DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT II.

Cujus particulae corporis sit inspiratio et exspiratio ?

Et hoc quod de isto spiritu aspirato recipitur a corde, in duas dividitur partes: una enim pars impurior et fumosior cum partibus in corpore intonsis repercutitur a corde in pulmonem, qui motu suo expellit utrumque in exspiratione : et alia pars ipsius nutrit et restaurat spiritum vitalem, qui exoritur in ventriculis cordis : et ideo ex hoc patet cujus sit sicut principium primi : quoniam in veritate principium primum est, quod movet efficientem et moventem causam proximam istius motus.

Efficiens autem et movens proximum in hoc motu est pulmo, vel illud quod est loco pulmonis : sed non propter se principaliter hoc facit, sed propter cordis calorem, ut dictum est : et ideo quaecumque sunt calidi cordis, respirant, sicut sanguinem habentia omnia : et si intendatur calor cordis aliqua causa motus vel alicujus febris calidae vel angustiae, statim multiplicatur anhelitus exspirando et inspirando.

Primum igitur principium non quidem movens, sed desideratum a movente est refrigerium cordis et spiritualium quae circa pectus sunt, quae calore cordis et hepatis nimium laederentur et consummarentur si non eventarentur per hujusmodi inspirationem et respirationem ; movens autem trahendo et expellendo est pulmo, vel illud quod est loco pulmonis : est enim pulmo magnus respectu aliorum membrorum et spongiosae et mollis carnis : quae omnia non essent facta a natura, nisi ut in poris et spongiositate melius contineri possit spiritus, et in ipsis contemperari cordi et pectori, quibus mittitur pars ejus ad refrigerium et nutrimentum spiritus vitalis.

Motus autem quibus pulmo facit hujusmodi motus duos, sunt dilatatio et constrictio : et ideo sunt per modum diastolis et systolis cordis. Cum enim dilatatur, tunc procul dubio spiritum in interiora sui trahit, qui distare facit per situm partes ejus et poros : cum autem constringitur secundum quamdam systolem, tunc procul dubio expellit aerem qui in ipso jam fuit contentus, sicut follis quando comprimitur. Signum autem hujus est, quod in hyeme tempore frigoris magis visibilis est spiritus exspirationis, sicut fumus ollae cum aqua calida, et spiritus inspirationis non videtur. Causa autem profecto hujus est, quod spiritus inspiratus in pulmone humectatus et inspiratus et conversus ad naturam aquei vaporis, qui quando extra tangitur ab excellenti frigido aeris, ad aquae naturam incipit inspissari e converti : et ideo primo visibilis est, et postea resolvitur in guttas aquae super pannos quos tangit, vel super pilos animalium quos tangit egrediens, ita quod etiam ab ore quorumdam animalium tunc dependet glacies, ab humore spiritus talis generata. Inspiratio autem attrahit aerem simplum, qui propter tenuitatem suam non subjacet visui. In hyeme autem hoc magis evenit, eo quod in hyeme sunt magis humida interiora animalium quam in aestate. In hyeme enim clauduntur pori animalium per frigus aeris comprimens, ita quod non potest evaporare aliquid vel parum valde de humido interiori : et ideo ad exteriora corporis veniens, et poros oppilatos inveniens, reflectitur vapor in seipsum, et ad interiora sua spis-

situdine involutus in humore repluit, sicut fit in olla, in qua aqua bullit cum fortiter cooperta sit, quando scilicet exspirare potest humidum, sicut in aestate, et comprimit ipsum frigidum. Scias quod hoc magnum calorem in. interiori significat, qui tantus est, quod elevat spissum fumum et commiscet eum cum exspirato spiritu, sicut est de his qui diu fuerunt in balneo calido, praecipue aereo, quod ad interiora per seipsum cum anhelitu attrahitur : tunc enim ex nimia combustione fumus emittitur visibilis, ita calidus, quod quasi adurere videatur ea quae tangit.

Pulmoni autem in hoc deservit arteria quae trachea vocatur, per quam trahitur et emittitur spiritus inspiratus et respiratus, praecipue in animalibus quae vociferantia sunt : et ideo est compositio ejus ex annulosis circulorum portionibus ex cartilagine dura creatis : non enim sunt circuli versus oesophagum integri, sed potius ibi sunt quasi abcsissi, ne impedimentum generent in glutiendo : duri quidem ut offendens ab ea percussus spiritus sonet fortiter ad vocandum. Hujus igitur membri spiritus hic est sicut viae per quam est inspiratio, et in qua tenetur spiritus ad vocandum.