IN LIBER DE MULIERE FORTI (Proverb. xxxi, 10-31. )

 CAPUT I.

 CAPUT II.

 CAPUT III.

 CAPUT IV.

 CAPUT V.

 CAPUT VI.

 CAPUT VII.

 CAPUT IX.

 CAPUT X.

 CAPUT XI.

 CAPUT XII.

 CAPUT XIII.

 CAPUT XIV.

 CAPUT XV.

 CAPUT XVI.

 CAPUT XVIl.

 CAPUT VIII.

 CAPUT XIX.

 CAPUT XX.

 CAPUT XXI.

 CAPUT XXII.

 INDEX Locorum sacrae Scripturae, qui in Libro de muliere

 EX NOVO TESTAMENTO.

CAPUT XXII.

Date ei de fructu manuum suarum,

et laudent eam in portis opera ejus. sig. 1

THAU

AdminBookmark

thau quae littera ultima est Hebraeorum, epigramma est in hunc ultimum versum: interpretatur signum, et notat signum laudis et praeconii quod praecipue est ab operibus mulieris hujus.

In hoc capitulo laudatur mulier fortis. Quid autem sit laus praecipua, habetur in Joanne ubi dicit Dominus, Joan. v, 36: Ego habeo testimonium majus Joanne... Opera quae ego facio, testimonium perhibent de me. Est etiam Thau signum hujus mulieris: omnes enim qui non interficiuntur ab Angelo exterminatore, hoc sunt signo signati: sicut legitur, Ezech. IX, 4: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gementium et dolentium. Et dixit ad exterminatores, vv, 5 et 6: Transite per civitatem sequentes eum, et percutite... Omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Unde etiam signum hoc signum crucis significat, Signo enim crucis cruce redemptus debet signari et configi: ut stigmata Domini nostri Jesu Christi, secundum Apostolum, ad. Galat. VI, 17, in corpore nostro circumferamus .

Sequitur: " Date ei, etc. "

In duobus consideratur sententia capituli, scilicet quid sit dare mulieri huic de fructu manuum suarum, et quid laudare eam in portis opera ejus.

Circa primum consideranda sunt tria, scilicet cui dicatur, Date, et quid dandum, et ad quid.

Dicitur autem istud, " Date, " Angelis quibus commisit eam Deus, sponsus ejus et vir ejus. Angeli sunt ministri Dei deferentes ad nos quae dat nobis Deus. Unde, Psal. CIII, 4: Qui facis Angelos tuos spritus, et ministros tuos ignem urentem. Et, in Tob. XII, 12: Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua,et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam, Domino. Et haec verba dixit Raphael Angelus.

Quid autem dandum est aperit, cum dicit: " De fructu manuum suarum. " Manus autem accipiuntur hic opera: et fructus sunt praegustationes spiritus, quos fructus per ministerium. Angelorum etiam hic quandoque facit nos praegustare. Sunt autem hi fructus duodecim qui enumerantur ab Apostolo, ad Galat. v, 22 et 23: Fructus spiritus est charitas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas.

Et est haec charitas illa quae perfectissima est: haec enim est illa qnae reficit ut fructus dulcis. EI haec est de qua dicit

Dionysius, quod " est acuta, mobilis, " fervida, et superfervida. " Acuta, ut penetret intima amati. Mobilis autem, ut continuo ascendat ad ipsum. Fervida vero, ne tepescat ad amorem mundi. Superfervida autem, ut continuo in desiderio ebulliat ut suspiret in amplexum. Et haec est ignis in Sion et caminus in Jerusalem. Haec est ignis dum speculamur per fidem: caminus autem quando pacem comprehendemus per veritatem.

Gaudium autem de quo hic loquitur, est jucundatio mentis in gustu divinae dulcedinis, quae procul dubio est regnum Dei. Non enim est regnum Dei, ut dicit Apostolus, ad Roman. XIV, 17, esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto.Pax autem ista facta est, et fruuntur ea Sancti, et est tranquillitas et quies cordis in gustu Dei quietante omnia nostri desiderii inquieta: quae pax est quam Dominus dedit et reliquit Apostolis . Non quomodo mundus dat, quia in mundo pressuram habuerunt : sed in ipso pacem, de qua dicit Psal. lxxxiv, 9: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: quoniam loquetur pacem in plebem suam. Et super Sanctos suos, ei in eos qui convertuntur ad cor. Et haec est pax quae secundum Apostolum, ad Philip. IV, 7, exsuperat omnem sensum, id est, omnem sensibilem delectationem, quae custodit sensus et intelligentias Sanctorum.

Patientia autem quae fructus hic dicitur, est constantia et aequanimitas animi in laboribus hujus vitae reficiens ex spe beatitudinis exspectatae.

Benignitas autem est bona ignitas: quando scilicet bonum quod est in corde, ex igne charitatis incipit liquescere in affectum proximorum, ut dulcem se exhibeat verbis et operibus in omne quod jusserit proximus.

Bonitas autem est vere cordis dulcedo quae ostendit in nobis esse Deum,

quia communicamus omnibus nos et nostra secundum Deum. " Bonum enim " est diffusivum sui et communicativum " ut dicit Dionysius.

Longanimitas autem est aequanimitas in exspectando promissa.

Mansuetudo vero est mititas quae nullum provocat, nec de facili provocatur ab alio.

Fides autem hic non accipitur pro illa quae videt per speculum in aenigmate, sed pro certitudine invisibilium, ut dicit Glossa super hunc eumdem locum. Tunc enim homo in veritate pascitur, quando certum habet hoc quod de veritate cognoscit et apertum.

Modestia vero est modum et decentiam interius et exterius statuens, quod etiam hominem secundum Deum ambulantem delectat.

Continentia vero habet fructum triplicem, scilicet centesimum in virginibus, sexagesimum in viduis, et trigesimum in conjugatis.

Castitas autem hic accipitur pro temperantia innatae delectationis in cibis et aliis quae corpus delectant, secundum quod etiam dicitur castitas quasi corporearum delectationum castigatio, secundum quod dicit Apostolus, I ad Corinth. IX, 27: Castigo corpus meum, et in servitutem redigo: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

Sed nota quod huic mulieri datur fructus manuum suarum, et fructus est merces operis. Sed quidam sunt in se signa foris praetendentes, qui proprias manus mordent et devorant: et isti sunt hypocritae, qui devorant opera sua antequam ad fructum perveniant. Quidam autem ut peccatores fructum in manibus nullum habent, nisi forte glandes quas porci immunditiae carnis manducant.

Sequitur ad quid detur ei de fructu manuum suarum. Datur autem ei ad tria, scilicet ad gustum, ad seminandum, et ad gratias agendum de perceptis.

Ad gustum: quia gustavit et vidit quia bona est negotiatio ejus, et ideo lucerna inquirendi talia non exstinguetur in tenebris . " Gustato enim spiritu (dicit Gregorius) desipit omnis caro, " id est, carnalis delectatio. Unde ex gustu confortatur, spiritu magis fortis effecta ad laborem: sicut de Paulo dicitur, Act. IX, 19, quod cum accepisset cibum, confortatus est.

Ad seminandum autem, quia fructum ut meritum sui laboris accipit. De hoc eodem fructu semen ulterioris meriti in terram cordis sui spargit. Unde gratiam, quam ut fructum laboris accipit, exercet ut amplius in merito crescat: sciens juxta Apostolum, II ad Corinth. IX, 6, quod qui parce seminat, parce et metet. Et illud Eccle. XI, 6: Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua.

Ad gratias etiam agendum fructum accipit, sicut Dominus in lege praecipit, quod quando fructus collegerant, quod veniant ad templum et ad summum sacerdotem, et confiteantur se recepisse quae Dominus promiserat. Unde vult Dominus recognoscere quemlibet hominem fructum gratiae, ut largitori gratiae magnifice gratias agat.

sig. 2

Sequitur: " Et laudent eam in portis opera ejus, "

In quo tria notanda sunt, scilicet ubi laudanda est, et a quibus laudanda, et qua laude. Ubi laudanda: quia in portis. A. quibus: quia ab operibus. Qua laude: quia laude testimonii virtutis et justitiae.

Sunt autem portae vitae hujus, et portae mortis, et portae judicii: et sunt portae, inferni, et sunt portae coeli, et sunt portae paradisi.

Porta vitae hujus est nativitas, et praecipue nativitas quadruplex, scilicet de terra, de costa, de foemina et viro, et de virgine foemina sine viro. Prima est Adae, secunda Evae, tertia communiter hominum, quarta Jesu Christi. Unde, Genes. xv, 13 et 16, dicitur Abrahae: Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis, etc. Generatione autem quarta revertentur huc. De his portis intelligitur hoc quod dicitur, Job, v, 3 et 4: Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim. Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta: et non erit qui eruat. Intendit enim dicere, quod in ipsa porta per quam habent ingredi ad vitam, praeoccupantur et laeduntur in primo flore vitae, ut dicant cum Ezechia, Isaiae, xxxviii, 10: Ego dixi: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Et illud, ibidem, v. 12: Praecisa est velut a texente vita mea: dum adhuc ordirer, succidit me.

Portae autem mortis. Unde, in Psal. CXXVI, 5: Beatus vir qui... non confundetur, cum loquetur inimicis suis in porta. In morte enim inimici humani generis daemones maxime ad confusionem hominis laborant: quia in porta mortis aut hominem finaliter perdunt, aut lucrantur.

Porta autem judicii est in qua sedent senes terrae ad judicium et senatores. Unde, supra, v, 23, habitum est: Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. Et in lege praecipitur, quod judices in portis sedeant, et justa judicia decernant.

De portis autem inferni dicitur, Matth. XVI, 19, ubi Dominus loquitur ad Pe- trum, dicens: Tibi dabo claves regni caelorum. Et ante hoc dixit, v. 18: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Et, Psal. xxiii, 7 et 9: Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales: et introibit Rex gloriae. Et hoc dixerunt Angeli et sancti patres quando Christus descendit in infernum: sicut testatur Evangelium Nicodemi: " En " contrivit portas aereas, et vectes ferreos " confregit. "

Porta autem coeli ostenditur etiam in Psal. lxxvii, 23 et 24, ubi dicitur: Ianuas aeli aperuit Dominus. Et pluit illis manna ad manducandum. Item, Jerem, ii, 12 et 13: Obstupescite, caeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quae continere non valent aquas. Coeli obstupescunt, quando coelum inhabitantes obstupescunt. Portae autem ejus vehementer desolantur, quando illi qui caelum intrare deberent, per aliam viam errando deviant ad mortem. Et hoc ideo quia duo mala peccando facit populus, scilicet Deum per contemptum et ingratitudinem relinquendo, et fodiendo per desiderium et laborem terrenorum cisternas vacuae consolationis, quae aquam veri refrigerii non continent sed immundant. Et, Psal. cxvii, 19 et 20: Aperite mihi portas justitiae: ingressus in eas, confitebor Domino. Haec porta Domini, justi intrabunt in eam. Et in Evangelio Matth. vii, 13: Intrate per angustam portam .''

Porta autem paradisi est ex qua extrusi sumus, antequam collocavit Dominus Cherubim, et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae .

In omnibus his portis digna laude es mulier fortis.

In porta enim naturae sive vitae hujus laudabilis est per humilitatis recordatio- nem: scit enim quia humiliter intravit et scit esse miserabilem prorsus infirmitatem: in modo vero nascendi, quit omnis caro faenum, et omnis gloria ejui quasi flos agri, ut dicitur, Isa. xl, 6.

In porta autem mortis laudatur pei securitatem: quia cupit dissolvi ei esse cum Christo, cum Apostolo, ad Philip. I, 23. Et iterum, sicut dicitur, II ad Corinth. v, 8: Audemus, et bonam volunfalem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum. Et illud Apocal. XIV, 13: Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis.

In porta autem judicii in qua sedent sapientes hujus mundi disponentes de mundo, laudatur mulier per bonam famam. Scit enim, ut dicitur, Ruth, III, 11, omnis populus... mulierem te esse virtutis. Praderea sedet ibi vir ejus, qui ut prius dictum est, surgit et laudat eam. Praeterea etiam filii ejus praedicant famam virtutis ejus.

In portis autem inferni laudatur per victoriam tartari, quia scilicet sic triumphavit a diabolo ut non valeat portis inferni concludi: unde etiam gloriando super mortem dicit, Osee, xiii, 14: Ero mors tua, o mors, morsus tuus ero, inferne. Quod enim habet haec mulier in marito per redemptionem, habet in se per meritum: quia etiam ipsa mordet infernum extrahendo se et alios quos convertit.

In portis etiam coeli laudatur confessione verae laudis, et recognitione beatitudinis ab ipso Deo. Unde dicitur, Matth, x, 32: Qui confitebitur me coram hominibus, confitebor ei ego eum coram Patre meo.

In portis etiam paradisi laudabilis est per redditum meriti. Unde Adam vituperabiliter cecidit per transgressionem mandati. Unde et hoc cantatur in laude fortissimae Virginis, quod " paradisi " porta per Evam cunctis clausa est, et " per Mariam Virginem iterum patefacta " est. " Sic haec mulier fortis in omnibus portis laude est digna, et non vana, sed vera quae est praedicatio virtutis ejus.

Laudatur autem haec mulier a suis operibus triplici de causa. Una et praecipua est, quia opera sunt testes vitae omni exceptione majores. Alia causa est, quia sola opera nostra stabunt nobiscum In judicio. Tertia causa est, quia opera procedant ex nobis et nihil aliud.

Quod opera sint testes vitae omni exceptione majores, patet ex hoc quod dicit Apostolus, II ad Corinth. v, 10: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit. Et In symbolo Athanasii: " Et reddituri sunt de fa-" dis propriis rationem. " Et in Apocalyp. XIV, 13: Opera enim illorum sequuntur illos. Illi testes sunt majores omni exceptione, quia numquam mentiti sunt: numquam dolus vel fraus invenitur in ore ipsorum. Unde etiam Christus praefert testimonium suorum operum testimonio Joannis, Joan. v, 36, ubi dicit: Ego autem habeo testimonium majus Joanne... Opera quae ego facio, testimonium perhibent de me.

Iste est tantus testis laudis, quod si universus mundus conveniat et testetur sanctum esse aliquem et laudabilem, et solum opus vituperii stet in parte altera accusans conscientiam, convincet talem esse vituperabilem et condemnandum. Similiter si omnis creatura Dei clamet contra aliquem accusans et condemnans, et sola opera sua sancta et bona excusent et laudent et probent innocentem: praefertur a Deo et conscientia iste unicus testis operum aliis omnibus. Quod tamen valde mirum videtur: eo quod Dominus ipse dixerit, Matth. XVIII, 16, quod in ore duorum, vel trium testium stabit omne verbum. Sed hoc intelligitur de testibus qui factum noverunt, et omni exceptione majores Inveniuntur. Isti testes de corde et vita hominis non possunt haberi nisi per opera et conscientiam et Deum qui in extremo judicio testis erit et judex.

Sola etiam opera tunc stabunt judicio. Ibi enim cedit amicus, similiter bona saecularia, filii, parentes, et omnia quae in hoc mundo diliguntur. Substantia autem hujus mundi tunc magno igne cremabitur, qui praecedit faciem judicis. Homines autem amici, et filii, et parentes, et alii propinqui, tunc stabunt judicandi, et Ideo testes esse non possunt. Si enim quilibet pro alio testis admitteretur, omnes excusarentur. Sed omnes in una et pro una causa stabunt, et ut judicandi: ideo nullus alterius testis esse poterit. Unde, Job, x, 7: Non est qui de manu tua possit eruere.

Sola etiam opera procedunt a nobis, ut dicit Dominus, Matth. xv, 18 et 19: Quae procedunt de ore, de corde exeunt... De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, et hujusmodi. Et Apostolus, ad Galat. v, 19 et seq.: Manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, commessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Et dicit ea esse opera carnis, quia sunt a carnali concupiscentia et voluntate: unde, I ad Corinth. xv, 50, dicit Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et ibidem Glossa, id est, " opera carnis et sangui-" nis. " Et in Evangel. Joan. I, 13, dicit de Sanctis, quod non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.

Sequitur, qua laude: quia testimonio virtutis: et hic est honor hujus mulieris. Honor enim est exhibitio reverentiae in testimonium virtutis. Honor autem et laus hujus mulieris in quatuor attenditur quae facit Deus honorando Sanctos suos.

Primum est laus eorum ab ore Dei edita coram sanctis Angelis. Unde dicitur, Joan. xii, 26: Qui milii ministraverit, honorificabit eum Pater meus, hoc est, dignum laude coram his qui in caelo sunt, praedicabit.

Secundum est in consessu mensae Dei: efficitur enim commensalis Dei, ubi mensa facies Dei est aperta: panis autem dulcedo suae bonitatis et veritatis quae nos reiiciunt, et sunt panis et alimen- tum Angelorum. Unde, in Luca, XXII, 29 et 30, ante Passionem dicit: Ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo.

Tertium autem est participatio sui gaudii: quo enim ipse feliciter et aeternaliter gaudet, eodem gaudio nos secum sibi vult habere consortes. Unde dicit: Euge, serve bone, et fidelis, intra in gaudium Domini tui .''

Quartum autem est in adeptione regni et coronae. Unde, Matth. xxv, 34: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum regnum vobis a constitutione mundi. Ad. quod nos perducat Jesus Christus Filius Dei, cui est honor et gloria in saecula saeculorum, Amen.

IN MULIEREM FORTEM.

Cedite fallaces, procul o procul este profanae

Circe, Pasiphae, Pentesilea, Venus. Fortis adest mulier, quamvis sit mollis ut aer:

Mollis amore pio, fortis amore Dei. Casta Susanna, Judith fortis, prudens Abigail,

Quidquid laudis habent, haec cumulata tenet. En mulier fortis, vincla obtruncans tibi mortis

Fortia: fortis eas, victor ut astra petas. Fortior ut valeas, fortem hanc pro conjuge poscas,

Ut pulchrae hinc prolis efficiare pater.