CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 4

De hoc quod religiosi persecutores suos puniri procurant.

Argumentum 1

Nunc quarto restat ostendere, quomodo nitantur monstrare, quod religiosi suis persecutoribus nullam poenam aut persecutionem debeant procurare.

Dicitur enim Matth. V, 44: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: et hoc idem habetur Luc. VI, 27-28. Ergo inimicis persecutionem inferre prohibemur. Qui enim alicui bona debet inferre, multo magis non debet ei nocere.

Argumentum 2

Item. Matth. X, 16: ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum: Glossa: qui locum praedicationis suscipit, mala inferre non debet, sed tolerare. Ergo si aliqui praedicatores poenas inferri suis adversariis procurent, se falsos praedicatores ostendunt.

Argumentum 3

Item. Rom. XII, 17: nulli malum pro malo reddentes: et infra: non vosmetipsos defendentes, carissimi, glosa: idest non sitis referientes adversarios. Ergo contra doctrinam apostoli faciunt qui suos adversarios puniri procurant.

Argumentum 4

Item in legenda sanctorum simonis et Iudae legitur, quod cum dux regis Persarum vellet punire sacerdotes idolorum contrarios apostolis, apostoli proiecerunt se ad pedes ducis, rogantes ut eis parceret, ne essent alicui interemptionis occasio qui ad communem salutem venerant procurandam.

Ergo illi qui procurant ut sui adversarii a principibus puniantur, non sunt veri, sed falsi apostoli.

Argumentum 5

Item. Gal. IV, 29: quomodo tunc is qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc.

Glossa Augustini: qui sunt secundum carnem nati? dilectores mundi, amatores saeculi.

Qui sunt secundum spiritum nati? amatores regni caelorum, dilectores christi. Ergo illi qui aliis persecutionem procurant, apparent esse amatores mundi.

Argumentum 6

Item. Gal. Ult.: non efficiamur inanis gloriae cupidi: Glossa: inanis gloria est velle vincere ubi praemium non est. Sed illi qui adversariis suis persecutionem procurant, victoriam quaerere videntur. Ergo hoc ad inanem gloriam pertinet. Ex his ergo concludere volunt, quod nullo modo sanctis viris liceat aliquibus persecutionem concitare.

Argumentum 7

Item. Luc. IX, 54-55, dicitur, quod Iacobus et ioannes dixerunt: domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat eos? et conversus increpavit illos et dixit: nescitis cuius spiritus estis. Ex quo videtur quod illi qui sunt spiritu dei repleti, punitionem aliorum non debeant procurare.

Corpus

Sed quod sancti viri poenas aliquibus inferant vel inferri procurent, probatur primo exemplo ipsius christi; de quo dicitur Ioan. II, 15, quod vendentes et ementes eiecit de templo, et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit.

Item exemplo Petri, qui Ananiam et Saphiram verbo suo morti condemnavit, quia fraudaverant de pretio agri, ut habetur Act. V.

Item. Act. XIII, 9-11, dicitur, quod Paulus repletus spiritu sancto, intuens in eum scilicet elymam magum dixit: o plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, non desinis subvertere vias domini rectas. Et nunc ecce manus domini super te; et eris caecus et non videns solem usque ad tempus. In quo patet quod verbis eum exasperavit, et poenam caecitatis inflixit.

Item. I Cor. V, 3-5: iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est, in nomine domini nostri iesu christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute domini nostri iesu christi, tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis. Glossa: id est ut Satanas corporaliter eum vexet: quam quidem constat magnam poenam esse. Et sic idem quod prius.

Item. Cant. II, 15: capite nobis vulpes parvulas. Glossa: debellate et comprehendite schismaticos et haereticos: quia, ut in alia Glossa ibidem dicitur, non sufficit nobis vitam nostram aliis in exemplum proponere, et bonam praedicationem facere, nisi et errantes corrigamus, et infirmos ab insidiis aliorum defendamus.

Item. Dionysius in 4 cap. De div. Nom., ostendit quod Angeli non sunt mali, quamvis interdum malos puniant.

Sed ecclesiastica hierarchia exemplata est a caelesti. Ergo et sine malitia potest esse hominis alicuius quod malis poenam inferat, vel inferri procuret.

Item. 23, quaest. 3 dicitur: qui potest obviare et perturbare perversos, et non facit, nihil est aliud quam favere impietati eorum: nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare. Ex quo patet, quod non solum licet malis resistere et eos perturbare; sed etiam quod hoc sine peccato dimitti non potest.

Item. Iob 39, 21, dicitur de equo, per quem praedicator intelligitur: in occursum pergit armatis. Glossa: quia prave ac male agentibus se pro defensione iustitiae opponit; et interlinearis: etiam cum ipse non quaeritur. Ex quo patet quod sanctorum praedicatorum est iniquos perturbare, etiam eos qui eis molestias non inferunt.

Sed tamen hoc non faciunt sancti ex odio, sed ex amore: unde I Cor. V, 5, super illud, tradere huiusmodi in interitum carnis, ut spiritus salvus (sit) etc., Glossa: ex his verbis manifestat apostolus non se odio, sed amore illud fecisse; et infra: sic et elias et alii viri boni nonnulla peccata morte punierunt: quia sic et viventibus utilis metus incutiebatur; et illis qui morte puniebantur, non ipsa mors nocebat; sed peccatum, quod augeri posset si viverent, minuebatur.

Unde non proprie persecutio potest dici, quam sancti malis inferunt; cum non totaliter eos insequantur, ut in malo eorum finem constituant, sed in bono eorum, ut corrigantur, vel a peccato desistant; vel saltem in bono aliorum, ut metu coerceantur vel ab impiis liberentur. Aliquando tamen persecutionis nomen accipit praedicta punitio propter poenae similitudinem.

Unde Augustinus ad bonifacium comitem, et habetur 23, quaest. 4, cap. Si ecclesia: si verum dicere vel agnoscere volumus, est persecutio iniusta, quam faciunt impii ecclesiae christi; est persecutio iusta, quam facit ecclesia christi et impiis.

Item. In Psalmo: persequar inimicos meos... Donec deficiant: et alibi, detrahentem secreto proximo, hunc persequebar.

Ad 1

Ad illud ergo quod primo obiciebatur, dicendum, quod, sicut iam probatum est, sancti non ex odio, sed ex amore malos puniunt vel puniri procurant: in hoc enim eis non nocent, sed prosunt, ut supra dictum est.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod praedicatores non debent aliis mala inferre ut eorum intentio in malis ipsis quiescat, quasi poenis delectentur; debent tamen mala poenae inferre vel per se vel per alios, propter aliquod bonum vel eius qui punitur, vel aliorum, ut prius dictum est.

Ad 3

Ad tertium dicendum, quod ille qui ex zelo caritatis, alicuius punitionem procurat, non reddit malum pro malo, sed magis bonum pro malo, cum ipsa poena sit utilis ei qui punitur. Sunt enim poenae medicinae quaedam, ut 2 ethic.

Dicitur: et dionysius dicit in 4 cap. De div. Nom.: puniri non est malum, sed fieri poena dignum. Similiter hoc quod prohibemur adversarios referire, intelligendum est ne referiamus ex odio vel livore vindictae.

Ad 4

Ad quartum dicendum, quod sancti, sicut dictum est, alios non puniunt vel non puniri procurant nisi propter correctionem eorum vel aliorum. Quandoque autem aliqui ex impunitate insolentes redduntur, et ad peccandum proniores. Eccle.

VIII, 11: etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala: et tunc sancti contra malos poenis utuntur. Quandoque autem clementia magis proficit ad correctionem; et tunc sancti poenas impediunt vel remittunt: unde Luc. IX, 55, super illud, nescitis cuius spiritus estis etc.; dicit Glossa: non semper in eos qui peccant, est vindicandum: quia nonnunquam prodest tibi amplius clementia ad patientiam, lapso ad correctionem; et hac de causa simon et Iudas adversariorum poenas impediverunt.

Ad 5

Ad quintum dicendum, quod dilectores mundi iniuste persequuntur eos qui sunt dilectores dei; sed iuste ab eis persecutionem patiuntur, ut patet ex auctoritate Augustini supra inducta.

Ad 6

Ad sextum dicendum, quod, iam patet ex dictis, quod sancti non procurant aliorum poenam nisi propter aliquam utilitatem; et hanc utilitatem pro praemio computant: unde ex hoc non incurrunt notam inanis gloriae.

Ad 7

Ad septimum dicendum, quod, sicut Glossa ibidem dicit, apostoli adhuc rudes, et modum vindicandi ignorantes, non ex amore correctionis aliorum, vel malitiae finiendae in illis, sed ex odio vindictam desiderant. Hanc autem ignorantiam dominus reprehendit.

Postquam vero eos de vera proximi dilectione docuit, aliquando potestatem tribuit tales vindictas exercendi, sicut Petro in Ananiam et uxorem eius: quorum mors viventibus utilem metum incussit, et in illis qui puniebantur, peccatum, quod augeri poterat si viverent, finivit: et hoc idem habetur in Glossa I Cor. V, 5, super illud, tradere huiusmodi Satanae etc.. Vel dicendum, quod ideo dominus increpavit discipulos poenam Samaritanorum petentes, quia videbat eos clementia facilius posse converti: unde Glossa ibidem dicit: denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur.