DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT IV.

Quid sit secundum veritatem spiritus animalis ?

Nunc igitur secundum nostram sententiam veritatem de omnibus dictis colligamus, omnium falsitatem ambientes.

Dicamus igitur spiritum vivorum esse compositum corpus ex elementis, habens formam aeris, animae organice deserviens ad omnes vitae actus. In hac enim diffinitione in hoc quod dicitur spiritus esse corpus, ponit spiritum in genus proprium. Quod autem dicitur ex elementis commixtum, naturam demonstrat materiae, et contrahit genus primum et approximat. Quod dicitur habens formam aeris, distinguit spiritum ab aliis commixtis grossis, quae talem formam non habent. Et quod dicit animae organice sive instrumentaliter deserviens, dat ei ordinem quem habet in corpore animato : est enim in eo motum et movens. Et quod ultimo additur, ad actus vitae omnes, comprehendit actum vitae vegetationis et sensus et motus : quia ista sunt actus quibus anima vivificat corpus, et quibus vivum a non vivo secernitur.

Est autem hic spiritus tenuis et clarus quantum ad materiam : et est quidem tenuis propter penetrabilitatem, ut in omnes partes corporis per subtiles potentias arteriarum possit penetrare. Clarus autem est, ut sui munditia omnes formas possit recipere. Lucidus etiam esse perhibetur a quibusdam Philosophis : quod contingit ei ex multi perspicui admixtione : perspicui enim natura elementis et elementatis convenit ex communione corporum coelestium : et ideo sicut motor coelestis perspicuo influit vitam entibus, et est hoc, ut dicitur, Lanii Philosophi, quasi vita omnibus entibus. Ita etiam motor qui est anima, est imago motoris coelestium, convenienter habens instrumentum lucidum quo suum mundum minorem vivificet.

Medius tamen est in substantia et forma inter aerem et aquam, habens proprietates utriusque in aliquo, et in aliquo proprietates ignis : sed parum vel nihil habet de proprietatibus terrae. Aquae quidem habet proprietatem in humido aliquantulum spisso, ut et bene formas recipiat et convenienter teneat : haec enim causa est, quia anterior pars cerebri in qua sigillantur formae sensuum, medullosa et humida facta est : et tunc a simili probatur, quod idem oportet esse in spiritu animali. Aeris autem habet formam propter principia vitae quae sunt in aere, quae sunt calidum et humidum : convenientissimum enim est ut instrumentum vitae habeat etiam vitae principia : et quod illa dominentur in eo : propter hoc etiam quoddam restaurum sumit per anhelitum, sed specialiter per evaporationem nutrimentalis humidi restauratur, sicut in Somno ei Vigilia dictum est. Proprietates autem ignis habet, ut caliditate sua vias aperiat et perforet : calidum enim est aperitivum et perforativum : siccitate autem actuali indurat interiorem tunicam arterialem, ut et ictus sustinere valeat suos, ut et non remollita arteria concidat et emollescat, et tunc spiritus transire non possit : humida enim mollia concidunt et incurvantur, et ad angulum claudunt vias et poros. Amplius si humidus accidentaliter esset, etiam similiter humida arteria fieret : et tunc arteria mollis pulsui cederet: et tunc spiritui pulsanti non esset impetus ante se per arteriam, sed

potius elevaret in una parte : et tunc illud pulsaret et extenderet viam. Terrae autem prioprietatem non habet : quia terra frigida, gravis, et sicca est, expressa ab ea omnimoda humiditate. Et per gravitatem quidem repugnaret nobiliati, per frigiditatem autem repugnaret vitae quam operatur, eo quod frigus est mortificativum, praecipue illud quod est conjunctum cum sicco. Per idem autem repugnaret formarum receptioni, quas oportet spiritum universaliter recipere : sicut enim unum instrumentum quod est malleus, habet faber ferrarius, per quod omnes inducat in ferrum formas artis suae : ita hoc unum instrumentum junctum est animae, per quod in toto corpore inducit omnes universaliter formas et operationes vitae : et sicut in arte fabrili est unus artifex et una ars et unum instrumentum, sed multae formae artis et multi motus instrumenti, et per consequens multa artificiata : ita etiam in physicis una est anima et unum instrumentum et multae perfectiones organorum constitutae ex illis, ut visus in oculo, digestio in hepate et stomacho, et sic de aliis naturalibus et animalibus organis et perfectionibus eorum. Haec igitur est causa, quod proprietates aliquas terrae non habet spiritus, aut minimum et insensibile habet.

Sed oportet nos non latere, quod hoc instrumento anima et non natura utitur : natura enim jungitur materiae sine medio, et perficit in ea suas operationes sine medio : eo quod ipsa non operatur essentialiter et per se nisi unum : propter quod instrumento non indiget. Sed anima nihil ita operatur quod non cesset vel cessare possit aliquando ab illo, et operatur multa essentialiter. Cum igitur ipsa sit una et indivisibilis, per se solam haec plurima operari non potest: et ideo junctum est ei instrumentum, ex cujus formali diversitate plurima valeat operari. Dico autem formalem secundum quod spiritus a corde transmissus ad alia membra inducit formas illorum ad ve- hendum virtutes illorum membrorum in corpus, sicut in cerebro accipit sensus et motus formam, et in hepate virtutum naturalium formam induit, et in testiculis virtutem formativam quae a Philosophis vocatur divina.

Et in hoc egregie Avicenna comparat cor soli, et spiritum vitalem comparat lumini solis in minori mundo : quoniam cor est principium vitae per totam circumferentiam corporis, sicut sol principium vitae in majori mundo in circulo declivi, qui causa est generationis et corruptionis rerum, ut diximus in secundo Peri geneseos . Radii autem solis accipiunt virtutem omnis stellae quam illuminant et tangunt : et ita faciunt spiritus procedentes a corde ad alia membra principalia : reflexi enim ab ipsis spiritus vehunt secum virtutes membrorum in ea ad quae reflectuntur. Haec igitur est certissime substantia et quidditas spiritus animalis.