DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT III.

Ad quid et qua de causa sit inspiratio et exspiratio ?

Ad quid autem sit et ex qua causa, ex praedictis patere potest : est enim ad esse animalis habentis sanguinem, et ad bene esse. Ad esse quidem : quia sine ipso salvari non potest animal propter calorem cordis et praecordiorum quae offendunt apprehensa in gutture animalium. Cum enim suffocatur porus respirationis, continue exstinguitur animal. Ad bene esse autem est propter vocem, ut scilicet in ipso spiritu retento vox formetur, sicut ante diximus. Causa autem ex qua est aer attractus, et causa efficiens attractionis et expulsionis, pulmo est vel membrum quod est loco pulmonis propter dilatationem et constrictionem : eo quod pulmo est ventilabrum cordis et follis insufflans vocativam arteriam, quando vox formatur vel sonus.

Ex quibus colligitur differentia anhelitus et pulsus : licet enim utrumque istorum motuum ex duobus motibus reflexivis componantur, tamen anhelitus perficitur pulsu et tractu spiritus, sed pulsus non habet tractum secundum expulsionem et systolem : quia in pulsu non attrahitur aliquid cordi ab extra, sicut in anhelitu, sed spiritum suum qui. generatur in ipso, propellit ad membra cum vita quam advenit. Est tamen in pulsu simile tractui : quoniam cum redit in fundum pulsus, tunc secundum systolem

movetur : et hoc est similis tractui per hoc quod est motus ad moventem : et ideo superius diximus pulsum spiritus ex pulsione et tractu componi : sed in anhelitu directe trahitur spiritus per motum diaphragmatis, et motum lacertorum pectoris : sed adhuc pulsus non intercipit in animali bonae habitudinis et sono : anhelitus enim saepe intercipit unum tractum ad duos, quod inducit suspirium. Suspirium enim nihil aliud est nisi quidam magnus haustus attracti aeris propter aequalis anhelitus intercepti restaurum : anhelitus autem aequalis vocatur quando secundum proportionem aequalitatis inter superfluum et diminutum habuerit aerem, et intumescere facit pectus, et caecat membra anhelitus.

Contingit autem talis anhelitus interceptio propter tres causas praecipue, scilicet propter mentis in aliquo fortem fixionem : tunc enim extrahitur homo ab intentione aequaliter aerem hauriendi : et ideo postea oportet suspirare : et quia melancholici multum fixas habent cogitationes et fortes, ideo multa habent suspiria, et multum suspirare, signum est melancholiae. Secundum autem est tristitia, quae dejicit et contrahit cor secundum systolem vehentem, et contrahit : et ideo calefacto pectore postea suspirando aerem . haurire oportet. Tertium autem est nimia dilatatio pectoris et cordis ex laetitia : tunc enim cor plus quam oportet movetur secundum diastolem : et tunc quia ultra modum spiritum expellit, tunc defectum postea sentit, per suspiria restaurat deperdita.

Sunt autem multae differentiae anhelitus, sicut et pulsus, de quibus non per physica, sed per medicinalia particularia oportet expediri. Tanta igitur de inspiratione et de respiratione dicta sint a nobis : alia enim in libro de Animalibus dicentur.