Quid sit inspiratio et respiratio ?
Dicamus nunc de respiratione et inspiratione quid sint, et cujus particulae corporis, et ad quid sint, et qua de causa. Est autem respiratio motus quidam aeris compositus ex inspiratione quae est quasi tractus, et exspiratione quae est quasi expulsio. Sicut autem superius probatum est, procul dubio inter duos tales motus duae verae quietes intercipiuntur : una quidem intus, et altera extra per expirationem : et ideo fere est motus similis pulsui spiritus et cordis, de quibus in praecedentibus habitum est. Sed in quinque est differentia : quo-
rum primum est, quod inspiratio et exspiratio sunt ab exteriori spiritu : spiritus autem pulsans intus non est nisi ab interiori.
Secunda autem est, quod pulsus spiritus interioris est a motus cordis : sed inspiratio et exspiratio causantur a motu pulmonis in habentibus pulmonem et spirantibus, vel ab eo quod est loco pulmonis in non habentibus pulmonem, et tamen spirantibus, sicut multa genera avium esse videntur.
Tertia differentia est, quod in pulsu spiritus interioris, quando in bona habitudine perseverat animal spiritum habens, tanta est attractio, quanta est expulsio : et tanta quies est, quae est inter expulsionem et attractionem, quanta est illa quae est inter attractionem et expulsionem. Sed in respirationis motibus non est hoc necessarium : plus enim frequenter de spiritu attrahunt quam emittant, et etiam diutius, et quandoque faciunt e converso : si enim non plus aliquando attrahorelur quam emittitur, non habe-
rent animalia spiritum in quo vocarentur et sonarent. Haec autem non fiunt nisi in attracto vel retracto spiritu.
Adhuc autem sollicita natura providet quantum potest : et ideo trahit plus ut in aliquod tempus, licet parvum habeat, si submersione vel aliquo modo contingat impediri in attractu exterioris spiritus : tunc enim de illo quamdiu potest, satisfacit cordi et pectori. Quando autem plus expellit quam attraxerit, valde plus ex fumo malo pulmonis vel ex fumo humoris alicujus contractum est : et tunc propter angustiam unum cum altero nititur expellere ex inspiratione.
Quarta autem differentia est, quod quies extra impulsum spiritus interioris magis videtur esse simpliciter finis et naturalis illa quae est intus : cum tamen utraque a natura intenta sit, sed una simpliciter, et alia ex suppositione. Haec autem e converso est in exspiratione et respiratione : illa enim quae est extra, est propter necessitatem motus a quo non contingit reflecti nisi quiete interposita : ea autem quae est intus, est magis intenta a natura : quoniam tunc in pulmone retentus spiritus, contemperatur humore et potentiis pulmonis, ut aptus sit ad. hoc quod cor temperate refrigeret, et tamen non inducat frigiditatem excellentem : quia illam nullo modo cor posset sustinere.
Quinta autem differentia est, quod iste spiritus purgat pulmonem et cor a fumis malis et refrigerat : sed spiritus interior pulso suo vivificat, et facit opera vitae, sicut in Physicis dictum est. Habet tamen iste spiritus cum spiritu intus pulsante multam convenientiam, tum in modo motus, tum etiam in genere et natura : propter illud, quod utrumque refertur ad idem principium quod est cor.