De hoc quod religiosi hominibus placere volunt.
Nunc quinto restat videre, quomodo ostendere nitantur, quod religiosi non debent quaerere ut hominibus placeant.
Quia in Psalmo dicitur: deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam deus sprevit eos.
Item. Ad Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, christi servus non essem.
Ergo religiosi qui se servos christi profitentur, non debent quaerere ut hominibus placeant.
Item. I Cor. IV, 11, super illud, usque in hanc horam esurimus et sitimus etc., Glossa: libere et sine adulatione praedicantes, et gesta pravae vitae malorum arguentes, gratiam non habent apud homines. Si ergo religiosi debent libere et sine adulatione veritatem praedicare, non debent quaerere quod hominibus placeant.
Item. Gregorius in pastorali: adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit, per quem sponsus dona transmisit. Sponsam autem ibi ecclesiam vocat, puerum autem dei ministrum. Ergo si religiosi, qui se dei ministros profitentur, hominibus placere quaerant, adulterinae cogitationis sunt rei.
Item. Desiderium hominibus placendi procedit ex amore sui. Sed, sicut dicit Gregorius in pastorali, auctori reddit aliquem extraneum amor suus. Ergo per hoc quod aliquis homini placere quaerit, deo extraneus redditur.
Item. Illud quod in vitium sonat, debet praecipue a religiosis caveri. Sed esse placidum sonat in vitium; ut patet per philosophum in 4 eth.. Ergo religiosi quaerere non debent ut hominibus placeant.
Et ita ex huiusmodi ostendere volunt, quod nullo modo aliquis debeat quaerere hominibus placere.
Sed hoc esse falsum, multipliciter ostenditur.
Dicitur enim ad Rom. XV, 2: unusquisque proximo placeat in bonum, ad aedificationem.
Item I ad Cor. X, 32: sine offensione estote Iudaeis et gentibus et ecclesiae dei, sicut et ego per omnia omnibus placeo. Item rom.
XII, 17: providentes bona non solum coram deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
Hoc autem non esset necessarium, si non oporteret curare an hominibus placeremus.
Ergo quilibet curare debet ut hominibus placeat.
Item. Matth. V, 16: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videntes opera vestra bona glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Sed nullus movetur ad glorificandum deum ex bonis operibus nisi per hoc quod sibi placent. Ergo quilibet studere debet ut opera sua sint talia quae aliis placeant.
Ad horum ergo evidentiam sciendum est, quod tribus modis prohibetur ne aliquis hominibus placere quaerat.
Uno modo ne propter se ipsum placere quaerat, quasi in humano favore finem constituens, sed hoc quod hominibus placere curat, debet aliquis referre ad aliquod ulterius bonum, scilicet vel dei gloriam, vel proximorum salutem: et hoc est quod Gregorius dicit in pastorali: sciendum est quod oportet ut rectores boni placere hominibus appetant: sed ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum veritatis trahant; non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quandam viam faciant, per quam corda audientium ad amorem conditoris introducant. Difficile quippe est ut quaelibet recta denuntians praedicator qui non diligitur, libenter audiatur. Et infra: quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: sicut et ego per omnia omnibus placeo: qui tamen rursus dicit: si adhuc hominibus placerem, christi servus non essem. Placet ergo Paulus, et non placet: quia in eo quod placere appetit, non se, sed per se hominibus veritatem placere quaerit.
Alio modo quando aliquis, ut placeat hominibus, facit aliquid per quod deo displicet; et hoc est quod Hieronymus dicit super epistolam ad Gal. Exponens illud, si hominibus placerem etc.: si inquit fieri potest ut pariter deo et hominibus placeamus; placendum est et hominibus. Si autem aliter non placemus hominibus, nisi deo displiceamus, deo magis quam hominibus placere debemus.
Tertio modo quando aliquis quod in se est facit exterius, et tamen ab aliis temerarie iudicatur. Tunc ergo sibi debet sufficere quod deo placeat in conscientia, non curans quod hominibus non placeat, qui perverse iudicant; et hoc est quod habetur in Glossa Augustini ad Gal. I, 10, super illud, si adhuc hominibus placerem etc.: sunt, inquit, homines temerarii iudices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam iactare quod non suspicantur. Contra tales sufficit testimonium conscientiae nostrae.
Et secundum hoc de facili patet responsio ad omnia obiecta.
Quod enim dicitur, dissipavit ossa eorum qui hominibus placent, intelligendum est de illis qui ita hominibus placere volunt quod in hoc finem constituant; et qui ut hominibus placeant, deum offendunt.
Et similiter intelligendum est quod dicitur ad Gal. I, 10: si hominibus placerem etc., ut ex dictis patet.
Ad tertium dicendum, quod quamvis illi qui veritatem annuntiant, malis displiceant, qui corrigi nolunt; tamen ex hoc ipso bonis placent, qui correctionem amant: unde dicitur Prov. IX, 8: argue sapientem, et diliget te.
Ad quartum dicendum, quod verbum Gregorii est intelligendum, quando aliquis ita hominibus placere quaerit ut in hoc finis constituatur; ut scilicet eo modo ametur quo deus amari debet, ne scilicet aliquid quocunque modo contra deum fiat: quod patet ex hoc quod immediate praemittit: hostis, inquit, redemptoris est qui per recta opera quae facit eius vice, ab ecclesia amari concupiscit.
Ad quintum dicendum, quod verbum Gregorii est intelligendum de inordinato sui amore, ex quo procedit ut aliquis propter se hominibus placere quaerat.
Ad sextum dicendum, quod placidus secundum philosophum non dicitur qui qualitercumque hominibus placere quaerit, sed qui in hoc excedit; dum scilicet placere quaerit plusquam oportet, vel in quibus non oportet: eum enim qui secundum quod oportet aliis placere studet, amicum ibidem vocat.