DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT I.

Utrum sit unus spiritus naturalis, vitalis, et animalis, aut diversi ?

Fuerunt autem quidam magnae auctoritatis viri, qui hunc spiritum qui est instrumentum animae, per differentias diviserunt. Plato autem et ante eum Socrates secundum illas differentias dividunt etiam principium spiritus, dicentes principium naturalis spiritus esse in hepate animam cupiditivam sive appetitivam : principium autem spiritus vitalis esse in. corde animam quam crascentiam vocat

Plato, sicut dicit Apuleius in libro de Platonis dogmate et vita ipsius. Principium autem animalis spiritus esse animam rationalem in capite : animas tres per substantiam differentes, et spiritus sedes ipsorum. Horum autem opiniones in tantum videtur sequi Galenus, qui dicit nullo modo idem esse principium naturalis spiritus, quod est principium spiritus animalis : cum naturalis spiritus per venas operetur et fluat ab hepate : principium autem animalis dicit esse in cerebro per nervos sensibiles et motivos : principium autem spiritus vitalis asserit esse in corde per arterias. Cumque apud istos persuasum sit non ab eodem principio derivari venas et nervos et arterias, dixerunt non esse idem principium istorum spirituum qui differunt substantia et loco : differunt etiam formae substantiales, et motores numerantur, et differunt secundum numerum et differentias eorum quae moventur. Cum igitur, ut inquiunt, cor, cerebrum, et hepar, loco, subjecto, et numero differant : necesse est quod motores eorum loco, subjecto, et numero differant, et inde tres in homine animos, et similiter in animalium cor- poribus esse concesserunt vel contenderunt.

Adhuc autem Alexander in libro de Motu cordis, per omnia eorum opinioni, ut videtur, consentiens, hanc inducit rationem per hanc propositionem quasi communiter conceptam animo, quod diversarum virium et non subalternatim positarum diversa sunt organa, et per consequens diversi spiritus et operationes. Vegetativa autem quae est nutritiva, et animalis quae est sensitiva et motiva, et vitalis, ut asserit, diversae sunt vires et non subalternatim positae : propter quod pronuntiant istas esse substantialiter animas diversas. Et Plato quidem, ut Apuleius dicit, ait cupidinem reclusam esse in abdominis latebras concupiscentiae et luxuriae, ut longe relegata a sede superna sapientiae et rationis deviare sensum et sapientiam non faciat aberrare. Irascitivam autem in corde in fonte caloris, ut a loco et sede vitae nocumenta repellat.

Contra autem ista dicta fuit Aristoteles cum toto Peripateticorum coetu, quem sequuntur Avicenna et Averroes, multis rationibus adstipulantes sententiae Aristotelis, et Platonis dogma improbantes. Et in libro suo de Somno et vigilia disputans contra istos, utitur propositione per se nota, quod totius corporis est anima una et substantia quae est forma una : eo quod communis animi conceptio est, quod esse differt secundum numerum essentiarum formalium, et secundum quod differt esse substantiale, ita differunt substantiae. Non enim potest dici, quod ex aequo venientes istae substantiae perficiunt corpus organicum physicum : quia sic idem ex aeque reciperet plures formas sese perficientes. Si autem diceret quod non ex aequo veniunt, tunc secundum prius et posterius in eodem essent formae multae non unitae, quod est impossibile :

aut oporteret dici quod una esset dispositio et accidens, et altera sicui necessitas : et tunc oporteret quod aliqua istarum esset accidentalis. Sed quia nos in libro de Anima de his disseruimus, sufficit de his mentionem fecisse.

Galenus autem objicit dicens, quod per anatomiam probatur venas non a corde, sed ab hepate derivari : eo quod majora orificia habent in hepate et minora in corde : et ideo non esse eamdem viam spiritus naturalis et vitalis : cum arteriae quae sunt viae spiritus vitalis, deriventur secundum anatomiam a corde. Eodem autem modo dicit, quod nervi procedunt a cerebro. Cum igitur non eaedem sint viae, nec eaedem origines, constat quod spiritus non sunt idem spiritus et unus, nec est alicujus unius particulae animae vel corporis. Sed quia ista disputatio non potest determinari sine sententia divisionum vel recisionum quam Graeci anatomiam vocant, ideo de hac disputatione usque al librum de Animalibus supersedeamus, et de solo loquamur spiritu, utrum sit unus vel non.

Nos enim scimus, quod unius effectus simplicis est causa una : et si contingat illum effectum recipere determinationem ved additionem in eadem generis natura, hoc erit a causa aliqua secunda super quam prima influit. Verbi gratia, esse effectus unius et quamdiu manet unicum esse simplex, non erit causatus formaliter nisi ab essentia una. Si autem fiat ipsum esse determinatum ad vivere, oportet quod hoc fiat a causa vitae super quam influit causa quae est essentia aliqua. Hoc autem semper contingit quoties causatum causae prioris invenitur in causato causae posterioris cum additione : tunc enim universaliter causa prima influit super secundum causam : et illa quae est prior, est principium, secunda autem de principio illo traducta.

Resumamus igitur quae saepius dicta sunt, quod anima secundum se est causa vitae, et quod nutrire, et augere, universaliter sentire, et movere secundum locum, et intelligere, sint opera vitae cujusdam : oportet igitur ex demonstratione, quod omnis vita sensus et nutritivi et augnientativi et secundum locum motivi et intellectus causetur ab eo cujus simpliciter est effectus vivere. Probatum est autem in scientia de Anima , quod in eadem proportione se habent organa ad invicem, in qua se habent potentiae motoris ad invicem. Cum igitur potentiae motoris ordinentur omnes ad unum aliquid a quo fluunt et causantur, oportet quod organa omnia dependeant ad organum unum a quo recipiunt influxum. Hoc autem signum est, quod non dubitamus quin in omnibus animatis principium sit cor, vel id quod est loco cordis, et ex ipso generantur omnia membra et organa. Si ergo ex corde primo omnia generantur, oportet quod ad cor tamquam ad principium suae perfectionis in omnibus habeant dependentiam etrespectum. Idem autem omnino convenit de spiritu : cum enim sit vivificus omnis spiritus secundum aliquam vitae operationem, oportet quod ab uno aliquo primo formam et habitum vitae accipiat spiritus omnis : et hic quidem est cordis ventriculus sinister, sicut supra diximus. Propter quod dogma Platonis retinentes dicimus erroneum esse dictum ipsius : etsi forte ista potentialiter divisa et non essentialiter dixit, et hoc esse unius et ejusdem animae potentias diversas fundatas in una substantia, sicut naturales potentiae unius et ejusdem substantiae simplicis valde sunt multae. Sed hoc non sonant verba ejus, nec hoc dixerunt eum intelligere Philosophi qui post eum dicta sua retractaverunt. Membra etiam omnia ad cor esse reducta et ligata dicit Aristoteles, sicut ad principium

suae generationis et formationis : et quod Galenus dicit, oriri venas ab hepate, falsum esse contendit Aristoteles. Sed contrarietas illa ex multis anatomiis consideranda est in libro de Animalibus .

Sed nunc hic tantum dixisse sufficiat venarum substantiam oriri a corde, sed tractum primum faciunt ab hepate et stomacho et intestinis. Neque signum sufficiens est ad hoc quod oriri dicantur ab hepate : quia orificia majora habent ab hepatis parte : hoc enim non contingit propter massam substantiae ex qua generata est substantia venarum, sed quia in primo sugunt massam ptisanariam, et elevant ipsam versus cor, ut inde trahant formam nutrimenti, quod scilicet sit unibile potentia ei quod vivit et in quo animae exercentur operationes. Ut enim melius totam substantiam nutrimenti capiant, facta sunt orificia earum versus hepar magna et ampla, et non propter hoc quod oriantur ab hepate.

Similiter autem dicimus, quod substantia nervorum venit ex corde, et ducta ad caput, ibi dividitur ex tela cerebri in nervos sensibiles et motivos.

Similiter autem est de substantia spiritus : quoniam spiritus oritur totus a corde : sed cum cor solum habeat virtutem generalem, et caetera membra principalia virtutes habeant particulares et determinatas, ideo spiritus qui oritur ex corde et virtutem vitae habet universalem, et hoc in cerebro determinatur et specificatur ad formam sensus in parte anteriori, et ad formam motus in posteriori, et ad formam veget ationis habet nutrimentum in hepate, et ad formam formativam, et plasmativam, quam quidem dativam vocant et divinam, in testiculis.

Et sic patet qualiter omnium istorum principium primum est cor : et hoc quod influit, determinant et contrahunt virtu- tes in organis principalibus residentes ad operationes vitae determinatas secundum opera vegetativae, vel plasmativae secundum locum.

Et per hoc etiam patet, quod omnes virtutes animae quasi quadam subalternatione subduntur motori cordis, sicut et omnia membra ab ipso sumunt principium suae generationis.

Ex hoc etiam patet qualiter principium sensitivum sit directum ad cor, et tamen habet organum suum in cerebro.

Clarum etiam est qualiter spiritus revocati ad interiora, diriguntur ad cor omnes, licet alius sit vitalis, et alius naturalis et alius animalis. De his tamen omnibus in libro de Animalibus dicetur.