SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
In quo est Universale ut in subjecto ? Utrum in re, vel in intellectui ?
Antonius. Andr. q. 1. Univcrs. sig. . Quantum ad quartum. Joan. Angl, et Bras. super hanc quoest. Merinero in recapitulatione textus cap. de Genere Rodrigues q. 5. Univers. art. 1.
Quaeritur de Universali, cum sit accidens, ut hic loquimur, in quo est, ut in subjecto : utrum inre, vel in intellectu. Quod non in re, probo ; Omne accidens,
quod est in re, est proprium, vel commune ; si proprium, inest individuis, licet non primo (quia proprium per se primo inest speciei, per se enim praesupponit de omni.) Si commune, inest primo individuis ; si ergo esset accidens in re, inesset primo in individuis ; sed hoc est falsum ; quia tunc individuum esset Universale, ergo.
Item, Intellectus est virtus passiva, per Aristotelem 3. de Anima. Gontext. 5. et inde. cap. 2. ergo non agit extra mittendo, sicut est de sensu per Aristotelem 1. Top. cum ergo causet Universale, non extra mittet illud ; ergo non est in subjecto aliquo extra ipsum.
Item, Ex intellectu, et intelligibili, fit verius unum, quam ex materia et forma, per Comment. 3. de Anima.Cap. 5. sed forma non est extra materiam,nec e converso ; igitur nec intelligibile extra intellectum ; ergo nec modus intelligibilis extra intellectum ; igitur nec Universale.
Ad oppositum : Materia et efficiens non coincidunt, per Aristotelem 2. Phys. Gontext. 10. intellectus est causa efficiens Universalis, ergo non est materia, ergo nec subjectum ; quia accidentia non habent aliam materiam, nisi inqua,quae dicitur subjectum eorum.
Item per Commentatorem super primum de Anima. Cap. 8. Intellectus facit universalitatem in rebus ; ergo illa est in re, non in intellectu, etc.
Item accidens est in illo, ut in subjecto, quod denominat ; Universale denominat rem, non intellectum, igitur, etc.