pro
in nomine.
312.
Fremo, et
fremitus in plausu et laetitia nonnumquam usurpantur. Virgilius l VIII, vers. 717:
Laetitia, ludisque viae, plausuque fremebant; et l. V vers. 148:
Tum plausu, fremituque virum, studiisque faventum—Consonat omne nemus.
Parcite, quo soli cognoscant talia digni.
((290)) Jam lux adveniet properis mihi cursibus instans,
Moenibus in Solymis rabies cum prona furore
Eximios vatum saturabit sanguine nostro.
Ast ubi lucifluum reddet sol tertius ortum,
Consurget radiis pariter redimita salutis
((295)) Vita mihi, cunctisque dabit sua munera terris.
Tum Petrus, magno perculsus corda dolore:
Absint, Christe, tuis, inquit, tam tristia sanctis
268 Monstra procul membris; nec fas est credere tantum,
Nec tibi tam durus poterit contingere casus.
((300))
0239B Christus ad haec: Procul hinc, inquit, procul effuge, daemon,
0240A Nil divina tibi mentem prudentia tangit,
Sed terrena sapis, mollique timore tremiscis.
Sed si quis vestrum vestigia nostra sequetur,
Abneget ipse sibi, corpusque animamque recusans,
((305)) Atque crucem propriam comitatibus addere nostris
Gaudeat, amissam redimet cui gloria vitam.
Nam servata perit terris possessio lucis.
269 Sed quid proficient saecli mortalia lucra,
Si damnum pariant vitae, lucisque perennis?
((310)) Vel quae digna queunt animae commercia poni?
Filius huc hominis veniet sub nomine Patris,
Coelestesque illum fremitu comitante ministri
Stipabunt, reddetque hominum sua debita vitae.
Vera loquor: certos isthic sub limine lucis
((315))
0241A
0241B
317. Plerique
converso: Ott. pro d. s., Fabr.,
convexo, quod ex codice Helmst. magis arrisit Reuschio. In Rom. mendum
connexo indicat etiam
convexo. Vide supra v. 224.
320. Reg., Ott.,
perventum secreti: ut v. 257 h. l.:
Inde ubi perventum liquidi. Rom., cum editis,
perventum secreti est. In Ott. et, ut videtur, in Reg. scriptum fuit
secreti in montis, sed postea deletum
in.
321. In Ottob. a pr. m., nisi fallor, exaratum fuit
facie, a sec. m.,
faciem: quae est vera lectio per Graecismum usitatum.
0241C 322. Rom.,
vestis niveo; reliqui,
vestisque nivis.
324. Ott.,
Moseique; Rom.,
Moysique; alii,
Mosique.
326. Mss. et plerique editi,
An isthic. Torn., Poelm., Hadam.,
Anne isthic, quod fortasse ab aliquo factum, ne
an producatur: posse autem
an, et similia monosyllaba, quae brevia censentur, aliquando produci, ostendi ad libr. II, vers. 517.
327. Reg.,
trino tamen hic tentoria vobis, et glossator indicat
trino apparatu. Ott., Daventr., Ald., Bas., Westh. in textu,
trina tamen hic tentoria vobis, producto scilicet
a in
trina ratione caesurae. Hadam., Poelm., Fabr., Westh., ad marg., Torn.,
trina attamen hic tentoria vobis. Rom.,
tamen hic vobis tentoria trina.
328. Reg.,
frondes, bene correctum per
frondis. In Ott. mendose,
diverso paratu, quod mendum erat
0242B etiam in Reg., sed in hoc emendatum fuit per
diversa paratu. Error quoque videtur esse in Ott.
fronde faciam pro
frondis faciam.
329. In Ottob.,
sub nocte, et in Rom.
receptant corrige per
sub noctem, et
receptent.
331. Reg.,
vestiebat, quod ita fortasse scriptum fuit in Ott. Editi plerique cum Ott. a sec. m., Rom.,
vestibat. Daventr., Poelm. pro d. s.,
condebat. Probum est
vestibat pro
vestiebat. Virgilius:
Tum mihi prima genas vestibat flore juventa.
333. Ald., Bas, Westh. in textu,
Vivens hic meus est. Alii editi, Westh. ad marg. cum mss. nostris,
Unicus hic meus est. Ald., Bas., Poelm. pro d. s., Torn.,
voluptas. Mss. nostri cum aliis editis,
voluntas; et glossa in Reg.,
in quo mihi bene complacui. Etsi
voluptas videatur magis proprium, tamen auctoritatem mss. exemplarium sequamur, praesertim quia ad voluntatem pertinet, quod dicitur,
in
quo mihi bene complacui. In primo hemistichio sine dubio potior est scriptura codicum mss., nam verbum
0242C
Unicus exprimit, quod in Evangelio dicitur,
Hic est Filius meus dilectus, aut
dilectissimus, ut in versione antiqua ex codice Colbert., vel
charissimus ex codice Corb. I. Evangeliarium Tridentinum:
Hic est filius meus dilectissimus, in quo bene sensi.
337. Rom.,
ni; Reg., Ott. cum nonnullis editis,
nisi. Poelm. pro d. s., Ald., Fabr., Bas., Torn.,
quam. Equidem bene Latinam existimo hanc loquendi rationem,
Nec prius audebant, nisi dextera firmasset, etc. Non sunt certe omnino similia, sed tamen non sunt valde dissimilia haec: Caesar libr. I Bell. Gallic., cap. 31:
Non posse ejus imperia diutius sustineri, nisi quid in Caesare sit auxilii. Alii alio modo interpungunt. Horatius lib. I, sat. 5, vers. 79:
Numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici—Villa recepisset.
0241C
316. Caput XII.
Transfigurasse se Jesum in monte. Matth. XVII, 1 seqq.; Marc. IX, 1: Luc. IX, 28.
317.
Lumina bis terna dierum, positum id est pro sex dies.
323.
Assistere, adesse: eodem modo libr. I,
0241D vers. 617:
Et precibus gaudii gaudent assistere turbas.
325. Matthaeus:
Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus hic tria tabernacula, tibi unum,
Moysi unum, et Eliae unum.
Juvencus id amplificat: sed cur ait,
Respice, num nobis potius, etc.? Fortasse interrogative legebat,
Domine, bonum est nos hic esse?
328.
Paratu, apparatu. Val. Flaccus l. II, vers. 652.
Mensaeque paratu—Regifico.
330.
Praefulgidus solius Juvenci auctoritate a Forcellino
0242C inter verba Latina collocatur. Omeisius eam vocem tribuit etiam Julio Firmico. Latini
praefulgens potius dicunt.
331.
Vestibat lumine montem: elegans metaphora. Virgilius l. VI, vers. 640:
Largior hic campos aether et lumine vestit—Purpureo, solemque suum sua sidera
0242D
norunt. Adde Lucretium l. II, vers 142:
Convestire sua perfundens omnia luce.
332. Libr. I, vers. 396:
Tum vox missa Dei longum per inane cucurrit.
333.
Unicus, unigenitus, adeoque impense, et unice dilectus.
336.
Prono, quo proni ceciderant in faciem suam.
338.
Demulcens firmasset pectora: idem accusativus a duplici verbo regitur, ut saepe vidimus.
Inveniam, coeli fulgens cum regna capessam.
Haec ubi dicta dedit, passus, bis terna dierum
Lumina convexo terras transcurrere coelo,
Tum secum jubet abruptum conscendere montem
Petrum, Zebedeique duos per devia natos.
((320)) 270 Inde ubi perventum secreti montis in arcem,
Continuo Christus faciem fulgore corusco
Mutatur, vestisque nivis candore nitescit.
Respiciunt comites, mediumque assistere sanctis
Eliae, Mosique vident. Tum talia Petrus:
((325)) Respice, num nobis potius discedere longe,
0242A An isthic tantae spectacula cernere molis
Conveniat: trina tamen hic tentoria vobis,
Si jubeas, frondis faciam diversa paratu,
Singula sub noctem quae vos aulaea receptent.
((330)) Talia dum loquitur, coelo praefulgida nubes
271 Circumjecta oculis vestibat lumine montem,
Et vox e medio lucis manifesta cucurrit:
Unicus hic meus est Natus, mea sola voluntas;
Hujus justitiam justo comprendite corde.
((335)) Discipuli pavido presserunt corpore terram.
Nec prius e prono vultus sustollere casu
Audebant, sancto Christi nisi dextera tactu
Demulcens blandis firmasset pectora verbis:
0243A
0243A
340. Ott., vetus codex post vers.
Surgite illico exprimit hunc
Nec cuiquam, omisso quovis alio versu: sic etiam edidit Ald., et Bas. Alii inter versum
Surgite et
Nec cuiquam inserunt alium versum, quo haec eadem sententia continetur,
Nec cuiquam praesens pandatur visio vobis. Variant autem mss. codices, et editiones in hoc versu intrudendo. Reg., Rom.,
Horomatis hujus expertes facite cunctos. In Reg. est
0243B glossa:
Horomatis—oraculi, vel visionis; in Rom. scribitur
Horromatis. Versus ita expositus absonus est, et exlex, adeoque Juvenco indignus. Alii ergo alio modo reformarunt. Poelm. pro d. script.,
Oramatisque hujusce expertes reddite cunctos. Torn.,
Horamatis hujus expertes vos reddite cunctos: omitti debet
vos, ut versus constet. Fabricius, Davent., Poelm. in textu, Hadam.,
Gloriae et hujusce expertes vos reddite cunctos. Beda Retract. in Act. Apost. cap. IX, vers. 11 et 12:
Ecce enim orat: et vidit virum Ananiam, sic ait:
In Graeco habetur ita: Et vidit in visu virum, hoc est, ἐν ὁράματι,
quod nomen et Juvencus presbyter in evangelico carmine posuit dicens: Horomatis hujus expertes reddite cunctos. Labbeus De script. eccles. ubi de Juvenco agit, observat hanc lectionem a vulgata versione abesse, scilicet a plerisque vulgatis
editionibus Juvenci, quia imperitus librarius, aut temerarius corrector, eam dictionem
horamatis cum ignoraret, in
gloriam vertere maluit, quam in luto haerere. Schoettgenius
0243C etiam putat Juvencum refinuisse
horamatis verbum ex textu Graeco. Contra Omeisius et Joach. Kuhnius in litteris ad Koenigium datis hanc versum tamquam spurium rejiciunt,
quem in suo codice non exstare affirmat Kuhnius. Quod autem is asserit, editionem Antonii Nebrissensis, quae prima cum enarrationibus
suis dedit Juvencum, e margine in textum hunc versum recepisse, id falsum omnino esse, ostendi in Prolegom. n. 71, cum nulla
quidem exstiterit editio Juvenci cum enarrationibus Nebrissensis. Magnum profecto pondus ex auctoritate Bedae accedit huic
versui
Horomatis hujus expertes reddite cunctos. Nihilominus censeo, eum spurium esse, et ante Bedae tempora in aliquos codices irrepsisse. Cum enim haec vox
horama bonis Latinitatis auctoribus ignota sit, et sequiori aevo apud monachos frequenter
0244A usurpata appareat, aequum est conjicere, aliquem glossatorem versum Juvenci,
Nec cuiquam praesens pandatur visio vobis, ita explicuisse:
Horamatis hujus expertes reddite cunctos, aut, si versum noluit componere,
facite cunctos. Procedente tempore hic versus simul cum altero genuino in textum intrusus est; et cum ea dictio
horama minus postea fuisset usitata, aliqui clarius rescripserunt:
Gloriae et hujusce expertes
0244B
reddite cunctos: ex qua mutatione etiam fit, ut expressa mentio visionis in utroque versu non occurrat.
Horama, vel potius
orama sine aspiratione ab scriptoribus infimi aevi diverso quantitatis intervallo effertur. Aldhelmus de Laude virg., cap. 26:
Orama per noctem cernebat rite supernum. Gualdo monachus Corbeiensis in Vita S. Anscharii, cap. 16:
Poena mali vindex fuit hujus oromatis index. Nonnulli scribebant
oroma. De hujus vocabuli usu apud scriptores medii, et infimi aevi Ducangius plura profert ex passione Ss. Perpetuae et Felicitatis,
ex Vita S. Willebrodi, ex S. Gerardo, ex Rodolpho Tortario, ex Ugutione, ex Olberto Abbate Gemblac., ex Fulcuino, ex Fridegodo,
et Ermenrico. De versu vero, qui vere Juvenci est, hoc notandum, mirifice eo explicari verba Matth. XVII, 9:
Nemini dixeritis visionem. Haec eadem dictio
visio, aut
visum in aliis veteribus versionibus sacrae Scripturae reperitur, in nulla autem earum
orama.
343. Mss., cum plerisque editis,
solumque vident,
0244C
et voce requirunt. Hadam., Poelm. in textu
solidumque vident. Poelmann. pro d. s., Westh. in textu,
solumque videntes voce requirunt. Westh. ad marg.,
solidumque videntes voce requirunt. Reuschius conjicit
solitumque vident, hoc est, solita specie, sueta figura. Sed sacer textus aliud suadet Matth. XVII, 8:
Levantes oculos neminem viderunt, nisi solum Jesum: quod paulo ante dictum, sed a Juvenco hoc loco opportune refertur.
344. Rom.,
sanctio: lege
factio, ut saepe alibi hoc vocabulum occurrit.
347. Ott.,
certe; alii,
certo.
348. Westh. in textu
coelo, ad marg.
saeclo. Reuschius
coelo cum Badio reciperet, si quidem codices hanc lectionem firmarent: nam propius ea accedit ad textum Graecum.
0243C
339.
Abjectum, ab effectu; qui eos abjecerat.
0243D 340.
Vobis pro
a vobis: phrasis Juvenco valde familiaris.
341.
Huc, in Galilaeam, exponit Schoettgenius ex Marc. XVI, 7:
Quia praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis. Melius tamen interpretabimur
huc, in orbem terrarum, in terras, ut hae ab inferis distinguuntur.
342. Idem accusativus
tropaea cum duobus verbis
reportet referens, ut nuper observabam.
344. Matthaeus:
Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? Marcus:
Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt Pharisaei et Scribae, quia Eliam oportet venire primum? Haec nempe erat seniorum traditio, quam Juvencus vocat
scripta veterum, ut h. l. vers. 136
praecepta veterum. Hanc traditionem Judaeorum sic exponit Trypho in Dialogo cum Justino Martyre:
Christus siquidem natus est, et alicubi exstat, Ignotus est, ac ne ipse quidem seipsum scit, neque potestate aliqua praeditus
0244D
est, donec adveniens Elias illum unxerit et manifestum omnibus reddiderit. Putabant etiam Eliam ante Christum omnia restituturum in meliorem statum. Hinc discipuli, cum vidissent Eliam protinus evanuisse,
interrogabant, cur Scribae ex traditione seniorum adventum Messiae post Eliae adventum docerent.
346.
Christi lucem, Christum in carne manifestatum, qui vera lux est mundi. Libr. IV, vers. ult:
Per Dominum lucis Christum.
347. Ante secundum Domini adventum Elias restituet omnia: quo spectat prophetia Malachiae IV, 5;
Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. Reuschius
saeclo accipit pro hujus vitae conditione, vel pro hominibus in saeculo viventibus.
349.
Renascens: Omeisius vel pro simplici
nascens accipit, vel metempsychoseos semina agnoscit, quam certe ut in Juvenco agnoscamus, nulla nos cogit ratio. Nihil enim aliud
exprimit, nisi venisse Joannem in virtute Eliae ex cap. I Lucae, vers. 17,
0245C de Joanne Baptista:
Et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Eliae.
Surgite, et abjectum fortes calcate timorem,
((340)) Nec cuiquam praesens pandatur visio vobis,
272 Ni prius huc hominis soboles speciosa reportet
273 In lucem referens mortis de sede tropaea.
Consurgunt, solumque vident, et voce requirunt,
0244A Cur scriptis velerum Scribarum factio certer,
((345)) Eliam primum coeli de sede reverti
In terras, Christique dehinc consurgere lucem.
Christus ad haec: Veniet certo sub tempore justus
Elias, reddens mox omnia debita saeclo.
Sed si quis credit, jam venerat ante renascens.
((350))
0245A
0245B
351. Variant mss. et editi: sed melius est
demersit, quam
dimersit. Conjiciebam
Demisit letho, ut vers. 489,
letho demittere. Verum Horatius l. III, od. 16, dixit.
Demersa excidio.
352. Ott.,
Inque hominis: retine
En hominis. Ald., Bas.,
laniantibus, retine
laniatibus. Westh. in textu,
instat; ad marg.,
instar, nescio quo sensu.
356. Reg.,
sobolis pro
soboles, ut in aliis veteribus codicibus
famis pro
fames, et similia.
357. Rom.,
natum, supra
nato; abi,
nati.
358. Mss. cum Torn.,
Proturbes, ut
hostem proturbare apud Livium, et Virgilium. Aldus, cum aliis editis,
Perturbes.
359. Rom.,
Nam lunae cursus natum; alii,
Nam cursus lunae.
360. Rom.,
protrahit; caeteri,
projicit; Reg. et Ott. scribunt
proicit.
364. Rom., Hadam., Poelm. in textu,
corde; Ottob., Reg. a sec. m., Ald., Torn., Bas.,
corda; et glossa Reg.,
per corda.
0245C 366. Rom.,
An etiam patiar; melius alii,
En etiam.
367. Ott.,
praeferre, quod fortasse fuit etiam in Reg. Alii,
perferre.
368. Rom.,
pondere magno; reliqui,
pondere multo.
369. Reg.,
mentisque sinu; et glossa,
id est, a corde, et postea alia glossa in
convulsa, scilicet
ejecta.
373. Mss. omnes nostri cum Daventr., Ald., Bas.,
labat. Hadam., Torn., Poelm., Fabr.,
titubat. Alibi etiam ex fide nonnullorum codicum
labat occurrit prima producta, ut l. II, vers. 437. Genuina igitur
0246B lectio videtur esse
labat, non
titubat, quamvis ad rationem metri propius accedat
titubat, aut etiam
lapsat.
375. Rom.,
Jam si; Torn.,
Sed si; alii,
Nam si. Ott., Rom.,
certa foret; reliqui,
tanta foret. Reuschius praefert
certa, quia praecessit
titubare, vel
labare, instabilis, nutans. Hadam., et Poelm. pro d. s.,
nobis, minus bene pro
vobis.
376. Ald., Bas., Poelmann. pro d. s.,
Quae minimi posset granum praestare sinapis. Reg., Rom., Ott., cum plerisque editis,
Instar quae minimi posset praestare sinapis. In Rom. est.
Instar quod; in Ottobon.,
possit; in Reg. glossa,
praestare—scilicet hoc vobis. In vulgata lectione intelligi potest. Si tanta vobis esset fides, quae instar minimi sinapis posset
praestare, hoc est, eminere, vel etiam prodesse: nam
praestare pro
prodesse aliquando simpliciter ponitur, ut docui ad Dracontium vers. 607, carm. de Deo, libr. II, et vers. 64. Satisfact. Koenigius
melius explicat, quae posset praestare instar (similitudinem) minimi sinapis:
0246C nam
instar occurrit in nominativo, et accusativo. Pro
sinapis fortasse legendum
sinapi: nam
sinapi neutro genere indeclinabile est,
sinapis, sinapis cum declinatur, feminei generis est, adeoque deberet reponi
minimae. Verum
sinape, sinapis neutro genere declinabile multi admittunt ex Petronio, et Apicio, nonnulli etiam ex Columella. Adisis Forcellinum verb.
Sinapi.
377. Ott. a pr. m.
hic, a sec. m.
hinc cum caeteris. Mss. nostri cum Ald., Torn., Bas.,
possetis. Hadam., Poelm., Fabr.,
poteritis, sic
poterimus occurrit apud Juvencum, tertia producta.
0245C
350. Matthaeus:
Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis
passurus est ab eis.
Est igitur comparatio
veluti referenda ad
alteram
0245D
coedem, etc.
353. Caput XIII.
Puerum lunaticum curaium esse: montemque e loco movere posse, qui tantam habeat fidem, quantum est sinapis granum. Matth. XVII, 14 seqq.; Marc. IX, 6; Luc. IX, 36.
355. Lucas ait:
Vir de turba exclamavit. Juvencus
seniorem vocat, fortasse quia et vir erat, et pater. Iterum vers. 358:
Reddasque seni solatia vitae. Hoc etiam loco idem accusativus
Deum conjungitur duobus verbis
veneratus adorat.
356. Libr. I, vers. 312:
Terris lumenque, salusque.
359. Libr. I, vers. 482:
Nam lunae cursum comitata insania mentis.
363.
In solidum pro solide, plane, integre, vere. Apuleius adverbii more dixit
solidum l. V Metam.
0246C Virgilius l. II Georg., vers. 78:
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte—Finditur in solidum cuneis via, ubi subauditur
lignum, vel
robur. Ex usu forensi
in solidum sumitur pro in totum, aut omnino. Omeisius explicat:
Mihi solide satisfacere non potuerunt.
368. Matthaeus:
Et increpavit illum Jesus, et exiit
0246D
ab eo daemonium. Evangeliarium Tridentinum:
Et corripuit illum Jesus, et exivit ab eo daemonium. Hilarius in hunc loc.:
Objurgatis his, et increpato daemone, sanus puer factus est.
369.
Mentis convulsa venena daemonis horrendi: duo genitivi ab eodem substantivo reguntur in communi hac scriptura, ut observatum etiam fuit a Reuschio l. I, vers. 193.
Vide etiam libr. II, vers. 313, 436.
370.
Daemonis horrendi: alibi daemon dicitur
ater, ut l. II, vers. 439.
371.
Illis pro
ipsis positum, ut advertit Omeisius.
374.
Lubricum substantivi more accipiunt Plinius Junior, Macrobius, Ulpianus, Papinianus, ut veteres scriptores Christianos omittam.
274 Ignotum veluti rabies quem caeca furoris
Demersit letho; mox saevior altera sedes
En hominis nato trucibus laniatibus instat.
Haec ait, et populum repetit, montemque relinquit.
Ecce sed inflexis genibus, fletuque solutus
((355)) Vir senior, precibus Christum veneratus adorat:
Davidis soboles, hominum lumenque salusque,
Te precor, horribilem nati de corpore morbum
Proturbes, reddasque seni solatia vitae.
Nam cursus lunae natum mihi daemonis arte
((360)) Torquet, et in liquidas dejectum projicit undas,
Aut miserum medio projectum volvit in igni.
Nam tua discipuli sectantes jussa, frequenter
Connixi, nulla in solidum mihi dona dederunt.
0246A 275 Tum Christus, magno commotus corda dolore:
((365)) O gens nullius fidei, gens effera semper,
En etiam patiar, vobiscum me fore terris?
Sic ait, et puerum mandat perferre parenti
Ante suos vultus. Tum vocis pondere multo
Incubuit, mentisque simul convulsa venena
((370)) Daemonis horrendi, purgato corde, fugavit.
Discipuli rogitant cur non successerit illis
Ejusdem pueri toties tentata medela.
Respondit Dominus: Labat quia pectore vestro
Instabilis fidei nutans per lubrica gressus.
((375)) Nam si certa foret credendi portio vobis,
276 Instar quae minimi posset praestare sinapis,
Istius hinc montis possetis vellere verbo,
0247A
0247B
378. Reg.,
Hincque alias sedes; lege
Inque alias.
379. Torn., Poelm. pro d. s., Fabr.,
Nam genus hoc morbi dumtaxat vota, precesque. Ott., cum Ald. et plerisque editis,
Nam genus hoc morbi precibus sine fine, fideque. Vera scriptura exstat in Rom. et Reg.,
Nam genus hoc morbi precibus sine fine, fidesque, quod explicat glossa in Reg.,
Et fides cum precibus, et multa jejunia arcent.
381. Fabr.,
Capharnitum pro
Capharnaum. Mss.,
pervenerat oras. Sic etiam nonnullae editiones. Aldus cum Torn., Bas., Poelm. pro d. s.,
pervenit ad oras. Sed
pervenio invenitur etiam cum accusativo sine praepositione. Ovidius III Met., vers. 462:
Verba refers aures non pervenientia nostras.
383. Mss., et plerique editi,
solitum. Ott. etiam ad marg.,
solitum, in textu verbum abrasum est. Hadam., Poel., Fabr.,
solidum. Intelligunt hi editores nummum aureum integrum, et justi ponderis, qui posteriore aevo
solidus dicebatur, et cujus valor
0247C non idem quovis tempore fuit. In Evangelio fit mentio didrachmae, non solidi: didrachma autem, ut supputat Calmetus in Diction.
Bibl., solidis decem, et denariis duobus respondebat. Praestat igitur legere
solitum, videlicet tributum.
385. Ott.,
rependere; alii,
dependere, quod metro magis congruit. Alioquin
re in compositis nonnumquam producitur.
386. Ald., Bas.,
propriosve; alii,
propriosne. Westh. in textu,
sive; ad marg., recte,
sibi. Rom. in textu,
jussere; ad marg.,
misere, aut mendose
missere, quod non ita clarum est. Mutari non debet
jussere.
387. Poelm. pro d. s.,
Petrus his: alienos. Deest
his in plerisque, et necessarium quidem non est.
390. Mss., cum Ald. et aliis,
En maris. Hadam., Poelm., Fabr.,
Et maris. Rom. ad marg.,
undosum pro
undisoni, videlicet
undosum in altum. Ott.,
rupis
0248B
quae prodit in aequa, sed factum
in altum eadem veteri manu. Poelm. in textu
in altum: pro d. s.,
in aequor.
394. Ott.,
pandatur; supra,
pandantur.
395. Ald., Poelm. pro d. s., Torn., Bas.,
invento, nimirum solve tributum ea re, quam illic inveneris. Plerique, cum mss.,
inventum.
397. Ott.,
In coelis regno; lege,
In coeli regno. Bas. contra metrum
meritisque pro ex Aldo scilicet, qui ita edidit, sed Aldus errorem in Erratis animadvertit, et emendavit.
399. Reg.,
Praecepit et placido, resistente metro.
400. Reg., Ott. hunc ordinem servant, primum
Quisque cupit, tum
En hujus. Rom., cum editis, priori loco,
En hujus; posteriori,
Quisque cupit. Aldus edidit,
Quisque cupit celsam coeli conscendere sedem; in Erratis reposuit,
Qui cupit excelsam coeli conscendere sedem. Sed genuina lectio est
Quisque cupit: nam a Juvenco, et aequalibus ejus
quisque pro
quicumque
0248C saepe adhibetur, ut ostendi in Comment. ad Prudentium hymn. 7 Cath. vers. 216, et in not. ad Dracontium libr. II, vers.
719.
401. Reg., Rom. ad marg.,
En hujus pueri similem se fingere certet. Ald., Daventr., Torn., Hadam., Bas.,
En hujus similem pueri se reddere certet. Rom. in textu,
Istius en pueri similem se moribus aptet, quod videtur voluisse Ott., ubi est
sermonibus pro
se moribus. In Ott. pro d. s. indicatum est
Istius en pueri similem se fingere certet. Ita edidit Fabricius, sed
fingere mutavit in
reddere. Omeisio non displicebat lectio quorumdam codicum suorum
pueri similem se moribus aptet, nempe animo, qualis pueris esse solet, simplicissimo. In nostra lectione
fingere est formare, quod non intellectum varietatem scripturae peperit.
0247D
378.
Transvolvere. Prudentius hymn. Cathem. vers. 29:
Donec rotata annalium—Transvolverentur saecula.
380.
Robusti pectoris, ut l. I, vers. 407:
Sed contexta simul firmi jejunia cordis.
381. Caput XIV.
Petrum in piscis ore nummum invenisse, quo tributum solveret. Matth. XVII, 23. Badius notat,
Capharnaum, penultima producta, poni, ut
Menelaus.
386. Ordo hic est: Dic, reges quorum natos jussere sibi dependere tributa, externos, propriosne? Sententia clara est.
389. Matthaeus:
Ut autem non scandalizemus eos. Ambrosius in psalmum XLVIII:
Ut autem non faciamus illis offendiculum . . . mitte hamum, etc. Eodem sensu Juvencus,
Sed ne quem laedam.
390.
Undisoni: hac voce usi sunt Propertius, Statius, Val. Flaccus, Dracontius. Amplificat Juvencus verba Matthaei, qui ita solum ait:
Vade ad mare, et
0248D
mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle, et, aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro
me, et te.
394. Cur
penetralia ventris, cum sermo tantum sit de ore? Sic enim Vulgata:
Et aperto ore ejus, invenies staterem. Intelligit Juvencus os aperiendum, ut e penetralibus ventris stater extrahatur. Quod fortasse innuit Itala in Evangeliario
Tridentino:
Et ascendentem primum piscem affer, et aperi os ejus, et inveniens in illo staterem, sume illum, etc.
395.
Dissolvere pertinet ad aes alienum, ut
dissolvere pecuniam, aes alienum, et similia.
396. Caput XV.
Qui in coelum ascendere velit, humilem, qualis puer est, esse oportere, ac ne unum quidem decipiendum puerulum, et qui deceperit,
dignas poenas daturum.
Matth. XVIII, 1, etc.; Marc. IX, 33; Luc. IX, 46, XVII, 2.
402.
Erroris laqueos: vide not. ad h. l. vers. 12,
Saeclis pro hoc mundo.
Vae mundo a scandalis, etc.
0249C
Certum est poni solet pro
definitum, deliberatum est. Hic significat
necesse est. Observandum, Juvencum sententias trajicere: nam apud Matthaeum prius reperitur,
Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, etc., quod postea refert Juvencus v. 404.
Inque alias sedes cunctam transvolvere molem.
Nam genus hoc morbi precibus sine fine fidesque,
((380)) Multaque robusti jejunia pectoris arcent.
Inde Capharnaum gradiens pervenerat oras.
Convenere Petrum, quibus instat cura tributi,
Solvere poscentes solitum pro nomine Christi.
277 Ille sed ad Petrum conversus, talia fatur:
((385)) Dic, inquit, reges, quorum dependere natos,
Externos, propriosne sibi jussere tributa?
Respondit Petrus: Alienos solvere certum est.
Cernis, ait Christus, natum non solvere regis?
Sed ne quem laedam, praeceptum suscipe nostrum:
((390)) En maris undisoni rupes quae prodit in altum,
0248A Scandatur tibi summa, Simon, hamusque profundo
Stamine setarum connexus praecipitetur.
Haeserit et curvo qui primus acumine piscis,
Hujus pandantur scissi penetralia ventris.
((395)) Illic inventum duplex dissolve tributum.
278 Discipuli post inde rogant, quis maximus alto
In coeli regno meritis pro qualibus esset.
Tum Christus medio puerum consistere coetu
Praecipit, et placido doctor sermone profatur:
((400)) Quisque cupit celsam coeli conscendere sedem,
En hujus pueri similem se fingere certet:
Erroris laqueos saeclis increscere certum est.
0249A
0249B
405. Reg.,
collo; lege
colla.
410. Ott.,
Et siquis; Ald., Bas.,
Sed siquas; Reg., cum aliis,
Sed siquis; in Reg. tamen mendose scriptum est
Set. Ald.,
tondant; plerique,
tondent; in Rom. error est
tondet. Sabatierius edidit,
Sed siquis pastor: cui pascua credita, tondens—Centum balantes, quod, opinor, ex ingenio ejus est.
416. Ald.,
Quod pro, postea obscure
quod nulla, vel
quam nulla. Alii
Quam pro cunctarum numero quod. Ald., Bas., Poelm. pro d. s.,
recessit, caeteri
resedit: quod amplectitur Reuschius. Oves enim a grege raro, aut numquam solent, recedere. Reg. distinguit,
numero, quod nulla resedit—Ex istis: parvis cum glossa in
parvis—ex pusillis. Parum commoda est haec distinctio.
418. Ott.,
concrescere; alii,
increscere, ut vers. 402, pro
crescere.
419. Reg., Ott.,
proprium, quod magis placet, quam
proprio cum Rom., et editis. Respondet autem verbum
proprium verbo
tuum. Matth. XVIII, 15:
Si
0249C
autem peccaverit in te frater tuus . . . lucratus eris fratrem tuum; et vers. 21:
Si peccaverit in me frater meus.
0250B 420. Rom.,
secretis, quo fortasse respicit Reg.
secretim: quamquam hoc ipsum adverbium
secretim a Tertulliano et Ammiano usurpatum est. De adverbio
secreto nonnihil dixi ad vers. 205 libri hujus.
423. Reg. a sec. m.,
contemnit; videtur prius fuisse
contemnet. Ottobon., Reg., Rom., Daventr., et Ald.,
relinquens; alii editi,
reluctans. Retineo
relinquens, ut idem accusativus
verba pro verbo
contemnet, et participio praesenti
relinquens deserviat, ut in phrasi simili dictum vers. 304 h. l.
Abneget ipse sibi, corpusque animamque recusans.
424. Mss. Reg., Rom., Ott.,
Tunc alius monitor pariter; in Ott. est
Tum, quod metro non congruit, et fuit
alios, ex quo factum
alius. Fabr.,
Tunc alius pariter monitor; plerique editi,
Tunc aliis pariter monitor. Torn.,
frequentes; emenda,
frequentet.
425. Rom.,
discutiat; Ott.,
dicutiet; sed fortasse fuit
discutiet. Reg.,
descutiet. Editi,
decutiet, quod verbum in discrepantia codicum mss. praeferendum videtur: siquidem occurrit etiam libro hoc vers. 193.
0250C 426. West. in textu,
Tunc ad consilium; ad marg., rectius,
Tunc ad concilium. Rom. in textu,
concilium; ad marg.,
judicium.
0249C
403.
Generabitur: Quintilianus libr. VII, cap. 3:
Verba quae litem generant.
404.
Parvis, pueris. Vide not. ad Dracont., l. II, vers. 313.
405.
Saxo molari. Sic Prudentius, de S. Quirino. hymn. 7 Peristeph., vers. 21:
Summo pontis ab ardui—Sanctae plebis episcopus—In praeceps fluvio datur,—Suspensum
0249D
laqueo gerens—Ingentis lapidem molae. Et Lactantius c. 15 de Mortib. Persecut.:
Domestici, alligatis ad collum molaribus lapidibus, mari mergebantur. Lucas vocat
lapidem molarem, Matthaeus et Marcus
molam asinariam, quia lapis superior molae ὄνος Graece, hoc est,
asinus appellabatur. Cato de Re rust. c. 10,
Molas asinarias unas, et trusatiles unas; al.,
duas. Quod attinet ad sententiam, Juvencus ait,
Si rapiat, nectat, etc.,
sese jaculetur, etc. Matthaeus ait:
Expedit ei, ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Marcus:
Bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. Sensus est: Qui scandalizaverit unum ex his pusillis, majores poenas dabit, quam si mola asinaria suspenderetur collo ejus,
etc. Juvencus videtur sic interpretari: Potius eligere deberes demergi in profundum maris, etc., quam unum ex his pusillis
scandalizare. Favet huic interpretationi Marcus, qui ita
0250C pergit:
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam. Bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire
in gehennam:
et Lucas apertius:
Utilius est illi, si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare, quam ut scandalizet unum de pusillis
istis.
Quod in Evangeliario Tridentino sic refertur:
Expedit, ut lapis molae circumjectus sit circa collum ejus, et projectus sit in mare, quam ut scandalizet unum ex pusillis
istis.
406.
Sese jaculetur: vide l. I vers. 424.
409.
Altithroni, ut l. I, vers. 32.
Sidera supra,
0250D praepositio postposita. Virgilius l. XI, vers. 509:
Est omnia quando—Iste animus supra.
411.
Balantes pro ovibus poeticum est.
Centum pro numero indefinito accipit Omeisius. Idem numerus in Evangelio refertur.
415.
Agnae, nempe ovis.
416. Ablativus cum particulis
quam pro eleganter ponitur post comparativum. Livius libr. X, c. 14,
Minor caedes quam pro tanta victoria fuit.
419. Caput XVI.
Quonam modo aliena vitia corrigere oporteat. Matth. XVIII. 15 seqq.; Luc. XVII, 3. Fratres et sorores se invicem appellabant Christiani veteres. Consule Comment. ad Prudent.
hymn. 2 Per. vers. 73.
423.
Sin tua solius, etc., si contemnet tua verba, cum solus, et secreto eum corripis.
424.
Alius monitor: Matthaeus ait:
Adhibe adhuc tecum unum, vel duos, quod versu seq. explicat Juvencus.
427.
Populi, nempe multitudinis.
Sed tamen infelix, per quem generabitur error.
Qui vero e parvis istis deceperit unum,
((405)) Si sapiat, nectat saxo sua colla molari,
279 Praecipitemque maris sese jaculetur in undas.
Nec quisquam fastu parvos contempserit istos.
Horum custodes coelesti in sede tuentur
Altithroni vultum genitoris sidera supra.
((410)) Sed siquis pastor, cui pascua credita tondent
Centum balantes, unam cum forte seorsum
Nescius error habet, quaesitor deserit omnes,
Unius et totis lustrat vestigia silvis;
Illam si magno possit reperire labore,
((415)) Laetitia inventae major tum nascitur agnae,
0250A 280 Quam pro cunctarum numero quod nulla resedit:
Ex istis parvis Genitor sic perdere quemquam
Non patitur, gaudetque suis increscere regnis.
Si fratrem proprium delicto commaculatum
((420)) Cernis, secreto mox dictis corripe solus.
Si tua verborum patiens moderamina laudat,
Labentis mentem frater lucrabere fratris.
Sin tua solius contemnet verba relinquens,
Tunc alius monitor pariter pia jussa frequentet.
((425)) Sed si decutiet doctorum frena duorum,
281 Tunc ad concilium referantur crimina plenum,
Ut populi saltem sanetur pondere victus.
0251A
0251B
429. Ott., Rom. ad marg.,
diversae: melius
divisae. Ott., Reg., a pr. m.,
mutatus. Rom. cum editis probe,
multatus, vel
mulctatus.
433. Bas., corrupte,
Tum Petrus quaerit, quod fratri permittat.
434. Mss. nostri omnes,
Vel septem lapsus hominum si ferre liceret: et glossa Reg.,
ferre—sustinere. Editi,
An septem lapsus homini indulgere liceret. Rarum quidem est
si pro
an cum
quaero, et hujusmodi verbis, sed invenitur tamen a bonis scriptoribus usurpatum. Livius libr. XXXI, cap. 9:
Ad collegium pontificum referre consul jussus, si posset recte votum incertae pecuniae suscipi; et libr. XXXIX, cap. 50:
Accepto poculo, nihil aliud locutum ferunt, quam quaesisse, si incolumis Lycortas . . . . equitesque evasissent. Restituenda ergo est Juvenco sua scriptura ex codd.
0252B mss., eoque etiam magis, quia eadem phrasi usus est h. l. vers. 593:
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent.
437. Mss. omnes nostri,
domini; et glossa Reg.,
pro domino. Editi,
domino, non male; sed retinere praestat codicum mss. lectionem.
444. Rom., Ald., Bas.,
persolvere; alii,
dissolvere, ut supra v. 395,
dissolve.
447. Bas.,
limite in ipso minus bene, et fortasse mendose.
448. Hadam., Poelm. in textu, Fabr.,
fortius. Mss., et plerique editi,
fortior.
450. Reg.,
Carceris immersum tenebris; alii,
Carceris et mersum tenebris. Rom., mendose,
Carceris et emersum.
0251C
429. Juvencus pro excommunicato accipit, ut exponit Koenigius.
431.
Duum pro
duorum. Priscianus l. VII docet, in neutris solum dici
duum, in masculinis
duorum. Sed apud antiquos reperitur et
duorum in neutris, et
duum in masculinis. Confer Charisium l. I, et Ciceronem in Orat., cap. 46.
433. Caput XVII.
Veniam dandam erranti septuagies septies. Matth. XVIII, 21, etc.; Luc. XVII, 4.
436.
Decuplata, decupla, decies in se continens numerum septem, adeoque septuagies septies, ut in Evangelio legitur. Apud Juvenco antiquiores
non invenitur
decuplatus. Koenigius ex Augustino profert
numerus decuplatus. Livius lib. XXXIX, c. 44, dixit:
Uti ea quoque decuplo tanto pluris, quam quanti essent, aestimarentur. Quam scripturam, a Manutio et Scheffero probatam, a Grutero et Gronovio sollicitatam, hic locus Juvenci tuetur. Alii apud
Livium legunt
decem tanto, alii aliter.
Super, ut alibi dictum,
0251D est insuper, praeterea.
Donentur, condonentur: de quo vide not. ad l. II, vers. 81. Sabatierius conjungit
superdonentur. De voce
vultnus pro injuria, casibus adversis, etc., vide Comment. ad Prudent. Psychom. vers. 695, et hymn. 9. Peristeph. v. 7. Sumitur etiam
pro scelere, et crimine, ut probat Arntzenius ad Sedulium libr. IV, vers. 77.
437. Caput XVIII.
Parabola, Cuinam simile sit regnum coelorum. Matthaei c. XVIII, vers. 23, seqq.
441.
Sisti: verbum forense.
442.
Adorat: sacer textus:
Orabat eum. Versiones veteres vel sic. vel
Rogabat eum. Evangeliarium. Tridentinum:
Et obsecravit dominum suum, dicens. In Cantabr. invenio verbum Juvenci:
Cadens autem
0252C
servus ille, adorabat eum, dicens.
446.
Trans meritum, ultra, praeter meritum. Saepe
trans accusativum loci regit. Translate auctor Declamationum sub Quintiliani nomine decl. 6, c. 10:
Non nisi ab ultimo parricidio exigitur poena trans hominem, nempe ultra vitam hominis, seu postquam homo esse desiit. Koenigius interpretatur
trans meritum, h. e., gratis, praeter, vel supra meritum.
448. Matthaeus:
Et tenens suffocabat eum, quia ad solvendum adigebat. Hinc
constringit, quod significat etiam suffocare, suggillare, ut dixi in not. ad libr. II, vers. 752. Metaphorice autem haec dicuntur, ut
Hispanice
Me sofoca, No me deja respirar. Apuleius Metam. l. IX:
Philebum, caeterosque comites ejus involant avidi,
colloque constricto . . . identidem urgenti sermone comprimunt, etc. Cui loco utraque significatio congruit. De hoc verbo
suggillo alia legi possunt apud Mazochium tom. I Spicil. Biblic., c. XXVII, Genes. vers. 38, 39. In Evangeliario Tridentino hic locus
ita exhibetur:
Et detinens illum, suffocabat
0252D
illum, dicens: Redde mihi, quod debes.
449.
Abigo cum dativo. Silius libr. VIII, vers. 124:
Quae dum abigo menti. Reuschius ait: Rem duram duro, et inusitato verbo expressit.
452.
Ingessit dicta, ut apud Horatium l. I, sat. 5, vers. 11,
ingerere convicia, apud Livium l. 2, c. 45,
ingerere probra.
453.
Dicta aliquando sunt convicia. Plantus Pseud. I, 3, 125:
Jam ego te differam dictis meis, impudice. Iramque movet, scilicet acuit, attollit, sibi concitat iram.
454. Debitores olim a creditoribus tradebantur non solum in carcerem, sed etiam in tormenta.
Sin et multorum contempserit efferus ora,
Sit tibi divisae mulctatus nomine gentis.
((430)) Namque in concilium semper praesentia nostra
Adveniet, mediumque duum me stare necesse est,
Sive trium fuerit coetus sub nomine nostro.
Tum Petrus quaerit, quot fratri errata remittat,
Vel septem lapsus hominum si ferre liceret.
((435)) Christus prosequitur: Non septem crimina tantum,
Sed decuplata super donentur vulnera fratri.
282 Nam coeli regnum Domini praedivitis aulae
Consimile est, nummi rationem qui sibi poni
Jusserit, et servum, debentem multa talenta,
((440))
0251B Praecipit abreptum cum conjuge, progenieque,
Atque opibus cunctis venali nomine sisti.
0252A Tum servus dominum prostrato corpore adorat,
Et spondet, spatii sibi si foret ulla facultas,
Omnem nummorum domino dissolvere summam.
((445)) Commovit dominum famuli miseratio flentis,
Cunctaque trans meritum concessit debita servo.
Ille sed egrediens conservum limine in ipso
Nactus constringit: tum debita fortior urget
283 Persolvi, precibusque locum truculentus abegit,
((450)) Carceris et mersum tenebris, poenisque premebat.
Quae postquam dominus famulorum noscere verbis
Incipit, adducto ingessit justissima servo
0252B Dicta dolens, iramque movet, jussisque severis
In tormenta ferum detrusit, cuncta revolvens
((455))
0253A
0253A
455. Ald., Bas., Reusch.,
quae pro
dum. Plerique,
dignis lueret per vincula poenis. Fabricius mutavit scribens,
dum dignas lueret per vincula poenas: quod minus placuit Reuschio. Melius enim dicitur
luere peccata, quam
luere poenas.
0253B 458. Rom. mendose
volentis: qui error in Aldi textum irrepsit, et inde in Basileensi editione transcriptus est. Aldus in Erratis mendum correxit, sed
novo errore scripsit
durae punire voletis pro
dure.
459. Reg.,
Galileaeque arva; Ott.,
Galileaque arva sed videtur fuisse
Galileaeque arva. Rom., Ald., Daventr., Torn., Bas.,
Galilaeaque rura, quod verbum v. seq. occurrit. Reuschius edidit,
Galilaeaque arva cum hiatu. Omeisius Barthio tribuit
Galilaeiaque arva quod melius est. Hadam., Fabr., Poelm.,
Galilaeaeque arva. Reuschius cum Cantabr.
relinquit; alii,
reliquit.
460. Reuschius scribendum monet
petit pro
petiit, si v. superiori scribatur
reliquit. Sed parum sibi constat; nam v. sup. scribit
relinquit, neque obstare ait, quod praecessit
dedit, quod mille exemplis probari posse ait. Cur ergo scribi non poterit
petit in praesenti, quam vis praecesserit
reliquit in praeterito? Rom.,
silentis, fortasse librarius voluit
silenti, scilicet
agmine. Non video sane, neque indicant lexicographi, quisnam Juvenco antiquior adverbium
0253C
silenter usurpaverit.
461. Mss.,
perrumpit; Ald., Fabr., Reusch., Poelm. pro d. s.,
prorumpit. Hadam., Poelm. in textu,
prorupit. Reg.,
amoenos, sed glossa indicat, conjungi cum
agmine, adeoque legendum
amoeno.
462. Ott.,
aegros, sed correctum est
aegris: sic legendum postea
salutem. Rom., Ald.,
aegris donare salutem. Reg., Had., Poelm.,
aegros donare salute.
463. Rom., Daventr., Reusch., Westh. ad marg.,
perstat: Reg., Ottob., cum aliis editis,
praestat.
465. Torn.,
retectum: corrige,
rejectum.
466. In Ottob., et Reg. videtur fuisse,
Quidquid erit tale si tangit; correctum deinde,
Quidquid erit laesi tangit quod. In Ott. factum,
tanget ex
tangit. Rom.,
Quidquid erit, laesi tangit quae. Had., Daventr., Poelm.,
Quidquid erit, laesi tanget quod. Ald., Bas.,
Siquid erit, laesi tangat quod. Ald., Bas.,
Siquid erit, laesi tangat quod. Evangelio magis congruit
Quidquid erit. Primam scripturam Ott., et Reg. libenter
0254A admitterem: sed altera clarior est.
470. Reg., Rom., et a pr. m. Ott.,
animas. Editi,
animos. Rom. cum aliis in textu,
inolescere; sed ad marg.,
increscere.
472. Reg., Ottob.,
hominum, quod editum est
0254B ab Aldo. Rom., cum plerisque editis,
homini.
473. Reg., Ott.,
Moyses praecepit. Ald., et alii editi,
Moses praecepit. Rom.,
Moyse praecepit. Posset scribi,
Moseus praecepit. Pro
praecepit bene esset
permisit: hoc enim verbo sacra Scriptura utitur Matth. XIX, 7 seq.:
Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere? Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri
permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic.
In Evangeliario Tridentino:
Aiunt illi: Quare ergo Moyses praecepit dare libellum repudii, et dimittere? Dicit illis: Propter duritiam cordis vestri permisit
vobis Moyses remittere uxores vestras: ab initio enim non ita factum est.
Discrimen utriusque verbi notavit auctor operis imperfecti in Matth. homil. 32:
Bene dixit: Quia Moyses hoc permisit, non praecepit. Nihilominus retineo verbum
praecepit quo etiam Tertullianus libr. IV advers. Marcion. usus est:
Moyses propter duritiam cordis
vestri praecepit libellum repudii dari; a primordio autem non fuit sic. Accedit,
0254C Marcum aliis verbis rem hanc exponere:
At ille respondens, dixit eis: Quid vobis praecepit Moyses! Qui dixerunt: Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
Quibus respondens Jesus ait: Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud.
Moyses igitur praecepit, scribi discidium, si vir repudiare vellet uxorem, non vero praecepit repudium ipsum.
474. Mss., cum plerisque editis,
discidium; nonnulli editi,
dissidium. Vide l. I, vers. 568.
475. Rom., Ald., Bas.,
possent; alii,
possint. Rom., cum multis editis,
flamma. Reg., Ott.,
flammae; et glossa in Reg.,
flammae—irae utriusque, viri, et uxoris. Alia glossa in Reg.,
apices—repudii. Westh. in textu,
flammae; ad marg.,
flammas, quod mendum videtur pro
flamma. Locus obscurus, siquis alius. Divinabam
sub judice flammei. Erat enim
flammeum velum croceum, seu luteum, quod novae nuptae gestabant in signum indissolubilis conjugii. Judex ergo flammei erit, qui de
matrimonii legitima soluone cognoscebat.
0253D
459. Caput XIX.
Uxorem non dimittendam nisi ob fornicationem. Item non arcendos esse a benedictione infantes. Matth. XIX, 1, seqq.; Marc. X, 1, etc.; Luc. XVIII, 15.
460.
Silenter: similia adverbia a lexicographis omissa colligit Koenigius, ut
urgenter ex Cypriano,
proficienter ex Augustino,
accidenter, et
consentienter ex Boethio.
461.
Agmen aquae poetae vocant perennis fluvii vicem; quos imitantur Christiani, Juvencus, Cyprianus, Victor, et Auctor de Laudibus Domini,
ut observat Barthius l. XXXV Advers. cap. 16, pag. 1617.
463.
Perstat pro pergit, perseverat cum infinitivo
0254D usitatum est a Silio, et aliis.
465. In
rejectum primam producit exemplo Virgilii, et aliorum, quod in similibus compositis saepe accidit.
466.
Corda mariti, h. e., maritum. Persius sat. 6. vers. 10:
Cor jubet hoc Enni. Sic Martialis, et alii.
470.
Inolescere, adolescere, coalescere, copulari, adhaerere, apud Virgilium, Columellam, Silium, Prudentium. Vers. seq.
concrescere idem significat.
475. Innuit Juvencus, repudium solum fuisse permissum Judaeis in foro politice et civili, non in foro conscientiae. Non ergo
Moyses abusum hunc probavit, sed potius certis limitibus circumscripsit, ne
0255B licentius vagaretur. Constituit enim, libellum repudii necessario scribendum ab iis esse, qui uxores repudiarent, ut res
sub judice posset cognosci. Huc pertinet, quod Juvencus l. I, vers. 567, ait:
Praecipiunt veteres, siquis connubia rumpit,—Scribere discidium, juris feralia verba. Lex repudii Deuter. XXIV,
0255C I, etc., haec erat:
Si acceperit homo uxorem, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem, scribit libellum repudii,
et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. Cumque egressa alterum maritum duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque
libellum repudii . . . vel certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam in uxorem,
etc. In hujus legis interpretatione Judaei inter se discrepabant. Alii tenebant, repudium solum permitti ex aliquo gravi
crimine contra honestatem. Alii defendebant, quamvis leviorem mitioremque causam sufficere, vel eam etiam, quod uxor minus
grata viro videretur. Christus legem de causa fornicationis intelligi docuit, ac simul ex interpretatione Juvenci ostendit,
eam causam non valere ad perfectam matrimonii dissolutionem in foro conscientiae. Aliud est de divortio, seu separatione tori.
Debita, dum dignis fueret per vincula poenis.
Sic vobis faciet Genitor, qui culmina coeli
Possidet, immites saevo si pectore fratrum
Peccata orantum dure punire voletis.
Talia dicta dedit, Galilaeiaque arva reliquit:
((460)) Judaeamque petit, qua pinguia rura silenter
284 Agmine Jordanis viridis perrumpit amoeno.
Nec minus in stratis aegros donare salute,
Sublimisque Patris concedere munera perstat.
Ecce Pharisaei tentantes quaerere pergunt,
((465)) Conjugis an liceat rejectum scindere vinclum,
Quidquid erit, laesi tangit quod corda mariti.
0254A Haec ubi percepit, depromit talia Christus:
Principio Deus in terris par dispare sexu
Constituit, jussitque uno de corpore necti,
((470)) Amborumque animas junctis inolescere membris.
Quod Deus ergo jubet proprio concrescere verbo,
285 Illicitum est hominum foedo secernere luxu.
Moses praecepit, quod pectora dura videret,
Scribere discidium, quo saxea corda revinci
((475.)) Per proprios apices possint sub judice flammae.
0255A
0255A
476. Ott.,
exsolvit, inde factum
exsolvet.
481. Ald., et Bas. cum interrogationis nota
perosis? Alibi deest ea nota.
483. Poelm.,
alia, mendose pro
talia. Plerique,
lectae; Poelm. pro d. s. cum Ott. a pr. m.,
laetae.
0255B Rom.,
lectis: quod etiam vult Reg., ubi est
lecti, sed glossa
perfectis viris indicat
lectis. Distinguunt vero Rom. et Reg.,
lectis sunt talia dona.—Virtutis trino truncantur corpora more: quae distinctio inepta est.
484. Hic versus ita corruptus legitur in Rom.:
Vir tuus trino truncatur corpore amore. Reg.,
Virtutis trino truncantur corpora amore. Lege, cum aliis,
Virtutis. Trino truncantur corpora more.
485. Koenigius suspicatur,
geniali lege.
486. Poelm. pro d. s.,
luminis auras: communis
0256A lectio,
luminis oras.
488. Rom., Ald., Torn.,
atque alios, plerique,
ast alios. Ald., Torn., Bas.,
ipsis sibi. Mss. cum aliis editis,
ipsos sibi.
491. Westh. in textu
laetisque Deus, in marg.,
0256B
laetique Deus. Neutrum quidem ferri potest.
492. Rom., Ald., Bas.,
gaudens quos; alii
quos gaudens.
493. Mss. cum plerisque editis,
laetis; nonnulli editi,
laeti. Reg., Torn., Fabr., Poelm. in textu, Hadam.,
ferebant; Rom., Ott., cum aliis,
ferebat. Si legas
laeti certatim hinc inde ferebant, intellige esse mutationem generis et numeri.
494. Sabatierius edidit
sectantem, et pro d. s. addit
sectantum, quod unice in nostris mss., et editis invenitur. Vide v. 564 l. II. Rom. non male
prohiberent.
0255C
476. Libr. I, vers. 570:
Nam casti jura pudoris, etc. Sensus est: Qui sine libello repudii dimittit uxorem, aliamque ducit, adulter palam judicabitur.
0255D 479. Sensus est: Lex ista conjugii perpetui urget partem virorum, eamque premit non aequo pondere servitii. Matthaeus ait:
Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere. Nubere proprium est feminae: sed reperitur a Christianis usurpatum de viro. Graece est γαμῆσαι, uxorem ducere. Hieronymus epist.
ad Amand. tom. IV:
Si ita est, non expedit homini uxorem accipere. Augustinus in psalm. CIII:
Si talis est causa cum uxore, non expedit ducere. Cur autem haec lex viro, et feminae non aequa dicetur? Nam sicut viro non licet a matrimonio resilire, ita neque uxori. Advertendum
est, non licuisse feminis repudiare viros, ut testatur Josephus Antiquit. l. XV, c. 11:
Salome libellum repudii marito mittit praeter legitimum morem patriae. Lex enim nostra solis maritis hoc jus permittit, mulieribus
0256B
autem ne dimissis quidem fas est nubere, nisi prioris viri permissu. Cum ergo pro viris lex repudii data esset, quo magis licentia repudiandi coercetur, eo gravius est viris vinculum matrimonii.
Christus ergo uxorum causam relinquebat in eo statu, in quo erat, quantum quidem ad libertatem repudiandi spectat;
0256C at virorum causam difficiliorem reddebat. Putabant autem Judaei, hac in re magis concedendum esse viro, qui caput est feminae,
quam feminae, quae viro subjecta esse debet: adeoque aegre ferebant, ipsis repudium, et polygamiam prohiberi. Aliae etiam
gentes viris divortium permittebant, non uxoribus. Hinc Medea apud Euripidem v. 230 querebatur:
Quaecumque sunt animalia mente praedita,—Miserrimum horum
mulierum genus sumus.—Grandi pecunia ante omnia namque adigimur—Emere maritum, hoc est, dominum emere corporis.—Tum gravius
istud, ac periculosius,—Quod jacitur ancipiti exitu semel alea,—Bonone nubas, an malo: nam repudia—Inhonesta nobis, nec nostrum
est divertere.
Lege Christiana separatio tori aeque uxori ac viro permittitur certis de causis. Cornelius a Lapide ex veterum dictis ostendit,
ob feminarum ineptias matrimonii onus gravius esse viris quam mulieribus.
481.
Perosis, odio dignis.
Perosus est, qui odio habet: sed hic passive sumitur, ut a Tertulliano non
0256D semel.
482.
Pondere, h. e., sub pondere. Omeisius ex Virgilio l. VI, vers. 465 profert:
Teque aspectu ne subtrahe nostro, et ex Ennio:
Esuriente leone exculpere praedam. Sed haec alio pertinent.
484. Verbum
truncare Cellarius contra nonnullos aureae Latinitati restituit.
487.
Vis ferrea hominum, nempe homines ferro, etc., sive acies ferri aut culter.
489.
Pronum, scilicet ad venerem.
490. Ovidius l. VIII Met., vers. 243:
Animi ad praecepta capacis. Verba Matthaei sunt,
Qui potest capere, capiat. Juvencus exponit, Qui potest accipere, accipiat. Mazochius ad h. l.
capere accipit pro
glutire, concoquere, quod de durioribus dicitur, quae non possunt concoqui, sive facile credi.
286 Nam temere exsolvet casti qui jura cubilis,
Alteraque illius thalamis sociabitur uxor,
Crimen adulterii populo sub teste subibit.
Discipuli referunt: Urget lex ista virorum,
((480)) Servitiique premit non aequo pondere partem,
Ut melius fuerit thalamis caruisse perosis.
287 Respondit Dominus: Non omnes pondere tanto
Subjicient humeros: lectae sunt talia dona
Virtutis. Trino truncantur corpora more,
((485)) Quae nulla gaudent genitali lege tororum.
0256A Namque alios tales progigni in luminis oras
Comperimus: plerosque hominum vis ferrea sexu
Exuit: ast alios ipsos sibi demere constat
Pro coeli regnis pronum de pectore amorem.
((490)) Quisque capax fuerit, celsa virtute capessat,
Quod paucis, lectisque Deus vult pandere munus.
Haec ait, et pueros, quos gaudens cura parentum
Cum precibus laetis certatim hinc inde ferebat,
Suscipit, et plebem sectantum, quod prohiberet,
((495))
0257A
0257B
496. Fabr.,
hinc; alii,
his.
497. Deest hic versus in Torn. Putabat Gallandius eum desiderari in editionibus, quae editionem Reuschii praecesserant: sed
adest in Ald., Fabr., Hadam., Poelm., Daventr., et aliis. E mss. nostris Ott., Reg.,
redditque humeris; Rom., cum editis,
redditque ulnis. Veram censeo lectionem,
redditque humeris portare: nam
humerus proprie est lacertus, sive os superius brachii ab scapula ad cubitum. Praeterea alio sensu communiori humeris possunt filii
portari.
498. Reg.,
jura; melius,
rura.
499. Ott., Rom., Bas.,
Et gaza distabat rerum possessio fulgens. Torn.,
Et gazae, et rerum stabat possessio fulgens. Reg.,
Et gazae astabant rerum possessio fulgens. Hadam., Fabric., Poelmann.,
Et gazae stabat rerum possessio fulgens. Ald., Reusch.,
Et gaza stabat rerum possessio fulgens, producta videlicet ultima in
gaza ob
st dictionis sequentis. Beda de Arte metr. ait, Juvencum corripuisse primam in
gaza:
0257C viderat aliquem codicem, in quo hic versus legebatur, ut in Ott., et Rom.,
Et gaza distabat. Sed cum Juvencus paulo post primam in
gaza producat, neque huic loco satis congruat verbum
distabat, in eam descendo sententiam, ut credam, corruptam eam esse lectionem. Bedae verba sunt cap. de Commun. syllab.:
Octavus modus est, cum correptam vocalem in eadem parte orationis sequitur z
consonans Graeca duplex.
Est enim longa in hoc Juvenci: Difficile est terris affixos divite gaza. Est brevis in hoc ejusdem: Et gaza distabat
rerum possessio fulgens. Cap. praeced.
0258B de Syllaba dixerat:
Nam et z
quoties in eadem parte orationis brevem sequitur vocalem, potest eam producere, si ita voluerit poeta, ut Gaza. Verum, dissentientibus inter sese codicibus mss., et libris editis, amplector scripturam Aldi,
Et gaza stabat, quam fortasse librarii mutarunt, quia absurdum ipsis videbatur, quod ultima in
gaza produceretur.
503. Mss. nostri,
Hic auctor. Editi,
Huic auctor.
504. Rom.,
Tunc demum; lege,
Nunc demum. Bas., Torn.,
qua, et Torn. cum interrogationis nota,
tenentur? Retine
quae lege tenentur? Interrogatio ab aliis omittitur, sed recte ex Evangelii textu adhibetur.
507. Reg., Rom., Ott., a pr. m.,
liget, quod ab Ald., et Bas. editum est. Alii editi,
leget. Rom., mendose,
Mens haud dextra, pro
Mens, aut dextra. Idem Rom.,
loquaris, pro
loqueris.
510. Reg.,
isthic; Rom.,
ista haec, Ott.,
cuncta haec, sed videtur fuisse
cuncta isthaec, quod metro adversaretur. In Reg. etiam videtur abrasum
cuncta. Editi,
ista haec, aut
isthaec. Magis accedit ad verba Matthaei
0258C
cuncta haec: sic enim habet cap. XIX, vers. 20.
Omnia haec custodivi, etc. Evangeliarium Tridentinum:
Omnia ista observavi a juventute mea.
514. Rom., mendose,
Praetendere, pro
Prendere. Poelm. pro d. s.,
pro celsis: lectio communis
praecelsis. Et Juvencus quidem ita solet loqui, ut
praestupidus, praepulcher. Mss. nostri cum Ald., Daventr.
fastigia vitae. Hadamar., Fabr., Poelm.,
vestigia vitae. Illud magis placet ex Matth. XIX, 21:
Si vis perfectus esse, etc.
516. In Fabr. mendum est
Distrahe, et miseros.
0257C
495.
Mereri; Koenigius probare vult, hoc verbum pro impetrare sine ullo respectu ad meritum proprie dictum a scriptoribus ecclesiasticis
usurpari. Et aliquando quidem ita accidit: saepe tamen operibus justorum verum meritum tribuitur.
498. Caput XX.
Divitem difficile introire in
0257D
regnum coelorum. Matth. XIX, 16 seqq.; Marc. X, 17; Luc. XVIII, 18.
505.
Furta tororum: vide v. 170 h. l. cum nota.
506.
Invades: confer not. ad Dracont., l. III, vers. 319,
invasor thalami.
508. Praeceptum de honorandis parentibus Juvencus eleganter ita transtulit, ut ait Cellarius Latinit. Graeciss., et poet.
in posterior cur., ubi cum Valla observat,
genitor, et
genitrix poetis quam oratoribus frequentiora esse.
509.
Proximus substantivum soli ecclesiastici scriptores habent ex imitatione Graecismi sacri, ut notat Cellarius Poster. cur. Latin. ecclesiast.
At Forcellinus
0258C eadem significatione
proximus usurpari a Val. Maximo l. VI, c. 9, et a Quintiliano declam. 259 observat. Matthaeus ait:
Diliges proximum tuum, sicut te ipsum, quod non satis clare a Juvenco hoc versu exprimitur.
516.
Distrahe, vende. Vide not. ad Dracont. v.
0258D 510, l. II.
519. Notanda phrasis,
veniunt per aures, pro
veniunt ad aures.
522. Interpretatur Evangelium de divitibus, qui terris divitiisque affixi sunt.
523. Glossa Reg.,
leves—volentes, fortasse
volantes.
524. Sic Sedulius l. IV, vers. 9:
Namque foramen acus sicut penetrare camelus—Membrorum prae mole nequit: sic dives, opima—Fertilitate tumens, tenuem non possit
adire—Coelestis regni ducentem ad limina callem.
Nonnulli evangelicum proverbium accipiunt de fune nautico: nam proverbium Talmudicum est:
0259C
Gravis est exitus animae ex corpore, ut rudentis per foramen angustum. Sed cum funis nauticus, sive rudens apud Suidam dicatur κάμιλος,
camilos per iota, non καμήλος,
camelos per
e longum, et aliunde proverbium etiam Talmudicum sit,
Non est Elephas, qui intret per foramen acus, de camelo bestia cum plerisque veteribus recentibusque interpretibus proverbium evangelicum aequum est explicare. Exstant
duae de hoc proverbio dissertationes, altera Joann. Philippi Pfeiffer, altera Joannis Sommerin. Evangeliarium Tridentinum
sic nobis exhibet hunc locum:
Facilius est camelo per caverna acus pertransire, quam divitem introire in regna coelorum. Correctio veteri manu
cavernam. Proprie autem
caverna est locus cavus, et pro foramine aliquando accipitur.
288 Increpat, ac tales affirmat regna mereri
Aulae coelestis. Sanctas his ordine palmas
Imponit, redditque humeris portare parentum.
Ecce sed e populo juvenis, cui rura, domusque,
Et gaza stabat, rerum possessio fulgens,
((500)) Accedit, Christumque palam summissus adorat:
O bone praeceptor, dic nunc quae facta sequamur,
Ut mihi perpetuam liceat comprendere vitam?
Huic auctor vitae tum talia reddit Iesus:
289 Nunc demum quaeris, veteri quae lege tenentur?
((505)) Non hominis perimes vitam, non furta tororum
Invades, quaestumve alienis noxia rebus
Mens, aut dextra leget, non testis falsa loqueris.
Sit genitor, genitrixque tuo sublimis honore,
Proximus et puro pro te tibi cedat amore.
((510))
0258A Ille dehinc: Cuncta haec semper mihi perpete cura
Observata reor, sed nequid forte relictum
Desit, praesenti liceat me voce moneri.
Tum Christus fatur: Nunc si perfecta requiris
Prendere praecelsis meritis fastigia vitae,
((515)) Omnia, quae proprio retines solus dominatu,
Distrahe, et ad miseros confer securus egentes.
290 Tum thesaurus erit coeli tibi conditus arce,
Virtutisque tenax vestigia nostra sequeris.
Haec adolescentis veniunt ubi dicta per aures,
((520)) Dejecit vultum, tristisque in tecta refugit,
Tum sic discipulis vitae Spes unica fatur:
Difficile est terris affixos divite gaza
Avelli, coelique leves in regna venire.
Nam citius tenuis per acus transire foramen
((525)) Deformis poterunt immania membra cameli,
0259A
0259B
526. Hadam., mendose.,
Quam queat dives. Ald. cum aliis,
Quam valeat dives. Mss. cum Poelm. in textu,
Quam queat ut dives. Westh. in textu,
Quam dives valeat; ad marg.,
Quam queat dives.
529. Reg.,
Humanum; corrige,
Humano. Rom., Reg., Ott. a pr. m., Torn., Ald., Bas.,
possit; alii,
posset. Rom.,
quae possit; reliqui,
possit quae.
532. Forte praestaret legere
aethram.
533. Rom.,
capesset, Reg., Ott., Daventr., Torn., Ald.,
capessat. Hadam., Poelm.,
capessit.
534. Ott.,
monitus, bene emendatum per
munitus. Rom. in textu, Ald.,
inquit: Rom., ad marg., cum aliis,
infit.
535. Poelm. pro d. s., Fabr., Ald.,
nostra olim. Alii cum mss.,
nostrorum. Rom.,
relinquimus: corrige,
reliquimus.
0260B 538. Mss.,
respondit; editi,
respondet.
541. Helmst.,
quam; alii,
quem, eodem sensu per synthesin seu mutationem generis, ut si praecessisset,
Filius hominis, Rom., Ott. a pr. m.,
cingit; melius,
cinget, in Ott. a sec. m. et aliis.
543. Torn., corrupte,
sublimis in vertice, Reg.,
sublimi vertice. In Ott. ex
sublime vertice factum
sublimi in vertice.
545. Rom., Ald.,
Sic; alii,
Hic; Ott.,
linquit pro
linquet.
552. Rom.,
Sicubi progressus, quod rectius videtur, quam
Hic ubi progressus in aliis. Id autem retineri potest commoda interpunctione. In Basil.,
gressus, pro
progressus; et in Torn.,
solus, pro
solis, mendum.
0259C
532.
Praepandit: delectatur Juvencus verbis compositis praepositione
prae, ut dixi ad vers. 514 h. l. Alioquin
praepando verbum est Ciceronis, Lucretii, Plinii.
Aethra est accusativus per syncopen ab
aether, aetheris, aethera Graeco more. Libr. IV, vers. 68, dixit
0259D similiter
in aethra, ut ex nostris mss. legimus.
533. Quintilianus l. III, c. 8:
Nostri possibile nominant; quae ut dura videatur appellatio, tamen sola est. Jurisperiti veteres frequenter ea voce usi sunt. Pro eadem voce allegatur Pomponius I. C. Omitto Christianos Lactantium,
Prudentium, Sedulium, alios. Durius verbum est
possibilitas, quod tamen apud Ammianum, Palladium, Martianum Capellam, Arnobium reperire licet,
Virtus quam celsa capessat, repetitum ex v. 490,
Celsa virtute capessat.
534. Caput XXI.
Jesus promittit centuplum recepturum, qui bona omnia reliquerit propter Deum: et primos fieri novissimos. Matth. XIX, 27, etc.; Marc, X, 31, Luc. XIII, 30:
Petrus fidei munitus moenibus, ut v. 274,
Sed stabilis Petrus.
0260C 537.
Quid nostris animis superest? videlicet
Quid ergo erit nobis? ut ait Matthaeus.
544.
Tractare praeter alia significat etiam exercere, administrare.
546. Servius ad v. 763 l. II Aeneid. affirmat,
gazam singularis tantum numeri esse. At in plurali
gazas dixerunt Lucretius, Horatius bis, Seneca Tragicus ter, etc.,
Affectus omnes vocat fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios. Apuleius l. II de Dogmat. Plat.:
Charissimis orbatus affectibus. Capitolinus in Antonino Philos. c. 24:
Non est satis motus defectione Cassii, nec in ejus affectus saeviit, et in Maximino cap. 23:
Milites quorum affectus in Albano monte erant. Hieronymus libr. III in Matth., c. X:
Qui ergo propter fidem Christi, et praedicationem Evangelii omnes affectus contempserint, atque divitias, et saeculi voluptates,
isti centuplum recipient,
etc. Plures alios allegant Koenigius, et Schoettgenius.
547.
Centuplicata: vox Fulgentii Mythologi, Prudentii, et similium. Plinius libr. VI, cap. 23, adverbium
0260D
centuplicato usurpavit.
548. Reuschius obscuritatem in Juvenco notat: sed clariora non sunt verba Matthaei:
Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
550. Caput XXII.
Parabola de operariis in vinea conductis. Matth. XX, 1, etc.
551.
Coronant, cingunt. Lucretius l. IX vers. 335:
Lacum myrteta coronant. Virgilius l. IX vers. 380:
Aditum custode coronant. Fortasse apud Juvencum
coronant ponitur pro implent, ut l. II vers. 143:
Undasque coronant. Vinetum vero in hoc a vinea differt, quod plures vineas contineat, ut totum a parte. Infra vers. 712:
Cui jugera multa nitentis—Vineti sepes circum densata coercet.
Quam queat ut dives coelestia regna videre.
Talibus attoniti comites, stupidique silebant,
Volventes, quae tanta foret sub pectore virtus
Humano, talem possit quae prendere vitam.
((530)) Respicit aeternae justorum Gloria vitae,
Atque ait: Haec homini forsan videantur acerba,
291 Sed Deus electis facilem praepandit in aethra,
Possibilemque viam, virtus quam celsa capessat.
Tum Petrus, fidei munitus moenibus, infit:
((535)) Omnia nostrorum projecta reliquimus omnes,
Et tua jussa sequi nobis spes unica restat.
Quid nostris animis superest? dic, Christe, precamur.
Talibus ad Petrum verbis respondit Iesus:
0260A Vos quicumque meum mentis penetralibus altis
((540)) Credentes servatis iter, cum sederit alte
Progenies hominis, celso quem cinget honore
Majestas, bis sex illic pulcherrima virtus
Constituet vobis sublimi in vertice sedes,
Judiciumque hominum pariter tractare licebit.
((545)) 292 Hic quicumque sui linquet generisque, domusque
Gazas, affectusque omnes pro nomine nostro,
Centuplicata dehinc capiet, vitamque perennem,
Primorum meritum postremi transgredientur,
Ultima praeteriti capient vix praemia primi.
((550)) Sedulus ut ruris dominus, cui dulcia fundum
Pinguibus in campis late vineta coronant,
Hic, ubi progressus primo cum lumine solis,
0261A
0261B
553. Rom.,
pacis; emenda,
pactus.
554. Rom.,
laborum, non bene, pro
laborem.
555. Ald.,
poliri.
556. Hadamar.,
venerit, pro
venerat. Poelm. utramque lectionem indicat
venerat, et
venerit.
557. Mss. nostri cum Cantabr. apud Reuschium,
operique accrescere jussit. Torn., Poelm. pro d. s.,
operique adolescere jussit. Hadam., Poelm., in textu,
ad opus quos ire jubebat. Ald. Daventr., Poelm. pro d. s.
ad opus quibus ire jubebat. Reuschio non displicebat in Parisina,
adolescere, pro
accrescere, eadem significatione.
558. Reg.,
Promeritis operis promittens, quod retineri posset: sed melius est cum aliis,
Pro meritis operum, ut apud Dracontium l. I, vers. 12:
Pro meritis morum.
564. Ottob.,
labentes, correctum per
labentis.
566. Reg.,
torpere; corrige,
torperent.
567. Reg., Ott., Torn.,
Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent—Nulla sibi, Dominus. Rom., contra
0261C metri regulam,
Conductoris aiunt quod non praecepta fuissent—Ulla sibi: Dominus. Poelm. in textu, Hadam., Ald., et Daventr.,
Conductor, reddunt, ipsis quod nulla dedisset. Poelm. pro d. s.,
Aiunt quod conductoris praecepta fuissent—Nulla sibi Dominus. Fabricius,
Conductor reddunt ipsi, quod nulla dedisset—Jussa sibi. Dominus et in comment. observat, sumi
reddunt pro
respondent, et hunc locum in prioribus
0262B editionibus corruptum esse.
568. Plerique,
sibi Dominus. Ald., Bas.,
Jussa. Suo dominus.
573. Reg.,
aequis, non ita bene, pro
aequum.
575. Reg., Ott. a pr. m.,
similem nos quaerere. Ott. supra, et editi,
similem ut nos, quaerere. Rom., non ita bene,
Injustum cum istis similem nos quaerere nummum, fortasse librarius omisit
est post
Injustum. Suspicari libet,
Injustum est istis similem nos quaerere nummum. Matthaeus ait:
Pares illos nobis fecisti.
576. Mss. Reg., Rom., Ott.,
operis. Reg.,
seri, sed videtur fuisse a pr. m.,
sero. Rom., et alii codices apud Reuschium,
conjunxerat: retine
conduxerat. Adjunctum temporis ponitur pro eo, quod paterfamilias in illa hora peregerat, ut exponit Reuschius.
579. Reg., et Ott.,
pactis, sed in Reg., glossa,
promissionis meae innuit
pacti, quod sensus etiam postulat.
581. Rom.,
Extrema quos: lege,
Extima quos.
0262C 583. Rom.,
Quis per minimam. In Reg. fuit
Ecquis, ut puto, nunc est
e quis, et glossa
ex quibus. Torn., Poelm., Hadam., Daventr. dividunt
per minimam. Ald., et Bas. legunt,
per nimiam. Reg., Ott.,
perminimam, quod edidit Fabricius; qui in Comment. addit, hanc esse insolitam compositionem. Vera haec est scriptura
E queis perminimam, et Evangelio consentiens;
Multi sunt vocati, pauci vero electi. Etsi
0263B autem exempla compositionis
perminimam in antiquioribus Juvenco fortasse non occurrant, tamen similia passim occurrunt, ut
permirus.
0261C
553.
Juvenum robora, juvenes robustos. Vide not. ad l. I vers. 478.
555.
Polire, excolere, verbum rei rusticae proprium. Nonius cap. 2, n. 339:
Politiones, agrorum cultus diligentes, ut polita omnia dicimus exculta, et ad nitorem deducta. Ennius Satir. libr. III:
Lati campi, quos gerit Africa terra politos. Idem Annalium l. VIII:
Rastros dente faber capsit causa poliendi agri; al.,
fabres capsit. Hinc
politor agri apud Catonem de Re rustica, cap. 5.
560.
Transfluxerat: Claudianus epist. 4, vers 5,
Transfluxere dies. Eodem verbo proprie utitur Plinius pro
transire fluendo.
562.
Acta est: Virgilius l. III Aeneid., vers. 512:
Necdum orbem medium nox horis acta subibat.
564. Prudentius hymn. 8 Cathemer. vers. 11:
Quarta devexo superest in axe—Portio lucis.
569.
Vespere orto vesper hesperus, stella Venus est, quae matutino tempore lucifer dicitur. Horatius
0261D libr. II od. 9, vers. 10;
Nec tibi vespero—Surgente decedunt amores. Virgilius l. I Georg. vers. 251:
Illic sera rubens accendit lumina vesper.
573.
Sustulerat a suffero. Diem aequum, diem integrum
0262C totum, cui nulla pars deesset. Columella dixit
operas justas.
575.
Quaerere, lucrari. Cicero Paradox. VI, c. 2:
Qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis. Hinc
quaestus lucrum.
578.
Illibata, integra. Cicero pro Sext. c. 43:
Ut eorum veteres, illibatasque divitias in profundissimum libidinum suarum gurgitem profundat.
580.
Tantum, tantumdem, tantum, quantum vobis.
581.
Extima, extrema. Sic enim hoc vocabulum optimi scriptores usurpant.
Glomerare verbum a Juvenco alibi adhibitum. Vide not. ad l. II vers. 579, 723.
582.
Dignatio plerumque est bona existimatio, qua aliquis ex aliorum opinione gaudet. Nonnumquam active est opinio, qua aliquis alium honore
dignum censet. Suetonius in Calig. cap. 24:
Reliquas sorores nec cupiditate tanta, nec dignatione dilexit. Justinus sub fin. l. XXVIII:
In summa dignatione regis
0262D
vixit. Alii
dignitate minus bene. Apud Juvencum
dignatio sancta est Dei bonitas, qua homines ad coelum vocare dignatur.
Conduxit juvenum fortissima robora, pactus
Unius in lucis certa mercede laborem,
((555)) Et sua tum jussit cultu vineta polire.
293 Ipse sed egrediens, ubi tertia venerat hora,
Invenit ecce alios, operique accrescere jussit,
Pro meritis operum promittens praemia digna,
Illi non aliter laeti praecepta sequuntur.
((560)) Ast ubi sexta dehinc lucis transfluxerat hora,
Haud secus hinc alios juvenes conducero pergit.
Horaque nona dehinc ubi solis cursibus acta est,
Tunc alios pariter conductos jussit adire.
Ultima labentis restabat portio lucis:
((565)) Egressus cernit juvenes, causasque requirit,
Cur pigris manibus torperent otia lenta.
Aiunt, conductoris quod praecepta fuissent
Nulla sibi. Dominus mox hos insistere ruri
0262A 294 Tunc etiam jussit. Sed vespere protinus orto,
((570)) Praecipit, ut cuncti caperent mercedis honorem,
Aequalique omnes portarent praemia nummo.
Tum manus illa virum, prima quae luce laborem
Sustulerat, factisque diem toleraverat aequum,
Indignans, secum tali cum murmure fatur:
((575)) Injustum est, istos similem, ut nos, quaerere nummum,
Ultima quos operi sero conduxerat hora.
Tum dominus ruris sedato pectore fatur:
Illibata tibi mercedis portio salvae
Redditur, et pacti servantur jura fidelis.
((580)) Istis de nostro liceat concedere tantum,
Extima quos operis glomeravit portio ruri.
Nam multos homines dignatio sancta vocavit,
295 E queis perminimam dignum est secernere partem.
0263A
0263B
585. Reg.,
iteris, sed videtur fuisse
iterum, quod certe mutandum non erat. Reuschius tamen cum Koenigio legit
solitisque iteris, non
Solymisque iterum. Matthaeus nominatim ait:
Et ascendens Jesus Hierosolymam, assumpsit
duodecim discipulos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Hierosolymam, etc. Hoc ergo est:
Solymis regionibus ingredimur. Additur
iterum ex Marco:
Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere, etc.
587. Mss. nostri
prodetur: editi
tradetur, quae est glossa in Reg.
590. Mss. nostri,
Hinc tum; editi,
Hic tunc.
591. Ald.,
Christi media.
593. Ott.,
possint pro
possent:
594. Badius,
Quem si; melius alii,
Quem sibi.
596. Reg.,
portare: dubito, an ita etiam a pr. m. scriptum fuerit in Ott., sed non dubium quin legendum
0263C sit
potare.
597. Ottob.,
consedere; correctum per
considere.
598. Rom., Reg. a sec. m., Torn., Ald., Bas.,
pro munere. Ott. et alii,
pro nomine.
599. Ald., Bas.,
paucis; plerique,
certis. Rom.,
His certis; melius,
Haec certis. Certi homines aliquando sunt homines fideles.
600. Mss. nostri,
Exhinc; alii,
Exin.
601. Mss. nostri,
tali, quod in Torn., et Fabr. editum video. Plerique editi,
stabili, quod a pr. m. in nonnullis mss. fuisse suspicor ex rasura.
603. Mss. nostri,
quoscumque super dominantur eorum, sed in Reg.
eorum mutatum est in
earum cum glossa
quibus principantur. Hadam., Poelm. in textu,
Imponit, quemcumque super dominantur eorum. Ald., Poelm. pro d. s., Reusch.,
Imponit quoscumque velit dominentur eorum. Sic Fabr., sed
dominantur pro
dominentur. Lego, cum mss.,
quoscumque super dominantur
0264B
eorum, et possunt haec duo verba conjungi
superdominantur ut
superingere, superaddere, superducere, et similia.
Eorum, non
earum habent Vulgata, et veteres aliae versiones Matth. XX, 25:
Principes gentium dominantur eorum per synesin: perinde quasi dixisset:
Principes gentilium dominantur eorum.
605, 606. Reg.,
Vos hic sed longe: tranquillior aequora vitae—Concordi sternit mitis moderatio pace; et glossae Hic—
in praesenti saeculo; Longe—
estis ab
illis; Aequora—
planities; Sternit—
vobis. Scilicet moderatio sternit aequora. Ad hanc lectionem respicit Rom., sed admixtis erroribus,
Vos hic sed longe tranquillior aequore vitae—Concordi sternet mitis miseratio pace. Eamdem scripturam Reg. expressit Reuschius, sed edidit
aequore. Koenigius retinebat
aequora; sed restituere volebat
Vobis sed longe. Ottob. sic habet,
Nos inter longe tranquilliora aequora vitae—Concordes cernit mitis moderatio pacis, quod corruptum sane est. Quod attinet ad priorem versum, cohaerent Cantabr., et Fuld., sed hic scribit
tranquilliora,
0264C uterque
Vos inter. Aldus,
Vos hic sed longae tranquillior aequora vitae—Concordi sternit mitis moderatio pace. Daventr., Had., Torn. ita, sed scribunt
longe, ut accedant ad codicem Reg., nisi quod sine interpunctione exhibent
longe tranquillior, Poelm., Fabr. sic etiam, sed inchoant versum
Vos inter longe tranquillior. Recitemus verba Matth. XX, 26:
Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister. Amplector igitur scripturam cod. Reg., mutato
hic in
hinc, scilicet,
Vos hinc sed longe: tranquillior aequora vitae—Concordi sternit mitis moderatio pace. Intelligo
longe hinc poni pro
procul hinc. Cicero pro Quintio, cap. 25:
Quam longe est hinc in saltum Gallicanum? Sic
longe abesse, longe abire. Pro
sternit non inepta est lectio Rom.
sternet ex Evangeliario Tridentino:
Erit vester minister . . . . Erit vester servus: quo spectat Vulgata:
Sit vester minister . . . . . Erit vester servus . . . .
0263D
584. Caput XXIII.
Jesus praedicit discipulis passionem suam. Matth. XX, 17, etc.; Marc. X, 31; Luc. XVIII, 31.
587.
Ultima substantivi more, ut
ultima pati, ultima exsperiri, expectare, etc. Aurelius Victor de Caesarib. cap. 40:
Constantium patrem ultima vitae agebant. Calpurnius eclog. 3, vers. 91:
Lycidas habet ultima rerum. Hoc sensu Juvencus ait
ultima mortis. Horatius l. I, ep. 16, vers. ult.,
mors ultima linea rerum est. Consule not. Burmanni ad Calpurnium.
590. Caput XXIV.
Petitio uxoris Zebedaei pro filiis. Matth. XX, 20; Marc. 10, 32.
593.
Calix pro tormentis, morte, passione vox ecclesiastica e sacris litteris petita, quae occurrit l. IV, vers. 491:
Quaero cum
si pro
an rarum est, ut dixi in lect. var. ad vers. 434 h. l. Graecorum imitatione id fit, quibus εἰ vicem particulae interrogandi
0264D frequenter subit.
597.
Considere a
consido, considis.
600.
Pro talibus dictis, ut vers. 416 h. l.
pro numero. Sensus est: discipulos vehementius commotos, quam his dictis commoveri oportuisset. Ex Evangelio autem intelligendum est,
discipulos non verbis Christi commotos fuisse, sed verbis matris filiorum Zebedaei pro filiis suis.
602.
Ditionis vocabulum recte pro imperio, seu jurisdictione usurpat. Potestas metonymice pro magistratu ponitur, ut apud Salvianum, et
alios.
604.
Subjectis urbibus, intellige
in subjectis urbibus. Recte enim dicitur
exercere odium, iram in aliquo, vel
in aliquem. Vulgata Matthaei:
potestatem exercent in eos. Itala in plerisque exemplaribus mss., et Hieronymus epist. ad Damasum tom. IV, pag. 159,
Potestatem exercent in eis.
Haec ait, et Solymos repetit, comitesque seorsum
((585)) Alloquitur, Solymisque iterum regionibus, infit,
Ingredimur gnari, truculentaque moenia adimus.
Filius hic hominis prodetur ad ultima mortis,
Scribarum, procerumque ferens ludibria membris,
Affixusque cruci post tertia lumina surget.
((590)) Hinc tum Zebedei conjux summissa rogabat,
Ut Christo medio coeli sublimis in arce
Felices nati dextra, laevaque sederent,
Tum quaerit Christus, calicem si sumere possent,
0264A 296 Quem sibi praeceptis instaret sumere Patris.
((595)) Respondent se posse simul. Tum talia Christus:
Vos nostrum calicem fas est potare, sed altis
Sedibus aequali mecum considere honore,
Non hoc nostra dabit cuiquam pro munere virtus.
Haec certis Genitor sublimia dona reservat.
((600)) Exhinc discipulos, dictis pro talibus omnes
Commotos, tali sermonis mulcet honore:
Gentibus infidis celsa ditione potestas
Imponit quoscumque super dominantur eorum,
Exercentque trucem subjectis urbibus iram.
((605)) 297 Vos hinc sed longe: tranquillior aequora vitae
0265A
0265A
607. Rom.,
crescet pro
crescit.
609. Mss.,
sic vestra ministrat: editi,
sic cuncta; Westh. in textu,
nate sic cuncta; ad marg.,
natus sic cuncta. Rom. codex sic habet,
sic vestra minister—Obsequio solus proprio pia munera gestat, quae scriptura
0265B praeferenda videtur, et confirmatur lectione mss. Reg., et Ott., vers. seqq., et pro d. s. indicatur a Poelm.
610. Rom., Poelm. pro d. s., Reg., Ott.,
gestat; alii
gestans.
611. Hic versus in Reg. omissus fuerat, sed insertus postea fuit inter lineas. Ejus loco a pr. m. hic versus adest in Reg.:
Et multos redimens pretioso sanguine salvat. In mss. Rom. et Ott. prius ponitur
Pro multisque, tum additur
Et multos, etc., sed
servat pro
salvat. In editis deest hic versus
Et multos, neque certe necessarius est, nisi prior
Pro multis
0266A expungatur. Uter autem eorum magis Juvencum redoleat, non ausim dijudicare. Retineo vero
Pro multisque, quia pluribus testimoniis comprobatur. Reuschius ait, in aliis libris legi non pessimum versum,
Et multos redimens pretioso sanguine servat, ubi in
0266B
servire, quod praecessit, et
servare auctor lusit; quos lusus saeculum XI sapere affirmat.
612. Rom.,
Et vos; melius,
At vos.
613. Ott.,
est summis; fortasse librarius voluit,
ex summis. Editi, et mss.,
e summis.
616. Rom.,
Quisquis sapit, quod metrum non patitur. Vera lectio,
Quisque sapit, quam Aldus etiam in textu exhibuit; sed in Erratis importune correxit
Qui sapit,
adveniet, quia scilicet ignorabat
quisque sumi pro
quisquis, ut in poetis christianis passim observatur, et in Juvenco animadversum jam fuit ad libr. III, vers. 400.
0265B
606. Reuschius totum hunc locum sic ferme exponit: Potestas celsa editione, h. e., Deus imponit, seu praeponit gentibus infidelibus
quoscumque eorum,
0265C sive, ex iis ipsis populis incredulis, velit ut dominentur in gentes illas infidas, vel dominentur urbibus subjectis: et
hi principes exercent in eas urbes iram vehementem Patris mei. At vos non irae ministri, sed clementiae estis.
Moderatio mitis, regimen benignum.
Tranquillior concordi aequore vitae, tranquillior qualibet vita placide traducta.
Sternit, insternit, implet,
vos, qui mei discipuli estis,
hic, hoc sermone
jam, hac in vita,
pace, quam mundus dare nequit.
608.
Quisquam unus, h. e., unus quisquam.
611.
Ponit animam, impendit, dat. Phrasis ecclesiastica. Augustinus in Joann. 121:
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et animam suam ponere pro multis.
612. De his versibus peculiarem dissertationem conjeci in proleg., c. 5. Cum nuper viderim apographum Evangeliarii Tridentini
nondum editi, operae pretium duco scripturam versionis Italae, quam secutus est Juvencus, denuo confirmare verbis ejus
0265D Evangeliarii exscriptis:
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam pro multis redemptionem. Vos enim quaeritis
de pusillo crescere, et de majore minorari. Intrantes autem, rogati ad coenam, nolite recumbere in eminentioribus locis, ne
forte honoratior te superveniat, et accedens, qui ad coenam te vocavit, dicat tibi: Accede deorsum, et confundaris. Si autem
in loco inferiore recubueris, et supervenerit humilior te, tunc dicet tibi, qui te ad coenam vocavit: Accede superius. Et
tunc erit tibi gloria coram discumbentibus. Et cum egrederetur Jesus ab Hierico,
etc.
614. Caput XXV.
In novissimo loco recumbendum. Matth. XX in Itala, et Luc. XIV, 7, etc.
Vocat, et
convivia ponens verba propria in coenis. Vide not. ad l. I, vers. 795, et l. III, vers. 80.
615.
Cornua saepe dicuntur de extremis cujusque rei partibus, ut
cornua aciei, classis, etc. Livius libr. XXV, cap. 3, ad fin.:
Et forte in cornu primus sedebat Casca. Apollinaris Sidonius l. I, epist. 11, sive ult. sic convivium describit:
Postridie jussit Augustus, ut
0266B
epulo suo circensibus ludis interessemus.
Primus tacebat cornu sinistro consul ordinarius Severinus . . . Juxta eum Magnus, olim ex praefecto, nuper ex consule . .
. .
0266C
recumbente post se Camillo, filio fratris. Poeonius hinc propter. Atque hinc Athenius. Hunc sequebatur Gratianensis omni ab
infamia vir sequestrandus, qui Severinum sicut honore postibat, ita favore praecesserat. Ultimus ego jacebam, qua purpurati
(imperatoris)
laevum latus in dextra margine porrigebatur. Sirmondus hunc locum illustrat, ex quo haec colligo:
In sigmate, seu stibadio, hoc est, lecto semirotundo, duo erant extrema velut cornua. Hi primi accubitus censebantur. Honoratissimus
stibadii locus erat cornu dextrum, proximus sinistrum. Id novum videri queat, et ab usu nostro remotius, quod tertius, quartus,
ac reliqui deinceps illum ordine subsequantur, qui primus est in cornu sinistro.
G. Fabricius nove a Juvenco dictum putabat
cornua summa pro primo accubitu. Vide ejus Comment. Poetar. christ., verbo
cornua. Consule etiam Petrum Chacon, de Triclin. Rom., cum appendice Fulvii Ursini, Hieronymi Mercurialis dissertationem de accubitus
in coena Origine, et plures alios quos laudat Fabricius, Bibliograph. Antiq., c. 19, n. 3.
0266D 618.
Tumor inflati cordis, superbia. Sic Prudentius, aliique christiani scriptores loquuntur.
Per summa, ut vers. 615,
Cornibus in summis.
619.
Mediocria, nempe loca inferiora.
Mediocris saepe pro exiguo ponitur.
620. Ex hoc versu colligo, Juvencum parabolam sumpsisse ex Matthaei Itala versione, non ex Luca, cap. XIV. Nam, ut vidimus,
in Evangeliario Tridentino id exprimitur apud Matthaeum:
Si autem in loco inferiore recubueris, et supervenerit humilior te, tunc dicet tibi, qui te ad coenam vocavit: Accede superius. Lucas solum ait:
Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: Amice, ascende superius. Paulo aliter Evangeliarium Tridentinum:
In novissimum locum recumbe, ut cum venerit qui te et illum invitavit, dicat tibi.
621.
Pudens, verecundus: transibit ad potiorem strati et tori locum, quia pudenter inferiorem elegit. Boni viri est pudore suffundi cum
gloria ei quasi invito tribuitur.
Concordi sternit mitis moderatio pace:
Magnus et obsequiis crescit super alta minister.
Nec primus quisquam, nisi cunctis serviat, unus
Esse potest. Hominis natus sic vestra minister
((610)) Obsequio solus proprio pia munera gestat,
298 Pro multisque animam pretioso sanguine ponit.
At vos ex minimis opibus transcendere vultis,
0266A Et sic e summis lapsi comprenditis imos.
Si vos quisque vocat coenae convivia ponens,
((615)) Cornibus in summis devitet ponere membra,
299 Quisque sapit. Veniet forsan si nobilis alter,
Turpiter eximio cogetur cedere cornu,
Quem tumor inflati cordis per summa locarat.
Sin contentus erit mediocria prendere coenae,
((620)) Inferiorque dehinc si mox conviva subibit,
Ad potiora pudens transibit strata tororum.
0267A
0267A
623. Reg.,
quo; et glossa,
quo monte. Sensus exigit
quae. Rom., corrupte:
Ordinibus lucent glauci comantis olivae.
626. Rom.,
Unde, lege
Inde.
0267B 628. Ott.,
trahuntur; Rom.,
trahatur: lege
trahantur.
629. Mss. Reg., Ott., Rom.,
Dicere, tunc operam Dominum sibi sumere velle. Sic etiam Ald., Torn., Bas., Poelm., pro d. s., sed nonnulli interpungunt
Dicere tunc: operam. Hanc lectionem exstare in quinque impressis et quatuor codicibus confirmat Reuschius, quam poetico magis habitu incedere
putat. Hadam., Westh., ad marg.:
Huic reddas, nostro nunc iis opus esse magistro. Ita Daventr., sed
Huic reddant, quod Westhemerus in textu expressit. Ita etiam Poelm., in textu, et Fabr., sed uterque
Reddere huic. Hanc scripturam tuetur Fabricius, in Comm., verbo
reddo, pro respondeo, et locum hunc ante depravatum fuisse affirmat: eamdem secutus est Scoehttgenius, et Reuschius, qui observat,
0268A legendum
Reddere non
reddant: praecessit enim copulativa
vel. Verum cum lectio codicum mss. bona sit, nulla est causa cur eam deserere debeamus.
631. Rom., Ald.,
mollique super velamine vestis. Hadam., Poelm. et alii,
mollisque super velamina vestis.
0268B Prior lectio melior est, et confirmatur quamvis obscure a mss. Reg., Ott. Elegantius etiam est
molli velamine, quam
mollis vestis.
Super vel est
insuper, vel per tmesin
superinsternunt, vel ad pullum refertur.
633. Alp., Bas.,
Huic non ita bene, ac
Hinc.
637. Rom., Ald.,
subnixa: alii,
subnexa. Koenigius suspicatur
subjecta: Reuschius tenet
subnixa, hoc est, fulciente, et quasi gestante.
640. Reg., Ott., a pr. m.,
Osanna in excelsis. Rom. cum editis,
Osanna excelsis vel
Hosanna excelsis, vel
Oschanna excelsis, ut edit Fabricius. Scriptura
Osanna in excelsis metro adversatur, nisi scribere velimus
Osana, ut dactylus inde fiat. Sed vers. 647, Reg. et Ottob. exhibent
Osanna excelsa. Vulgata scribit
Hosanna.
0267C
622. Caput XXVI.
Christo pullo asinae insidente, populos stravisse viam, qua ibat, suis vestibus. Matt. XXI, I seqq.; Marc. XI, I; Luc. IX, 29; Joann. XXII, 15.
623.
Ordo de dispositione arborum scite dicitur. Cicero, pro Caecina, cap. 8.
Ejus fundi extremam partem oleae directo ordine definiunt. Confer notam Passeratii. Virgilius, II Georg., vers. 276:
Sin tumulis acclive solum, collesque supinos:—Indulge ordinibus. Lucent, h. e., conspicua sunt, nitent. Campi bene culti, et ipsae etiam arbores nitere dicuntur. Plinius, l. XVII, cap. 4:
Non utique laetum solum est, in quo procerae arbores nitent. Sic
campi nitidi, nitentes, terra herba, nitens; et Juvencus, infra, vers. 712,
nitentis vineti. Glaucicomans, vox a Juvenco formata, ut l. IV, v. 201:
flammicomans.
624.
Lectis discipulorum, h. e., ex discipulis, vel positivum est pro superlativo quasi
lectissimis discipulorum, ut h. l. vers. 293:
Eximios vatum. Virgilius, l. IX, vers. 47:
Turnus, ut antevolans tardum
0267D
praecesserat agmen,—Viginti lectis equitum comitatus, et urbi—Improvisus adest.
625.
Obvia, quae ex adverso, seu contra erant. Haec enim est propria significatio hujus vocabuli. Matthaeus ait:
Ite in castellum quod contra vos est.
627.
Vel si, pro
et si. Vel pro
et ab idoneis auctoribus aliquando adhibetur.
632. Matthaeus ait:
Et adduxerunt asinam, et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Versio antiqua in ms. Colbertino:
Et adduxerunt asinam, et pullum ejus, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et sedebat super eum Jesus. Plerique alii mss. cum Evangeliario Tridentino legunt,
Et imposuerunt super eum vestimenta,
0268C
et sedebat super eum. Hanc lectionem tenuerunt Auctor oper. imperf. in Matth., et Arnobius Afer Annot. in Evangel. Alii Evangelistae super pullum
asinae sedisse Jesum disertis verbis narrant. Postea Juvencus, Isaiae vaticinium reddens, sic ait:
Quem terga sedentem—Praemitis gestant asinae pullique sequentis. Probabilis interpretatio est, Jesum prius usum fuisse asina, sequente pullo: deinde in civitatem ingressum super pullum,
sequente asina. Mysterii hujus plures causas assignant veteres, recentesque interpretes. In veterum christianorum monumentis
saepe expressa apparet imago Salvatoris asino vel asinae insidentis; eaque sic exstat in quodam cochleari antiquissimo, ferruminato
argento insculpta, apud v. c. Giovenazzium, qui ejus modi cochleare ad sacram synaxin populo veteri more impertiendam olim
adhibitum fuisse prudentissime conjiciebat. Ita enim fideles ad tantum mysterium accedentes in memoriam revocare poterant
verba Matthaei:
Ecce rex tuus venit tibi
0268D
mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.
635.
Praemitis: sic haec nomina formare amat Juvencus, ut non semel notatum.
636.
Stratas, vias, ut alibi dictum.
637. De hoc triumpho Salvatoris, de more veterum praetexendi vias floribus, et de acclamatione puerorum
Hosanna legendus est Martinus Roa, libr. II Singular. cap., 13.
638. Judaea palmetis abundabat. Horatius, l. II, ep. 2, vers. 184:
Ungi—Praeferat Herodis palmetis pinguibus. Plinius, libr. V, cap. 14:
Hiericuntem palmetis consitam. De voce
viror dictum l. II, vers. 818.
Proxima tum Solymis conscendit culmina montis,
Ordinibus lucent quae glaucicomantis olivae.
300 Hinc lectis jussit sectatum discipulorum,
((625)) Obvia castelli monstrans habitacula Christus,
Inde asinam pariter foetu comitante repertam
Ducere: vel si quis causam disquirere vellet,
Cur sua tam subito quoquam jumenta trahantur,
Dicere, tunc operam Dominum sibi sumere velle.
((630)) Discipuli celeri complent praecepta paratu.
Adducunt, mollique super velamine vestis
0268A Insternunt placidum pullum, praebentque sedendum.
301 Hinc veteris quondam fluxit vox nuntia vatis:
Ecce venit placidus tibi rex, quem terga sedentem
((635)) Praemitis gestant asinae, pullique sequentis.
Tum populi stratas praetexunt vestibus omnes,
Quaque iter est Christo, subnexa froude coronant.
Proxima tunc alii spoliani palmeta virore,
Conclamantque omnes: Davidis origine creto
((640)) Hosanna excelsis sit gloria laeta trophaeis!
0269A
0269B
641. Ald., Poelm., pro d s.,
Sic tunc: caeteri
Sic adeo.
642. Rom.
Ingresso primo occurrit: alii,
Ingresso occurrit primo. Torn.,
lumine: lege
limine.
644. Bas.,
jam pro
tam. Reg., in textu, cum aliis,
gressu visuque; supra, manu veteri,
visuque et voce.
646. Mss. omnes nostri, codex ms. Divionensis, et alius P. Pithaei a Jureto collatus,
tecta clamore: editi,
tecta canore. Prima in
clamor longa est, et a Juvenco etiam producitur libr. II, vers. 410; l. 4, vers. 590, 702. Retinendum ergo est
canore, quod verbum est Virgilii, Lucretii, Ovidii, et aliorum praesertim poetarum. Vide not. ad vers. 648.
647. De voce
Hosanna, vel
Osanna, vide varias lectiones vers. 640. Ald., Bas.,
create, pro
creato.
648. Reg., Ott., Rom.;
Ipsum percunctant cuncti quae causa clamoris. Legam cum editis
quae causa canoris, ut vers. 646,
tecta canore, et l. IV, vers. 392:
Restitit adverso complens cava saxa canore. Juretus, libr. IV
0269C Paulini Petrocorii de Vita S. Martini, vers. 172, ex ms. codice S. Benigni Divionensis, his in locis legit
clamoris et
clamore, cui favet Cantabrig., et aliorum poetarum auctoritas, qui primam ejus vocis syllabam corripiunt. Paulinus Petrocorius, loc.
cit.:
Verbera caedentum resonabant, verba clamantum. Tertullianus, de Jona et Ninive, vers. 42.
Nauticus interea geminus clamor omnia tentat. Plerique editi:
Tunc percunctantur cuncti; Hadam.
praecontantur, quod non bene Latinum est. Poelm., pro d. s., codex Barthii:
Ipsum percontant cuncti. Alii scribunt
percunctor, alii
perconctor. Verbum activum
percuncto, et passivum
percunctor, non admodum usitatum est: nihilominus non dubito quin Juvenci sit, cum iterum
percunctata passive occurrat vers. 679. Idem verbum usurpant Naevius, Gellius, et Apuleius.
649. Rom. cum editis
tantam; Reg.,
tantum; Ott.,
tanta. Id prae caeteris placet, quod ab sciolis librariis
0269D mutatum, quia nesciebant, ultimam in
tanta
0270B ratione caesurae produci posse, praesertim ex consuetudine poetarum inferioris aevi.
650. Rom., Ott. cum Hadam., Poelm., in textu,
Legis, inquit, vos. Reg. cum Ald., Torn.,
legis sanctae vos.
651. Reg. cum Torn., Poelm., pro d. s.,
Creditis. Rom., Ott. cum Ald.,
Creditur. Rom. cum Ald. et aliis ita interpungit:
venire—Lactentum, et linguis. Sed aliter Scriptura distinguit,
Ex ore infantium, et lactentium.
652. Reg.,
lactantum: Rom., Ott. cum editis,
lactentum. Versiones veteres apud Sabatierium omnes habent
lactantium, quod pariter legitur in Evangeliario Tridentino, ex quo confirmatur
lactantum in Reg. Sed multi Patres antiqui cum Vulgata exhibent
lactentum, et pro eo, qui lac sugit, certius vocabulum est
lactens, quam
lactans: nam de hoc aliqui dubitant. Nonnulli apud Reuschium
justis: retine
justi, videlicet Christi.
655. Poelm., pro d. s.,
Stare extendentem. Vera
0270C lectio
Stratae, tendentem. Nescio an aliud voluerit Aldus
Strate tendentem. Alibi etiam apud Juvencum occurrit
strata, stratae pro
via, ut paulo ante vers. 636.
656. Rom. supra
corda indicat
corde, quod non admiserim. Reuschius pro
voluntas conjicit
voluptas, hoc est, appetentia.
658. Reg., Ott., Daventr., Ald.,
sterilis frondis concreverat umbrae. Sic Rom., sed
sterili, Had., Poelm., in textu, Fabr.,
sterili frondis concreverat umbra. In Reg., glossa haec est Umbrae—
in umbra.
660. Reg., Ott.,
arbos: Rom.,
arbor.
663. Omeisius suspicatur
Nunc ligni stirpem, Reuschius
Nunc lignum istius, nempe arboris. Alioquin supplendum
arborem: Nunc stupuistis, arborem ligni istius auctoritate nostra desisse ad vires ducere terrenos succos. Putabam
Nunc ligni istius nostro stupuistis honore—Desisse vires terrenos ducere succos, quod, producta ultima in
desisse ob caesuram,
0270D optimum videtur.
0269D
644.
Quos, synesis, sive mutatio numeri et generis: quasi non praecessisset
debile vulgus, sed
homines debiles e vulgo.
647.
Creato, genito. Haec est enim propria hujus verbi significatio: quamvis non quidquid genitum est, creatum quoque dici possit.
653. Caput XXVII.
Christum maledixisse ficum, quia foret sterilis, atque illam confestim exaruisse. Matth. XXI, 17 seqq.; Marc. XI, 13.
654.
In margine stratae. Textus sacer,
secus viam. Ms. Cantabrig.,
super viam. Margo proprie est extrema ora cujuslibet rei, ut
margo fluvii, agri,
0270D
viae, libri, etc.
655. Lib II, vers. 146:
Cum te diffusae legerent umbracula ficus.
657.
Facultas, nulla vis producendi poma concreverat frondis sterilis umbrae.
658.
Pomum de quovis fructu. Vide not. ad Drac. lib. I, vers 186.
661. De senio et morte arborum vide not. ad lib. II, vers. 749, et Grunerum, ad Sedulium, lib. I, vers. 13.
662.
Stupidis, valde mirantibus, ut vers. seq.
stupuistis.
Sic adeo ingreditur Solymorum moenia Christus.
Ingresso occurrit, primo sub limine templi,
302 Cruribus atque oculis certatim debile vulgus.
Quos ubi tam subito gressu, visuque vigentes
((645)) Cuncta sacerdotum cognovit factio mirans,
Et pueros templi complentes tecta canore
Hosanna egregia Davidis stirpe creato,
Ipsum percunctant cuncti, quae causa canoris
Impubem tanta tollat per gaudia plebem.
((650)) Christus ad haec, Legis, inquit, vos scripta tenere
Creditis, infantum quae dicit ab ore venire,
303 Lactentum et linguis Justi consurgere laudem.
0270A Haec ait, ingratam linquens cum civibus urbem,
Bethaniamque petit, rediensque, in margine cernit
((655)) Stratae, tendentem diffusa umbracula, ficum.
Illic forte cibi pertentans corda voluntas,
Arboris attrectat ramos: sed nulla facultas
Pomorum sterilis frondis concreverat umbrae.
Olli Christus ait: Non sit tibi fructibus umquam
((660)) Copia promendis. Tum protinus aruit arbos.
Discipuli celerem mirantur in arbore mortem.
Sed Christus stupidis assistens talia fatur:
Nunc ligni istius nostro stupuistis honore
0271A
0271B
665. Reg.,
iterum iterumque: rescribe
iterumque iterumque.
666. Reg.,
animae, pro
animi. Daventr. cum. mss. Reg., Ottob.,
consistit. Ald., Bas. cum Rom.,
consistat. Had., Fabr., Poelm.
consistet.
667. Westh., in textu,
mutans; ad marg.,
nutans, quod unum probandum est.
670. Ald.
verbis: alii,
verbo. Ald., Bas.,
profundis: melius,
profundi, nempe maris.
673. Rom.,
Credendum: lege
Credentum, ac fortasse praestiterit interpungere
poscet,—Credentum semper digna virtute tenebit. Paulo ante,
Credentum verbo.
676. Poelm., pro d. s.,
Mirantes rogitant, qua virtute efficis ista; in textu, cum mss. et aliis editis,
Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset.
678. Ald.,
nobis si.
679. Rom.,
Praecunctata: lege
Percunctata, aut
Percontata, ex dictis ad vers. 648. Mss. cum plerisque editis,
solvat: Had., Poelm.,
solvet.
0271C 680. Torn.,
Joannis pro
Joannes.
681. Reg., Ott., Rom.,
Sordentis: editi,
Sordentes.
682. Reg., Ott., Ald., Bas.
An hominis. Rom.,
An Joannis. Hadam., Fabr., Poelm.,
Anne hominis. Probum est
An hominis: quod enim
an produci possit, dixi ad libr. 2, vers. 517. Hoc autem loco peculiaris est ratio ob aspirationem dictionis sequentis quae
vim habet producendi aliquando brevem
0272B dictionis praecedentis.
683. Ott.,
ludens, pro
claudens, et fortasse a pr. m. fuit
laudens, vel
claudens. Facile in mss. inter se confunduntur
ludens et
claudens, et, quod idem est,
cludens. Neque hoc loco mihi displiceret
ludens. Sed multo magis placet
claudens. Sic l. IV, vers. 8:
Cur tentatis, ait, nunc me concludere verbis?
685. Reg., Ott., a pr. m., Torn.,
suspiciebat: Rom., cum plerisque editis,
suscipiebat. Barthius, libr. XXVI Advers., cap. 7, col. 1265, pro
suscipiebat correxit etiam
suspiciebat: quod verbum, inquit, corruptum et in Ligno vitae apud Cyprianum, sive alium poetam christianum:
Circum spatiantes gramine molli—Suscipiunt alta pendentes arbore fructus. Legendum
Suspiciunt. Vide libr. III, vers. 51, ubi idem legitur versus.
687. Reg., contra metri rationem,
sublimem si dixissent esse. Ott., a pr. m.,
Rursus sublimem dixissent esse prophetam, quod genuinum videtur: necessaria enim non est particula
si. In Ott., ut in editis,
0272C apponitur supra
si inter
dixissent, et
esse. Particula
si eleganter saepe omittitur non solum a poetis, sed etiam ab aliis. Virgilius, l. VI, vers. 31:
Partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes. Ovidius, VI Fast., vers. 113:
Huic aliquis juvenum dixisset amantia verba,—Reddebat tales protinus illa sonos. Cicero, Philipp. XIII, c. 11:
Recesseris, undique omnes insequentur: manseris, haerebis.
689. Torn., Poelm., pro d. s.,
igitur, pro
tamen.
0271C
665. Virgilius, III Aeneid., vers 436:
Praedicam, et repetens iterumque iterumque monebo.
666.
Animi in arce, quasi in fastigio et apice animi. Statius, lib. II, silv. 2, vers. 131.
Celsa tu mentis ab arce—Despicis errantes, humanaque gaudia rides.
668.
Arboris substantia, arbor. Vide not. ad lib. I, vers. 416, 631.
669.
Celsa montis. De vocabulo
celsa substantive dixi ad Dracont., lib. II, vers. 3.
674. Caput XXVIII.
Jesum interrogatum, qua potestate haec faceret, respondisse: Facile erit, quae
0271D
quaeritis, dicere, si prius, quae nos interrogabimus, solveritis de Joannis baptismate. Matth. XXI, 23 seqq.; Marc. XI, 21; Luc. XX, 2; Joann. XIV, 13; XVI, 23.
675. Ordo est: Continuo proceres, sive seniores populi collecti inquirunt, quae tanta virtus dedisset miracula rerum, vel
quae virtus dedisset tanta miracula rerum.
680. Supra, vers. 263:
Justus Ioannes, populos qui flumine lavit. Confer notam.
683.
Ancipiti, qui in utramque partem premebat. Vide not. ad l. II, vers. 233.
684.
Captantum, capere volentium. Adisis not. ad
0272C h. l. vers. 134. Interdum
captare conatum indicat,
capere effectum.
688. Confessio occisionis prophetae argueret culpam. Sed quaenam culpa seniorum fuit, quod Joannes ab Herode occisus fuerit?
Satis ex Evangelistis hoc loco constat, Scribas et Pharisaeos Joanni non credidisse. Ait enim Lucas:
At illi cogitabant intra se dicentes: Quia si dixerimus, De coelo, dicet: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus,
Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Joannem prophetam esse.
Probabile ergo est,
0272D eos mortem Joannis, quoquo poterant modo, procurasse. Lamyus hinc suam sententiam confirmat, Joannem bis in carcerem fuisse
conjectum, primum a Scribis et Pharisaeis, tum ab Herode, cum Scribae et Pharisaei illum dimisissent, quia timebant plebem.
691.
Responsa superba, quia ipsi superbi sunt, et aut non respondent, aut superbe respondent.
692. Caput XXIX.
De eo, qui filios habens, in vineam ire eos jussit. Item publicanos et meretrices credituros in Christum, Judaeos vero obstinatos
fore.
Matth. XXI, 28 seq.
304 Desisse ad vires terrenos ducere succos.
((665)) Sed veris verbis iterumque iterumque monebo:
Namque fides si certa animi consistet in arce,
Nec dubiis nutans vitiis tremebunda jacebit,
Arboris istius vobis substantia cedet.
Nec tantum istius, sed montis celsa revelli
((670)) Credentum verbo poterunt, undisque profundi
Cum silvis pariter, saxisque, ferisque recondi.
Et quaecumque fides robusto pectore poscet
Credentum, semper digna virtute tenebit.
Haec ubi dicta dedit, templi se moenibus infert.
((675)) Confestim proceres populi, miracula rerum,
Collecti inquirunt, virtus quae tanta dedisset.
Ollis Christus ait: Quaerentibus omnia vobis
305 Dicere jam facile est, si nobis vestra vicissim
0272A Percunctata prius paucis sententia solvat.
((680)) Nuper Joannes, puro qui gurgite lavit
Sordentis populi maculas, divina potestas,
An hominis potius vobis fallacia visa est?
Haec ait, ancipiti verborum pondere claudens
Captantum procerum mentem: nam magna prophetam
((685)) Plebis Joannem veneratio suscipiebat,
Nec poterant ejus fallacem dicere vitam.
Rursus sublimem dixissent esse prophetam,
306 Occidisse illum traheret confessio culpam.
Se nescire tamen respondit factio fallax.
((690)) Tum Christus: Non est injustum claudere vocem,
Cum mihi claudantur procerum responsa superba.
Nam geminae prolis genitor majoris in aures
0273A
0273A
695. Rom.,
retonde; Helmst.,
reconde; alii
retunde. Reuschio magis arridet
retunde pro tonde. Id verbum tribuitur Plauto, et
retonsus a Plinio usurpatur
0273B libr. XVIII, cap. 17, de segete. Vitis tondetur, cum putatur. Columella, libr. IV, cap. 21:
Vitis in pollicem tondeatur. Plinius, libr. XV, cap. 1:
Oleae tondentur, cum et vites. Sic
tonsa ilex, tonsa myrtus, et similia. In scriptura communi et vulgata eumdem sensum habet
retunde: et quantum quidem ad scrobes attinet, dici potest vitem retundi, cum prosternitur. Columella, libr. IV, cap. 4:
Facto in pastinato scrobe, tota vitis a media fere parte sulci prosternatur. Scrobibus vineta premere est fodere, ac pastinare, seu vertere terram.
698. Mss. nostri omnes cum Torn.:
Exsequitur, damnansque sibi responsa coercet, nimirum corrigit a se responsa. Plerique editi,
Exsequitur, durae damnans responsa loquelae. Conjiciebam:
Exsequitur, damnatque suae responsa loquelae.
702. Poelm., pro d. s., Fabr.,
uter potius; in textu cum caeteris,
quis potius. Rom., corrupte,
genitoris gloriamque sequatur.
0273C 703. Reg.,
Olli conlaudant responsum posterioris; sic Ott., sed
responsa contra metrum. Rom., similiter:
Illi collaudant responsa posterioris. Poelm., in textu, Daventr., Ald., Hadam:
Illi collaudant nati responsa prioris. Poelm., in textu, Daventr., Ald., Hadam:
Itti collaudant nati responsa prioris. Poelm., pro div. s.:
Olli non laudant responsum posterioris. Restituenda et Juvenco sua lectio ex nostris mss.:
Illi collaudant responsum posterioris. Librarii veteres, aut primi editores Juvenci, qui sacrae Scripturae vulgatam versionem noverant, non aliam, hunc versum corruperunt.
Verba in Vulgata sunt Matth. XXI, 31:
Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Dicunt ei. Primus. Consentit versio antiqua ex codice Colbert., et S. German. 2; at ex ms. Corbeiens. 1 et 2, et S. German. 1, ex Clarom., ex
Cantabr., ex cod. S. Andreae Aven., pro
Dicunt ei, Primus, exhibetur
Dicunt ei, Novissimus. Ita etiam legitur in codice Vercellensi ab Iricio edito, et in Veronensi a Blanchinio typis excuso. Birchius, in opere
Quatuor Evangelia, etc.
0273D pro eadem scriptura laudat celeberrimum codicem Vaticanum Graecum 1209, qui optimus est omnium quotquot exstant, Vind. Lamb.
31, et versionem Syram Hierosolymitanam. Wetstenius, in Testamento novo graeco, eamdem lectionem commemorat ex codicibus Graecis
Cantabrigiensi antiquo, duobusque
0274A aliis recentioribus, necnon ex versione Copta, Armena, Saxonica, Arabica, ac praeterea ex Damasceno, Pseudo-Athanasio contra
Arium, Victorino
0274B et Hippolyto, in Genesin. Accedit nunc Evangeliarium Tridentinum, saepe a me laudatum. Thomas Marescallus animadvertit,
in versione Anglo-Sax. legi:
Tum dicebant illi: Posterior. Omitto versiones, Arabicam in nonnullis exemplaribus, et Aegyptiacam, in quibus unius et alterius filii invertitur responsio,
adeoque mirum non est, laudari responsum posterioris. Mss. Latinis plerisque, in quibus sine ulla perturbatione versiculorum
29 et 30, constanter subditur,
Dicunt ei, Novissimus, et non
Primus, Sabatierius adjungit S. Augustinum, libr. V Locut., tom. 3, part. I, col. 368; et clarius Hilarium, in Comment., col. 716.
S. Hieronymus agnoverat etiam hanc lectionem, quamvis in aliis exemplaribus, quae ipse vera vocat, aliter legi asserat Comment.
in Matth., tom. IV, col. 101:
Quod dicitur: Quis ex duobus fecit voluntatem patris, et illi dicunt: Novissimus; sciendum est, in veris exemplaribus non
haberi
Novissimum,
sed Primum,
ut proprio
0274C
judicio condemnentur.
Si autem Novissimum
voluerimus legere, manifesta est interpretatio, ut dicamus intelligere quidem veritatem Judaeos, sed tergiversari, et nolle
dicere, quod sentiunt: sicut et baptismum Joannis scientes esse de coelo, dicere noluerunt.
Sabatierius Juvencum adduxit pro lectione Vulgatae, quia scilicet exemplaria cod. mss. Juvenci non viderat: ex his autem
constat, eum legisse,
Dicunt ei: Novissimus. Reuschius vulgatam Juvenci scripturam retinuit, quamvis non dubitaverit, ut ait, quin genuinus sit versus Juvenci a nobis
exhibitus. Sic autem interpretatur: Responsum videlicet, et verba posterioris collaudarunt, sed non factum. Eo ipso autem
factum prioris probant. Christianus Fridericus Matthaeus in novo Testamento Graeco et Latino affirmat, in nonnullis suis mss.
responsionem filiorum inverti, et hanc transpositionem ortam esse ex Commentariis interpretum, qui hunc locum de populo Israelitico,
et de gentilibus accipiunt. Quo posito, exoriebatur quaestio, utri prius
0274D vocati essent.
705. Ott., Reg.,
comprendere possunt, Rom. cum editis,
comprendere certum est.
707. Ott., Reg.,
quisquam: alii,
quemquam, ut hic versus versui 705 respondeat. In Ott. fortasse fuit
quemquam.
0273D
694. Virgilius, eclog. 2, vers. 70:
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.
695.
Premens vineta retonde: idem accusativus cum duobus verbis.
696.
Sordida non sunt vincla laboris rustici, si
Sordidus accipiatur pro infami, turpi, foedo. Alio sensu rura dicuntur
sordida, aratra sordida, otia sordida ruris, sordida tecta villae, casae, etc., quia nullus ruri munditiarum cultus.
Vincla laboris petitum videtur ex Horatio, l. I, epist. 7, vers. 67:
Excusare laborem, et mercenaria vincla.
700. Notanda locutio:
Jubebat ad vineta dependere
0274D
jussa sui laboris: nempe jubebat ire in vinetum, ut laboraret.
Dependere significat etiam insumere, ut
dependere operam. Fortasse hoc sibi vult
dependere jussa laboris.
701.
Repensat, frequentativum a rependo eadem fere significatione. Nec facit, ut dictis facta respondeant, aut paria sint.
706.
Quaestus de professione meretricia frequenter dicitur. Plautus, Poen. V, 3, 20:
Facerentque indignum genere quaestum corpore.
708.
Non est vestrum. Terentius, Heautont. III, 2:
Non est mentiri meum.
Talia dicta dedit: Vitis mihi portio major
Semiputata jacet. Sed perge, et robore forti
((695)) Nunc scrobibus, nunc falce premens, vineta retonde.
Tum juvenis sese tam sordida vincla laboris
Nolle pati memorat. Post omnia jussa parentis
307 Exsequitur, damnansque sibi responsa coercet.
Post alium natum simili sermone jubebat
((700)) Ad vineta sui dependere jussa laboris.
0274A Annuit his juvenis, nec dictis facta repensat.
Dicite, quis potius genitoris jussa sequatur?
Illi collaudant responsum posterioris.
308 Prosequitur Christus: Nunc vera advertite dicta.
((705)) Jam magis hinc coeli sedem comprendere certum est
Corporis e vitiis quaerentes sordida lucra,
Quamvestrumquemquam. Vobis namvenerat ante
Justus Joannes: sed non est credere vestrum.
0275A
0275B
710. Reg. et Ott. scribunt
Auserunt. Reg.,
animae, pro
animi.
713. Rom.,
coheret: lege
coercet. Nonnulli conjungunt
circumdensata. Sed
circum potius adverbii more positum videtur.
718. Plerique scribunt
quis; nonnulli,
queis.
720. Reg.,
verbere servos. Rom., Ott., cum editis,
verbere saevo.
721. Reg., Ottob., Hadam., Poelm., Fabr.,
proterrent: quo fortasse pertinet mendum in Rom.,
prosternit, nisi legendum sit
prosternunt, quod tamen minus placet, cum v. seq. occurrat. Ald., Bas.,
diverberat. Pro submovere, expellere ponitur
proterrent. Terentius Heaut. 3, I:
Proterruisti hinc, filium scilicet.
723. Fabr., mendose,
dominos, pro
dominus.
724. Rom., Ott., Ald.,
rursus; alii,
rursum. Ott.,
Praecepit, bene correctum per
Praecipit.
726. Reg.,
demittere, fortasse melius quam
dimittere.
0275C Arntzenius ad Sedulium v, 393, vix ullam diversitatem in his verbis agnoscit.
730. Rom.,
Progeniem exstinctam; alii
Progenie exstincta.
731. Mss. nostri,
Cedere credentum; editi,
Cedere
0276B
credentes. Est figura synthesis.
Credentes, quasi praecessisset non
mens illorum, sed
illi habentes mentem maculatam, etc.
735. Rom.,
refertur; melius caeteri
feretur; id. enim poscit sententia Evangelii.
736. Reg., Rom., Torn., Ald.,
Ad placidam gentem, possit quae reddere fructus. Ott., cum aliis editis,
Ad gentem, dignos possit quae reddere fructus.
737. Rom., Hadam., Fabr., Poelm. in textu,
At rex. Reg., Ott., Ald., Torn., Bas.,
Ut rex. Sic praestat legere. Postea quidem non additur
sic, aut simile aliquid, quo pars secunda comparationis explicetur: sed jam intelligitur, hic comparari regnum coelorum regi qui
fecit nuptias filio suo, ut v. 712 h. l.,
Sic quidam dives non dissimili modo exponitur parabola vineae.
738. Obscura est constructio hujus versus et seq. Cogitabam,
Praecipit, ut proceres convivia laeta frequentent,—Accitos famulis, etc., vel
Praecepit, proceres
0276C
convivia laeta frequentes,—Accitos famulos, aut
famulis. In scriptura vulgata variant tempora:
Praecepit, proceres frequentent, praecepitque accitos famulos concelebrare. Schoettgenius repetendum ait
Praecipit concelebrare, non
Praecepit.
0275C
710.
Sordes animi, culpas, crimina, scelera, avaritiam. Hoc loco recte de corporis et animi impuritatibus dicitur.
712. Caput XXX.
Parabola de vinitoribus, qui interficiunt ad se missos ad poscendam locati ruris mercedem. Matth. XXI, 33 seqq.; Marc. XII, 1; Luc. XX, 9.
Nitentis vineti, vide not. ad vers. 623 h. l.
713. Supra, vers. 550:
Cui dulcia fundum—Pinguibus in campis late vineta coronant.
717. Fructus tempore certo, nempe tempore suo, seu vindemiae. Ovidius de Remed., v. 189:
Temporibus certis maturam rusticus uvam—Colligit, etc.
0275D 718.
Actores, verbum maxime proprium de servis, qui pecunias et fundi reditus administrant. Vide Digestor. l. XXXIII, tit. 7, leg. 20,
ubi aperte Scaevola actorem a villico distinguit, quamvis actorem etiam numeret inter instructi fundi officia. Primis Ecclesiae
saeculis multi Christiani scriptores in foro versati fuerant, jusque dixerant, aut defenderant. In Prudentio, Dracontio, et
Juvenco saepe verba et phrases ex legum intima cognitione petitas observavi.
719. Sensus, et ordo est: Queis portio ruris daretur, salva, sive excepta certa mercede cultorum, h. e., debita cultoribus.
Pignorius de Servis, pag. 148 seq., probat, in rei dominicae procuratione primas
0276C sibi vindicasse servum actorem, ac recte Juvencum interpretatum fuisse
actores servos a patrefamilias missos ad colonos agricolas, ut vineti fructus perciperent.
721.
Lapidum telis. Nonius c. 6, n. 5:
Tela etiam lapides dici posse auctoritas docuit, et omnia, quae jaciuntur. Sisenn. Histor. l. IV: Manuales lapides dispartit,
propterea quod is ager omnis ejusmodi telis indigebat.
Caius lib. ult. Digest. tit. 16, de Verb. significat., leg. 233:
Telum vulgo quidem id appellatur, quod ab arcu mittitur. Sed nunc omne significatur, quod mittitur manu. Ita sequitur, ut
et lapis, et lignum,
0276D
et ferrum hoc nomine contineatur.
727. Filius pars dicitur patris.
Vis digna pudoris ponitur pro
pudor, aut
virtus pudoris. Confer not. ad l. I, vers 420.
728.
Venerandam passive, ut v. 281 l. II. Vide var. lect. ibi.
732.
Septa, sepes. Varro de Re rust. l. I, cap. 14;
Nunc de septis, quae tutandi fundi causa, aut partis fiant dicam.
737. Caput XXXI.
Parabola de invitatis, qui contemnunt venire ad nuptias. Matth. XXII, I, etc.; Luc. XIV, 16:
Thalamorum vincula nectens; de his matrimonii vinculis confer not. ad v. 278, libr. II.
Namque fidem potius meretricum pectora certam
((710)) Hauserunt, sordesque animi posuere pudendas.
At vos tantorum scelerum nil poenitet umquam.
Sic quidam dives, cui jugera multa nitentis
Vineti sepes circum densata coercet,
309 In medio turrem, praelumque, et dolia fecit,
((715)) Cultoresque dedit, fructusque locavit habendos.
Impositam statuens mercedis solvere legem.
Tum longinqua petit, sed fructus tempore certo
Actores famulos mittit, queis portio, salva
Cultorum certa ruris mercede, daretur.
((720)) Ecce colonorum rabies hos verbere saevo,
Ast alios lapidum proterrent undique telis.
0275B Denique lethali prosternunt vulnere multos.
Tum dominus ruris plures incedere servos
0276A Praecipit, et rursum mercedis pacta reposcit.
((725)) 310 Major at in plures audax injuria surgit.
Ultima jam domino natum dimittere mens est,
Quod sobolem, partemque sui vis digna pudoris
Cultorum cordi venerandam posceret esse.
Sed contra illorum jam mens maculata cruore,
((730)) Progenie exstincta domini, sibi post dominatum
Cedere credentes, crudeli vulnere fixum
Obtruncant, jaciuntque foras trans septa cadaver.
Post haec jam dominus veniet, poenasque reposcet
Tantorum scelerum. Sed vobis tradita quondam
((735)) Fulgentis regni sedes translata feretur
Ad gentem, dignos possit quae reddere fructus.
0276B Ut rex, qui nato thalamorum vincula nectens,
Praecepit, proceres convivia laeta frequentent,
0277A
0277B
739. Reg., Rom.,
Accitos famulis; et glossa in Reg.,
accitos—vocatos a famulis. Placet haec lectio, quia similis loquendi ratio familiaris est Juvenco, et sententia sic planior procedit. Communis scriptura
est,
Accitos famulos; in Ott. ex
Accitos factum
Accitis.
740. Hic, et sequens versus deerant in Reg., sed additi sunt.
743. Koenigius conjiciebat
convivia lauta; nam
convivia laeta jam praecessit.
744. Mss. nostri, Poelmann., pro d. s.,
opibus; plerique editi,
dapibus, quod sententiae magis congruit.
746. Ald.,
merces potius.
747. Ott. cum caeteris,
vocarent; sed, a sec. m.,
vocarant.
751. Reg., Ott.,
et fusi: tunc distinguendum erit,
et fusi famulorum sanguinis ultor,—Tunc servis fatur. Melius tamen est
effusi cum Rom., et editis.
0277C 753. Mss. nostri,
opibus; editi,
dapibus. Hoc loco libentius amplectar
opibus. Ott., Ald.,
instruximus, illi—Contempsere. Alii plerique mss., et editi,
instruximus illis,—Contempsere.
754. Reg.,
proceris, pro
proceres.
756. Ottob.,
glomeraverat; supra recte,
glomeraverit.
758. Rom., Torn., Ald., Bas.,
compita lata, ut l. IV, vers. 206,
per compita lata viarum; alii mss., et
0278B editi,
compita cuncta.
760. Rom., Ott., a pr. m., Fabr., Had., Poelm. in textu,
Complentur mensae mixtae sine nomine plebis; sic etiam Reg., et Ott. a sec. m., sed
plebes pro
plebis, hoc fortasse sensu:
Mixtae erant sine nomine plebes. Ald., Bas., Poelm., pro d. s.,
Complentur mensae mixta sine nomine plebe. Displicet haec lectio Fabricio, qui in Comment., affirmat, verbum
compleo stare hoc loco cum genitivo
plebis. Vide a nobis notata in varia lectione vers. 90 hujus libri, et vers. 253 in not.
761. Ott.,
Huc justi, injustique simul venere; et, pro d. s.,
cubuere. Rom., Ald., Bas.,
Sic justi. Reg., Had., Poelm.,
Hic justi. Plerique mss., et editi,
cubuere.
762. Rom.,
Et rex; alii,
At rex.
763. Rom., Reg., Ott., a pr. m.,
vidit: recte a sec. m. Ott.,
videt.
764. Reg.,
Laetitiis, pro
Laetitiae. Ott. a sec. m.,
0278C Had., Poelm. in textu, Westhem. ad marg., Fabr.,
quae dissona. Reg., Rom., et, ut videtur, Ott. a pt. m. cum Ald., Westh. in textu, Bas.,
cui dissona, Reg., Rom. cum plerisque editis
longe: in Ott. a pr. m. fuit
lingua, pro d. s., vel tamquam correctio est
longe. Ald.,
dissona valde.
767. Ott.,
puro; supra,
puri, cum aliis.
768. In Ottob.
praecepit bene emendatum per
praecipit.
0277C
739.
Votum de nuptiis solemne verbum, ut notavi ad l. II, vers. 368.
740.
Adire: Sedulius in prolog. v. 5:
Adi solemnia mensae. Plura ibi Arntzenius.
744.
Diversa, opposita, vel alia omnia.
747.
Vocarent, et vers. 757,
vocantes, et v. 761,
0277D
vocati, etc., verbum proprium conviviorum, ut notatum est ad libr. I. vers. 795,
Revocare, de iis dictum, qui prandii vicem reddunt, ex Cicerone, Phaedro, et Lactantio observat Mazochius Spicil. tom. III, ad c. 14,
vers. 12, Lucae.
752.
Festa jugalia, nuptialia. Catullus Carm. 63 de Nupt. Pel. et Thet., v. 302:
Taedas celebrare jugales. Frequens est usus hujus significationis apud poetas.
753.
Praelargus prius a Persio usurpatum fuerat.
Instruere verbum de conviviis passim adhibitum, ut dixi ad l. II, vers. 53.
756.
Glomeraverit, verbum familiare Juvenco. Vide not. ad v. 579, l. 2.
760. Libr. 1, vers. 485.
Mixtae sectantur turbae. Sedulius Juvencum imitatur l. 4, vers. 2.
Sine nomine vulgus—Mixtum, etc.
0278C 763.
Vestis amictu, hendiadys.
764.
Dissona, discrepans. Claudianus de consul. Mallii, vers. 249:
Rita dissona barbaries.
765.
Sermonis pondere, ut l. II, vers. 483: Cicero pro Ligario c. 7:
Verborum tamen ipsorum pondus sustinere non posset.
0278D 769. Libr. IV, V. 395:
Connexis manibus, pedibusque.
770.
Tenebras exteriores interpretatur Mazochius t. III Spic. ad h. l. comparate ad lucernarum jubar, quod noctu coenantibus affulgebat, ut qui foras
ejicerentur, eos in tenebris versari oporteret. Alia est ejusdem Mazochii explicatio, exposita l. I, v. 797, in nota, cui
favet Juvencus utroque loco. Interpretatio vero, quam h. l. adhibet, propria ejus non est, sed communis cum Maldonato, aliisque.
Habebat hoc Mazochius, ut interdum quasdam expositiones tamquam ab aliis praetermissas sibi adjudicaret, ignorans, vel dissimulans
se scire, eas in celeberrimis interpretibus obvias esse. Et tamen is erat Mazochius, qui aliorum pennis ornari minime indigeret.
771.
Vasti, magni. Sic plerique alii loquuntur.
311 Accitos famulis voti regalis honorem
((740)) Concelebrare simul: cuncti sed adire recusant
Regales thalamos, regalis pocula mensae.
Post alios mittit, sese largissima cuncta,
Magnificasque dapes, convivia laeta parasse.
Illi, neglectis dapibus, diversa petebant.
((745)) Hic aedes proprias, hic ruris tecta propinqui,
Ast alius potius merces ac lucra revisit.
Multi praeterea missos, qui ad laeta vocarent,
Insontes famulos rapiunt, et corpora ferro
In mortem cruciant. Tum rex, ubi comperit acta,
((750)) Millibus armatis cives cum moenibus ipsis
Subruit, effusi famulorum sanguinis ultor.
Tum servis fatur: Nunc festa jugalia coenae
Praelargis opibus quaecumque instruximus illis,
0277B 312 Contempsere meis proceres contingere mensis.
((755))
0278A Ite igitur propere per publica septa viarum,
Et quoscumque illic casus glomeraverit, omnes
Huc laetis nati thalamis adhibete vocantes.
Progressi famuli per compita cuncta viarum
Inventos duxere simul. Jam denique cunctae
((760)) Complentur mensae mixtae sine nomine plebis.
Hic justi injustique simul cubuere vocati.
At rex ingressus convivia laeta revisit.
Hic videt indutum pollutae vestis amictu,
Laetitiae thalami fuerat quae dissona longe.
((765)) Isque ubi regalis sermonis pondere causas
Reddere pro vestis maculis, et labe jubetur,
313 Oppresso tacuit non puri pectoris ore.
Et tum conversus famulis rex praecipit illum
Connexis manibus pedibusque, et corpore toto
((770))
0278B In tenebras raptum mox praecipitare profundas.
Illic stridor erit vasti sine fine doloris,
0279
0279
772. Torn.,
jam; rescribe,
nam.
773. Post hunc versum Reg.,
Explicit evangeliorum
0280
liber tertius. Incipit liber quartus. Ottob.
Explicit liber III.
Incipit ejusdem liber IV.
0279
773.
Selectio contraria est
rejectioni. Utroque hoc vocabulo utitur Cicero.
Et semper fletus. Multis nam saepe vocatis,
((773))
0280 Paucorum felix hominum selectio fiet.