DE SPIRITU ET RESPIRATIONE

 LIBER I

 TRACTATUS I

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT VIII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 LIBER SECUNDUS

 TRACTATUS 1 de spiritum: intus habentibus.

 CAPUT .I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 TRACTATUS II

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

CAPUT V.

Qualiter ad invicem se habeant isti spiritus ?

Videtur autem talis esse determinatio horum spirituum, qualis est et animae. De anima enim diximus, quod sua determinatio est determinatio figurae : ''quoniam sicut in figuris trigonum est in tetragono, ita est vegetativum in sensitivo, et sensitivum et vegetativum in intellectivo. Omni eodem modo videtur vivificus esse spiritus in naturali, et naturalis et vivificus in animali in omni eo quod habet has spirituum differentias. Si enim consideremus istas, in diversis animatis secundum genus, sicut in planta, et animali, inveniuntur in planta non separari vivificum a naturali : non enim aliquo modo aleret nisi operaretur vita : quoniam omne quod alitur, vivit : et omne quod alit, cum assimilatum est, habet habitum vitae quo movetur ad vivum sicut ad naturalem sibi et proprium locum. In animalibus autem numquam separantur haec duo ab animali spiritu quod constat per se ipsum : quoniam omne operans animaliter et vivit et alitur. Similiter autem invenimus hoc considerando in eodem animato : videtur enim, quod omne posterius in ordine formali essendi tamquam fundamentum supponit et relinquit suum antecedens : alere enim est vita vivere quadam. Oportet igitur quod omne agens actionem alimenti, agat prius secundum naturam operationem vitae. Similiter etiam est de animalibus: illi enim non sunt nisi in eo quod alitur organo, et in eo quod vivit. Oportet igitur quod id quod agit ad esse et permanentiam organorum animalium, quod hoc agat ad vitam ipsorum et alimentum : est autem esse ipsorum organorum quo sunt id quod sunt secundum essentiam et formam, quod animalia sunt organa.

Cum igitur nutrimentum sit secundum formam membrorum et non secundum materiam, oportet quod nutriens ea operetur ad animalitatem : igitur et per consequens vivificans ea agit in eis vitam talem qualis competit animalibus organis. Sic igitur patet qualiter virtus vivifici spiritus est in naturali, et virtus naturalis et vivifici spiritus est in animali : et propter hoc animalis spiritus perfectior est, cum plures in se habeat nobilitates vitae.

Amplius sicut se habent motores ad invicem, sic se habent ad invicem instrumenta. In motoribus autem sic est, quod vivum est in utente alimento, et vivum et alimento utens sunt in animali virtute : igitur in spiritibus qui sunt istorum motorum instrumenta, similiter se habebunt ad invicem, ita quod vis et vi-

gor vitae erit in spiritu naturali, et vis et vigor vita et nutritionis erit in eo qui operatur animalia.

Sed tunc dubitabit aliquis, qualiter vivificus non separatur a naturali, sicut naturale separatur ab animali per locum et substantiam in animabus, quam etiam in virtutibus spiritus, praecipue cum in eodem corpore inveniamus quasdam virtutes operantes naturaliter et non animaliter, et similiter quosdam spiritus? Videtur enim forte ex hoc alicui, quod etiam quidam spiritus et quaedam potentiae debent operari vivifice et non naturaliter : hoc autem stare non potest : quia omne animatum terrestre, sive membrum, sive totum corpus, necessario nutritur si debeant in esse salvari. Nec potest aliquis dicere, quod aliquo spiritu nutriantur membra animalia, et alius operetur animalitatem in ipsis : eodem enim modo quo spiritus dicitur operari ad nutrimenti digestionem, eo modo conceditur operari ad assimilationem. Quod autem tantum vivo assimilatum est, non continue sequitur quod assimilatum est sensibili et imaginativo : igitur vivificus spiritus solus non assimilaret sufficienter nutrimentum organis virtutum animalium.

Idem autem prorsus sequitur de spiritu naturali si dicatur ad nutrimentum organorum virtutum animalium operari. Hoc autem totum ex hoc accipitur, quod scimus omne nutriens assimilari debere nutrito : et quod non nutriuntur membra secundum materiam, sed nutriuntur membra secundum formam accepta, sicut in primo Peri geneseos dictum est. Est autem et aliud quod in tota natura invenimus, quod scilicet natura procedit via compendii, et non utitur superfluis, sicut non deficit in necessariis. Cum igitur hoc natura uno spiritu facere possit, vi- detur omnino superfluum ad hoc alios spiritus dirigere. Adhuc autem si a locis nutritivis dirigeretur ad superiora capitis spiritus, cum loca naturalia sint fumosa grosso fumo, et calidos valde habentia spiritus, omnino oporteret quod et fumus et calor magnus ad superiora dirigeretur : contingeret autem ex fumo obscurari formas apprehensionis, et destruetur apprehensio, et forte sensus obstrueretur : ex. calore autem contingeret permisceri operationes et spiritus, et induci nocumentum.

Sic igitur potest dici animalium virtutum organa nutriri spiritu naturali, qui tamen ponitur nutrimento deservire. Propter hoc autem et his similia dicendum videtur, quod hujusmodi vivificum est in naturali : et haec duo in animali spiritu, sicut est in ipsis particularibus potentiis animae. Quod autem vivificum non separatur ab aliis per locum et subjectum, causa est, quia vita est actus animae secundum seipsam et non secundum potentiam : et sicut substantia animae et essentia est in omnibus potentiis ejus, ita vita quae est actus hujus substantiae, invenitur in omnibus animatis, et communiter in plantis et animalibus. Sic autem non est de aliis potentiis : et ideo etiam vis vitae et naturalium sive vegetabilium virtutum, est in spiritu animali, sicut dictum est: et omne operans aliter operatur vitaliter et vegetabiliter, sed non convertitur. Quod autem omne vitale vegetando operatur, per accidens est: quia scilicet sine operatione vegetationis non salvatur in esse id quod animatum est, et propterea quando isti spiritus in eodem et uno dicuntur vitales et naturales et animales, nominantur ex ultimo et perfectiori ad quod eos movet motor ipsorum, ut patet per ante dicta.