Et est digressu) declarans nervorum, utilitatem in communi, et anadmiam nervorum a cerebro descendentium.
Quia, vero omnis musculi perfectio est ex nervis, oportet nos loqui de anatomia nervorum. Scd in communi oportet nos quaedam praemittere de ipsis.
Dicemus ergo,quod nervus est substantia viscosa a cerebro directa per corpus, ut per ipsum sensum et motum largiatur corpori. Prima enim utilitas nervi quae est substantialis ei,est ut in ipso mediante sicut organum mediat,dtum corpus virtutem sentiendi et movendi accipiat. Per accidens autem est,ut diximus,ut caro corroboretur involuta in retiaculis et panniculis nervorum : aliter enim citius efflueret, et omnis virtus animae in ipsa nutaret, et propria destitueretur operatione. Specialiter autem hoc necessarium est quibusdam membris sensum non habentibus, sicut est hepar. Si enim ad illos nervi non descenderent, non haberent ncrvosos panniculos, quibus involverentur debiles eorum substantiae : et cum sint sine sensu, non sentirent nocumenta quae accidunt eis ex apostematibus et inflationibus eorum, et tunc non adhibito remedio periret animal. Nunc autem apostema laedit panniculum, et inflatio extendit eum : et per ipsum percipitur nocumentum.
Sciendum autem nervos absque dubio a cerebro dividi: omnes enim perveniunt secundum suas origines ad pellem quae cerebrum circumdat, et dividuntur in ipsam suis divisionibus : inferius tamen ostendemus, quod primus ortus omnium est a corde per substantiam nervosam, quae a corde venit ad cerebrum, ex qua. panniculi cerebri generantur secundum Aristotelis traditionem. Sed tamen quod cerebrum est principium divisionis nervorum, duobus modis fit : quorumdam enim principium est ipsa substantia cerebri, et quorumdam est principium mediante nucha quae a capite per spondiles descendit, et est vicarius cerebri per totam corporis longitudinem : ab ipso enim cerebro non oriuntur nervi nisi qui in partes capitis et faciei descendunt, et in viscera illis sensum et motum tribuentia : omnes autem alii qui toti corpori alibi tribuunt sensum et motum, oriuntur a vicario cerebri, hoc est, a nucha. Sed. quia nervi a cerebro descendentes in viscera, inuitum a sui elongantur principio, et est eorum utilitas servire potentiam in sensum et motum ministrando, per maxime sollicita est natura pro eis, et texit eos musculis duris ei panniculis in diversis locis, praecipue tamen apud epiglottidem et costas in pectore.
Amplius autem nervi sensum ministrantes melius ministrando juvantur mollitie. Mollities autem melius conservatur, quando propinquior fuerit principio molli. Via autem recta brevior est omnibus aliis, ut dicit Plato lineam rectam diffiniens, quod ipsa brevissima est linearum inter duo puncta : ideo factum est, ut rectiora via descendant nervi sensitivi quam motivi. Ad motum enim juvat aliqua duritia quae confortatur in nervo per elongationem a principio molli : et ideo per curvaturas
majores et circuitus descendunt motivi quam sensitivi. Adjuvant autem ad hoc istae duae species nervorum a suis ortibus : quoniam sensitivi magis ab anteriori parte cerebri quae est humidior et mollior : motivi autem magis oriuntur a posteriori ejus parte quae est spissior et durior.
A cerebro quidem septem oriuntur paria nervorum, quorum omnium primum est, quod ab anteriori parte cerebri oritur in loco ubi extremitas cerebri tendit versus os nasi, quod propter multa foramina quae sunt versus conum nasi pertingentia, vocatur coladrlum, et ibi extremum cerebri duabus papulis mamillarum est simile, in quibus est virtus odorativa. In fundo enim illius ventriculi duarum istarum papularum , oritur par praedictum. Statim autem post ortum suum ille nervus qui oritur a dextra parte, reflectitur versus sinistram : et contra ille qui oritur a sinistra, reflectitur ad dextram, donec in crucis modum sibi in medio obviant, et se ibi secant, ita, quod anguli non sunt recti, sed. potius triangulus, cujus basis est in fronte : in sectione habet angulum acutum, et illi oppositus est similiter acutus : et alia duo latera capitis respicientia sunt expansa. Sectio autem haec sic perficitur, quod concava nervorum in puncto sectionis unum concavum effciuntur : quia aliter non proveniret aliqua utilitas illius sectionis in homine. A puncto autem sectionis idem nervus qui oritur ex dextro ventriculo cerebri, redit versus dextrum : alius qui oritur ex sinistro, redit ad sinistrum : et extrema eorum per orbitas oculorum porrecta tantum arnpliuntur, quod in se capiunt oculorum pupillas, sicut diximus in antehabitis. Et sunt isti nervi concavi propter hoc ut spiritus visivus et formae visivae decurrant in ipsis, et vocantur in Graeco sermone nervi optici, quod Latine sonat, visivi. Sectionis autem quam faciunt triplex est uti Litas : una quidem naturalis, ut spiritus utriusque unitus alteri, juvet eum et inundet ad alterum : et ex hoc contingit, quod uno oculo clauso per aliquam occasionem, alter oculus acquirit spiritus ipsius et confortatur in visu, et ampliatur foramen uveae in ipso. Secunda autem utilitas est in directione visus : nisi enim ambo nervi formas acceptas ad unum referrent terminum visionis, accideret quod semper una res duae viderentur, sicut quando aliquis exprimit oculum suum supponendo digitum, videtur unum duo,eo quod tunc circa communem nervorum sectionem forma in angulo stat nervi, quam fecit compressio. Tertia utilitas est, ut uterque portet et fulciat et confortet alterum ut sint magis ex hoc confirmati, et istud quod primum par nervorum est et sensitivum.
Secundum vero par oritur parumper posterius isto a cerebri parte anteriori, sed statim ab ipso divertit ad silvestre capitis, et descendit per orbitam oculi, et diffunditur in musculis oculi. Est autem istud par valde grossum. : et hoc ideo facit natura, quia adjudrium extra non habet, et principio est propinquum, et ideo molle, et ibi per quantitatem restauratio acciperet esset inutile : est enim hoc par de numero nervorum motivorum .
Tertium autem par oritur a termino communi primae partis et posterioris partis cerebri, juxta basim sive fundum ejus, et in egressu suo cum quarto pari quod postea referemus, aliquantulum permiscetur, et postea separatur ab ipso, et in quatuor ramos dividitur : unus quorum ingreditur juxta ingressum venae quae vocatur subethic, de qua inferius tractabimus, et descendendo super cervicem vadit ad diaphragma, et pertransiens ipsum dividitur in visceribus quae sunt sub diaphragmate. Secundus autem ramus egreditur per foramen temporis, et in illo egressu continuatur cum nervo quodam qui a quinto pari dividitur, de quo inferius narrabimus. Hamus autem tertius ascendit in foramen orbitae, a quo secundum par egreditur, eo quod ipse dirigatur ad membra quae in anterioribus
partibus faciei sunt posita : non enim fuit possibile, quod penetraret via primi paris, quia hoc est concavum et ventrem habens, et faceret ei coangustationem : et hoc esset damnosum, cum primum par nobilius sit isto. Haec autem pars sive ramus in tres dividitur sectiones cum separatur ab orbita oculi : quarum una ad partem lacrymalis declinat, et vadit ad musculum temporum, et masticativurn, et supercilii, et frontis, et palpebrae. Sectio autem secunda per foramen vadit quod factum est apud oculos, et ab inde ad nasi tendit interiorem superficiem, et spargitur in tunica quae expansa est in interioribus nasi. Sectio autem tertia est pars non parva, et descendit in concavum barbati, quae est in osse maxillae facta, et rarnificatur in duos ramos, quorum unus vadit ad interiora coiicavioris, et spargitur in dentibus. Sed illud quod inde dentibus pertinet, visui est manifestum. Quod vero ex eo aliis membris distribuitur, occultatur visui, et spargitur etiam in gingiva superiori. Alter autem ramus spargitur in eorum membrorum superficiebus, quae, sunt ibi sicut cutis maxillae et extremitas nasi et labii superioris : et haec sunt partes partis tertiae divisionis supra dictae. Quartus vero ramus tertiae partis vadit penetrans a foramine suo quod est in mandibula superiori pertingens ad linguam, et in ejus manifesta dividitur tunica, et tribuit ei sensum gustus qui est linguae proprius : et ille qui remanet in thecis dentium inferiorum, et in ipsorum gingivis dividitur, et in labio etiam inferiori. Sed pars quae ad linguam pervenit, subtilior est quam nervus oculi, quoniam istius duritiem et illius mollitiem temperant grossities istius et subtilitas illius.
Quarti vero paris nervorum septem parium origo est statim post tertium, sed magis declinat ad basim cerebri et cum tertio, sicut supra diximus, miscetur, et deinde ab eo separatim vadit ad palatum, et dat ei sensum : et hoc quidem est parvum, tamen plus durum existens quam tertium, et hoc non est quia palatum et palati panniculus durior lingua et linguae panniculo sit, sed utrumque paris quinti cum duobus nascitur mediis secundum formam dupli : propter quod multi dixerunt, quod utrumque est par unum, cujus quidem origo est a duobus cerebri lateribus : et pars quidem prima utriusque paris vadit ad panniculum qui dilatatus est in interioribus auditus, et in eo dividitur totus : et hujus quidem divisionis origo pro certo a cerebri posteriori parte, et per ipsam est audiendi sensus. Secunda autem divisio est major prima, et ipsa egreditur a foramine quo perforatum est petrosum : et ipse idem divisionis secundae nervus est qui vocatur monachus et caecus, eo quod multum torquetur, et ejus viae in multis incidunt obliquationibus : hoc enim conveniens fuit, ut tanto magis a principio elongaretur, ut longinquior esset a principio ante quam egrederetur. Cum autem egreditur, cum tertii paris nervis miscetur, quorum plurimi ad maxillam et ad latum vadunt musculum : et quod remanet, ad musculos protenditur temporum.
Gustus autem in quarto nervo fuit creatus, et auditus in quinto : quoniam, instrumento auditus fuit necessarium ut (isset discoopertum, ne clauderetur via aeris quae pertingere debet ad ipsum. Orfanum gustus necessarium fuit ut esset protectum et clausuris cavernarum circumdatum propter fontem saiivalem. Et ideo convenienter nervi auditus facti sunt duri : et ideo ortus corum postremo cerebri fuit propinquior.
Adhuc autem musculis oculi non potuit unus sufficere nervus, et musculi temporum multiplicandi fuerunt, eo quod orbitae oculi multa necessaria fuit amplitudo, eo quod nervus opticus visum afferens, multam debuit habere grossitudinem propter humores et tunicas et spiritus oculi : et ideo etiam factus ei venter concavus magni orificii: non enim potuit os orbitae quod ad visus comprehensionem est perforatum, multa tolera-
rc foramina. Temporum vero nervis multa fuit necessaria duritia, sed grossitie multa non indiguerunt, grossities enim faceret in eis motus difficultatem : et egressio quae est in osse petroso, multa potuit sustinere foramina.
Par autem sextum a postremo cerebri oritur cum quinto, et est cum eo panniculis et ligamentis ligatum, ac si esset nervus unus. Deinde separatur ab eo et egreditur per foramen suturae in postremo capitis quae lambda AdminBookmark similatur, ut superius diximus. Ante egressum tamen ejus jam in tres dividitur partes, quae tamen omnes simul ab eodem egrediuntur foramines : et una quidem ad gulae muscuios suo protenditur itinere, et ad linguae radicem ad hoc ut par septimum in suo motu adjuvet : et pars secunda ad musculos descendit spatulae et partium quae sunt circa cam, et plurimum ipsius spargitur in musculo lato qui est super spatulam : et haec quidem pars est magnae quantitatis et suspensa penetrat, donec perveniat ad id ad quod dirigitur. Pars vero tertia quae et major est infe tres partes, ad viscera descendit in ascensione venae suberiae, et est illi annexa et cum ea ligata, et separatur ab ipsa quando venit ad rectitudinem epiglottidis : quorum capita sunt ad superiora quae epiglottidem et ipsius elevant cartilagines. Cum autem pertranseunt epiglottidem, ex eis ascendunt quidam rami qui ad musculos vadunt, capita habentes ad inferiora : et ipsi sunt qui ad cymbalareni aperiendam et claudendam sunt necessarii, cum ad inferiora trahere est necessarium : et ideo a quibusdam vocantur nervi retro redeuntes. Hic autem nervus retro rediens, ideo egreditur a cerebro et non a nucha, quia si a nucha ascenderent isti rami, ab ipsorum principio subirent transversi et non recti, et attractio ad inferiora secundum decentem actionem cum. nervis istis facta non proveniret. Creati autem sunt a sexto pari propter hoc quod illud quod exterius est molle aut molli vicinum, quod vide-
licet ex eis fuit antequam sextum divideretur in musculos faciei et capitis et in ea quae sunt in eis partes ipsorum existentia : et septimum etiam non secundum rectitudinem descenderet quemadmodum sextum descendit, imo comitaretur eos transversitas.
Adhuc autem, propterea quod ascendit et redit quandoque, indiget re firma cui innitatur ad similitudinem gyri, ut super eam revolvatur ascendens et ex ea adjuvetur ubi est situs ipsius rectus et durus et fortis et planus et proprie positus : nec fuit ibi ad. hoc aliquid ita idoneum sicut arteria major : et ideo quod ex istis ramis a sinistro descendit, hanc invenit arteriam : a dextro vero descendenti non vicinatur arteria sicut primo, sed vicinatur ei postquam parvum factum est propter ramorum divisionem qui egrediuntur ex ipso. Cui. etiam jam defuit rectitudo, eo quod in situ transversatus fuit hic ramus ad asccllam declinando : igitur necessarium fuit ut aliqua re firmaretur, cui cum ligamentis mitteretur, quibus ligamentis etiam sui rami stringerentur, ut per ipsa corrigeretur illud quod deficit ex grossitie minuta et rectitudine situ privata. Et sapientia naturae in hoc est, quod redeuntes elongat ramos, ut suspensio proximi fiat ad similitudinem hujus, et habeat fortitudinem et duritiam propter elongationem a principio factam. Exterius autem redeuntibus fortior est ille, qui in duabus spargitur tunicis musculorum epiglottidis, cum aliis ramis nervorum auxilium ad. hoc ferentium, Postea autem illud quod ex illo nervo remanet, descendit, a quo rami diversi separantur, qui sparguntur in panniculis diaphragmatis et pectoris et musculorum ejus, et in pulmone et in venis et arteriis quae ibi sunt. Illud vero quod remanet, penetrat in diaphragma, et associatur ei quod a parte tertia descendit, et in panniculis spargitur viscerum et pervenit ad os latum.
Septimi autem paris origo est a termino communi qui est inter cerebrum et tunicam cujus plurimum se spargit in musculos communes inter pcltalcm et os
laudae : et ipsius tamen residuum in aliis spargitur musculis, qui huic musculo sunt vicini, nec tamen sunt idem et propterea quod alii nervi ad alias fuerunt reducti necessitates : et quia non fuit bonum ut foramina multiplicarentur in anterioribus et inferioribus, fuit melius ut ad linguae motus iste nervus ab hoc loco veniret, quia linguae sensus jam ab alio loco advenerat.