SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Averroes super cap. de Genere. Okam ibidem. Conimbri. ibidem. Joan. Ang. Bras. et Rodriguez super hanc quaest.
Quod non videtur. Quia pater est principium per se : locus vero per accidens ; quia non movet.
Item, si sic : igitur et tempus erit generationis principium, quia est mensura extrinseca, sicut locus.
Ad oppositum est Porphyrius.
Ad quaestionem dicendum, quod propositio est vera, si attendatur similitudo quoad genus causae, quia utrumque est in genere causae efficientis, sic intelligit Porphyrius, ideo dicit principium quod a proprietate convenit efficienti. Falsa est autem similitudo, si intelligatur quoad omnem modum causae, nam pater est per se efficiens, locus vero tantum per accidens, scilicet coadjuvans ad generationem, et conservans. Differentia membrorum istius distinctionis patet 2. Physic. cont. 33. et 5. Metaph. cont. 3.
Ad argumenta. Ad primum patet. Ad secundum dico, quod tempus non per se coadjuvat ad generationem, nec salvat generatum, sed magis est causa corruptionis per se, ut ostenditur 4. Physic. cont.117.