Et est DIGRESSIO declarans anadmiam ossium thoracis et brachiorum, et eis conjuncdrum membrorum .
Naturae opus est etiam intelligentiae opus unumquodque ordinantis sapientissime. Propter hoc pectus totum fecit osseum, ut esset tutamentum membrorum nobilium, scilicet cordis quod est in ipso, et partium aliorum membrorum, quae vadunt per ipsum sicut canna, oesophagus, et pulmo etiam ab eo habet protectionem. Hac etiam de causa fecit pectus amplum et latum, ut sine compressione hujusmodi membra contineret. Ex multis autem fecit ossibus, ut cum laesio accidit uni, non inundet ex continuitate super totum, et ideo ut esset flexibilius ad dilatationem et constrictionem quae exiguntur in respirando et inspirando, et saturationem membrorum nutritivorum, et in amotionem eorumdem.
Constituit autem ipsum ex quadraginta duobus ossibus, quorum numerus et
figura et compositio sic invenitur. In dextra quidem parte sunt septem costae magnae arcuales, quae in extremitate quae versus dorsum est, sunt aliquantulum reflexae inferius et incurvatae, et habent ibi nodulum parvum qui intrat inter alas spondilium ibi existentium, et in curvitate de qua diximus, fortissime spondiliper nervos colligatur. Et haec est causa, quod ibi deflexa curvatur, nec illa curvitas plus durat nisi quousque exeat de spondilis ligaturis, et tunc directo arcu in latere versus anterius porrigitur : et haec est figura et compositio omnium septem quae sunt in parte dextra, nisi quod media earum propter majorem corporis amplitudinem est major caeteris et longior. Per omnem autem modum similes istis et respicientes eas, disponuntur septeni in latere sinistro. In medio autem pectoris a gutture descendit os unum latum, quod vocatur asser pecdris, et habet in dextra parte sui septem foramina, et totidem in sinistra. Ex septem autem foraminibus exeunt ossa quaedam septem rectiora quam sint costae, quibus costae obviant, et sunt brevia et cartilaginosa. Propter quod etiam quidam dicunt eas partes esse costarum, cum tamen in veritate sint alterius substantiae quam costae, et per omnem eumdem modum exeunt septem in sinitro latere obviantia costis septem sinistri lateris. Sub istis autem costis longis a spondilibus inferioribus dextri lateris exeunt quinque costae, quae quia breviantur continue, ne tumorem ventris impediant,dicuntur costae falsae : et sic sunt etiam quinque in sinistro latere. Et natura ordinavit eas in tutamentum nutritivorum membrorum, quaesunt in ventre. In osse autem femoris deficit hujusmodi costatio, ut venter ante illud extendi et intumescere possit tam in captu cibi quam in conatu egerendi. Sunt ergo costae viginti quatuor, quarum duocecirn in uno latere, et duodecim in alio latere, a spondilibus dorsi duodecim exeunt sub alis ipsarum spondilium : et sunt quatuordecim ossa, septem in una parte thoracis, et septem in alia parte exeuntia et respicientia costas majores. Et est os medium quod vocatur asser pecdris sive thoracis: et sub illo in media linea ventris est os quod quidam vocant epiglottale, eo quod habent figuram epiglottidis, et valde cartilaginosum, jacens super os stomachi, et alligatum asseri in pectore. In summo autem pectoris jacet os humeri dextri, quod superius est rotudum, ut minus capiat de nocumentis occurrentibus, et inferius est latum aliquantulum concavum, ubi recipit supremum os thoracis : et hoc protenditur usque ad brachium, et habet ibi pyxidem magnam in qua vertitur vertebrum adjutorii brachii dextri: versus collum autem habet furcam per quam venae et nervi et arteriae colli et capitis extenduntur : et per omnia isti simile est os in humero sinistro : et sic in universo sunt quadraginta duo ossa quae sunt ossa pecdris et laterum et humorum. Haec autem duo ossa fortia facta sunt propter onera ut protegant alia. Spatula, autem est os per quod ligatur adjudrium brachii cum corpore : et hoc non poterat esse de thoracis ossibus, quia brachium est membrum multorum, et magnorum et,fortium motuum : et illi conturbassent cor et omnia nobilia membra, si alicui de ossibus pecdris adjutorium brachii colligaretur : propter quod sapiens natura spatulam formavit, et posuit eam in exterioribus dorsi, nec fundavit eam in spondilibus, quia propter causam quam diximus, conturbaretur nucha et alia membra interiora nobilia, quorum defensio est dorsi spina. Est autem a spatula os a lato tendens in strictum, sed in stricta parte rotundatur et ingrossatur, et ibi habet concavitatem cui alligatur adjutorium brachii firmiter, sicut et os humeri firmiter alligatur : indiget enim alligari duobus propter laboriosos motus quos habet. Habet autem duo additamenta : et unum quidem tendit sursum, et per illud alligatur ossi humeri, et illud prohibet ne adjutorium a suo loco ad superiora moveatur. Alterum autem
est interius in spatula et descendit et prohibet adjutorii dislocationem : hoc enim indiget adjutorio, sicut diximus, propter fortes motus ejus et labores. Haec autem spatula latum suum et tenue convertit versus spinam dorsi ad domesticum corporis, et ibi deficit in catilaginem, ut levius conjungatur spinae et non faciat confricationem. Strictum autem suum et grossum rotudatum convertit versus adjudrium ad silvestre corporis, et in lato suo erigitur sibi additamentum triangulare, ut per illud defendatur latitudo ejus a nocumentis incursantibus latitudini : et basis hujus convertitur ad silvestre versus adjutorium : et angulus ejus valde acutus, convertitur ad domesticum versus spinam : et hoc fit ne faciat tumorem in dorso, et ne faciat confricationem in motu suo. Versus adjutorium autem sub nodis ossium eorum quae ibi sunt, non videtur, neque confricationem facit. Et talis omnino est dispositio spatulae in parte sinitra.
His ita notatis, brachii et manus rimanda sunt ossa. Primum autem notandum est, quod brachium in quatuor dividitur membra, quorum fortius et superius in quo robur consistit, vocatur adjutorium, eo quod in virtute sua consistit totum adjutorium operationum et tensionum. Secundum autem quod est a cubito, vocatur brachium. Tertium autem quod est initium strictae manus, vocatur raceta. Et quartum vocatur manus cum partibus suis, quae sunt pecten sive vola manus et digiti. Sed vola proprie vocatur extrinsecum quod obviando suscipit digitos, et dividitur in eos, sicut latitudo pectinis dividitur in dentes divisos pectinis ejusdem.
In adjudrio igitur incipientes, dicimus quod ipsius non est nisi os unum forte rotundum curvum aliquantulum, ita quod convexum ejus est ad silvestre, et concavum ejus est ad domesticum corporis. Unum autem est, ne virtus ejus divisa in plures nexus debilitetur : ipsum autem multa habet sibi immediate et mediate alligata confortare et sustentare, et ideo est forte. Rotundum autem est ut a nocumentis sit tutius quam potest. Curvum autem est propter duas causas, quarum una est multitudo nervorum et magnitudo musculi sui, quae melius in curvo quam in recto absconduntur et firmius locantur. Secunda autem est, quod per hanc figuram melius subducit se a nocumentis. Quod autem convexum est extra, et concavum intus suae curvaturae, ideo est ut versus corpus melius amplexetur et stringat quod est stringendum : et etiam ideo ut manus cum manu melius per suam curvitatem ante pectus applicetur. Os autem illud quod adjudrium vocatur, ex parte superiori habet modum bonae quantitatis, ac si sit tornatilis, quae a quibusdam buccella vocatur : proprie autem vocatur vertebrum, eo quod in eo convertitur in nexu junctura suae : et juxta nodum est aliquid curvitatis, quasi deviet ad unam partem aliquantulum, et a parte a qua deviat est additamentum aliquod : et nodus quidem intrat in pyxidem spatulae, et ei fortissime colligatur. Id autem a quo divertit, alligatur ossi humeri fortissimo ligamento. Ex parte autem illa qua tendit ad cubitum, est grossius in extremitate sicut malleolus, et habet ibi duas figuras : una quidem superius est plana, acsi sit per transversum abscissum et bene planatum. Inferius autem habet similem modum, nisi quod est in illo plana fovea parva et concava : et horum utilitatem jam inducemus.
Brachium autem ex duobus componitur ossibus sibi per longitudinem conjunctis : et haec ab Antiquis vocata sunt asseyd, a Latinis autem dicuntur arundines sive focilia. Et illa quidem quae est in superiori, est minor, eo quod nihil portat, et ideo fortitudine non indiget, et haec vocatur arundo sive focile superius. Alia autem arundo est inferior, et est via ejus focile brachii. Et sunt rotundae et aliquantulum curvae sicut adjutorium, et propter easdem causas. Superior autem in extremitate qua conjungitur ad-
jutorio, ingrossatur ct est plana connexa ei ligamentis fortibus laxis. Sed immergitur altera in alteram per vertebrum vel buccellam, eo quod mediante ipsa fit motus contorquens et resupinans brachium : quod fieri non posset, si altera in alteram incrraret, quod tunc per talem motum disiocaretur. Inferior autem in parte qua tangit brachii cubitum, habet nodutum per quem recipitur in fossa quae est in inferiori parte adjutorii, et ei fortiter colligatur, eo quod per illam fit motus brachii ad domesticum quando amplexatur et stringit, et ad silvestre quando rejicit aliquid et repellit : et quia hi motus fortes sunt, indiget in eis forti ligatione : ct haec fortiter ligata continet etiam superiorem ne discedat ad ipsa. In medio autem longitudinis suae recedunt aliquantulum ab invicem, ut locentur inter eas ct circa eas nervi et musculi magni, quibus indiget ad multiplices motus suos. Ex parte autem illa qua diriguntur ad rascetam, sunt grossiores istae arundines parum, et quasi abscissae et planatae, ut super eas valde laxa sed firma et forti ligatura ligentur ossa rascetae.
Haec igitur est dispositio brachii, et cubiti, et adjutorii.
Rascet a autem ex octo componitur ossibus durissimis et medulla carentibus. Dura enim esse oportuit, ut fortia sint ac tenendum, et ut non cito frangatur a mul tis impulsibus et laesionibus quae accidunt in ea. Sunt autem octo ossa brevia ex quibus tres tendunt versus ossa qua dicuntur asseyd, et junguntur cum pla ndiebus eorum. Et quia ossa asseyd sun duo tantum in latitudine brachii capiti sua habentia, oportet ut tria ossa rascetae istis connexa essent ad illam partem slri ctiora, ut tria duobus convenirent. Quar
tum autem est adjunctum tribus in in feriori parte non nisi in adjutorium et stringitur valde versus asseyd, it quod in duabus planitiebus unius assey alligantur duo, et similiter alia duo i duabus planitiebus alterius. Et est corum nexus fortibus ligaturis factus : sed est valde laxus, ut manus bene sit mobilis xl omnem partem. Haec autem quatuor ossa dilatantur versus pecten manus, et ab invicem secundum longitudines suas conjuncta aliquantulum paulatim separantur propter manus capacitatem. Et in 11a parte quatuor alia obviant eis, et aligantur eis ita stricto nexu, quod secunluni sensum eadem cum eis videntur. Et haec sunt etiam brevia et durissima et sine medulla propter easdem causas quas supra de aliis diximus.
Statim autem illis conjunguntur quatuor ossa quae perficiunt pecten manus per longitudinem conjuncta, et habent etiam strictum nexum cum quatuor secundis ossibus rascetae, et dilatantur paulatim ab invicem ad receptionem ossium quae sunt in digitis. Haec autem conjunctio latitudinis manus fit propterea quod possit dilatare se, et contrahere, et concavare, et rectificare : haec enim exiguntur ad opera diversa tenendi et rejiciendi manus et operandi, eo quod manus est organum sicut in sequentibus docebimus.
Digiti autem quatuor obviant praedictis quatuor ossibus: conjunguntur tamen eis laxo valde nexu, ut sint mobiles et flexibiles : et quilibet eorum constat ex tribus ossibus laxis articulis colligatis, ita quod os recipiens habet rotunditates circulares, in quibus volvitur os receptum apte. Et sunt ossa digitorum dura valde et grossiora semper versus p.ccten,et subtiliora versus extrema sua, ut digitus paulatim acuatur. Licet autem fortiores essent digiti, si ex uno continuo aut ex duobus formarentur ossibus, et manus similiter : non tamen essent ita plicabiies ad apte operandum et tenendum : et propter hoc a natura facta sunt ea quae sunt in manu : et hoc quod infirmitatis affert multitudo ossium, restituit fortitudo ligamentorum. Quodlibet autem os cujuslibet digiti est aliquantulum curvum : et curvum suum quoad convexum habet sursum ad superficiem manus exteriorem, concavum autem versus interiorem, quia
hoc fortem et aptam perficit apprehensionem et tensionem. Pollicis autem tria ossa extra pecten ad illud os rascetae colligationem habent, quod quartum additamentum esse diximus. Hic autem digitus factus est, ut concludat pugnum manus, et ideo super alios digitos plicari debuit: quod non posset fieri, si in lateribus, eorum cum pectine manus colligaretur.
Ungues autem sunt de substantia mollis ossis vel potius de natura cornu, quod medium est inter os et cartilaginem : et ideo mollificantur in calido sicco et calido humido, et sunt dati in arma et defensionem extremitatis digitorum : quia aliter in forti complexione digiti cederent et laederentur: et quia digitorum ossa concavum suum habent versus interius manus, ideo etiam in illo habent carnositatem et nervositatem suorum musculorum et non exterius ubi sunt convexi.
Si igitur omnia ossa dicta numeramus, sunt duo ossa scapularum cum tribus additamentis suis, quorum id quod versus adjudrium porrigitur, vocatur rostrum corvi, et non est os speciale separatum a spatula : et sunt duo adjutoria utriusque brachii, et quatuor arundines, et sedecim ossa rascetarum, et octo pectinum manuum duarum, et tringinta ossa deceni digidrum, et decem ossa unguium mollia : quae omnia simul sunt septuaginta duo ossa. In juncturis autem laxis sunt ossa sisamina, de quibus superius diximus, quae sapient vacuitates : et hoc non numeramus.
Haec igitur quantum praesenti sufficit intentioni, sunt ossa brachiorum cum his quae colligata sunt eis.