DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT X.

De motibus spiritus in corporibus

animatorum. Hoc autem habito, de motu spiritus oportet nos determinare. Oportet autem scire, quod spiritus iste vitalis, qui secundum ordinem naturae est aute respirationis spiritum, eo quod respirationis spiritus assumitur in adjutorium et augmentum istius, habet tres motus : unum quidem ex natura materiae, et alterum quidem ex virtute motoris qui est anima, et tertium ex dispositione cordis vel ejus quod est loco cordis, a quo sicut a principio corporeo primo oritur et procedit. Motus autem quem habet ex natura, est ascendere sursum, et maxime illud quod purius et subtilius est in ipso : quamvis enim sit compositum corpus ex elementis, abundat tamen in natura aeris, et ideo retinet motum aeris. Quod autem hunc motum in corpore obtineat, ex hoc nobis signatur : quia in omnibus animatis invenimus abundare spiritus subtiles et calores in superioribus circa capita animalium et circa extremitates et summitates plantarum : propter quod etiam plures ipse spiritus in superioribus corporum animatorum perficit operationes : in plantis enim folia et fructus et flores producuntur. In animalibus autem in superioribus fit operatio universaliter spirituum, et non in inferioribus. Quod autem quaedam pars ejus descendit, non impedit : illa autem est inviseata cibo grosso descendenti, et in ipso descendit : aut est repulsa ad locum illum quasi per violentiam, et tunc est ibi modica : ibi igitur est unus motus ejus. In hoc autem motu licet unus sit, tamen per accidens multa contingunt hoc quod in tali

vase movetur : quando enim venit ad extrema animati, quae aere frigido conclusa sunt, revolvitur in seipsum et .inspissatur : et tunc inspissatus poterit complere quae ante non potuit : et ex hoc est abundantia spiritus in superioribus magis quam in inferioribus.

Alter motus quem habet virtute sui motoris, est motus animae : qui etiam simplex est in esse, sed. multiplex in loco, materia, et virtute. Dico autem, quoniam simplex est in esse : eo quod esse suum non est nisi unius et ejusdem instrumenti, et ad unum et eumdem motorem relati. Sed multiplex voco in loco, quoniam sicut instrumenti motus in arte est ad omnem locum materiae quae susceptibilis est formae artis, ita est motus spiritus ad omnem viam et partem corporis, cui imprimi potest forma animae quae est ad operationem cujuscumque vitae, et actus et perfectio corporis physici potentia vitam habentis : et quantum ad hoc esse formale in ipso voco propter formam motoris qui informat spiritum naturaliter, movetur sursum et deorsum, et ante et retro, et dextrorsum et sinistrorsum, ad omne membrum, in quo anima exercet aliquam operationem vitae : et iste motus est ei naturalis quoad hoc, licet illa natura sit animae natura et non corporis. Et, sicut superius tetigimus, sic efficitur spiritus universale instrumentum animae, sicut lumen est universale instrumentum motoris orbis, quo materiam movet omnium generabilium et corruptibilium. Sicut enim motor orbis radiis et lumine secundum diversas irradiationes et angulos radiorum diversas vires suas infundit materiae generabilium et corruptibilium, et movet eam ad diversitatem formarum pro diversitate partium materiae secun- dum quod unaquaeque susceptibilis est, ita per omnia anima spiritibus radialiter implet corpus suum, cujus ipsa est motor, et implet ipsum viribus animalibus sive animae pro diversitate organorum susceptibilium. Et haec est causa, quod unus et idem spiritus operatur visum in oculo, et auditum in aure, et sic de aliis. Et haec est causa, quod est motus ejus multiplex in virtute: licet enim sciamus, quod ab uno motore in uno mobili non possit causari nisi unum, tamen illud unum tantum multiplicatur secundum virtutes, secundum quod ostendit in alia et alia : et ideo una forma qua ab anima informatur spiritus quae forma vitae vocatur, et est in spiritu, non tamquam in subjecto vivente formaliter, sed est in eo sicut ars, et artis forma est instrumentum per quod inducitur in materiam. Et in hoc deceptus fuit Pythagoras qui hujusmodi spiritus voluit animalis esse.

Sic igitur illa forma vitae potentia distinguibilis est et contrahi potest ad omnem virtutem quae operatur aliquem actum vitae, sicut est nutritiva, augmentativa, et sensitiva, et secundum locum motiva. Hic autem motus licet sit naturalis a forma instrumenti secundum quod instrumentum est, tamen, ut Avicenna bene dicit, neque naturalis, neque violentus, neque voluntarius potest dici. Causa autem quare non potest dici naturalis, haec est : quia naturalis motus .non est nisi uno modo, et ad finem unum sive loci sive formae : hic autem motus est ad loca et ad formas multas : neque uno omnino est, quoniam est expulsione et attractione, sicut superius diximus : cum omnis motus naturalis, sive sit corporis simplicis, sive compositi, sit una via tantum, et non ex eodem in idem revertendo. Constat autem hoc in omni simplici habente motum rectum. In compositis autem ex hoc constat : quia sicut in aliis libris disputatum est, nullum corpus potest componi aequalitate arithmetica ex omnibus elementis, sed. compositio est per aequalitatem geometricam :

et ideo omne compositum sequitur motum elementi in eo dominantis. De motu autem coeli qui est ab eodem in idem, alibi ostensum est quod non est naturalis. Igitur iste motus spiritus non est naturalis. Sed neque violentus esse potest : quoniam si ita esset, tunc esset per accidens, et non esset semper in animali, neque frequenter, sed raro, et non constitueret sed corrumperet animalis virtutem et perfectionem : esset etiam cum labore magno et poena : quae omnia motui spiritus ab anima omnino aliena sunt : cum ipse de omnis animati sit constitutione, et virtutes perficientes et vigorem det universaliter omnibus partibus corporis : et haec sit delectatio animalis et valor. Vocemus igitur eum motum spiritus secundum congruentiam animae.

Tertius autem motus quem habet ex primo movente, quod est pars corporis, ,est motus expulsionis et attractionis, de quo motu per ea quae determinata sunt in quinto Physicorum, scimus quod componitur ex duobus motibus et duabus quietibus. Scimus enim quod quotiescumque motum ipsum, quod fertur, uno puncto ut duobus utitur, quod toties quiescere accidit. Constat autem quod idem est terminus expulsionis, et principium attractionis. Ergo illo ut duobus utitur. Adhuc autem idem est finis retractionis et principium expulsionis : per eamdem igitur necessitatem et ibi quiescere accidit : perfcetur igitur motus spi-

ritus qui ex motore primo corpore perficitur ex duobus motoribus, qui sunt pulsus et tractus, et duabus quietibus componitur, quarum una est inter pulsum et tractum, alia inter tractum et pulsum. Sed valde considerandum est quis istorum motuum, et quae istarum quietum sit naturalis, vel ambae sint naturales quietes, vel ambo motus : sed hoc facile deprehenditur,quod ambo naturales sint animato in quantum animatum : et spiritus in quantum talis corporis instrumentum sit et non simpliciter. Pulsus enim evellit virtutes in organa : et hoc naturale est ei quod ex perfectione sua oportet operari actus vitae. Tractus enim est revocatio ad interiora, spirituum ut salvari possint : et hoc iterum naturale et necessarium et ex suppositione, sicut in libro de Somno et Vigilia diximus. Dicamus igitur, quod pulsus est simpliciter intentus a natura animati, sed tractus est intentus ex suppositione et propter aliud, ut scilicet salvetur a natura animati corporis : igitur et quies quae est finis pulsus, erit naturalis ex hypothesi sive ex conditione exstante illa, quod salvetur animatum et vivum : quies enim illa naturalis est ad quam est motus naturalis : et universaliter quale judicium est de motu, tale est de quiete ad quam est motus idem.

De his igitur quae essentialiter spiritui animatorum conveniunt, in tantum a nobis dictum sit.