Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Elenchus Operum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
In Psalmi CXVIII Expositionem Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi In Psalmum David CXVIII Expositio.
Sermo Decimus Quintus. Samech.
Sermo Vigesimus Primus. Schin.
Sermo Vigesimus Secundus. Tau.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
In Expositionem Evangelii Secundum Lucam Admonitio.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi Expositio Evangelii Secundum Lucam Libris X Comprehensa.
1265 (Cap. I. — Vers. 1) . Quoniam, multi conati sunt ordinare narrationem rerum.
(Vers. 2.) Sicut tradiderunt, inquit, nobis qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt Verbi.
(Vers. 3) . Visum est, inquit, et mihi.
(Vers. 11.) Apparuit autem illi Angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
(Vers. 15.) Et erit magnus coram Domino.
(Vers. 15.) Et Spiritu, inquit, sancto replebitur adhuc in utero matris suae.
(Vers. 16.) Multos, inquit, filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
(Vers. 17.) Praeibit in conspectu Domini in spiritu et virtute Eliae.
(Vers. 22.) Erat annuens illis, et remansit mutus.
(Vers. 34.) Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud quoniam virum non cognovi?
(Vers. 36.) Ecce, inquit, ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum.
(Vers. 56.) Mansit autem Maria cum illa mensibus tribus: et reversa est in domum suam.
(Vers. 67.) Et Zacharias pater ejus impletus est Spiritu sancto, et prophetabat dicens.
(Vers. 76.) Et tu puer propheta Altissimi vocaberis.
(Vers. 2.) Haec, inquit, professio prima facta est.
(Vers. 9.) Ecce angelus Domini stetit ante illos.
(Vers. 19.) Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
(Vers. 29.) Nunc, inquit, dimitte servum tuum.
(Vers. 35.) Et tuam, inquit, ipsius animam pertransibit gladius.
(Vers. 42.) Et cum facti essent illi anni duodecim.
(Vers. 49.) Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in propria patris mei oportet me esse?
(Vers. 51.) Et venit Nazareth, et erat subditus illis.
(Cap. III. — Vers. 2.) Factum est verbum Domini super Joannem Zachariae filium in deserto.
(Vers. 4.) Vox clamantis in deserto.
(Vers. 9.) Quia jam securis ad radices arborum posita est.
(Cap. IV. — Vers. 1.) Tunc Jesus ductus est in desertum ab Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
(Vers. 2.) Quadraginta autem dies.
(Vers. 3.) Dixit autem illi diabolus: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
(Vers. 4.) Scriptum est quoniam non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo Dei.
(Vers. 9.) Et duxit illum, inquit, in Hierusalem, et statuit eum supra pinnam templi.
(Vers. 13.) Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
(Vers. 14.) Et regressus est Jesus in virtute Spiritus, in Galilaeam.
(Vers. 18.) Spiritus Domini super me.
(Vers. 24.) Amen dico vobis quod nemo propheta acceptus est in patria sua.
(Vers. 25.) In veritate dico vobis: Multae viduae fuerunt in diebus Eliae.
(Vers. 8.) Exi, inquit, a me, Domine quia homo peccator sum.
(Vers. 13.) Et continuo lepra ejus discessit ab eo.
(Vers. 20.) Quorum fidem, ut vidit.
(Vers. 23.) Quid est facilius dicere: Dimissa sunt tibi peccata tua aut dicere: Surge, et ambula?
(Vers. 30.) Quare cum Publicanis et peccatoribus manducat et bibit?
(Vers. 31.) Non egent qui sani sunt, medico sed qui male habent.
(Vers. 35.) Venient autem dies, cum auferetur ab illis sponsus.
(Vers. 37.) Et nemo mittit vinum novum in utres veteres.
(Vers. 13.) Vocavit, inquit, discipulos suos, et elegit duodecim ex ipsis:
(Vers. 17.) Et descendit, inquit, cum illis, et stetit in loco pede plano.
(Vers. 24.) Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram!
(Vers. 26.) Vae cum bene vobis dixerint omnes homines!
(Vers. 23.) Beatus, inquit, qui in me non fuerit scandalizatus.
(Vers. 24.) Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri?
(Vers. 25.) Ecce qui in veste pretiosa sunt in domibus regum sunt.
(Vers. 26.) Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis, et plus quam propheta hic est.
(Vers. 28.) Nam qui minor est, inquit, in regno coelorum, major est eo.
(Vers. 32.) Cantavimus vobis, et non saltastis: lamentavimus, et non plorastis.
(Vers. 37.) Et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix.
(Vers. 44.) Lacrymis suis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
(Vers. 45.) Ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos.
(Cap. VIII. — Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt.
(Vers. 24.) At ille surgens, increpavit ventum.
(Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur.
(Vers. 34.) Viderunt, hoc magistri gregum, et fugerunt.
(Vers. 37.) Quia timore magno tenebantur
(Vers. 46.) Tetigit me aliquis nam ego cognovi virtutem de me exisse.
(Vers. 49.) Venerunt, inquit, servi dicentes principi: Noli vexare illum, filia tua mortua est.
(Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.
(Vers. 31.) Dicebant excessum ejus quem completurus erat in Hierusalem.
(Vers. 34.) Et inter haec verba facta est nubes, et obumbravit eos.
(Vers. 35.) Hic est filius meus dilectus, ipsum audite.
(Vers. 36.) Et dum fit vox, inventus est Jesus solus.
(Vers. 48.) Quicumque receperit puerum istum in nomine meo.
(Vers. 50) . Sinite eos, et nolite prohibere qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
(Vers. 60.) Sine, mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, annuntia regnum Dei.
(Cap. X. — Vers. 3.) Ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
(Vers. 4.) Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta.
(Vers. 4.) Et neminem salutaveritis in via.
(Vers 30.) Homo quidam ex Hierusalem descendebat in Hiericho, et incidit in latrones.
(Vers. 34.) Et alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum.
(Vers. 35.) Quodcumque supererogaveris, revertens reddam tibi.
(Vers. 17.) Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
(Vers. 20) . Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, profecto pervenit in vos regnum Dei.
(Vers. 33.) Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit, neque sub modio, sed supra candelabrum.
(Vers. 39.) Nunc vos, Pharisaei, prius quod deforis est calicis et catini mundatis.
(Vers. 41.) Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
(Vers. 6.) Arborem fici quidam habuit plantatam in vinea sua.
(Vers. 8.) Remitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam cophinum stercoris.
(Vers. 13.) Peregre profectus est in regionem longinquam.
(Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam.
(Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium.
(Vers. 16.) Et cupiebat, inquit, siliquis implere ventrem suum.
(Vers. 17.) In se autem reversus dixit: Quantis panibus mercenarii patris mei abundant!
(Vers. 18.) Pater, peccavi in coelum, et coram te.
(Vers. 19.) Jam non sum dignus vocari filius tuus.
(Vers. 24.) Quia filius perierat, et inventus est: mortuus fuerat, et revixit.
(Vers. 31.) Fili, tu semper mecum fuisti
(Cap. XVI. — Vers. 13.) Nemo servus potest duobus dominis servire
(Vers. 9.) Facite vobis amicos de iniquo mammona
(Vers. 12.) Si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis?
1469 (Vers. 16.) Lex et prophetae usque ad Joannem.
(Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram.
(Vers. 4.) Si septies conversus fuerit ad te, dimitte illi?
(Vers. 27.) Edebant enim et bibebant uxores ducebant, et nubebant.
(Vers. 34.) In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus adsumetur, et alter relinquetur.
(Vers. 36) . Et respondentes dixerunt: ubi, Domine?
(Vers. 37) . Ubi fuerit corpus, ibi congregabuntur et aquilae.
(Vers. 25.) Facilius camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
(Vers. 20.) Honora patrem et matrem.
(Vers. 35.) Factum est autem cum appropinquasset Hiericho, quidam caecus sedebat secus viam.
(Cap. XIX. — Vers. 2.) Et ecce vir nomine Zachaeus.
(Vers. 4.) Quia illa parte erat transiturus Dominus.
(Vers. 40.) Si hi tacuerint, lapides clamabunt.
(Cap. XX. — Vers. 9.) Vineam plantavit homo.
(Vers. 24.) Cujus habet imaginem et inscriptionem?
(Vers. 28.) Si frater alicujus mortuus fuerit.
(Cap. XXI. Vers. 6.) Non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
(Vers. 9.) Cum autem audieritis praelia et opiniones praeliorum.
(Vers. 20.) Cum videritis circumdari ab exercitu Hierusalem.
(Vers. 23.) Vae illis quae in utero habent, et ubera dant in illis diebus!
(Vers. 25.) Et erunt signa in sole et luna et stellis.
(Vers. 29.) Et ego quidem dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum.
(Vers. 42, 43.) Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum.
(Vers. 42.) Non mea voluntas, sed tua fiat.
(Vers. 48.) Juda, osculo Filium hominis tradis?
(Vers. 54, 55.) Petrus vero sequebatur a longe.
(Vers. 11.) Et indutum illum veste alba remisit.
(Vers. 43.) Amen, amen dico tibi: Hodie mecum eris in paradiso.
(Vers. 46.) In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum.
Commentarius In Cantica Canticorum E Scriptis Sancti Ambrosii A Guillelmo, Quondam Abbate Sancti Theoderici, Postea Monacho Signiacensi, Collectus.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Appendix Ad Priorem Tomum Benedictinianae Editionis. Monitum Editoris.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Sancti Ambrosii Mediolanensis Episcopi De Excidio Urbis Hierosolymitanae Libri Quinque.
Historiae De Excidio Hierosolymitanae Urbis Anacephalaeosis, Id Est Omnium pene quae in superioribus dicta sunt libris Repetitio.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Concordantiae S. Ambrosii Et Joephi De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Elenchus Manuscriptorum Necnon Editorum Codicum Ad Quos Exacta Et Castigata Sunt Ea Sancti Ambrosii Opera Quae In Hoc Primo Tomo Comprehenduntur.
Libri Hexaemeron. Collati sunt cum mss.
Liber De Paradiso. Collatus est cum mss.
Libri De Cain Et Abel. Castigati sunt ad mss.
Liber De Noe Et Arca. Recensitus est ad mss.
Libri De Abraham. Collati sunt cum mss.
Liber De Isaac Et Anima. Castigatus est ad mss.
Liber De Bono Mortis. Collatus est cum mss.
De Jacob Et Vita Beata. Recensitus est ad mss.
De Fuga Saeculi. Castigatus est ad mss.
De Joseph Patriarcha. Collatus est cum mss.
De Benedictione Patriarcharum. Castigatus est ad mss.
De Elia Et Jejunio. Collatus est ad mss.
De Nabuthe Jesraelita. Recensitus est ad mss.
Liber De Tobia, Necnon Libri De Interpellationibus Job Et David. Collati sunt cum mss.
Apologia David Prior. Collata est cum mss.
Apologia Posterior. Castigata est ad mss.
Enarrationes In Psalmos XII. Collatae sunt cum mss.
Enarratio In Psalmum CXVII. Recensita est ad mss.
Expositio In Lucam. Castigata est ad mss.
Index Rerum Et Sententiarum.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Verborum, Sententiarum, Dogmatum Difficiliorum, Et Rituum Veterum Quae In Notis Explicantur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Index Materiarum Quae In Hac Primi Tomi Parte Continentur.
Expositio Evangelii Secundum Lucam.
Anacephalaeosis Historiae De Excidio Urbis Hierosolymitanae.
Prologus.
1527 1261 1. Scripturi in Evangelii Librum, quem Lucas sanctus pleniore quodam modo rerum Dominicarum 1528 distinctione digessit, stylum ipsum prius exponendum putamus; est enim historicus. Nam 1529A licet Scriptura divina mundanae evacuet sapientiae disciplinam, quod majore fucata verborum ambitu quam rerum ratione subnixa sit: tamen si quis in Scripturis divinis etiam illa quae miranda illi putant, quaerit, inveniet.
2. Tria sunt enim quae philosophi mundi istius praecellentissima putaverunt, triplicem scilicet esse sapientiam, quod aut naturalis sit, aut moralis, aut rationabilis. Haec tria jam et in veteri Testamento potuimus advertere. Quid enim aliud significant tres illi putei, quorum unus est Visionis, alius Abundantiae, tertius Juramenti: nisi triplicem istam in Patriarchis fuisse virtutem? Rationabilis puteus Visionis; eo quod ratio visum mentis acuat, et animi purget obtutum. Ethicus puteus Abundantiae; eo 1529B quod cedentibus allophylis, quorum specie vitia corporis figurantur, vivae Isaac liquorem mentis invenit. Purum enim profluunt boni mores, et bonitas ipsa popularis abundat aliis, sibi restrictior. Tertius puteus Juramenti, hoc est, sapientiae naturalis, quae ea quae supra naturam, vel naturae 1262 sunt, comprehendat. Quod enim affirmatur, et quasi Deo teste juratur, etiam divina complectitur, cum Dominus naturae, fidei testis adhibetur. Quid etiam tres libri Salomonis, unus de Proverbiis, alius Ecclesiastes, tertius de Canticis Canticorum; nisi trinae hujus ostendunt nobis sapientiae sanctum Salomonem fuisse solertem? Qui de rationabilibus, et ethicis in Proverbiis scripsit, de naturalibus in Ecclesiaste; quia Vanitas vanitatum, et omnia vanitas 1529C (Eccles. I, 2) , quae in hoc mundo sunt constituta, Vanitati enim creatura subjecta est (Rom. VIII, 20) : de moralibus autem, et rationabilibus in Canticis Canticorum; eo quod cum animae nostrae amor Verbi coelestis infunditur, et rationabili mens sancta quadam societate connectitur; admiranda mysteria revelantur.
3. Evangelistis quoque quam putas defuisse sapientiam; 1530A quorum alii cum variis generibus sint referti, singuli tamen diverso genere praestant? Est enim vere sapientia naturalis in libro evangelistae Joannis. Nemo enim, audeo dicere, tanta sublimitate sapientiae majestatem Dei vidit, et nobis proprio sermone reseravit. Transcendit nubes, transcendit Virtutes coelorum, transendit Angelos, et Verbum in principio reperit et Verbum apud Deum vidit. Quis autem moralius secundum hominem singula persecutus, quam sanctus Matthaeus, qui edidit nobis 1263 praecepta vivendi? Quid rationabilius illo admirabili copulato, quam quod sanctus Marcus in principio statim locandum putavit? Ecce, inquit, mitto angelum meum (Marc. I, 2 et 3) : et, Vox clamantis in deserto; ut et admirationem moveret, 1530B et doceret hominem humilitate atque abstinentia et fide placere debere, sicut ille sanctus Joannes Baptista his ad immortalitatem gradibus ascendit, vestimento, cibo, nuntio?
4. At vero sanctus Lucas velut quemdam historicum ordinem tenuit, et plura nobis gestorum Domini miracula revelavit: ita tamen ut omnis sapientiae virtutes Evangelii istius complecteretur historia. Quid enim praecellentius ad sapientiam naturalem, quam quod Spiritum sanctum creatorem etiam Dominicae incarnationis exstitisse reseravit (Luc. I, 35) ? Docet ergo naturalia, si creat spiritus. Unde et David docens sapientiam naturalem: Emitte, inquit, Spiritum tuum et creabuntur (Psal. CIII, 20) . Docet moralia in eodem libro, cum me in illis beatitudinibus 1530C docet mores: quemadmodum amare inimicum debeam (Luc. VI; 27 et seq.) : quemadmodum non referire, et non repercutere verberantem: quemadmodum benefacere, mutuum dare cum desperatione recuperationis, aut remunerationis et mercedis. Merces enim facilius sequitur non exspectantem. Docuit etiam rationabilia, cum lego, quoniam Qui fidelis est in minimo, etiam in majore fidelis est (Luc. 1531A XVI, 10) . Quid adhuc de naturalibus dicam, quod docuit virtutes coelorum moveri (Luc. XXI, 26) , Dominum solum esse unigenitum Dei Filium, in cujus passione tenebrae per diem factae sunt, terra obscurata est, sol refugit (Luc. XXIII, 44) ?
5. Ergo omnem quem mundana sibi prudentia falso vindicat principatum, sapientia vere possidet spiritalis: praesertim cum, audacius ut aliquid usurpemus, ipsa fides nostra, ipsum mysterium Trinitatis sine hac triplici sapientia esse non possit; nisi credamus et illum naturaliter Patrem, qui nobis genuit Redemptorem: et illum ethicum Filium, qui Patri usque ad mortem secundum hominem obediens, nos redemit: et illum rationabilem Spiritum, qui rationem colendae divinitatis, et vitae regendae, 1531B humanis pectoribus infudit. Nec quisquam putet nos potestatis aut virtutis fecisse distantiam, cum haec calumnia etiam Paulum possit incessere. Neque enim distantiam fecit ille, cum dixit, Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus (I Cor. XII, 4-6) . Operatur enim omnia, et in omnibus Filius, sicut habes alibi, quia Omnia et in omnibus Christus (Coloss. III, 11) . Operatur et Spiritus sanctus, quia Omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) . Nulla ergo operationum distantia, nulla discretio est, ubi vel in Patre, vel in Filio, vel in Spiritu sancto, nulli secunda plenitudo 1531C virtutis est.
6. Haec igitur cum legimus, diligenter consideremus, ut in ipsis locis nobis possint melius 1264 elucere. Qui enim quaerit, inveniet: et qui pulsai aperietur ei (Matth. VII, 8) . Aperit sibi diligentia januam veritatis, et ideo praeceptis coelestibus pareamus. Neque enim otiose dictum est homini, quod nulli aliorum animantium: In sudore vultus tui manducabis panem tuum (Gen. III, 19) . His enim animalibus quae natura irrationabilia sunt, jussu Dei terra pabulum ministrare praecepta est: soli autem homini, ut rationabile quod accepit, exerceat, vitae cursus in labore praescribitur. Qui enim non est contentus animalium pabulo caeterorum, cui non satis est lignum fructiferum in commune omnibus ad escam 1531D datum: sed delicias sibi variarum exquirit epularum, delicias sibi transmarinis arcessit e terris, delicias verrit e fluctibus, recusare non debet, qui labore victum requirit, brevem si laborem pro vita subeat aeterna. Itaque si quis in haec sacratarum disputationum certamina veniens, exuat se vitae hujus exposita ad errorem sollicitudine, et nudus malitiae, athleta pietatis oleo spiritali velut quaedam animae 1532A membra perfusus, suscipiat certamina veritatis, haud dubie perpetua promerebitur sacratarum praemia coronarum. Bonorum enim laborum nobilis fructus est: et quanto plura certamina, tanto praecellentior corona virtutum.
7. Sed ad propositum revertamur. Historico enim stylo diximus hunc Evangelii librum esse digestum. Denique describendis magis rebus, quam exprimendis praeceptis, studium uberius comparatione aliorum videmus impensum. Et ipse Evangelista historico more a narratione sumpsit exordium: Fuit, inquit, in diebus Herodis regis Judaeae sacerdos quidam nomine Zacharias (Luc. I, 5) , eamque historiam plena digestione persequitur. Unde etiam ii qui quatuor animalium formas quae in Apocalypsi revelantur (Apoc. 1532B IV, 7) , quatuor Evangelii libros intelligendos arbitrati sunt, hunc librum volunt vituli specie figurari; vitulus enim sacerdotalis est victima. Et bene congruit vitulo hic Evangelii liber, quia a sacerdotibus inchoavit, et consummavit in vitulo, qui omnium peccata suscipiens, pro totius mundi vita est immolatus; sacerdotalis enim est ille vitulus. Idem quippe et vitulus et sacerdos: sacerdos, quia propitiator est noster; advocatum enim ipsum habemus apud Patrem: vitulus, quia suo sanguine nos diluit, et redemit. Et bene accidit, ut quoniam Evangelii librum secundum Matthaeum diximus esse moralem, opinio hujuscemodi non praetermitteretur; mores enim proprie dicuntur humani.
8. Plerique tamen putant ipsum Dominum nostrum 1532C in quatuor Evangelii libris, quatuor formis animalium figurari, quod idem homo, idem leo, idem vitulus, idem aquila esse comprobatur. Homo quia natus ex Maria est: leo, quia fortis est: vitulus, quia hostia est: aquila, quia resurrectio est. Atque ita in libris singulis forma animalium figuratur, ut uniuscujusque libri series popositorum videatur animalium aut naturae, aut virtuti, aut gratiae, aut miraculo convenire. Quae 1265 licet omnia in omnibus sint; tamen plenitudo quaedam in singulis virtutum est singularum. Ortum hominis alius (Matth.) descripsit uberius, mores quoque hominis praeceptis uberioribus erudivit. Alius (Marcus) a potentiae coepit expressione divinae, quod ex Rege Rex, fortis ex forti, verus ex vero, vivida mortem virtute contempserit. 1532D Tertius (Lucas) sacrificium 1266 sacerdotale praemisit et ipsam vituli immolationem stylo quodam pleniore diffudit. Quartus copiosius caeteris divinae miracula resurrectionis expressit. Unus igitur omnia, et unus in omnibus, sicut lectum est (Coloss. III, 11) : non dissimilis in singulis, sed verus in cunctis. Sed jam ipsum sermonem adoriamur Evangelii.