XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Christus adoretur,
quod Ermengaudus habetur
Coelitus athleta,
sonet haec in laude dieta.
In 1. Nocturno.
Responsoria.
1. Fulgeat aeterna
praeclara dies hodierna,
Qua Ermengaudi
celebratur transitus omnis,
V. Fiat solemnis,
fiat lux ista perennis.
2. Ad superum thronum
gaude transisse patronum,
Quisquis ad exemplum
Dei petis hoc homo temp-
lum ;
V. Crede, quia vivit
Ermengaudus, quod obivit.
3. Praefuit Urgelli
populo nulloque rebelli,
Jura sacerdotis
tenuit pater ordine votis,
V. Nutritor cleri
simul et defensio veri.
In 2. Nocturno.
R esponsoria.
1. Pastoris nomen
subiens et nominis omen,
Quod dici potuit,
esse pius voluit,
V. Persistens norma
cleri, populi quoque forma.
2. Quamvis exclusum
curabat militis usum
Mensque manebat ei
plena timore Dei,
V. Nobilium more
nimio pollebat honore.
3. Quod peragebat, opus
Barensis pontis adivit,
Et subito lapsus
de culmine pontis obivit,
Quem Deus assumi
voluit tali consummatione;
V. Exuitur membris
in terna luce Novembris.
In 3. Nocturno.
R esponsoria.
1. Hic vir apostolicus,
homo pacis, [plebis] amicus,
Sic obiit morum
praedives, dives honorum,
V. Simplex, adstutus,
Domini praecepta secutus.
2. Si lapis hunc celat,
meritorum fama revelat,
Per quem fit sospes
accurrens debilis hospes,
V. Vere non moritur
justus, si morte praeitur.
3. Omni sermone
populi laudande patrone,
Ermengaude pie,
fac nos sociare Mariae,
V. Cujus praesul eras
vel cujus jussa repleras.
Verbeta.
1. Mater fidelium,
celebrat ecclesia,
Ermengaude, tui
funeris obsequia
2. Quodsi dedit obitum
zabuli invidia,
Te suscepit martyrum
splendida victoria.
3. Quamvis enim gladius
non perfodit viscera,
Palmam tamen martyris
non amisit anima.
4. Ut nos ergo facias
coeli frui patria,
Laude tua resonant
virginis haec atria.