DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT .I.

Quare non habentia sanguinem non respirant ?

Secundum autem eumdem modum de respiratione et inspiratione prosequi oportet. Sed nos oportet statim in principio istius libri loqui de respiratione eorum quae videntur respirare, quo spiritu scilicet spirent.

Et primo ante omnia an spirent aliquo modo, et unde oriatur in eis iste spiritus, et cujus sit particulae, et cujus utilitatis sit in ipsis? et tunc tandem dicere de respiratione, quae est in respirantibus. Spiritus quippe simplicior est qui est intus in respirantibus, si tamen aliqua talia sunt in his quae spirant extra : et ideo prius de eis dicendum videtur : quia enim sanguinem non habentia non respirant exterius, contingit absque dubio quod talia frigida sunt in corde, et officeret eis ablatus spiritus, et exstingueret modicum igniculum qui commovet corda ipsorum. Signum autem hujusmodi est, quod talium nutrimentum ad ruborem non convertitur, cum sciamus ruborem in humi-

do fieri ex aliqua ipsius humidi inflammatione. Adhuc autem omne calidum humidum subtiliatur et dividitur si confortatur in ipso calidum. Humidum autem talium animalium viscosum est et spissum, sicut phlegma. Oportet igitur quod talia frigida sint, et in loco digestionis et circa locum vitae. Si autem aliquis dicat quod spissitudo nutrimentalis humidi provenit ex eo quod nimis agit in ipso calidum, et epotando humidum inspissat ipsum, sicut contingit circa pus nascentiarum et apostematum, hoc nullo modo stare potest: quia tunc primo statim accepto nutrimento esset humor tenuis. Invenitur autem in talibus animalibus, si quis ea evisceret, quod humidum cibi eorum a principio est spissius quam postea.

Relicto igitur quod cum frigida sint illa, ut dictum est, et non conferret eis respiratio et inspiratio. Ea autem quae semper sunt aquatica, sunt talia : et ideo omnia aut pauci, aut nullius sunt sanguinis : et est sanguinis eorum frigidus et aquosus. Ea autem quae diu quidem sub aqua, non tamen continue sub aqua esse possunt, sive sint volatilia, sive gressibilia, ut lucus, castor, et lupus marinus, et canis marinus, sive etiam reptilia, ut quidam serpentes, proportionaliter procul dubio etiam oportet quod habeant frigiditatem circa locum vitae et digestionis. Oportet enim omnino ut sit ex altera duarum causarum : aut enim proportionaliter dicta loca habent frigida, sicut dictum est, quod non calefiunt nisi per magnum tempus : aut oportet quod tantum hauriat simul de spiritu per inspirationem unam, quod ex thesauro illius cor iterum dum sub aqua sunt, eventetur et refrigeretur : sed secundum esse non potest, eo quod in pulmonibus eorum non tam diu posset stare spiritus, nisi calefieret plus quam cordi ad eventandum expediret. Relinquitur igitur, quod causa istiusmodi suspensionis spiritus sit proportionalis frigiditas circa loca vitae et digestionis. Signum autem est, quoniam venantur cibum in locis frigidis : cum enim frigidis nutriantur, frigida esse oportet secundum complexionem. Signum antem etiam hujusmodi est, quod talia non multum sunt spissae et rugosae pellis. Spissitudinem autem et rugositatem non nisi ex frigiditate causari, non est qui dubitet.

Animalia autem continue respirantia quae in aquis cito submerguntur, calida sunt valde circa ioca digestionis et vitae, et sincero et frigido aere indigent ad refrigerium pectoris, quem cum non habent, moriuntur corde incendente ex calore suo naturali, et ex eo qui ex motu suo nascitur humidum quod est in ipso, et spiritum consumente utrumque, et ipsum exstinguitur, cum sui caloris destituatur subjecto et vehiculo.