SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Quaerit circa definitionem Generis, in tertia acceptione a Porphyrio assignata, antequam de bonitate, vel sufficientia ipsius disputet, quid principaliter per ipsam declaratur : an videlicet intentio Generis concretive designata, an certe substratum ejus : et hoc non sine causa quaerit. Multi enim ista logicalia nimis grosse, et realiter accipiunt, ita quod ex suis scriptis minimam differentiam inter Physicam considerationem, et Logicam videbis. Alii vero alterum extremum non minus vitiosum eligentes, ad voces, et nomina omnia logicalia, et quod bestialius est, physicalia transferunt. Contra quos quarto Metaphysicae, primo Elenchorum, et, in principio Physicorum, et alibi saepe, Aristoteles, et Commentator exclamant. Taceo hujus viri, et aliorum sapientum graves invectivas in ipsos. Voluit igitur virtuose, et subtiliter medium investigare Doctor noster. Ideo considerationes logicales neque principaliter ipsis rebus, quia tunc reales, neque ipsis vocibus, quia tunc vocales ; sed ipsis secundis intentionibus convenire ostendit, ideo rationales verae dicuntur, denominatione objectiva.
De Primo. Quid sit definitio patet 1. Topicorum, cap. 4. ubi dicitur, quod terminus est oratio quid est esse significans. Septimo etiam Metaphysicae, et octavo, et 9. Topicorum de conditionibus, et requisitis, et partibus ipsius habetur. Boetius etiam in libro Definitionum quaeratur.
Potest autem sumi pro substrato, et pro formali. Primo modo sumitur in proposito.
Quoties autem dicitur, tactum est supra, quaest. 3. aliqualiter. Dicitur autem diffinitio a dis, et finio, finis, ubi transit s in f, quod est diversis modis finire, determinare, ostendere, quid, vel quale, vel quantum, sit aliquid.
Genus dicitur a gigno, gignis,vel a genos quod est natura, et potest accipi quinque modis, ut patet per hos versus :
Universale genus, genus est discretio sexus, Proprietasque rei, soboles, genitorque minae[rum.
Primo modo accipitur hic, quod adhuc potest distingui, ut supra habitum est de Universali, aut videlicet pro. formali, aut pro substrato, aut pro aggregato. Dividitur etiam a Porphyrio in littera.
Item, dividitur in Physicum, et Logicum, sed de Logico absolute sumpto, est praesens intentio.
Dubium tamen est, an definitio Porphyrii hic, et Aristotelis, 1. Topicorum, cap. 4. et 5. Metaph. tex. comm. 33. debeat intelligi de ipso Genere pro formali, an certe pro substrato. De genere pro aggregato non est dubium, quia ipsius non est definitio, nec scientia. cum sit ens per accidens, 6. Metaphys. Quid sit praedicati de pluribus, patet prius ; quid differentibus Specie, et in quid, patebit infra. Quid res, quid intentio, prius notum est.
Ordo patet, quia prius erat dubium praecedens circa secundam Generis acceptionem declarandum, quam dubia orta circa ipsius tertiam significationem.
Item, prius est determinandum quid definitur, quam de sufficientia definitionis disputandum. Quare autem prius de Genere, quam de aliis determinatur, dictum est supra. Et notat Boetius, singulariter in commento secundae editionis, in Porphyrium, cap. de Genere, in principio. Divisio communis, nisi quod secunda pars subdividitur, ut patebit statim.
De Secundo, arguit quadruplici ratione, quod hic non definitur intentio Generis. Et semper intellige de secunda intentione. Prima ratio procedit a destructione ultimae particulae definitionis ab intentione. Definitio enim et quaelibet pars ejus convenit definito. Sicut igitur propositum ad propositum, ita oppositum ad oppositum. Minor tamen argumenti posset negari, licet Doctor aliter respondeat. Secunda ratio procedit a destructione penultiraae particulae, ubi tangit tres propositiones factiosas apud ipsum.Prima quod intentio non praedicatur, nisi de hac, et illa, quae tantum materialiter distinguuntur. Ubi intentio personaliter debet accipi, ut puta pro intentione Generis, vel Speciei, et non simpliciter ponendo univocationem ejus, ut statim dicam. Similem habet sententiam saepe in his quaestionibus, et in Quodlibeto, quaest. 6. articulo 1. in fine, licet in 1. distinct. 23. in oppositum videatur aliter dicere, sed non de mente propria, ut patet.
Secunda propositio, sed implicite habetur hic quod differentia materialis est tantum numeralis, quam infra tangit, et maxime in antepraedicamentis, quaest. 3. et in secundo suo.
Tertia, quod differentia specifica est formalis, et e contra, secus de differentia formarum. Idem habet in secundo, distinct 3. quaest. 4. et alibi saepe. Tertia ratio deducit ad hoc inconveniens, quod stante hypothesi, Genus non praedicatur vere de Specie, quod est contra omnes. Quarta ratio procedit ex verificatione, et exeinplificatione Porphyrii in textu.
Ad oppositum arguit unica ratione satis demonstrante propositum, quae procedit ex per se intentione, et per se objecto, et ex consequenti ex per se proportionabiliter definitionibus Logici, et satis patet.
Deinde solvendo quaestionem, duo facit. Primo, recitat opinionem, quam sequuntur multi Realistarum, et illam improbat. Secundo, propriam opinionem conclusive ponit, et declarat. Vult igitur prima via quod licet res primae intentionis, quae est fundamentum Generis (ubi communiter accipimus fundamentum pro subjecto, sicut etiam in relationibus realibus, sed oportet imaginari tunc duo in ipso, videlicet quod, et quo, sicut in Socrate, cum dicimus, quod est similis Platoni ; quo scilicet ut albedine, et quod ut ipse Socrates albus ; ita animal est, quod est genus, sed quo est genus est communicabilitas talis) non definiatur, nec consideretur absolute a Logico, quia tunc esset artifex realis : ipsum tamen ut sub intentione Generis, consideratur ab eo, et ita definitur, sicut Mathematicus considerat aes, vel aurum ut sphaericum, vel triangulare, et sic de aliis. Et sic faciliter solvuntur argumenta, quia principalia faciunt pro hac conclusione. Argumentum autem post oppositum solvitur, negando quod solum intentionem per se considerat Logicus, sed etiam rem sub intentione.
Contra hunc modum dicendi arguit Doctor, ex univoca convenientia illius, quod hic definitur, rebus omnium generum. Et bene dixit, convenit, et non praedicatur, ut infra bene dixit rebus indefinite, et non universaliter ; bene etiam Generum, ad differentiam transcendentium, et illimitatorum. Sicut enim animal de praedicamento Substantiae est Genus, ita color de praedicamento Qualitatis, et figura de praedicamento Quantitatis, et relatio suppositionis, de praedicamento Relationis, et sic de aliis. Patet etiam de decem praedicamentis, quorum quodlibet est Genus. Idem habet infra, quaest. 3. Antepraedicamentorum in solutione. Talis autem convenientia non potest convenire alicui rei sub intentione, quod probat satis bene, et patuit supra, quod ens non est Genus.
Ad hoc argumentum respondetur, et illam responsionem sequitur, vel saltem non improbat Doctor infra, quaestione sequenti, et saepe alibi, distinguendo de unitate univocationis, et proportionis, quarum secunda sufficit in proposito. Voco autem unitatem univocationis, unitatem vocis, et rationis, sic unius ; unitatem vero proportionis appello, unitatem conformitatis, vel in similiter se habendo, non unius, sed plurium, et communiter realiter diversorum, et hoc secundum proportionem Arithmeticam, vel Geometricam, licet Metaphorice loquendo seu metaphysice,et entitative. ut 5. quaest, Quodlibeti, articulo 1. habet. Sicut enim se habet animal ad hominem, et asinum ; ita color ad albedinem, et nigredinem ; et figura ad quadratum, et triangulum: et sic de aliis. Res igitur una unitate proportionis subest intentioni Generis in communi. Deinde non directe contra hanc evasionem, sed contra opinionem in se, alio medio arguit Doctor, inferendo quod Logicus non per se, sed per accidens, tunc rem definiret : sicut substantia per accidens videtur ; quia ut sub colore ; sed omne per accidens tale, reducitur ad per se tale. 2. Physic. text. comm. 66. et alibi saepe; cum igitur res non definiatur a Logico, nisi ut sub intentione, ergo intentio magis, et per se. Ex quo ulterius arguit quod res non definitur fundamentaliter, loquendo ex hypothesi, cum implicet definitionem non convenire per se definito, ut supra visum est.
Consequenter ponit opinionem propriam, ubi sic procedit: primo conclusionem negativam praemittit, quae triplex esse potest. Prima quod res absolute loquendo, non definitur hic. Secunda, quod nec aggregatum ex re, et intentione. Tertia, quod nec res sub intentione. Prima patet, quia aliter artifex realis. Secundam probat ex 6. Metaph. text. comm. 4. 5. 6. et 7. Metaph. text. comm. II. 13. et 20. atque 21. Tertiam ostendit a sufficienti divisione. Conclusio ergo generalis negativa, videlicet res nullo modo definitur, saltem ut quod, et principaliter, licet forte pro quo, et concomitanter : patet. Secundo, conclusionem affirmativam adjungit, quam probat ex perseitate convenientiae hujus definitionis (de qua quaeritur) ipsi soli intentioni, quae est necessaria conditio definibilis, vel definiti per se; definitio enim ex secundis intentionibus constituta, non convenit per se, nisi secundae intentioni: quod hoc sit hujusmodi, patebit ex quaestionibus sequentibus.
Sed pro majori declaratione hujus conclusionis, distinguit de intentione, non quoad ejus essentiam, sed quoad modos intelligendi, et significandi ipsius, dicens quod potest significari concretive, vel abstractive. Ex quo sequitur secundum ipsum identitas significati concreti, et abstracti. Primo modo, quantum ad propositum, significatur per hoc nomen Genus, cujus abstractum est intentio generis, et non generatus, ut aliqui ponunt. Nullius enim istorum quinque Universalium abstractum uno nomine potest exprimi, ut infra cap. de Differentia. et Proprio, habet iste. Accidens autem omne, sive reale, sive rationis, concretive sumptum est applicabile subjecto, praedicative saltem, et connotat, sive consignificat ipsum, et non in abstracto, licet sic insit : non tamen per modum inhaerentis, sed per modum per se stantis, et absolute essentiae, significat. Cum igitur Logica sit de secundis intentionibus, non quomodocumque, sed applicatis primis, igitur Logicus definit intentionem Generis. Et sic de aliis in concreto, et non in abstracso, ut scilicet connotat, concernit, et supponit pro fundamento. Verificatur igitur omnis definitio logicalis in fundamentis, licet in alia, et alia praedicatione : non tamen ex hoc sequitur, quod fundamentum sit id, quod definitur, sed secundarium pro quo. Intentio quoque abstractive, et quidditative, praescindendo a concernentia subjecti, et fundamenti, habet forte definiri a Metaphysico, ut supra dictum est. Ideo notanter dixit Doctor, et proprie secundum quod intentio, ad differentiam ejus, ut est ens, ut supra dictum est, quod differt intentio inquantum ens, et inquantum intentio.
Ulterius pro solutione argumentorum. et ulteriori declaratione dictorum, adducit duo notabilia , ex quibus duo corollaria infert.
Primum notabile, quod praedicari est per se secundarum intentionum, quia est secunda intentio, et dicit actum signatum : esse vero rerum. Et posset addi tertium, quod videlicet dici, id est, per vocem exprimi, est vocum, licet dici alio modo, sit etiam intentionum, ut infra in Antepraedicamentis. Exemplum, Genus praedicatur de Specie, vel, Species praedicatur de Individuo, recte dicitur : non tamen, Species est Genus; vel e contra : nec, Individuum est
Species, vel e contra, saltem ut quid. Homo autem est animal, vel, Socrates est homo, congruentius, quam animal praedicatur de homine, vel homo de Socrate, ut infra statim.
Secundum notabile est, quod per hoc verbum sum, es, fui, exercetur in rebus primae intentionis, vel sibi conformibus, quoad hoc actus signatus importatus, per hoc verbum praedicari, vel subjici, vel dici in secundis, ut dictum est supra.
Primum corollarium, quod concreta secundointentionalia supponunt pro fundamentis, maxime quando copulantur per hoc verbum praedicari ; et non solum respectu hujus verbi est hoc verum, sed etiam respectu aliorum. Facit tamen specialem mentionem de hoc verbo praedicari Doctor, quia est ad propositum definitionis, de qua quaeritur. Exemplum cum dicitur, album currit, denotatur quod homo vel aliud animal,currit. Ista cum dicitur,Genus praedicatur de Specie, denotatur quod homo est animal, vel aliud hujusmodi. Hic est tamen dissimilitudo, propter diversitatem actus.
Secundum corollarium, et sequitur ex primo quod a praedicari signato ad exercitum, in eisdem terminis, non tenet argumentum per se, sed bene in aliis, ut puta ab intentionibus ad fundamenta, et maxime dum in intentionibus fit praedicatio per se, ut, Genus praedicatur de Speciei ergo homo est animal. Prima enim est significativa secundae. Quod ergo dictum est in prima figurative, indeterminate, et confuse, et sub velamine quodam: pradicatur, et exprimitur distincte, per secundam. Praedicatio enim signata non est proprie praedicatio, ut dictum est prius : sed tantum signum praedicationis. Hoc patet, quia primum ponitur a parte subjecti, et subjectum a parte praedicati, secundum ordinem loquendi in actu signato ; ut, Genus praedicatur de Specie, vel, Animal praedicatur de homine, licet prima sit per se, et secunda per accidens, de quo in sequentibus. Nisi dicas, quod illud quod est subjectum in actu signato, est primum in actu exercito, et e contra, de quo infra tangetur.
Consequenter incidentaliter ponit differentiam actus signati, et exerciti, in multis. Nam praeter communem modum exercendi actum signatum, qui tactus est supra ; et modo hic, videlicet per hoc verbum est, vel aliud substantivum, sunt alii termini speciales, sive modi, vel determinationes, actum exercitum importantes : et enumerat tres, videlicet praefer, tantum, et non. Isti enim termini, negatio, exclusio, exceptio, et verba sibi correspondentia, pertinent ad actum signatum : ideo apte per se adjunguntur ipsis secundis intentionibus. Dicit ergo, quod per non exercetur negatio, quae per nego signatur : et ita de tantum, et excludo ; de praeter, et excipio. Et ponit exemplum de duobus primis, id est de non, et nego, vel negatio : qualiter videlicet valet argumentum, ab uno ad aliud, cum terminis primointenlionalibus, et secundo intentionalibus proportionalibus utrique. Unde argumentum istud valet, Ad negationem superioris sequitur negatio inferioris;igitur si non est animal, non est homo. Ubi mutatur actus signatus in exercitum, et intentiones in fundamenta, pro quibus supponunt. Omnes enim termini antecedentis sunt intentiones secundae, ut patet, et omnes termini consequentis sunt primae intentiones. Ponitur ergo homo, et animal loco superioris, et inferioris, formaliter acceptorum. Et ponitur non est, loco negatio, et sequitur cum nola illationis. Tamen non exemplificat Doctor de aliis, sed exempla plura possunt imaginari. Uno modo sic, Quod convenit praecise, vel exclusive, antecedenti, convenit, et consequenti, igitur si tantum homo currit, tantum animal currit. Vel sic, Quod convenit praecise uni oppositorum, removetur ab altero;igitur si tantum album currit, nihil quod est nigrum currit. De ultimo sic : Quidquid excipitur ab aliquo attributo, continetur sub subjecto attributi; igitur si omnis homo, praeter Socratem, currit,
Socrates est homo, et sic de aliis. Habes plura exempla in regulis consequentiarum, applicabilia ad propositum. Ex omnibus istis patet veritas illorum noiabilium, et corollariorum.
Sed objicit maxime contra secundum corollarium, quod etiam in eisdem terminis valet consequentia ab actu signato ad exercitum, et littera satis patet.
Respondet dupliciter, primo negando primam consequentiam, saltem de forma. Nam si induceretur ad Syllogismum, con clusio necessaria inferretur ex contingenti praemissa, et per se ex per accidens, quod est contra Aristotelem, primo Priorum, et primo Posteriorum, formaliter saltem arguendo. Materialiter enim sequitur necessarium ad quodlibet, et unum ad quodlibet, et per se ad quodlibet. Exemplum (licet non sit omnino simile) Socrates est risibilis: igitur homo est risibilis, non sequitur propter quid, sed potius e contra.
Alio modo respondet, negando minorem, imo quod est fallacia Consequentis in argumento, vel in consequentia illa prima, propter variationem medii. Animal enim et homo sub intentionibus secundis extraneantur sibiipsis absolute sumptis. Praedicari namque cum sit secunda intentio, accidit animali, etiam pro esse intelligibili. Ideo enim praedicatur, quia genus, vel superius, vel commune, vel praedicabile, quibus per se convenit praedicari. Sunt igitur alii termini antecedentis, et consequentis, saltem quantum ad suppositionem, licet non quoad significationem, quae alietas sufficit ad fallaciam Accidentis. Vel melius, in secunda responsione vult consequentiam valere, propter alietatem terminorum. Et quod ibi tangit de fallacia Accidentis, exemplariter adducit. In hac autem consequentia non est formaliter fallacia talis, quia non comparantur hic accidens, et subjectum ad aliquod tertium attributum, sicut convenit in fallacia tali, ut hic Homo est Species : Socrates est homo, ergo Socrates est Species. Et si reducatur in Syllogismum, adhuc non esset fallacia,
ut si sic arguatur, De quocumque praedicatur animal, illud est animal: sed de homine praedicatur animal ;igitur homo est animal.
Ex his duabus responsionibus habes duas propositiones notabiles. Prima ex prima, quod Verius veritatem non habet a minus vero. Secunda ex secunda, quod Terminus variatus in fallacia Accidentis est duo termini.
Ad primum principale dicit, quod aliud est esse quid rei,aliud praedicari in quid de re, et hoc ut ly in quid determinat inhaerens, non inhaerentiam. Concedit igitur Genus praedicari in quid de re, ut ly in quid determinat ipsum Genus in se, quia unumquodque in suo Genere est quid, sicut supra, in simili dictum est, de per se. Quare licet haec praedicatio sit denominativa accidentalis, Animal est Genus : praedicatum tamen dicitur, in quid ad sensum datum prius.
Ad secundum dicit per idem, Genus, inquit, est quid differentium numero tantum, ut puta hujus Generis, et illius, praedicatur tamen in quid de differentibus Specie : et hoc pro substrato, et forte etiam pro formali accipiendo differentia Specie, sumendo ly in quid ut prius : sed de hoc in tertio articulo, et infra quaest. 17.
Ad tertium patet per distinctionem habitam inter actum signatum, et exercitum, et alia, quae tacta sunt in corpore quaestionis. Licet enim haec sit falsa, Genus est Species, vel e contra, accipiendo utrumque ut quid,haec tamen est vera Genus praedicatur de Specie.
Ad quartum dicit, quod exempla ponit Porphyrius in rebus primae intentionis : tum quia in illis verificatur definitio, et pro illis secundario saltem datur atque pro eis intentio generis, ut definitur, supponit. Tum quia manifestiora, et notiora per quae ignotiora ordine doctrinae convenit declarare. Tum etiam, quia exempla ponimus, non ut ita sit, ex primo Priorum, text. comm. 40. De ipsis tamen primis intentionibus non datur ista definitio, nec absolute sumptis, nec aggregative nec ut sub intentionibus secundis, ex praehabitis.
De Tertio, primo dubitatur, circa primum principale, et solutionem ejus, tum quia minor argumenti, quam non negat Doctor, videtur neg nda, ut supra notavi. Tum quia illa distinctio de in quid, ut determinat inhaerens, vel inhaerentiam, et eodem modo illa de per se supra, videtur minus conveniens, quia sic Proprium, et Accidens, et Differentia, possent praedicari in quid, cum unumquodque in suo Genere sit quid, licet respectu alterius sit quale.
Ad hoc dico breviter, quod licet minor illa posset negari, ut prius dixi, accipiendo ly in quid, ut determinat inhaerentiam, non tamen ut determinat inhaerens, et qualiter illa distinctio valeat, et intelligenda sit, dictum est in simili supra, quaest. 9, 10,11. num. 23.
Ad illud quod additur de aliis Universalibus, potest dici, ut supra,quaest. 12. notavi, quod potius Genus, vel Species praedicantur in quid, quam alia, tum propter proprietates fundamentales: tum propter suppositionem personalem ; tum propter reductionem aliorum ad ista duo. Et cum dicitur, quod unumquodque est quid, etc. verum est metaphysice, sed non logice. Vel aliter, verum est, ut tamen modum Speciei, vel Generis, induit. Vel tertio, verum est proprie, non tamen appropriate. Vel quarto, et coincidit cum secundo, verum est de his quae per se in Genere aliquo reponibilia sunt, cujusmodi sunt tantum Genera, et Species.
Secundo dubitatur circa secundum principale, et solutionem ejus. Videtur enim quod male dicit intentionem non praedicari, nisi de hac, et illa, quae tantum numero differunt, et hoc sive accipiat intentionem in communi, sive ut implicite intelligitur de intentione Generis. In intentionibus namque secundis ponimus coordinationem, et Genera, et Species suo modo, sicut in primis, ut in Antepraedicamentis, quaest. ultima, habet iste.
Item, Genus generalissimum, et subalternum, magis differunt, quam unum generalissimum ab alio, loquendo de intentionibus secundis, et similiter potest argui de Specie specialissima, et subalterna, et forte subjecta, et praedicata ; et eodem modo de Differentia, Proprio, et Accidente. Sed hoc generalissimum, et illud differunt numero ; igitur generalissimum, et subalternum plus quam numero. Differentia vero major numerali ad minus est specifica, sicut de unitate minori numerali in simili habet iste.
Et si dicatur, quod differunt generalissimum et subalternum, tantum penes materias, quibus applicantur, et ita accidentaliter, sicut masculus, et femina, in specie humana : et eodem modo de omnibus aliis est dicendum.
Contra, quia eadem ratione Genus, et Species, solum numero distinguerentur, imo potius in his unum erit, quia eidem fundamento applicari possunt, saltem respectu diversorum: generalissimum autem et subalternum minime.
Item, secundum istum, in his quaestionibus per totum, definitiones, et divisiones logicales ubicumque possunt verificari, de secundis intentionibus semper intelligendae sunt. Cum igitur Genus a Porphyrio dividatur in generalissimum, et subalternum, et utrumque definiatur, ut patet cap. de Specie, sequitur quod tales definitiones, et divisiones dantur per differentias formales, et secundointentionales, et non per materiales.
Item tertio, quia eodem modo poterit divisio Universalis in haec quinque dici materialis : et sicut prius dictum est de Genere, et Specie, in prima replica, ita potest argui de Differentia, et Specie, et similiter de Specie, et Proprio. Et sic de aliis. Sed tunc quomodo coordinatio praedicamentalis in secundis intentionibus ? et quomodo scientia de ipsis ? quomodo demonstratio ? quomodo definitio ? quomodo ordo?
Pro solutione hujus dubii, licet (ut supra quaest. 12.tetigi) utraque pars probabiliter sustineri possit, tamen ut clarius utraque via sustineatur, notandum primo quod in omnibus accidentibus, sive realibus, sive intentionalibus, potest attendi differentia duplex, scilicet materialis, et formalis, ut expresse habet iste in primo, distinct. 2. quaest. 5. solvendo argumenta opinionum, et in tertia distinctione ejusdem, et alibi. Prima (ut praecise talis) est numeralis ex parte distinctorum, licet ex parte distinguentium possit esse specifica, vel generica. Secunda vero est specifica ad minus, nisi extendatur ad haecceitates.
Secundo advertendum, quod supposita sunt in duplici differentia : quaedam ejusdem denominationis cum suo communi ; quaedam alterius. Exemplum ut homo respectu animalis, et hoc animal: communiter tamen suppositum ejusdem denominationis praedicatur de supposito alterius denominationis, stante identitate concretionis.
Tertio sciendum, ut saepe supra dictum est, quod aliter Logicus, et aliter metaphysicus, has secundas intentiones considerat : quia hic ut applicabiles rebus primae intentionis sunt, ille vero ut abstrahunt ab illis.
Ex his ad dubium potest dici, sustinendo ipsum Genus praedicari plus quam de solum numero differentibus, quod loquitur Doctor de Differentia materiali accidentium, et non formali, insecutus forte in hoc viam communem, quae Accidentia, Species, subjecta, dicit numero distingui. Vel aliter, quod loquitur logice, et non metaphysico de ipsis intentionibus. Vel aliter, posset salvari dictum Doctoris, intelligendo illud de suppositis alterius denominationis. Praedicatur enim Genus de hoc differente Specie, et de illo, quae tantum numero differunt, ut infra patebit. Vel ultimo posset dici, quod loquitur conformiter dictis suis alibi, ubi dicit quod unumquodque Genus, vel generalius, unumquodque commune, prius descendit in suum proprium individuum, quam in aliquam ejus Speciem ; sed tale individuum forte potest bene dici de pluribus, ut puta, hoc ens, sicut ens; hoc animal, sicut animal ; et ita hoc genus, sicut genus ; et sic posset dici, quod duplex esset praedicatio cujuslibet communis, prima scilicet et secunda : sicut duplex suppositum, scilicet ejusdem, vel alterius denominationis. Prima de solum numero differentibus, secunda vero de Specie differentibus, et aliquando de solum numero talibus diceretur. Sed haec responsio quaerit majores difficultates persolvere. Ideo teneantur responsiones praecedentes, vel dicatur consequenter. Qui vellet tenere aliam viam, solvat motiva. Prima via magis mihi sapit. Quid autem dicendum sit de Specie respectu specialissimae, et subalternae ; et de Differentia, et Proprio, et Accidente, suo modo, in suis locis pertractandum erit.
Tertio circa solutionem quaestionis, potest dubitari, et gratia brevitatis, omnia sub uno dubio perstringam. Videtur enim quod male dicat contra primam viam arguendo, quod illuc quod hic definitur convenit univoce rebus omnium Generum, tum quia denominative, et accidentaliter convenit: tum quia multae res generum non sunt Genera. Item, ens sub intentione Universalis, vel communis, aut transcendentis, convenit univoce rebus omnium Generum, igitur propositio illa est falsa, Impossibile est aliquam rem, etc. Item, circa idem laborant Dialecticus, Metaphysicus, et Sophista, 4. Metaph. text. comment. 5. Metaphysicus vero definit Genus, ut res primae intentionis est: eadem etiam definitione, qua Porphyrius, ut patet 5. Metaph. text. comment. 33. igitur et Logicus. Male igitur dicit, quod res nullo modo definitur, sed intentio. Item, possent ponderari illae propositiones. Omne per accidens reducitur ad aliquod per se, et definitio convenit definito per se : sed pertranseo pro nunc. Item, quod dicit consequenter, quod intentio videlicet definitur per se hic,
ut est concretum, videtur falsum ex 7. Metaph. text. comm. 2. Item, cum concretum, et abtractum idem significent, per te infra quaest. de denominativis, si abstractum significat quid, sequitur quod et concretum: male igitur dicit, quod intentio ut quid est, habet definiri a Metaphysico, ut tamen concretive sumpta a Logico.
Item, abstracta, ut sic, non possunt definiri, quia omne quod proprie definitur, supponit personaliter quod abstractis non convenit. Item, illud primum notabile videtur falsum : quia haec est vera, Animal per se praedicatur de homine : et haec, Genus est Universale : et haec, Genus est Genus. In omni enim Genere est quid, et essentia, et praedicatio essentialis, per consequens : et hoc, mediante hoc verbo est.
Item, illud primum corollarium videtur repugnare solutioni quaestionis, et similiter secundum notabile. Nam si nomina secundointentionalia concretive accepta, respectu hujus verbi praedicari, supponunt pro fundamentis, et talis praedicatio habet exerceri in primis, videtur ergo quod definitio Generis habet verificari, et exerceri in rebus : res ergo sub intentione definitur, ut prima via tenet:
Item, ex secundo corollario videtur sequi, quod praedicatio signata in secundis intentionibus sit per se, ut puta ista, Genus praedicatur de Specie, et tunc disparatum per se de disparata praedicatur.
Item, ista praedicatio, Genus praedicatur de Universali, non exercetur in rebus, sed in ipsismet secundis intentionibus, dicendo, Universale est Genus.
Item, circa illam litteram, in qua notatur differentia actus signati, et exerciti, multa essent tangenda. Sed breviter dubitari potest, quare illa Adverbia, non, tantum, et praeter, denotant actum exercitum magis, quam verba sibi correspondentia, cum Adverbia, adjectiva verborum sint, et minoris, per consequens, entitatis.
Item, circa solutionem primam objectionis, quae ponitur in fine solutionis quaestionis, contra secundum corollarium, ubi negat consequentiam, quia Consequens est minus verum, quam Antecedens, videtur dubitandum, quia tunc consequentia in qua necessarium infertur ex impossibili, vel contingenti, deberet negari.
Item, videtur quod male dicat in secunda responsione, quod terminus variatus in fallacia Accidentis, est duo termini, cum fallacia Accidentis sit fallacia extra dictionem. Multiplicitas enim Accidentis potest stare cum unitate termini. Unde supra, quaest. 9,10,11. dictum est quod diversitas suppositionis stat cum unitate subjecti, et significati: causa enim apparentiae in fallacia Accidentis, secundum istum 1. Elench. quaest. 46. est identitas apparens alicujus diversitatis, ita quod sit aliquid unum pro medio comparatum ad extrema,secundum diversas naturas in ipso existentes. Ipsa tamen diversitas est causa non existentiae. Et ibidem, quaest. 44. dicit quod Accidens ut sumitur in fallacia Accidentis, est cum ratio alicujus non fit eadem totaliter cum ratione alterius, prout ad tertium comparantur. Ex his patet quod terminus non variatur in fallacia Accidentis, sed ratio formalis significati.
Item, posset specialiter argui, quod superius non accidit suo inferiori : dimitto tamen pro nunc, quia de hoc est ibi specialis quaestio.
Sustinendo igitur Doctorem nostrum, respondeo ad ista. Ad primum, nego assumptum. Ad primam probationem dico, quod stant simul aliquid dici denominative de aliis, et cum hoc esse praedicatum univocum illis, ut infra, in Antepraedicamentis, dicetur. Et sic intelligit Doctor convenientiam univocam in proposito, non ut univoce dictum, sed ut univocum praedicatum.
Ad aliam dico, quod ly rebus supponit determinate, et non distributive, ut imaginaris.
Ad secundum potest dici, quod ens est univocum metaphysice, non logice, ut supra tactum est. Vel potest negari anleceet non pro significato tantum : hic vero intentio Generis per se definitur in concreto, pro significato tantum, licet verificetur in connotato. De hoc amplius quaest. sequenti.
Ad quintum dico, quod utrumque significat quid, sed diversimode, quia hoc cum casu, illud vero absolute. Et haec diversitas sufficit ad distinguendum definitionem logicalem a metaphysicali. Bene ergo dicit Doctor quod ut quid est, habet definiri, Metaphysico, quia omnis quidditas, et maxime accidentalis abstractive designata a proprietate, dicit quid : concretive vero modum alterius. Et quia Logicus considerat secundas intentiones, ut sunt modi intelligendi primarum ; ideo convenienter in concreto etiam propinquo definit eas.
Ad aliud posset negari assumptum secundum aliquos : haec enim est vera secundum ipsos, Humanitas est animalitas sicut ista, Homo est animal. Et posset confirmari hoc ex dictis hujus, dist. 3. secundi, quaest. 1. in declaratione illius dicti Avicennae, quod videlicet Equinilas est tantum ipsa. Vel aliter pos set dici, quod abstractum etiam ultimatum potest definiri ex obliquis, vel praedicatione materiali, licet non ex rectis ; vel praedicatione formali, ut illa capiuntur pro eodem. Exemplum, haec enim est primi modi : Humanitas est ex animalitate, et rationalitate, sicut haec, Homo est animal. Quaere super 1. Posterior. Vel tertio, et clarius ad mentem hujus dicendum, quod definitio metaphysicalis licet sit abstracti, non tamen ultimate talis. De hoc magis infra, quaest. 16.
Ad aliud patet solutio ex dictis Doctoris. Concedo enim hanc esse veram, Animal praedicatur de homine, et hoc per se etiam pro quanto illo signata exercetur dicendo, Homo est animal. Dici tamen, vel praedicari per accidens, convenit animali, sicut esse Genus, vel superius, vel commune.
Cum dicitur consequenter quod haec est per se, Genus est Universale, hoc Genus est Genus, etc. Dico quod cum Logicus considerat secundas intentiones ut applicabiles primis ; ideo comparatio secundarum intentionum apud Logicum secundum praedicationem, etsubjectionem, debet attendi per se in illo actu, qui est exercendus in fundamentis, pro quibus supponunt. Ideo dicta Doctoris debent intelligi proprie Logice, licet Metaphysice, ut procedit argumentum, in secundis intentionibus possit esse praedicatio exercita, suo modo, sicut in primis : et tunc induunt modum primarum intentionum, quia eis ut sic consideratis, sunt applicabiles, aut seipsa?, aut aliae secundae intentiones, ut modi ; et ita tales exercitae praesupponunt signatas in se vel aliis, Logice consideratis.
Vel posset breviter dici, ut prius, ad aliam partem argumenti, quod licet haec, Genus est Universale, sit praedicatio per se, accidit nihilominus extremis quod compa rentur inter se, per hoc verbum est.
Ad aliud, nego quod infertur. Dico enim quod Doctor, in solutione quaestionis, optime dixit rem aut absolute,aut sub intentione, hic non definiri. Non primo modo, quia tunc esset definitio realis, etnonlogicalis ; non secundo modo, quia tale est ens per accidens, cujus non est definitio. Nihilominus tamen illa definitio in actu signato, in secundis intentionibus assignata, verificatur in primis in actu exercito : et ita datur pro primis, quantum ad verifiralionem, licet sitperse primo intentionis secundae, et pro ipsa detur primario in actu tali. Nec mirum est hoc, in definitionibus Logicis maxime, quod scilicet aliorum sint, et pro aliis dentur : quia considerantur definibilia hujus a Logico, ut egregie inquit Doctor, concretive, et in suppositione personali, et ut modi applicabiles rebus, et non ut quid, vel abstractive, ut supra declaratum est: et ita, si bene advertis, nulla repugnantia est in dictis Doctoris.
Ad aliud potest concedi quod infertur tanquam inconveniens. Et cum dicis quod disparatum praedicatur per se, etc. dico quod illud essetinconveniens in praedicatione exercita, in qua denotatur praedicatum esse de ratione subjecti, vel e contra, si praedicatio sit per se, saltem in primo, vel secundo modo, non autem in praedicatione signata, ubi extrema supponunt pro fundamentis. Vel aliter posset dici, quod ex dictis Doctoris non sequitur illud quod infertur. Nondicit enim Doctor quod praedicatio signata in secundis intentionibus, sit per se : sed dicit quod a praedicari per se in intentionibus, ad esse in fundamentis, etc. hoc est quod ipsum praedicari convenit per se intentionibus, esse vero rebus, ut dictum est supra.
Ad aliud dico, ut jam tactum est supra, quod ipsaemet secundae intentiones induunt modum fundamentorum, quoniam ipsae de aliis modificative praedicantur : et ita est in proposito argumenti. Et similiter haec, Individuum praedicatur de pluribus, quae non potest exerceri in rebus primae intentionis, saltem consequentia formali: quod dico propter Essentiam divinam, Socrates enim nom praedicatur de pluribus,nisiaequivoce ut dictum est, quaestione nona. Ideo potest sic exerceri, hoc Individuum est individuum : et sic de aliis. Sed dices quod ista sunt contra Doctorem, qui dicit quod non tenet consequentia talis in eisdem terminis. Dicendum, ut dicit Doctor solvendo objectionem illam, in solutione quaestionis ad finem, quod tales consequentiae non sunt per se,et formales, et de talibus intelligit Doctor corollarium suum. Vel aliter, negari potest quod sint in eisdem terminis, saltem quantum ad identitatem acceptionis, et suppositionis, licet sit identitas materialis.
Possent ponderari verba Doctoris, infra in cap. de Substantia,q. 2. solvendo quartum principale, ubi dicit quod ad hoc sequi illud infertur hoc esse illud, sed hoc ibi habet exponi, et controversia, si qua est, tolli.
Sed breviter dici potest, quod illud dictum Doctoris, scilicet Ab actu signata, et in intentionibus tenet ad actum exercitum in fundamentis, est verum ubi intentiones sunt alterius denominationis, non autem ubi sunt ejusdem. Unde tenet, Genus paaedicalur de Specie, igitur homo est animal: non ita sequitur, Genus praedicatur de hoc Genere, igitur similiter in fundamentis, cujus ulteriorem investigationem forte alias notabimus.
Ad aliud dico, quod illa Adverbia non sufficiunt ad actum exercitum, verba tamen eis correspondentia sufficiunt ad actum signatum : et ita argumentum quodammodo est ad oppositum. Quia igitur per hoc verbum est, quod dicit actum positivum, non potest exerceri totum illud quod importatur per verbum includens negationem, vel exclusionem, etc. vel per nomina verbalia hujus, ideo oportet addere Adverbia talium verborum huic verbo est, ad exprimendum, seu exercendum totum illud quod significatum est. Ideo dicit Doctor, quod per non exercetur negatio etc. quia illud quod obscure importabatur per verbum dicens actum signatum, jam expresse ponitur, et formaliter, licet de se sine verbo non sufficiat ad actum exercitum. Et cum dicis quod sunt adjectiva verborum,concedo ; igitur minoris entitatis, potest concedi ; igitur non dictum actum exercitum, concedo : sed adduntur verbis principaliter dicentibus talem. Vel aliter,quod licet minoris entitatis, non tamen expressionis illius, quod quodam quasi sub velamine importatur per verba sibi correspondentia : et hoc non inconvenit, sicut per accidentia,quae sunt minoris entitatis, ipsa subjecta perficiuntur, et clarius cognoscuntur res materiales. Ulterior speculatio hujus habet videri in tractatu de Modis significandi, ideo pro nunc differatur.
Ad aliud dicendum, quod Doctor loquitur de consequentia formali: instantiae vero habent locum in consequentia materiali. Vel aliter, quod universaliter in omni consequentia, inferens debet esse magis tale, vel saltem non minus, quam illatum : et ita in veritate, et falsitate, et continentia, et impossibilitate, et sic tenent illae consequentiae materiales, ut patet.
Ad hoc optime nota ea quae dicit singu larissime super primum Elenchorum, q 8. solvendo secundum argumentum principale. Vide etiam in Antepraedicamentis, quaest. 9. ad finem, ubi tangit similem consequentiam, et solutionem notabilem ejus.
Ad aliud potest dici breviter pro nunc, quod terminum variari convenit,vel quoad materiale ejus, vel quoad formale : et hoc vel quantum ad significatum primarium, vel secundarium, vel quantum ad modum significandi, seu acceptionem. Nunc vero licet termini sint idem in proposito, materialiter accepti, non tamen formaliter,quia in Antecedente pro significatis primariis, et quasi sub modis significandi absolutis : in Consequente autem pro secundariis, et modis respectivis accipiuntur. Variatur igitur acceptio, licet non principalis significatio : et hoc sufficit ad fallaciam Accidentis. In aliis quoque fallaciis secus est. De hoc magis super quaestiones Elenchorum. Quod autem tangitur in fine de accidere superioris inferiori, dicetur infra, et super libros Elenchorum magis. Ad hoc nola ea quae habet infra, quaest. 5. Antepraedicamentorum, solvendo. Ultimum principale in simili, singularissime.
Nihil igitur neque superfluum, neque minui continet Generis dicta descriptio, etc. Cap. eodem.