CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 7

De hoc quod religiosi curias regum et potentium frequentant.

Argumentum 1

Nunc septimo restat ostendere quomodo ostendere nitantur, quod religiosi non debent in familiis principum et magnatum conversari.

Matth. Enim XI, 8 dicitur: ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

Sed mollibus vestiri religiosis non competit, cum statum poenitentiae profiteantur.

Ergo in domibus regum et principum religiosi esse non debent.

Argumentum 2

Item. Glossa ibidem dicit: rigida vita et praedicatio debet declinare mollium palatia, quae frequentant mollibus induti, videlicet adulantes: et sic idem quod prius.

Argumentum 3

Item. Luc. IX, 11, super illud, loquebatur illis de regno dei, dicit Glossa: illis non otiosis, non in civitate synagogae, vel saecularis dignitatis, residentibus, sed inter deserta christum quaerentibus, caelestis gratiae alimoniam impartitur. Si ergo religiosorum vita ad hoc est ordinata ut aliquis alimoniam caelestis gratiae consequatur a christo, non debent religiosi cum his qui sunt in saeculari dignitate, commorari.

Argumentum 4

Item. Hieronymus ad Paulinum presbyterum: multitudines hominum et officia et salutationes et convivia quasi quasdam catenas fugias voluptatum. Sed in curiis principum conveniunt multitudines, et convivia frequentantur. Ergo religiosi ibi morari non debent.

Argumentum 5

Item. Boetius dicit in Lib. De consolatione, quod illi qui in potentia gloriantur, quaerunt vel regnare, vel regnantibus adhaerere. Sed hoc est reprobabile in religiosis, qui humilem vitam elegerunt, quod in potentia glorientur. Ergo regnantibus adhaerere non debent.

Argumentum 6

Item. Cum honores ad superbiam vitae pertineant, quae est unum de tribus quae in mundo reprobantur; religiosi, qui mundo abrenuntiaverunt, debent ab his quae ad honorem pertinent, abstinere. Sed hoc videtur ad honorem pertinere quod aliquis praedicet in curiis regum vel principum, vel synodis, ubi multitudo hominum congregatur. Ergo religiosi se de talibus intromittere non debent.

Et sic nituntur concludere, quod religiosi nullatenus debent in curiis regum vel principum conversari.

Corpus

Sed hoc manifeste falsum ostenditur ex hoc quod multi sancti viri cum regibus et principibus commorati sunt.

Ioseph enim moratus est in curia Pharaonis: de quo in Psalmo dicitur: constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae. Moyses etiam in domo filiae Pharaonis nutritus est, ubi et instructus omni sapientia Aegyptiorum perhibetur, Act. VII, 22. Nathan etiam propheta inter familiares David et Salomonis computatur. Daniel etiam in curia regis Babylonis constitutus est princeps super omnes provincias Babylonis, et postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis sidrach, Misach et Abdenago. Ipse autem Daniel erat in foribus regis: Dan. II, 49. Glossa: a regis latere non recedens, honoratus familiaris.

Nehemias etiam pincerna regis Persarum fuit, ut habetur nehem. II. Mardochaeus etiam factus est princeps in curia Assueri, Est. VIII, 2.

In novo etiam testamento in regum palatiis aliqui sancti morati leguntur: unde Phil. Ult. Dicitur: salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de domo caesaris sunt.

Sebastianus etiam in curia diocletiani inter primos palatii fuisse legitur. Similiter ioannes et Paulus fuerunt de familia Constantini augusti. Et Gregorius etiam in prol. Moral.

Narrat, quod in terreno palatio excubabat, ubi multi ex monasterio fratres germana caritate devicti secuti sunt eum.

Non est ergo illicitum viris perfectis, et viris religiosis in curiis regum commorari.

Ut ergo appareat quid in hac controversia sit tenendum, sciendum, quod sancti viri aliquid propter se quaerunt, aliquid propter alios. Propter se quidem quaerunt christo semper per contemplationem inhaerere vel in hoc mundo, quantum praesentis vitae infirmitas patitur, vel in futura vita, ubi eum plenissime contemplentur.

Sed propter alios interdum coguntur a desiderata contemplatione discedere, et se actionum tumultibus implicare. Sic ergo et in desiderio habent quietem contemplationis; et tamen propter salutem proximorum patienter sustinent laborem actionis.

Unde Paulus Phil. I, 23: coarctor e duobus, desiderium habens dissolvi et esse cum christo; permanere autem in carne necessarium propter vos. Gregorius etiam in homil. 4 secundae partis super Ezech. Ait: menti sponsum suum fortiter amanti una solet esse consolatio, si per hoc quod ipsa a visione differtur, aliorum animae per eius verba proficiant, et ad caelestem sponsum amoris facibus inardescant.

Et hac necessitate convenit quod sancti quandoque multitudinibus se ingerant, et magnatum gratiam et consortia quaerunt, non favore humano vel potentia delectati, sed ut plures ad viam salutis trahere possint: quia, ut dicit Augustinus 8 confess., qui multis sunt noti, multis sunt auctoritati ad salutem, et multis praeeunt assecuturis: quia, ut ipse infra dicit, plus hostis vincitur in eo quem plus tenet, et de quo plures tenet. Plus autem tenet superbos nomine nobilitatis, et de his plures nomine auctoritatis: et ideo urgente caritate, nobilium et auctoritatem habentium sancti consortia quaerunt, ut per eos pluribus possint proficere ad salutem; et nisi hoc facerent, essent merito arguendi.

Unde dicit Gregorius in pastoral.: qua mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati ceterorum secretum praeponit suum, quando ipse summi patris unigenitus, de sinu patris egressus est ad publicum nostrum.

Ad 1

His visis, facile est respondere ad obiecta.

Quod enim dicitur matth.

XI, 8: qui mollibus vestiuntur etc., satis aperte ostenditur, de his loqui qui in curiis regum morantur ut ibi suas perficiant voluptates.

Ad 3

Similiter quod dicit Glossa Luc. IX, 11: non otiosis etc., intelligitur de illis qui in civitate vel saeculari dignitate resident, ibi quietem habentes.

Sed sancti quietem suam in deo solo habent, et in ipso resident; quod autem eos oporteat in dignitatibus vel cum multitudine commorari, magis laborem reputant quam quietem.

Ad 4

Quod autem dicit Hieronymus, multitudines hominum etc., patet quod loquitur de frequentantibus multitudines et huiusmodi, non ad fructificandum, sed ad delectandum: quod patet ex hoc quod sequitur: quasi catenas fugias voluptatum.

Ad 5

Similiter quod boetius dicit, illi qui in potentia etc., manifeste apparet verum esse. Non tamen sequitur, si illi qui in potentia gloriantur, volunt potentibus adhaerere, quod e converso omnes qui potentibus adhaerere volunt, in potentia delectentur; cum hoc possit fieri propter aliam causam, ut dictum est.

Ad 6

Similiter etiam quamvis praedicare multitudini sit honorificum, non tamen sancti in hoc gloriam suam quaerunt, sed dei; imitantes eum qui dicit Ioan. VII: ego gloriam meam non quaero, sed eius qui misit me.