SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
An definitio Generis sit convenienter data
D. Thom. opusc. 48. tract. 1. cap. 2. et in i,d. 34. quaest.1. art.2. ad 1. Aristot. 1.Topicor, cap. i. et UbA.capA.et 2 . et 5. Metaph .cap. 28. Ammonius Albertus et Commentator Cont. ult. cap. de Genere. Joan. Ang. et Bras. super hanc quoest. Tart. quaest. 2. Praedicati. Conimbr. cap. de Genere quaest. 1. art. 1. Sotus cap. de Genere quaest. unica. Tolet. quaest. 2. Joannes a Magistris quoest. 6. Log. dub. 1. Ruvius sect. 3. Compl, disput. 5 . quaest. 5. Hurtado disp.4. sect. 1. Merinero disp. unica de Genere quaest. 11. Rodriguez quoest. 3. de Genere art. 2. Aversa quaest. 10. sect. 1.
Quod non videtur: quia omne accidens diffinitur per substantiam : Substantia enim praecedit omne accidens
definitione, cognitione, et tempore,per Aristotelem 7. Metaph. cont. 4.sed nihil ponitur hic ad substantiam pertinens : ergo, etc.
Item, Concretum non diffinitur 7. Metaph. cont. 2. ergo, etc. probatio Antecedentis, per Aristotelem 6. Metaph. cont. 20. et 21. In dictis secundum accidens, non est idem, quod quid est, cum illo cujus est. Et exemplificat, ut musicum, et album ; sed quaecumque vere definiuntur, habent quod quid est, idem sibi, ergo, etc.
Item probatur ratione, quod enim definitur est in Genere ; sed concretum non est in genere, per Aristotelem 3. Topicor. cap. 1. ubi dicit quod Magis est eligendum quod est in Genere, quam quod non, ut justitia justo.
Item, definitio tantum est Speciei, Genus non est Species : ergo.
Item, hic non ponuntur Genus, et Differentia, quae ad veram definitionem requiruntur per Aristotelem 6. Topicor. cap. 2.
Item, per Aristotelem 6. Topicor. ibidem. idem 7. Metaph. text. com. 13.De-finitio datur innotescendi causa, ideo dari debet per priora et notiora; Species non est tale, quia est posterius Genere, vel simul natura ; et ita non prius vel notius.
Item, nugatio est dicere pluribus differentibus. Probo, quia differentia in se includit multitudinem, veluti Species suum Genus, quod patet, per Aristotelem 5. Metaph. text. non habente com. et 10. Metaph. text. com. 10. 12. et 17. ergo, et Differentia concretive dicit multa ; ergo est nugatio dicendo multis differentibus, et si ly pluribus ponitur pro multis, vel si comparative, adhuc idem significat.
Dicitur ad hoc quod nugatio est, in praeponendo inferius superiori, ex eadem parte orationis, non e converso ; quia inferius tunc est specificans superius.
Contra, Aristot. 6. Topicor. cap. 1. Loco 16. ubi docet interimere definitiones propter nugationem, dicit sic Rursus si Universali dicto addatur et particulare, supple nugatio est, ut si clementiam diminutionem expedientium et justorum, nam justum expediens quippiam est, quare justum continetur in expediente, sicut inferius in suo superiori, abundans ergo justum, id est, superfluum est in definitione, prius habito expediente.
Item, dicitur 7. Metaph. cap. de Unitate definitionis, text. com. 43. quod nugatio est in praeponendo differentiam superiorem inferiori, ut animal habens pedes, bipes ; quod ibi probatur dupliciter, uno modo ex per se modo cognoscendi nugationem, quod est ponendo rationes pro nominibus,nihil enim aliud dixerat,quam animal habens pedes duos pedes habens.
Aliter probatur idem ibi,sic, ex transpositione terminorum, Palam autem erit si quis transponat tales definitiones, dicens, animal bipes,pedes habens, dicto enim bipes, superfluum est dicere pedes habens, prius ergo fuit nugatio. Haec duo media, scilicet de ratione ponenda pro nomine, et transpositione terminorum, si valent (si pro quia)hic, et ubique improbant praedictam responsionem.
Ad oppositum est Porphyrius et Aristoteles sic definiens Genus 1. Topicor. cap. 4.
Dicitur ad quaestionem, quod est descriptio, non vera definitio,quod innuitur in littera, cum dicitur, quod etiam describentes. Sed sic facile est evadere pene in omnibus definitionibus, nec illud ex littera prodest, quia in littera est assignaverunt, id est, definierunt. Item,inferius capit. de Specie contex. 28 dicit : Necesse est in utrorumque rationibus utriusque uti. Ratio autem quam significat nomen, est definitio. 4 Metaph.
Item, haec ratio convertitur cum definito, ut probat Porphyrius, et non praedicatur, ut accidens de ipso, quia quae ponuntur in ea, sunt ejusdem Generis cum definito,quia intentiones : quodlibet autem ejusdem Generis, quod praedicatur per se de alio ejusdem Generis. est superius ad ipsum ; quia nec inferius, nec disparatum : ergo haec ratio est definitio.
Item per Aristotelem 7. Metaph. contex. 11. et 13. ratio quae est ex praedicatis per se, in quorum definitionem non cadit per se subjectum, si sit convertibilis cum subjecto, est definitio; haec est hujusmodi, quia in definitionem nullius definitivi cadit diffinitum.
Item praedicatur per se, et convertibiliter, et non ut proprium ; quia tunc tota haec ratio posset definiri ; neque ut differentia ultima, tunc enim illi oporteret addere Genus ; sed addendo Universale, quod est Genus definiti, in hac definitione erit nugatio : ergo haec est vera definitio.
Dicendum ergo ad quaestionem, quod est vera definitio, quod sic ostenditur : Ratio Universalis est praedicari de pluribus, per Aristotelem 1. Perihermenias; cum ergo in definitione Generis ponatur praedicari de pluribus, ponitur Genus ejus: postea ponitur Differentibus specie et in quid : quae sunt per se differentiae Generis. Probatio, quia per se dividunt superius, scilicet praedicari de pluribus : ergo sunt per se constitutivae inferioris, ad quod superius per illa appropriatur. Dividitur enim perse praedicari de pluribus in differentibus specie, et differentibus numero, quia de differentibus genere inquantum talia, nihil praedicatur per se. Dividitur etiam in praedicari in quid, et in quale, ut in primos modos praedicandi, et per has differentias divisivas manifestum est, quod contrahitur Universale ad Genus ; fit enim ratio convertibilis, ergo, etc.
Ad primum argumentum dicitur,quod illud est verum de accidentibus copulatis, id est, quae sibi determinant subjecta, quae vocantur copulata 7. Metaph. cont. 17. et 19. intentiones autem sibi non determinant rem alicujus Generis, quia univoce applicantur omnibus.
Contra : Si passio sit univoca et subjectum, per Aristotelem 2. Posteriorum text. 39. ergo si passio, scilicet intentio,sit multis Generibus univoca, et subjectum ejus : etiam si actus sit univocus et potentia ; quia potentia perse ordinatur ad actum : subjectum est in potentia ad accidens, sicut materia ad formam ; quia accidens non habet aliam materiam, nisi in qua. Dici potest, quod propositio Aristotelis vera est de passione reali, quae egreditur ex principiis subjecti, de qua loquitur ibi, quae est de subjecto demonstrabilis, cujusmodi non est intentio : quia effective est ab intellectu. Per hoc idem ad aliud : quia illud verum est de potentia per se ordinata ad actum : cujusmodi potentia non est in subjecto intentionis ad ipsam: quia illa non est rei secundum naturam, sed ut consideratur a ratione.
Contra : si nulla in hac re, et illa, est unitas, et haec intentio est illis univoca, ergo a nullo, quod est in hac re, et illa, accipitur intentio : ergo est figmentum. Dicitur quod aliqua unitas in re sufficit scilicet unitas proportionis, a qua movetur intellectus, hanc intentionem univocam huic, et illi attribuens : sic enim se habet color ad albedinem,sicut animal ad hominem.
Contra : unitas univocationis major est unitate proportionis, ergo haec ab illa non sumitur.
Dici potest, quod occasionaliter potest accipi major unitas a minori, non totaliter ; unde unitas in re tantum est occasio unitatis in intentione, inquantum intellectus movetur ab ipsa ; potest tamen intellectus motus majorem causare unitatem in intentione.
Aliter potest concedi, quod habet subjectum univocum, quia licet nulla eadem res sit in diversis Generibus,potest tamen esse eadem secundum quod consideratur a ratione,et sic tantum est subjectum intentionis.
Aliter dici potest ad primum argumentum principale, quod verum est de accidentibus quae habent suum esse a subjecto : quia non propter aliud, aliquid diffinitur per substantiam,nisi quia est per illam : sic enim est alicujus rei quod quid est, et definitio, sicut illud est ens ; intentio autem non est per suum subjectum, sed ab intellectu.
Ad secundum principale dico, quod concretum potest diffiniri: cum autem ostenditur quod non, per Aristotelem 7. Metaph., dico quod ibi vocat dicta per accidens, quae in se diversas aggregant naturas ; ut homo albus, quia in illis exemplificat in principio capituli, ibi in dictis secundum accidens,ut albus homo ; ideo omnia posterius dicta, sic sunt intelligenda. Unde musicum supponit pro tali, ut pro homine musico, musicum enim non habet duplex significare.
Ad aliud de Topicis, dici potest, quod justum non est in Genere virtutis, ideo non facit habentem bonum ,sicut justitia, est tamen in Genere praedicabili.
Vel aliter, quod generalissima accidentium sunt abstracta, et in illis per se non sunt nisi abstracta, id est, quae recipiunt per se praedicationem ipsorum: tamen concreta inter se sunt in Genere per se ; quia inter se, se habent sicut superius, et inferius, quod sufficit ad hoc, ut definiantur.
Sed simpliciter loquendo non sunt in Genere, nisi per reductionem, quia non sunt in aliquo Praedicamento, nisi quia coordinatio concretorum reducitur ad coordinationem abstractorum.
Ad tertium principale dico, quod Genus est Species Universalis, ut dictum est supra quaest. 8.
Ad quartum patet per praedicta in solutione : quia definitio Universalis ponitur pro Genere, et cum illa differentia per se differentibus Specie.
Ad quintum dico, quod absolutum potest cognosci in se per essentialia, et notiora ; et ideo in ejus definitione, alia poni non debent. Illud autem quod per se, secundum quod est, dependet ad aliud, sine illo cognosci non potest ; sicut dicitur in Praedicamento de Relativis ; et ideo ponitur correlativum, non ut notius ; sed quia sine eo definitum cognosci non potest.
Ad sextum dico, quod differentibus. Specie, est expositio : et non ponitur ibi ut partes diversae, ut dicendo de pluribus, id est, de differentibus Specie.