DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT IX.

Cujus partis corporis primum sit spiritus ?

Cujus autem partis corporis sit ipsa substantia spiritualis, jam non est difficile determinare : quoniam licet origo ejus sit ex humido radicali et cibati, tamen generatio ejus et essentia vitalis spiritus est in corde. Per venam enim quae est in imo hepatis sive convexo ipsius quae ad medium thalami cordis dirigitur, substantia spiritus bulliens spiritum elevat versus cor, vel versus id quod est loco cordis in his quae cor non habent et hepar : et forte etiam venis carent. Statim autem ut ibi est cibus et spiritus in omnibus cor habentibus, discursio fit ad extremos thalamos, ita quod dextro plus attribuitur sanguinis et grossior et minus de spiritu, sinistro autem plus attribuitur spiritus et minus sanguinis, qui tamen est sanguis clarus et subtilis per spiritualium praecipue nutrimentum. Claritatem autem habet et subtilitatem propter permixtum sibi multum spiritum. Subtilitatem autem habet propter ictus spiritus, et eam quae facta est in ipso spiritu ejusdem sanguinis sublimationem. A sinistro autem cordis thalamo arteriae producuntur per totum corpus, in quibus continue spiritus pulsat vitam a fonte vitae qui est cor : trahitur autem ad sinistrum spiritus in habentibus cor et sanguinem ; quoniam cum hepar sit in.dex- tro, repletur fumo malo spiritus, si ad dextrum ventrem sive thalamum cordis distribueretur : hoc autem maximum in vitae operationibus generaret impedimentum.

Licet autem talis distributio cordis et arteriarum non sit in non habentibus sanguinem pluribus, neque etiam in plantis, tamen aliquid simile est proportionaliter talibus membris, et distributioni respondens, per quod intelligitur spiritus ab eo membro quod est principium totius corporis et totius caloris : non enim acciperet formam vitae quam influit ubique per corpus, nisi a loco ubi vitae principium formata omnia membra foverit, et in ipsa virtutes vitales et vitam infuderit. In omnibus enim oportet continuari instrumentum usque ad motorem ipsius : et cum artifex vitae anima sit in corde, oportet quod etiam spiritus primum informationi instrumentum operum vitae derivetur a corde.

Signum autem hujus est, quod cum motus spiritus sit duplex, scilicet diastoles et systoles, qui motus est compositus ex pulsu et tractu, hos motus primo perpendimus in corde, vel in eo quod est loco cordis : propter quod etiam in. toto corpore per diastolem et systolem spiritus, perpenditur qualis sit cordis dispositio. Oportet igitur quod spiritus a corde procedat : ampliato enim corde in ventriculis suis, necesse est ipsum spiritum trahere. Concluso autem eodem, necesse est ipsum spiritum expelli. Per dilatationem igitur cordis et contractionem causatur motus expulsionis et attractionis : expulsio autem in spiritu et arteriis causat diastolem, et attractio causat systolem : quod fieri nullatenus posset si spiritus ab alio quam a corde procederet.

Sed quia generalis debet esse doctrina de natura spiritus, sciendum est quod in plantis et sanguinem non habentibus aliquid istis est proportionale. Cum enim actus vitae communiter inventus sit in omnibus animatis, et sit vita proportionaliter in eis perfectior et minus perfecta.

oportet quod et principia et instrumenta vitae omnibus proportionaliter insint : et ideo licet non sit in plantis talis spiritus et alimenti distributio, sicut in habentibus cor et sanguinem, tamen necesse est quod calor naturalis in eo quod est fons et principium caloris, sicut radix est in plantis, aliquid de humido resolvat in spiritum in quo virtus vitae quae est in radice devecta et succum vegetet et praeparet, et totam plantam pulsando moveat ad vitae vigorem. Cum enim spiritus inclusus in aliquo unde exire non potest, revolutus et diffusus pulsando fluit per id in quo est, et aliquando recurrit ad suae generationis principium, quod est cor, duplici de causa. Una quidem ut restauretur deperditum in ipso. Alia est ut exteriora non dissolvantur nimis et laxentur per continuam spiritus attractionem : per hoc enim exhalaret spiritus, et humidum et virtus corporis desiccaretur nimis, et debilitarentur virtutes corporis.

His igitur de causis aliquando retrahitur, aliquando extra ducitur spiritus : et iste est quidam spiritus omnium animatorum. sed in animalibus hoc melius apparet, quae omnia motum habent dilatationis et constrictionis, qui sunt motus proprii spiritus vitalis, licet non omnia habeant motum processivum localem. In plantis autem minus : sed tamen et in his tempore veris in nocte clauduntur flores, et de die aperiuntur : quod est certum signum duplicis motus spiritus vitalis, scilicet ad interiora de nocte, et ad exteriora de die. Et similiter inter hyemem et aestatem proportionaliter loquendo : quoniam spiritus in aestate et vere movetur ad exteriora plantarum, et ideo tunc frondent et florent et germinant : in hyeme autem moventur ad interiora, ut ex. vapore humidi interius contenti et repressi sumat restaurum spiritus. In autumno autem frigido incipiunt claudi pori corporum plantarum ad principium retrahendo calorem et spiritum, hoc est, ad radicem : et ideo tunc ibi calor et

spiritus multiplicati quasi circa locum digestionis trahunt humorem a terra sicut a quodam ventre sive stomacho, ex quo humore iterum spiritus restaurantur et multiplicantur. Innegabilo igitur est, quin spiritus sit illius particulae animati corporis, a quo oritur sicut a principio, et ad quod recurrit sicut ad principium restaurans quae deperdita sunt in ipso : hoc autem est cor, aut quod est loco cordis.

Haec autem et alia jam constant ratione : quia jam scimus quod fons caloris est cor vel id quod est loco cordis : et scimus quoniam humidum nutrimenti non terminatur nisi per calidum. Oportet etiam quod humidum ad cor vel versus cor dirigatur quando terminatur epsesi: calor autem ex. humido necessario generat spiritum. Cum igitur tam calor quam humor terminati et completi sint a corde et sint cordis, oportet quod spiritus per omnia sit ejusdem principii, et multo amplius ex. quo in cordis sinistro ventriculo primo invenitur et motus spiritus et abundantia illius spiritus, et magis quam in aliquo membro quod sit in corpore animato.