SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Homo est Universale.
D. Thomas de Ente et Essentia cap. 4. et .7. Hurtado disp. 3. de Praedicabilib, sect. 3. sig. 30. Compl. disput. 4. depassion. Univers. quaest. 5. Ruvius tract. de Praedicat. secun. intent, parte 2. Joan. Augli. et Bras. super hanc quaest. Mei inero disp. 4. q. 1. sect. 2. Rodrigues q. 5. Univers. art. 2. Vide citandos quaest. 16.
Juxta hoc quaeritur de veritate istius propositionis, Homo est Universale, et consimilium, ubi praedicatur intentio de re. Quod sint falsae, probo. Subjectum significat veram naturam ; ergo pro illa supponit: praedicatum non praedicat veram naturam, quia non significat eam ; igitur praedicatur non vera natura, de vera natura : ergo oppositum de opposito.
Item, si homo est Species, et Species est intentio : ergo homo est intentio ; conclusio est falsa, ergo et aliqua praemissarum ; sed non minor, ergo major.
Item, omnis praedicatio vera in abstracto, est vera per se primo modo: haec non est vera per se prim: modo, Homo est species, et praedicatum, et subjectum sunt abstracta: ergo propositio falsa.
Ad oppositum : De quocumque praedicatur definitio, et definitum : sed homo praedicatur de pluribus differentibus numero : ergo homo est species, ergo Universale.