DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT IV.

De operationibus et natura spiritus animalis.

Animalis autem spiritus prout omnes testantur concorditer auctores, plus accedit ad opera animae secundum suam animam sibi convenientem, quam aliquis aliorum. Hic enim licet exeat a corde, evolat in vacuitatem cellularum cerebri, et ex illis dirigitur in nervos concavos, qui a sensus communis organo ad sensus proprios diriguntur : quorum tamen vi Illi qui optici sive visivi dicuntur et majores et magis sunt concavi, et plus capiunt de spiritu et puriorem et lucidiorem, qui solus elevatur, colligunt : omne enim altius de aliqua natura sublimatum, purius est et clarius: et ideo quod a cordis concavo quasi per colla quaedam anfractuosa arteriarum aliquid de spiritu evadit ad cerebrum, illud est purissimum et clarissimum formis apprehensionis habile, ut in Ipso sigillentur.

Distinguitur autem caput tres cellulas, quarum duae sunt in capite ambae per longum sibi conjunctae : et sunt ambae medullosae humidae, ut facile recipiant formas sensibilium : et ideo duae sunt, quod si uni nocumentum eveniat, quod altera adhuc virtutes et operationes perficiet animales. Posterius autem est una medullosa, sed magis sicca : et Inter posteriorem et duas praecedentes quae distinguuntur ad frontem, est vacuitas, ut di- cit Constabenluce. Spiritus igitur animalis in primis infunditur ab arteriis, et per quemdam porum quem claudit caruncula figurae, et quantitas vermiculi, postquam porus reseratur, colatur in medio vacuum : et quia in posteriori parte qua dirigitur ad vacuum spatium, similis claudit caruncula, et ideo etiam cum illo porus reseratur, colatus amplius fluit in posteriorem capitis cellulam, et aliam perficit in omnibus illis quae sunt magis animae quam corporis. In primis quidem duabus sensum communem, et sensus proprios, et imaginationem influit. In tertia autem, ut dicit, memoriam, et influit in nervos motivos, sive oriantur a cerebro, sive a nuclia quae vicarius est cerebri: influit enim spiritus motivus per spondiles dorsi per omnia paria nervorum, quae a spondilibus et . nucha oriuntur, et dat eis motivam virtutem. Sentire autem et imaginari et memorari et intelligere animae vocantur opera: et ideo vires illae et spiritus animales vocantur.

Sic igitur spiritus discurrit quidem a corde ad cerebrum, et ibi opera animalia et animalium virtutem operatur transeundo de cellula in cellulam colatus et digestus et quasi sublimatus, sicut dictum est. Hujus autem signum est, quod cum homo intente de aliqua re cogitat et meditatur, tunc elevat et deprimit caput, quasi ipso motu natura ostendat se laborare et adjuvare ad hoc ut facilius elevata caruncula vermiculari spiritus fluat de cellula in cellulam cum formis intellectus, imaginationis, et recordationis. Tamen, sicut diximus, et virtutes animales fluunt ab anima quae est in corde, et organa eorum non perficiuntur ad actum nisi per spiritum advelientem virtutem cordis in ipsa, sicut saepe diximus : et cum retrahuntur spiritus, ad cor recurrunt : cum autem incipit recur-

rere spiritus ad exteriora, tunc prius est in medio vel in posteriori cellula, quam in anteriori: quia anterior est medullosa et quasi catarrhis plena, quia ad ipsam declinat infrigiditata humiditas quae descendit a cerebro : et ideo soluta imaginatione non solvuntur adhuc sensus post somnum, sicut apparet in his quae de somno dicta.