De hoc quod religiosi studio vacant.
Nunc quarto videndum est quomodo in religiosorum sugillationem inducunt quod studio vacant.
Dicitur enim II ad Tim. III, 7, in derogationem quorundam, per quos pericula ecclesiae imminebunt, quod erunt semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes: et ita ex hoc ipso eos suspectos reddere volunt quod studio vacant.
Item. Gregorius dicit in 13 Lib. Moral.
Super illud iob XVI, 10, hostis meus terribilibus oculis me intuitus est: sicut incarnata veritas in praedicationem suam pauperes, idiotas et simplices elegit; sic contra ille damnatus homo, quem in fine mundi apostata Angelus assumit ad praedicandum falsitatem suam, astutos ac duplices, ac huius mundi scientiam habentes est electurus. Unde ex hoc ipso eos quasi praenuntios Antichristi insimulant, quia praedicationis officium scientia fulgentes exercent.
Item. Apoc. XIII, 11: vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia agni: Glossa: descripta tribulatione quae erit per Antichristum et suos principes, subiungit aliam quae fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget.
Item Glossa: ascendentem, idest in praedicatione proficientem. Item alia glosa: habebat duo cornua: qui simulabunt se habere innocentiam et puram vitam et veram doctrinam et miracula, quae christus habuit, et suis discipulis dedit: vel duo testamenta sibi usurpabunt. Et ita videtur quod illi qui cum scientia duorum testamentorum in praedicatione proficiunt sanctitatem simulantes, sint apostoli Antichristi.
Item. I Cor. VIII, 1: scientia inflat, caritas aedificat. Sed religiosi humilitatem praecipue sectari deberent. Ergo deberent a studio scientiae abstinere.
Item. De beato benedicto, qui praecipuus in religione fuit, dicit Gregorius in 2 dial., quod recessit a studio litterarum scienter nescius et sapienter indoctus. Unde ad eius exemplum religiosi deberent scientiae studium deserere.
Item. Apostolus II ad Thess. III, 11, arguit eos qui relicto opere manuali, curiositati vacabant et otio. Sed curiositas in studio scientiae consistit. Ergo non deberent religiosi ab opere manuum desistere ut studio vacarent.
Huius autem cogitationis ipsi auctores non sunt, sed Iulianus apostata, qui ut ecclesiastica narrat historia, servos christi a studio litterarum coercuit: cuius imitatores se ostendunt qui religiosis studium interdicunt, manifeste contra auctoritatem Scripturae loquentes.
Dicitur enim Isai. V, 13: propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam: Glossa: quia noluit habere.
Non autem voluntarius defectus scientiae puniretur, nisi studium scientiae laudabile esset.
Item. Os. IV, 5-6: nocte tacere feci matrem tuam. Conticuit populus meus, eo quod non habuit scientiam: quia tu scientiam repulisti, repellam te ne sacerdotio fungaris mihi. In hoc etiam manifeste ostenditur quomodo defectus scientiae graviter punitur.
Item. In Psal. Cxviii, 66: bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Glossa: bonitatem, idest caritatem inspira; disciplinam, idest patientiam da; scientiam, idest mentem illumina. Scientia enim utilis est qua sibi homo innotescit.
Item. Hieronymus ad rusticum mon.: nunquam de manu et oculis tuis recedat liber: et infra: ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Item Ieronymus in epistola ad Paulinum mon.: sancta rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat ex vitae merito ecclesiam christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat: in quo manifeste sanctorum scientia praefertur simplicium sanctitati. Item in eadem epistola, enumeratis sacrae Scripturae libris, subiungit: oro te, frater carissime, inter haec vivere, ista meditari, nihil aliud nosse, nihil aliud quaerere. Nonne videtur tibi iam hic in terris regni caelestis habitaculum? ex quo patet quod caelestis conversatio est in studio sacrae Scripturae commorari.
Quod autem illis qui ad praedicationis officium deputantur, praecipue studium Scripturarum conveniat, patet per illud quod dicit apostolus, I Tim. IV, 13: dum venio, attende lectioni, exhortationi et doctrinae. Ex quo patet quod exhortari et docere volentibus necessarium est studium lectionis.
Item. Hieronymus ad rusticum mon.: multo tempore disce quae postmodum doceas: et idem ad eundem: si clericatus te titillat desiderium, discas quod possis docere.
Item. Gregorius in pastorali: nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant.
Item. Religiosorum vita praecipue ad contemplationem ordinatur. Sed pars contemplationis est lectio, ut Hugo de sancto victore dicit. Ergo religiosis studio vacare competit.
Item. Illi praecipue sunt ad scientiam capiendam idonei qui a carnalibus curis sunt magis separati. Isai. XXVIII, 9: quem docebit scientiam, et quem intelligere faciet auditum? ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus: et Commentator dicit in 7 physic., quod castitas, et aliae virtutes quibus concupiscentiae carnis reprimuntur, praecipue valent ad acquirendas scientias speculativas. Cum igitur religiosi concupiscentiae carnis domandae magis inserviant per continentiam et abstinentiam, eis praecipue studium litterarum competit.
Item, quod non solum studio litterarum sacrarum, sed etiam studio litterarum saecularium laudabiliter vacare possint, expresse habetur per Hieronymum in epistola ad pammachium monach.: si adamaveris captivam mulierem, id est sapientiam saecularem, et eius pulchritudine captus fueris: decalva eam, et illecebras crinium atque ornamenta verborum cum remotis unguibus seca; lava eam prophetali nitro; et tunc requiescens cum illa, dicito: sinistra eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me: et multos tibi fetus captiva dabit, ac de Moabitide efficietur Israelitis. Ex quo patet quod etiam monachis licet saeculares scientias addiscere, dummodo ea quae ibi reprehensibilia inveniuntur, secundum regulam sacrae Scripturae resecentur.
Item. Augustinus in 2 de doctrina christiana dicit: philosophi autem qui vocantur, si qua forte vera et fidei nostrae accommodata dixerunt, maxime Platonici; non solum formidanda non sunt, sed ab eis tanquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum dedicanda sunt.
Item. Dan. I, 8, super illud, proposuit autem Daniel in corde suo etc., dicit Glossa: qui de mensa regis non vult comedere ne polluatur, si sapientiam et doctrinam Aegyptiorum sciret esse peccatum, nunquam didicisset. Discit autem non ut sequatur, sed ut iudicet atque convincat. Si quis enim imperitus huius artis adversus mathematicos scribat, aut expers philosophiae contra philosophos agat; quis etiam ridendus vel ridendo non rideat? ex quibus omnibus patet quod studium in religiosis est commendandum, et praecipue sanctarum Scripturarum, et maxime in illis qui ad praedicandum deputantur.
Quod ergo dicitur II ad Tim. III: semper discentes, et nunquam ad veritatis viam pervenientes, non in reprehensionem dicitur, quod semper discunt; sed quia ad veritatis scientiam non perveniunt: et hoc contingit illis quorum studium eos a fidei veritate seu rectitudine errare facit. Unde et ibidem sequitur: homines reprobi corrupti mente circa fidem.
Ad id quod Gregorius dicit quod Antichristus habebit praedicatores mundi scientiam habentes, dicendum, quod intelligit de illis qui humana scientia utentes, inducunt populum ad mundi desideria et peccata: unde Gregorius statim subiungit auctoritatem Isaiae: vae terrae cymbalo alarum quae mittit in mari legatos suos, et in vasis papyri super aquas: quod exponens ibidem dicit: ex papyro quippe charta est. Quid itaque per papyrum nisi saecularis scientia designatur? vasa ergo papyri sunt corda saecularium doctorum. In vasis igitur papyri legatos super aquas mittere est praedicationem suam in sapientium carnalium sensibus ponere, et defluentes populos ad culpam vocare.
Ad aliud dicendum, quod Glossa illa loquitur de praedicatoribus quos Antichristus post suum adventum per mundum sparget, sicut per multa quae ibi dicuntur, apparet. Nec tamen propter hoc est scientia duorum testamentorum reprobanda in religiosis, quia illi ea abutentur; nisi dicatur quod innocentia et puritas vitae sint reprobanda, quia illi ea simulabunt; quod est absurdum.
Ad illud quod obiiciunt, quod scientia inflat, intelligendum est, quando scientia est sine caritate: unde Glossa ibidem dicit: scientia inflat, si sola est; et infra: addite ergo scientiae caritatem, et utilis erit scientia.
Unde in illis qui caritatis operibus insistunt, minus est scientia periculosa. Si tamen scientia propter hoc vitanda esset quia inflat, quandoque pari ratione bona opera vitanda essent; quia Augustinus dicit, quod superbia bonis operibus insidiatur ut pereant.
Ad illud quod quinto obiicitur de beato benedicto, dicendum, quod ipse non discessit a studio quasi scientiam horrens aut studium, sed saecularem vitam et societatem formidans.
Unde de eo Gregorius ibidem praemittit, quod Romae liberalibus litterarum studiis traditus fuerat; sed cum in his multos per abrupta vitiorum pergere cerneret, eum quem quasi in ingressu mundi posuerat, retraxit pedem; ne si quid de scientia eius attingeret, ipse quoque postmodum quasi in immane praecipitium totus iret. Et ideo etiam nunc laudabiliter faciunt qui saeculari vita studentium relicta, ad religionem transeunt, in qua studio vacare possunt.
Ad ultimum dicendum, quod curiositas superfluam curam importat et inordinatam: unde non solum in studio litterarum, sed in omnibus studiis ad quae animus occupatur, superflua cura, quae curiositatem facit, reprehensibilis est. In praedicta tamen apostoli auctoritate reprehenditur eorum curiositas qui foeda cura alienis negotiis se ingerebant ut ventrem pascerent, ut patet per Glossam ibidem. Dicere autem eos otio deditos qui studio sacrae Scripturae vacant, est contra id quod habetur in Glossa supra illud Psalmi: defecerunt oculi mei etc.; quae sic dicit: non est otiosus qui tantum verbo dei studet; nec pluris est qui extra operatur quam qui studium cognoscendae divinitatis exercet. Ipsa etiam sapientia maximum opus est: et antefertur maria quae audiebat, marthae quae ministrabat.