DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT III.

De spiritu vitali, quare sic nominetur, et de ejus operationibus.

Spiritus vero vitalis secundum omnes Philosophos a corde oritur, et per arterias pulsando per totum corpus dirigitur a sinistro cordis, vel ejus quod est loco cordis, capiens originem, et tendens sursum et deorsum in omnem corporis situm et positionem. Cum autem vitalis spiritus dicitur, intelligitur spiritus indistincte et communiter operans vitam, quae quidem vita viventibus est esse et perfectio . Cor enim universalem habens virtutem, sedes animae est secundum seipsum. Unde sicut anima de se habet actum vitae, augere autem et sentire per potentias quae fluunt ab ipsa, et sunt naturales proprietates ipsius: ita etiam cor de se non informat spiritum, nisi ad quod sit vivificus : et si debeat fieri sensitivus et motivus, hoc erit ex determinante ipsum organo sensus et motus. Cum enim illud organum quasi pro anima habeat virtutem sensitivam vel motivam cum movet organum suum instrumentum, hoc est, spiritum vivificum a corde sibi directum, movebit ipsum ad formam sensus et motus : et ille diffusus in nervos sensibiles et motivos concavos, per- ficit sensum et motum, sicut patet in exemplo quod saepe induximus de fabro et malleo. Et haec est causa, quod intercepta via spiritus in aliquo membro, statim membrum efficitur stupidum et insensibile et immobile : cum tamen retineat figuram suam et quantitatem, et forte nutriatur : et si per medicamentum vel natura aperiatur via spiritus, incontinenti redit spiritus et sensus et motus ad membrum. Ista igitur est causa quare spiritus vitalis dicatur, et ista est operatio ejus propria.

Habet autem spiritus iste magnam differentiam in plantis et animalibus. In plantis enim per similitudinem corporis plantarum non oportet esse talem distinctionem spiritus et organorum : quia ibi ab eodem principio simul per easdem vias procedit spiritus et nutrimentum, et forte in quibusdam animalibus non habentibus sanguinem, quae multum similia habent corpora, et eodem modo praeterquam in membro quod cum aliis partibus corporis similitudinem non habet in figura et virtute, sicut est caput in his quae habent caput, ut est anguilla, serpens, cancer, et hujusmodi. In aliis autem capita non habentibus, videtur quod permixta habent spiritum et nutrimentum in viis eisdem, nisi quod in loco cordis in talibus motivos spiritus pulsare inveni- tur : nos enim nescimus anatomiam talium animalium propter parvitatem corporis istorum. Est autem non praetermittendum, quod nec spiritus vitalis, nec motus voluntarius esse dici potest, cum necessitati subjaceat, nec naturalis dici. potest propter causas superius inductas, nec etiam est violentus, sed est secundum cordis exigentiam, quem Graeci dicunt coticum et pulsativum, et non persuasibilem ratione : et ideo coticam et pulsativam virtutem virtuti et vitio non dicunt subjacere posse.