Unde oriatur hujusmodi spiritus, ei cujus sit membri ei utilitatis ?
Spiritus igitur in non respirantibus complantatus fit a resolutione cibalis humidi viscosi, et dirigitur ad cor ut vitalem vigorem accipiat et animalem operationem in animalium regione perficere possit. Cum enim animalia sint, animales oportet habere spiritus et virtutes et operationes : sed cum sint corpora eorum viscosa et frigida et durissimae pellis et spissae, parum vel nihil est quod exspirat ex ipsis : et ideo spiritus intus manens sufficit et ad sonum et ad animae alias operationes, praecipue cum cordis calor non exigat aliquam ejus recreationem. Et ex. hoc patet, quod iste spiritus radicalis et cibalis humidi est per materiam cordis, quantum ad generantem et agentem causam : et utilitas ejus est, quod deserviat virtutibus naturalibus et vivificis, et ad hoc quod quaedam eorum sonent in superfluo ipsius per modum qui dictus est.
Fuerunt autem Philosophorum quidam et praecipue Pythagorici, qui omnia hujusmodi respirare dicebant, et spiritu attracto et retento hujusmodi sonos formare plectris, quae sunt in pectoris regione et non in capite. Cujus signum esse dicebant, quod omnia talia sunt maximi pectoris respectu sui corporis, et parvissimi capitis :. et ideo multa ex ip- sis organa sensuum quaedam non habent in capite, sicut apis quae caeca vocatur, cujus oculi sunt inventi in posteriori corporis parte post ultima crura ipsius.
Similiter autem dicunt, quod ista animalia trahunt spiritum per poros occultos pectoris, et juxta illos habent plectra formantia hujusmodi voces in pectore, et hac de causa adhuc vocant quaedam eorum abscisso capite. Hujus autem signum esse dicunt, quod etiam talium animalium instrumenta motus omnia continuantur ad pectus, eo quod capita eorum, nec cerebrum, nec spiritum animalem, nec vitalem plene recipere possunt propter ipsarum parvitatem.
Addunt etiam, quod capita ipsorum etiam immota videntur esse, nisi forte declinent ea vel elevent parum valde :
sed. nullo modo possunt intorquere ea ad latera ad aliquid ibi videndum, sicut faciunt animalia habentia omnes sensus et organa sensuum in capite. Isti igitur talem de his dant sententiam, sicut invenitur in libris eorum.
Primum autem inter duo ista probabilius videtur : quoniam si vocarent per orificia pectoris, natura fuisset contenta eodem ad gustandum, ut videtur. Aut si diversa sunt instrumenta, hinc quidem respirationis, et illinc gustus, magis debuit hoc facere natura in magnis corporibus in quibus spatium habuit, quam in parvis in quibus spatium vix videtur sufficere ad alterum istorum.
Haec igitur de his quae spiritum habent complantatum, dicta sunt : de naturis enim ipsorum amplius in libro de Animalibus determinabitur.