DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT VI.

De differentia quam habent hi spiritus ad invicem.

Est autem in ipsis quoad qualitates eorum magna differentia, licet vigor animatis semper salvetur in sequenti. Spiritus enim naturalis turbidus est et grossus et calidus quasi calore bulliente : propter quod etiam in vulneratis circa loca nutrimenti et superviventibus auditur spiritus quasi ollae bullientis. Tales enim proprietates sunt necessariae loco digestionis, qui fumosus est: et ideo turbans spiritum, neque retineret fortem caliditatem, nisi esset spissus, neque iterum nondum assimilatum nutrimentum converteret, nisi esset calidus valde : quando enim ex contrajacentibus dirigitur alimentum passionibus, oportet majoris vigoris esse agentia quam quando de simili efficitur similis. Nutrimentum autem quando primo cadit in vasa nutrientia, omnino dissimile est: et oportet quod spiritus naturales qui ad decoctionem deserviunt, sint calidiores et efficacioris operationis in convertendo et complendo massam cibalem.

Hi autem qui dicuntur vitae spiritus, oportet esse temperatiores et frigidiores et magis tenues et sicciores, et quasi semper expulsos, ita quod idem numero non retrahitur, sed alius similis sibi, et sunt magis albi spiritus isti, habentes tamen modicum tenuissimi sanguinis admix- tum : sunt tamen temperatiores et frigidiores propter hoc quod refrigerium quoddam cordi dederunt. Tenues autem. et subtiles sunt, ut undique cum vita quam advehunt, possint penetrare : sicciores autem sunt, ut sint velocioris motus : expulsi autem sunt, eo quod fuerunt cordis ventilabrum : et ideo fumosas in aliqua parte sui substantias admixtas habentes, non essent utiles, si ibidem statim retraherentur.

Animales autem subtilissimi, clarissimi, et frigidiores omnibus sunt, et multiplices magis aliis, et diversi inter se hujusmodi qui. vocantur spiritus animales, Subtilissimi autem sunt, ideo quia ad altiorem locum sunt sublimati. Clarissimi autem sunt, ut susceptibiliores sint for-

marum et intentionum quae recipiuntur per sensus ex quibus perficiuntur operationes animales : et ut non commisceant rationes et formas, ablata est ab eis caliditas : quia si essent calidi, resolverent substantiam cerebri et permiscerent formas, et operationes confunderent animales. Sunt autem adhuc etiam alia de causa frigidi, ut scilicet in se habeant aliquod retentivum formarum apprehensionis, quas in se vehunt : multiplices autem sunt, quia multiplicibus deserviunt virtutibus animalibus, de quibus in libro de ''Anima satis dictum est.

In tantum igitur de divisione spiritus et de singulis eorum et de convenientia eorum ad invicem et differentia dictum sit a nobis.

QUI EST DE SPIRANTIBUS IPSIS

SECUNDUM QUOD SPIRANTIA SUNT