Et est digressu) declarans formam et numerum et utilitatem spondilium colli et dorsi.
Nullo modo potest tradi doctrina membrorum corporis hominis secundum sententiam Arisdtelis, nisi faciamus digressionem, et perfectam tradamus doctrinam anadmiae ossium et nervorum et musculorum et venarum et arteriarum : quia haec in omni inveniuntur compositione membrorum. Subjiciantur ergo nobis ea quae in praecedentibus bene de ossibus investigata sunt, quod videlicet ossa capitis sunt secundum veritatem quinquaginta novem, secundum aliquos quinquaginta quinque: et investigemus in capitulo isto et formam et numerum et utilitatem ossium, quae directe sunt in collo et in dorso usque ad terminum rectae lineae, quae a capite posterius trahitur per dorsum usque ad finem corporis hominis.
Dico ergo, quod collum creatum est principaliter propter tracheam arteriam : et quia collum non bene portaret caput, nisi esset ex ossibus directe sibi colligatis, ideo unam oportuit rectam colligationem ossium esse in collo : et quia collum oportuit esse flexibile in omni parte, ideo oportuit esse colligationem illam ex multis ossibus. Quia vero nihil distans longo a suo principio, perfectam sortitur illius principii virtutem, cerebrum autem dat virtutem sensus et motum toti corpori : ideo oportuit quod totum cerebrum et aliquid substantiae et aliquid similitudinis suae mitteret per totam corporis longitudinem : et hoc facit mittendo medullam albam, quae per colli et dorsi tendit longitudinem : quae nucha proprie vocatur, et est vicarius cerebri per nervos ortos ab ipsa, motum toti inferiori parti corporis administrans.
Est autem sciendum naturam in omnibus facere quod est melius et convenientius. Cum igitur melius sit minus secundum quantitatem et levius esse quod supereminet, et majus et grossius esse quod supponitur : oportet procul dubio quod minores sint spondiles colli quam dorsi, et ideo spondiles colli sunt strictarum basium respectu spondilium dorsi.
Septem autem sunt numero spondiles colli, qua) quidem semper in isto inveniuntur numero, nisi sit miraculum, quod alicui aliqua de eis addatur vel minuatur. Sunt autem omnes in dorso suo quod vertitur retrorsum, rotundae ad modum portionis, quae, est major semicirculo, et habent ante illud additamenta per modum alarum, inter quas et rotundum suum est foramen satis magnae quantitatis, per quod transit nucha, quae est vicarius cerebri. Alae autem duae sunt in qualibet : una quidem a dextris, et altera a sinistris porrecta, quae alae sunt additamenta quaedam defendenti a nervos qui egrediuntur ab ipsis de nucha. Inter alas autem os habent durum ante, per quod concluditur foramen per quod transit nucha : et illud in medio sui habet additamentum parvum contra foramen quod est defensionis causa factum, ne aliquid nocumentorum incurrat michae. Retro se autem habet praedictam circuli portio-
nem, et habet hanc figuram quae descripta est in margine : et haec figura convenit omnibus spondilibus, nisi quod spondiles colli propter stricturam colli, minores sunt spondilibus dorsi : et etiam propter hoc quod non impediant cannam et aesophagum ad superiora tendentia cum membris sibi adjunctis.
Quia autem unumquodque juxta suum principium majus est quam in progressu et fine, ideo etiam nucha majoris est quantitatis in spondilibus colli, quam in spondilibus dorsi vel renum aut caudae : et ideo foramen quod est ante portionem spondilis colli, majus oportuit esse quam foramen spondilium dorsi. Et quia majori existente foramine, necesse est debilitari ossis substantiam, ideo oportuit fieri recompensationem per ossis duritiam : et ideo factae sunt duriores et majorum foraminum spondiles colli : molliores autem et minorum foraminum factae sunt spondiles in.dorso.
Quia autem in collo necesse est esse duas vias expeditas, scilicet vocis, et cibi, quas impedirent additamenta ossium spondilium, si directe ante se in profundum colli porrigerentur, ideo sua additamenta facta sunt ascendentia ante portiones circulorum ipsorum, ut expediatur via cannae et via oesophagi. Est autem auxilium speciale in ascendendo : quia confortatur ad portandum caput ascensione sua. Spondiles autem dorsi non ita sursum sua porrigunt additamenta. Et quia multus motus necessarius est collo propter caput, oportuit esse laxam iuncturam ossium colli. Sic ergo strictarum sunt basium propter colli stricturam, solidae substantiae propter foraminis amplitudinem, habentes alas propter nervorum egredientium defensionem, et habentes additamenta propter nuchae defensionem : et ascendunt carum additamenta ne concavitates cannae et meri impediant. Septem autem sunt in collo, ut diximus.
Est autem non praetermittendum, quod unaquaeque spondilium tam colli quam dorsi, in loco conjunctionis et basis in quo conjungitur proximae sibi superiori et proximae sibi inferiori, est dilatata, ut apte locetur : et cartilagine supposita, ne laedatur duritie alterius : et in loco conjunctionis ante portionem circuli est a latere foraminis per quod transit nucha, additamentum inferius duplex aspiciens sub alis suis, et duplex additamentum superius aspiciens super alas suas existens : et inter illa est foramen ex quo nervi motivi ad dextram et ad sinistram egrediuntur in corpus.
Et haec est dispositio omnium spondilium composita ex novem ossibus, quorum unum est portio circuli cum duabus basibus suis. Secundum est os durius, quod est circa foramen anterius. Tertium est additamentum, quod est in medio illius quod foramen concludit. Quartum et quintum sunt duae alae : una hinc, et altera inde. Sextum est sub ala additamentum, aspiciens inferius in una parte. Et septimum est respiciens inferius respondens illi in altera parte. Et octavum est respiciens superius super alam in una parte. Et nonum est respiciens superius respondens illi in altera parte. Et omnium quidem est haec dispositio praeter primam colli spondilem et secundam, quarum forma aliter est.
Et adhuc sciendum, quod motus capitis a dextris et a sinistris, fundatur super juncturam spondilis primae. Motus autem ejusdem ante et retro, fundatur super spondiles juncturae secundae cum prima. Et de prima quidem sciendum est, quod in ea sunt duae superius vacuitates, in quas apte ingrediuntur duo additamenta quae sunt juxta foramen capitis, ita quod elevari et deprimi possunt in eis : et quando unum elevatur, alterum deprimitur, et sic motus est a dextris et a sinistris : et a parte quae deprimitur, caput movetur : propter quod in eadem spondili cum sit stricta, sicut diximus, impossibile fuit fieri juncturam aliam : et ideo secunda spondilis est stans per se habens additamentum medium valde longum et
quasi sursum directe respiciens : et infigitur in foramen primae spondilis ante nucham, ita quod nucha et additamentum sunt in eodem foramine, nucha interius, et additamentum anterius, et illud foramen est in eis commune : et illud additamentum est valde durum : et hoc additamentum a quibusdam vocatur dens spondilis, et idem nomen habet in omnibus aliis spondilibus. Dens autem ille fortissimis ligaentis alligatur anteriori parti spondilis, ne forte solutus duritia sua laedat nucham, et ne percutiat ipsam motu suo.
Ex his autem quae dicta sunt relinquitur, quod spondilis prima majoris sit dimensionis ab ante et posterius, hoc est, ab anteriori colli ad exterius, quam a superiori ad inferius : quoniam in prima dimensione proportionatur capacitati duorum in foramen suum ingredientium, quorum unum est nucha quae est ingrediens majus : et alterum est dens inferioris spondilis, qui est ingrediens minus. In secunda autem mensura non proportionatur nisiuni ingredienti, quod est nucha. Dens autem praedictus per foramen primae spondilis ascendit, et in vacuitatem quae in capite est, ingreditur, ita quod ipsum concavitas quae est in osse capitis, circumdat anterius et posterius, et colligatur ei fortissimis ligamentis : quod natura ideo fecit, ut sit latus spondilis primae magis strictum propter stricturam loci : si enim a prima spondili duos motus caput haberet oporteret ipsum minus dilatari.
Est autem adhuc alia proprietas primae spondilis, scilicet quod non habet additamenta illa quae diximus in aliis esse spondilibus : non enim indiget hujusmodi spinis custodientibus, eo quod submersa est spondilis prima in custodiis secundae spondilis : neque habet alas, eo quod multi nervi et musculi sunt circa ipsam propter principii nervorum vacuitatem quod est caput, et horum positione alae impedirent.
Adhuc autem tertia proprietas hujus spondilis est, quod nervi in ea non ingrediuntur a duobus lateribus ejus, sicut in aliis, sed per duo foramina, quae in ea posterius versus exterius colli ad superiorem partem tendunt. Aliter enim vehemens impedimentum afferret capiti in suis motibus. Quia vero ipsa spondilis est parva, ideo foramina ex quibus veniunt nervi illi, sunt valde parva, et nervi parvi propter angustiam loci.
Secunda autem spondilis habet foramina ante in lateribus suis, a quibus nervi egrediuntur, et laxa junctura valde conjungitur cum prima, et cum capite : quae junctura laxior est quam aliqua alia junctura spondilium, eo quod motus qui fiunt per eas, sunt valde necessarii : et cum caput movetur junctura unius spondilis, alia manet inseparabilis. Cum enim caput movetur ante et post, stat cum prima spondili, sicut essent caput et spondilis os unum. Cum autem ad duo latera movetur sine transversione condrquente ipsum in circulum, fit spondilis prima cum secunda sicut os unum. Aliae autem quinque spondiles per bases sibi conjunguntur, et habent foramina quae supra descripsimus,nisi quod dentem suum sursum erigunt.
Dorsum autem factum est in homine et aliis animalibus propter quatuor causas : quarum una est principalis, ut sit via nuchae quae vicarius est cerebri, in longitudinem corporis motu nervorum motivorum. Si enim illi omnes orirentur a capite, oporteret caput esse multo majoris quantitatis quam sit, et pondere suo gravaret totum corpus, et nerviipsi nimia extensi longitudine, et distantes a principio generationis suae, destituerentur a fortitudine propria : et haec causa est quare dorsum est concavum, in qua concavitate est via nuchae.
Secunda causa est, quod dorsum est longum et durum, ut sit defensio et clypeus omnium membrorum mollium et nobilium, quae ante ipsum posita sunt per totam corporis longitudinem : et ideo
factae sunt in eo spinae et dentes et alae.
Tertia causa est, ut sit fundamentum fabricae totius corporis. Spina enim dorsi est sicut medium lignum longum in navi cui omnia alia ligna affiguntur : omnia enim ossa corporis aliquo modo mediate vel immediate spinae dorsi affiguntur.
Quarta et ultima causa est, ut aliquando sint motus inclinationis et erectionis : propter quod etiam fieri non potuit ex ossibus longis et magnis, sed parvis et multis : nec potuit habere juncturas nasi laxas valde. Est igitur dorsum via principii nervorum motivorum, custodia nobilium, fundamentum mollium ossium,et inclinationis et erectionis et status adjutorium.
Spondilis autem in genere quidem est os ante cujus circuli portionem est foramen, per quod nucha transit. Sunt autem diversitates spondilium : aliqua enim habet quatuor additamenta tantum : a dextra unum, et a sinistra unum, et a duobus foraminis lateribus duo. Aliqua autem additamenta habet tantum sex : quatuor scilicet a parte una, et duo a parte altera. Aliqua autem habet octo, et insuper dentem. Omnia autem haec sunt ante in spondili : quia post existentia, dorsi impedirent curvitatem, et essent ibi nocumentis exposita. Anterius autem defendunt nervos sub ipsis egredientes. Quaecumque autem horum additamentorum respiciunt superius, in superiori parte spondilis posita dicuntur erecta, et alia dicuntur declinata in inferiori parte spondilis inferius respicientia.
Spondiles autem quae descendunt per longitudinem pectoris, sunt illae quibus junguntur costae pectoris et membra quae trahunt aerem, et sunt in universo duodecim, quarum undecim alas habent et additamenta, de quibus diximus. Una autem est, quae non habet alas. Tamen alae habentium alas non sunt aequales, nec etiam additamenta earum. Quaecumque enim sunt coram membris nobiliori- bus, habent alas duriores et fortiores : et illis quibus junguntur septem costae magnae, additamenta sunt magna et alae grossae, ut fortissima sit ligatio earum cum costis, et bases earum latae valde. Spondilium autem quae sunt super decimam sursum, habent tendentia quaedam additamenta : et in illis est vacuitas sive concavitas recipiens sicut buccellam quamdam ex superiori sibi colligata. Quae autem inferius tendunt, habent gibbositatem quamdam, qua) ingrediuntur quamdam concava illarum quarum additamenta inferius curvantur. Decimae autem spondilis additamentum est rectum, et habet utriusque additamenta quae conjunctioni sunt apta, et sunt cava recipientia alia in se, sicut buccellas. Earum autem quae sub decima sunt buccellae receptae, sunt ad. superiora porrectae, et concavitates suae alias recipientes diriguntur ad inferiora, et ipsarum additamenta ad superius incurvantur. Undecima autem spondilis alas non habet : quoniam illa est apud renes, quae fert magnam partem corporis : et oportuit ut confortaretur : et ideo dilatata est, et additamenta duplata sunt ei : propter quod subtraxit in supplementum additamentorum, alarum generationem, cum non esset indigentia earum. Ipsa est etiam ad quam diaphragmatis conjungitur extremitas.
Inferiores vero spondiles quae sunt conjunctae renibus, sunt quinque numero, habentes additamenta et alas latas, et in conjunctione inferiori dilatantur valde.
Os autem renum quod est sub illis, est latum valde sicut basis totius dorsi superioris : et ab ipso egrediuntur nervi pedis. Os autem femoris similiter est perforatum: quod consistit ex tribus ossibus magis stricte conjunctis quam sit junctura spondilium : et alae horum trium ossium sunt latae, et foramina hinc inde egredientia, in quibus nervi oriuntur, et foramen in medio e directo foraminum. spondilium, per quod descendit nucha.
Cauda vero quae ultima est in dorso, similiter ex tribus componitur ossibus cartilaginosis, et firmiter et stricte colligatis : et ultimum est acutum, in quo deficit foramen, per quod descendit nucha: et sunt foramina in utroque latere, ex quibus nervi a nucha oriuntur ad motum membrorum corporis pertinentes.
Sic ergo spondiles sunt in universo viginti quatuor : septem quidem colli, et duodecim dorsi usque ad locum extremitatis diaphragmatis, et inferioris usque ad os renum quinque, quae simul sunt viginti quatuor : et ossa renum tria, et ossa caudae tria similia spondilibus, quae simul sunt triginta : cum quibus si conjungantur duo ossa gutturis, de quibus superius diximus, os scilicet triangulum super epiglottidem existens, et os quadrangulum super uvulam pendens, erunt ossa tringinta duo : et hoc est secundum cursum naturalem et communem. Aliquando autem per miraculum sunt plura vel pauciora. Ego enim jam vidi duo ossa caudae duorum mortuorum, quorum unum ex quinque, et alterum ex quatuor compositum fuit ossibus, sed parva erant et brevia.
Admiranda autem est sapientia Condidris, qui naturae opus fecit esse opus intelligentiae, et ideo dorsum ad rotunditatem formavit, eo quod haec figura minus suscipit nocumenta : et ideo additamenta omnium spondilium superiorum usque ad mediam sic ordinavit, quod capita additamendrum superioris spondilis curvavit ad inferiorem, in qua in concava illius recipiantur, et e converso capita additamendrum inferioris curvavit in concava superioris, et sic colligavit eas usque ad mediam autem spondilem inferius et superius. Media autem est decima, non quidem numero, sed dimensione longitudinis dorsi, et illi nulla dedit additamenta, sed concavam fecit superius ut reciperet inferiorem, et sic dorsum incurvationis et erectionis motum haberet in ipsa. Renum autem et caudae ossa curvari voluit, eo quod in ipsis sedes est et col-
ligatio tam superiorum quam inferiorum ossium, et totius corporis quasi sunt suspensorium. Sufficiant igitur haec de ossibus dicta.