Et est DIGRESSIO declarans de musculis in communi, et de musculis capitis et membrorum quae sunt in capite et collo et gutture.
Deinde de anadmia masculorum et nervorum et chordarum et ligamentorum est dicendum. Supponamus autem virtutem motivam a cerebro descendentem, sive habeat eam in relatione ad cor, sicut dixit Aristoteles : sive habeat eam per se, sicut dixit Galenus, et instrumentum virtutis motivae in motu voluntario cujuscumque membri esse nervum. Dicamus ergo, quod musculus quo completur motus cujuscumque membri, secundum hoc erit membrum nervosum necessario. Cum autem ex libris praecedentibus naturalibus sciamus carnem mediare in tactu, et tactum esse diffusum per omnia membra motiva, eo quod motus non est sine sensu : oportet idem membrum etiam esse ex carne. Scimus autem carnem esse laxaui et mollem per seipsam, membrum autem quod dat motum alii, debere esse conservatum : et ideo constat, quod oportet carnem illam esse involutam panniculo in quo conservetur. Cum igitur reticulatim dividatur nervus motivus, oportet vacua reticulationis impleri per carnem in qua nervus dispergitur : et ideo nervosa est et appellatur caro illa mucilosa : et ut conservetur, oportet ipsa fila nervi oircumtexti sibi in panniculum qui concludit eam : et convolvit ut colligatur virtus ejus ne defluat in carnis mollitiem. Nullus autem corporeus motor regit in motu aliquid quod inordinatum habet motum per seipsum, nisi aliquo corporeo trahente et relaxante id quod regitur : sicut cor regit membra, et sic sessor equum, et idem est in omnibus aliis. Et ideo musculus movens, habet in medio suo nervum per se transeuntem, sicut axem, qui veniens per extremum suum ad membrum alligatur membro, et per illum trahendo et laxando movet membrum. In medio quidem sui habet, quia virtus omnis in medio confortatur : et ideo cum colligitur musculus, trahitur membrum versus musculum : et cum laxatur musculus, membrum redit et recedit a musculo. Contingit autem, quod aliquando est musculus et chorda parva et subtilis, ita quod vix videtur, aut etiam aufugit visum omnino : hoc enim quod sic transit per musculum, et membro quod movetur alligatur, vocatur chorda. Et ex his scitur, quod omnis chorda est nervus quidam, sed non omnis nervus est chorda. Propter quod quidam Arabes dixerunt, quod chorda est meguar musculi. Meguar autem idem est quod. axis. Contingit autem aliquando, quod membrum habet plures musculos in opposids situs moventes, sicut oculus : et tunc uno se colligente et ad se membrum trahente, alter extenditur, et ut laxet chordam suam ne motum impediat, se versus membrum extendit : et si ambo se con trahunt in oppositos situs trahentes, tunc membrum directe stans inter utrumque continetur. Jam igitur scimus quid sit musculus, et quid nervus motivus, et quid chorda. Nullum autem istorum caret sensu.
Ligamentum autem non est nervus, sed est multo durius nervo et terrestrius : et ideo sensum non habet, nec a cerebro descendit, sed in colligatione duorum ossium egreditur ex utroque in utrumque, et dilatat se super juncturam sicut involutus fumus. Sensu autem caret : quia si haberet sensum, continuum haberet dolorem ex motu et concussione ossium in junctura, sicut superius diximus.
His in communi habitis de nervis et chordis et liganientis et musculis, inquiramus anatomiam musculorum corporis, incipientes a musculis faciei. Est autem numerus musculorum faciei secundum numerum motuum membrorum quae sunt in facie. Videmus autem moveri in facie septem membra universaliter ab omnibus, et a quibusdam octo, quae sunt frons, oculi, palpebrae superiores, et maxilla in communitate labiorum, et labia sine maxillis, et duae inferiores narium extremitates. Movetur autem et mandibula inferior forti motu. Frons quidem movetur a musculo adeo tenui, quod .a cute non separatur : propter quod etiam chordam qua moveat, non videtur habere. Causa autem est, quia membrum quod movet musculus, tenue est et latum. Juvat autem motus frontis aliquando in claudendo oculum laxando sese et contrahendo. Oculi autem sex moventur musculis, quorum quatuor in quatuor sitibus positi, movent oculum ad suas partes sursum deorsum ad angulum nasi,. et ad angulum extrinsecum. Duo autem gyrant oculum in circuitu. Nervus autem opticus qui est retro oculum, tenetur ab uno : et quando ille laxatur, egreditur et prominet oculus : et hujus quidem principium unicum est : et tamen sunt qui dicunt duos esse, et quidam dicunt tres esse. Palpebra autem secundum duos motus quos habet apertionis et clausionis oculi, duos habet musculos. Inferior quidem in angulo oculi cujus chordae in ipsam venientes deponunt eam. In ortu autem pilorum supercilii habet alium, qui constringendo
se aperit eam per chordas quas mittit in extremitates ejus. Inferior autem nullum : quia immobilis est, eo quod natura expedit se paucioribus quantum potest, et possibile fuit oculum aperiri et claudi per unam, Melius autem erat per superiorem hoc fieri, eo quod est propinquior principio nervorum. Sic ergo duae palpebrae quatuor habent musculos, et duo oculi habent duodecim, et duo nervi optici duos. Maxilla autem habet duos motus : unum inferius et superius, qui sequitur motum mandibulae : et alium ante et retro cum labiis communem. Generaliter autem est verum, quod quemcumque motum habet membrum, qui est alterius proprius, habet eum a musculo qui est illius membri : et si habet motum communem cum alio membro, hoc erit per musculum communem utrique membro.
Motus igitur primus est a musculo qui est gena maxillae. Tamen unusquisqne musculorum moventium maxillam, componitur ex quatuor : quoniam revera villi qui involvunt musculos motivos maxillae, ex quatuor locis sursum et deorsum diriguntur. Unus quidem est ortus a furcula, cujus viiii ad extremum labii inferioris perveniunt, et trahunt ipsum inferius, cum aliquis inferior revolvit labium motu voluntario. Secundus autem oritur inter furculam et thoracem a duabus partibus dextra et sinistra. Sed viiii transversi veniunt : ortus enim a dextro venit in sinistram partem labii in angulo oris, et ortus a sinistro venit in finem dextri labii : et contrahunt os ad partes suas, et cum colliguntur isti viiii, augustant os, sicut contrahitur bursa per corrigiam. Tertius autem oritur ab osse spatulae quod vocatur rostrum corvi, et extendit se in musculo contino, et trahit labium simili attractione in duas partes. Quartus autem ab auriculis spinae colli, et extenditur sub termino aurium, et continuatur cum fine maxillae, et movet eam, et motus ejus sequitur labium. In quibusdam autem iste musculus venit sub aure, et illi movent aurem unam, vel ambas.
Labiorum autem motus proprius, quatuor perficitur musculis, quorum duo veniunt a genis, et duo ab inferiori. Sed ita omnes isti permiscentur substantiae labii, quod sensu ab istis non discernuntur. Sed cum aliquis movet membra sua voluntarie per sensum contractionis et dilatationis diversarum partium corporis sui, potest perpendere unde oritur vilius retrahens et relaxans : quia usque ad ortum istum sentitur contractio et rela-
xio.
Cum lepore nasi duo parvi fortes continuantur musculi a parte genae venientes, et movent nasum in partes finium suorum. Parvi autem sunt ne aliis magis necessariis musculis maxillae faciant impedimentum. Fortes autem, quia aliter parvitate praediti, debiles essent ad movendum. Mandibula autem secundum tres motus quos habet, masculos habet moventes. Et primus quidem motus qui est aperiendi est motus habens musculos inferius. Claudendi autem motus superius, habet superius musculos. Molendi autem cibum cum sit motus transverse movens mandibulam, habet musculos transversos. Motus quidem claudendi perficitur duobus musculis temporum : et quia cerebro vicini sunt, nec distinguuntur ab ipso nisi osse capitis, molles osse necesse est: et quia vicini sunt cerebro, laesi inducunt phrenesim et mortem. Et ideo natura sepelivit eos sub esse paris, et protenduntur in canali ossis descendendo donec durescunt : et tunc ex se thordas emittunt ad extremitatem mandibulae, quibus eam claudunt. Quia autem mandibula in honestate parva est, et vacua in medio, et non est ad fortes morsus : ideo musculi parvi sunt. In aliis autem animalibus magnas mandibulas habentibus, et ad morsus duros ordinatas, sunt magni musculi isti. Quia tamen frequens est iste motus, indiguit adjutorio : propter quod natura duos alios fecit musculos interius descenden- tes, quia ex medio sui chordas ut fortiores sint, emittunt, et ad fornices sive arcus mandibulae innectunt et coadjuvant ad claudendum : praecipue ideo quia motus claudendi est contra pondus naturae mandibulae : propter quod in mortuis descendit, et aperitur os : musculi autem aperientes mandibulam, veniunt ex quibusdam additamentis quae sunt post autem, qui descendentes colliguntur et fiunt unus musculus, et postea separantur, et faciunt chordam, et deinde iterum ramificati et divaricati, implentur carne, et fiunt musculus iterato, qui applicans fila sua mento aperit mandibulam. Quia autem proprius est motus ille mandibulae, non fuit indigentia ad motum illum alio musculo movere aliquo. Musculus autem qui est masticationis, duplex est. Est enim unus ab una parte, et alter ab altera, transverse mittentes vilios : et sunt trianguli musculi, quorum uterque unum filum mittit ad mandibulam inferius, et alterum ad os partis superius : ita quod inter ista est basis erecta continua, et per illam movent transverse mandibulam.
Caput autem motus habet proprios quosdam, et quosdam communes cum quinque spondilibus colli inferioribus. Sed sive sit motus proprius, sive communis, non est nisi uno quatuor modorum, scilicet anterius, vel posterius, aut a dextris, aut a sinistris : aliquando autem circumgyrat, sed ille motus est compositus. Curvantes quidem caput ad inferius, sunt duo descendentes ex lateribus capitis retro, et villis suis permiscentur retro post aures superius, et miscentur descendentes donec eleventur ab osse thoracis. Inferius tamen quidam putant tres esse musculos dictos, quia duo extrema unius dividuntur in duo. Cum autem unus istorum musculorum movetur se colligendo, caput inclinatur inferius : et cum ambo colliguntur, caput cum inclinatione porrigitur anterius moderate. Musculi vero qui caput et collum anterius inclinant simul, sunt par unum
musculorum qui sub meri sive sub aesophago ponuntur, extendens se ad partem spondilis primae et secundae : hoc enim contrahendo se sub meri curvat caput solum. Si autem extensio ad spondiles dictas cooperatur, curvatur ad caput et collum anterius. Musculi autem qui solum caput curvant posterius, quatuor sunt paria musculorum, quae sub dicto pari ponuntur, tam in juncturis quam in aliis additamentis diversarum spondilium, de quibus non oportet aliud scire, nisi quod duo primi caput posterius erigunt, aut sine declinatione, aut cum declinatione parva. Tertium autem rectificat torturas declinationis. Quartum autem curvat ad posteriora caput cum manifesta transversione. Adhuc autem cum tertii et quarti aliquis rmisculus declinaverit, declinabit eas ad partes ejusdem : et cum ambo simul retrahuntur, tertium scilicet et quartum, movebitur caput cum transversione ad posteriora absque declinatione. Tria autem paria sunt profunda, quae caput cum collo curvant : quorum unum triangulum est. posterius cerebro, et alia descendunt in collo, et ad alas spondilium, et aliquod multum descendit inter alas spondilium. Musculi autem qui caput ad duo inclinant latera, sunt duo paria, caput cum spondili prima continuantia ante et retro, et a dextro et a sinistro spondilis. Quodcumque autem unum ex quatuor musculis movet, curvabit ad se caput cum transversione. Et quicumque duo ab una parte trahuntur, trahent ad se caput sine transversione : et si anteriores movent juvabunt in declinando caput ad inferiora : et si posteriores movebuntur, removent caput posterius : et si omnes quatuor musculi duorum parium simul colligendo se movebuntur, stabit caput erigetur.
Licet autem isti musculi aliis sint minores, tamen loci bonitate recuperant, quod quantitate diminutum est ab eis. Juncturae autem capitis cum spondili super quam nectitur, duo fuerunt necessa- ria. Unum quorum est firmitas juncturae, ut difficulter possit moveri motibus violentis. Alterum est, quod sint circa eam multi nervi motivi, ex quibus causatur facultas movendi per voluntatem, et ut laxa sit junctura. Hoc enim non movet, quando ipsa junctura est in se firma : propter quod etiam multos natura isti juncturae circumposuit musculos, qui eam cingunt et circumdant. Hi ergo musculi capitis dictis modis moventur.
Epiglottis autem quae membrum gutturis est, habet etiam musculos se moventes : quorum unum quidem par est, quod ab osse laudae nascitur, et vadit ad anteriora peltalis, et expanditur super ipsam, et contractione sua trahit cymbalarem ad interiora et anteriora gutturis : et tunc dilatatur epiglottis. Et secundum est par unum, quod tamen Galenus inter musculos gulae numerat, et secundum veritatem est commune gulae et epiglottidi., cujus origo est in thorace, et extenditur ad peltalem, et contractione sua aperit vel adjuvat incipiendo primum par de quo diximus. In muldrum autem animalium epiglottide sunt plura paria : quod deprehenditur ex multis motibus gutturum eorum circa epiglottidem : quae paria perveniunt ad cymbalarem posterius, et contractione sua elevant eam. et trahunt ad posteriora : et tunc separatur cymbalaris, ita quod non cooperit peltalem,et sic dilatatur epiglottis. Et quidam in latitudine extendunt cymbalarem et juvant ut epiglottis dilatetur: et hi quidem sunt qui epiglottidem aperiunt et dilatant.
Sex autem sunt musculi qui eam constringunt : ex quibus est unum par quod oritur ab osse laudae dicto, et extenditur ad peltalem, et recedens spargitur super innominatum, et continuatur isti : et cum contrahitur, claudit epiglottidem et coangustat. Alii autem quatuor musculi, qui cum a quibusdam tantum duo, sed dupli dicuntur, tangunt peltalem, et innominati extremitates : et illi contractione sua inferiora coangustant epigiottidis.
Unum autem par istorum est occultum, et alterum manifestum est. Utilius autem fuit, quod haec in interioribus nascerentur a radice peltalis, ut sic inferius trahentes melius confirment clausuram. Nascuntur autem a radice innominati et cymbalaris a dextris et a sinistris, et tali clausura claudunt epiglottidem, quod musculos pecdris et diphragmatis valeat refraenare, ne aerem attraherent illo tempore. Parvi autem valde creati fuerunt isti musculi, ne in interioribus epiglottidi facerent angustias. Fortes autem creati sunt, ut prohibere possent aeris attractionem, quam diximus fortiter comprimere epiglottidem. Sic enim defectus quantitatis virtutis magnitudine recompensant.
Guttur vero in summa duo habet musculorum paria, quae ipsum trahunt ad. inferiora, Et de uno quidem jam diximus, quod est commune gutturi et epiglottidi. Alterum autem ex thorace veniens, extenditur ad os laudae, et postea continuatur cum gutture trahendo ipsum ad inferiora. Duo autem sunt musculi. qui gutturosi dicuntur, apud gulam positi, intransglutione adjuvantes.
Lauda per se sola tria paria habet musculorum : quorum unum venit a marginibus mandibulae inferioris ubi conjungitur mentum, et per rectam lineam continuatur cum osse : et ipsum est quod. trahit os versus mandibulam. Aliud autem oritur sub mento, et de sub lingua veniens, venit ad hujus ossis extremitatem superiorem, et trahitur ad eamdem partem cum priori. Tertium autem oritur ex additamentis quae sunt apud aures, continuatur cum extremo linea) rectae quae est super os istud. Musculi autem communes istis ossi et aliis, in parte jam dicti sunt, et in parte adhuc dicentur.
Musculi vero linguam moventes, sunt novem : quorum duo sunt latitudinales, et a sagittis quae dicuntur aurium additamenta, venientes, et cum duobus linguae lateribus continuati. Duo autem longi- tudinal.es , qui a supremo ossis laudae
nascentes, cum medio linguae continuantur. Duo vero qui eam ex transverso movent nata ex duobus laudae lateribus, et penetrant etiam linguam inter longitudinales et latitudinales musculos. Duo sunt iterum linguam resupinantes, qui oriuntur sub locis ultimis dictorum musculorum, et expanduntur viiii eorum sub eis secundum latitudinem, et continuantur cum toto osse mandibulae. His addunt quidam musculum solitarium, qui inter linguam et os laudae continuat, et unum ad aliud trahit os, scilicet ad. linguam, et e converso. Dici tamen satis probabiliter posset, quod musculus qui linguam ad exteriora movet secundum longitudinem, moveat eam versus os laudae : convenit enim illi ut in extensione in seipsam moveatur.
Musculi vero qui collum movent, sunt paria duo : unum a dextris, et alterum a sinistris. Et quicumque istorum solus contrahitur, transverse trahit ad se collum. Si autem duo simul ab una parte existentia contrahuntur, collum rectum ad illam partem inclinabitur : et cum omnia quatuor simul operantur, stabit collum in rectitudine erectum.