SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Quaerit an praedicatio Generis de Specie, in fundamentis, in actu exercito, sit vera, ut ista, Homo est animal, et hujusmodi: et est quaestio satis solemnis et universalis et utilis valde in doctrina hujus, cujus motivum sumitur ex definitione generis, ut patet, et ex declaratione Porphyrii, exemplificando illam particulam Differentibus Specie in fundamentis. Animal, inquit, cum sit genus, de homine, equo, et bove, praedicatur, quae differunt a se invicem Specie, non numero solum.
De Primo, quid genus, quid Species, quid animal, atque homo, satis notum est. Animal enim est substantia animata sensibilis, secundum Peripateticos : sed substantia se
movens motu voluntario, secundum Platonicos, cujus divisiones multiplices patent plerumque in Philosophia. Homo autem est animal rationale, et addunt aliqui mortale ut infra cap. de Differentia, quaestione finali, patet. Vel sic, Homo est animal mansuetum a natura, gressibile, bipes, a Deo formatum de limo terrae, ordinatum ad beatitudinem aeternam, etc. Praedicatio vero quid, et quoties sumitur, supra dictum est, et in sequentibus magis dicam,
Ordo satis patet. Prius enim disputavit de definitione in communi, nunc vero particulas cunctas definitionis prosequitur, et verificationem ipsius definitionis, et partium ejus in fundamentis notificat. Divisio communis est.
De secundo, novem rationibus partem negativam arguit. Prima sumitur ex 4. Topic. cap. 11. et 7. Metaphysicae, ex ratione partis, et totius, quantum ad majorem : et ex 5. Metaph. text. comm. 30. et 31. quantum ad minorem.
Et nota, quod semper in hac quaestione (ut patet) accipit Doctor Genus et Differentiam et Speciem pro substratis. Secunda ratio sumitur, comparando materiam ad materiatum. Sicut enim pars non praedicatur de toto, ex prima ratione, ita nec materia de materiato, ex secunda: et hoc propter repugnantiam actus et potentiae. Quod autem Genus sit materia,probat ex Porphyrio cap. de Genere, ubi dicit ipsum esse principium Specierum, in quo convenit cum secunda significatione Generis, quae est esse principium generationis. Cum autem principium toties sumatur quoties causa, 5. Metaph. text. comm. 1. et inductive patet quod Genus non est principium, nec formale, nec efficiens, nec finale, sequitur quod erit materiale. Idem ostendit ex Porphyrio, cap. de Differentia, probando secundam definitionem Differentiae, quae est praedicari de pluribus differentibus Specie, etc. et idem habet Philosophus 7. Metaph. text. com. 43. et 8. Metaph. text. comm. 6 et 9. et libro Divisionum Boetii.
Et antequam formet tertium principale,
assignat quasdam evasiones ad haec duo principalia, et sunt quatuor, quarum tres ultimas sustinet infra, solvendo quaestionem, et argumenta ejus. Primam vero respuit, et replicas contra eam concludere ostendit. Secunda incipit ibi : ideo dicitur. Tertia ibi : Aliter dicitur. Quarta ibi : dicitur secundum Boetium,etc. Et primo ad duo respondet, negando minorem. Nec sequitur ex dicto Porphyrii, cap. de Genere : quia non materiale, sed formale principium est Genus, ex 7. Metaph. text. comment. 35. Et idem potest colligi 5. Metaph. text.comment. 2. et 2. Physic. text. comment. 28. Et cum probatur, quod non est principium formale, quia non distinguit, forma vero distinguit?. Metaph. text. comment. 49. non sequitur, quia non quodcumque formale principium distinguit, sed tantum ultimum, et completivum : quod est satis consonum dictis hujus, in materia de pluralitate formarum, et alibi. Deinde exponit dictum Porphyrii, cap. de Differentia, quod est verum secundum similitudinem, non aequalitatem, vel identitatem. Sicut enim materia de se est indeterminata, et potentialis, et perfectibilis per formas, ita Genus respectu differentiarum.
Et licet hae solutiones sint apparentes et sustentabiles, quia tamen in proposito non satisfaciunt argumento, ideo replicat contra eas, quia adhuc manet difficultas argumenti, cum etiam forma non praedicetur de toto, sicut nec materia. Nam sicut ratione formae repugnat praedicatio materiae toti, ita ratione materiae praedicatio formae. Sicut enim haec est falsa, Homo est corpus organicum, ita et haec, Homo est anima intellectiva. Ad hanc replicam respondet, distinguendo de forma, (ut in tertio distinct. 2. et in Quodlibeta, quaest. 2. et super quintum Metaphysicae, et alibi habet) totius videlicet, et partis ; vel totali, et partiali. Forma totius, vel totalis, vel quae est totum, est ipsa quidditas, forma vero partis, vel partialis, haec quae est pars, est quae cum materia constituit, vel componit tertiam entitatem, vel quidditatem, vel formam totius, licet non quamcumque. Dicit igitur quod Genus est forma totius, et non partis : et talis bene potest praedicari. Sed licet distinctio sit bona, applicatio tamen est falsa, nec adhuc evadit difficultatem argumenti.
Igitur secundo replicat, ostendens quod fuga illa nulla est: quia sicut materia in abstracto non praedicatur de toto, ita nec forma, etiam totius: ut patet de humanitate respectu Socratis. Et sicut, per oppositum, forma talis praedicatur in concreto de habente ipsam, ita et materia. Licet enim haec sit falsa, Homo est corpus, haec tamen est vera,Homo est corporeas.Similiter Metaphysico loquendo, licet haec sit falsa, Homo est animalitas, haec tamen est vera, Homo est animal, non obstante quod sit materiale hominis. Impugnata igitur illa, id est, responsione, et fuga, ad secundum principale assignat aliam responsionem : et est secunda principalis ad utrumque argumentum principale, quam responsionem infra sustinet, et replicas contra ipsam solvit, distinguendo de praedicatione materiae, vel partis de eo cujus sunt, videlicet vel in concreto, vel in abstracto. Primo modo concedit ipsas posse praedicari vere : secundo modo non.
Contra arguit dupliciter. Primo, quia tunc denominative, et non univoce, praedicaretur Genus de Specie, contra Philosophum 2. Topic. cap. 3. et definitione secunda Antepraedicamentali. Assumptum probat ea definitione tertia Antepraedicamentali.
Secundo, arguit ex modo significandi concreti, qui est significare per modum alteri inhaerentis, et informantis, et concernentis : quod nulli substantiae convenit, ex Praedicamentis cap. de Substantia, proprietate prima. Animal igitur cum sit substantia, concretum non erit, et sic de aliis.
Tertio principaliter aliter respondet ad eadem duo argumenta principalia, distinguendo de materia et parte, aut videlicet rei, aut rationis. Compositio enim alia realis, quae est Physica, et rerum ; alia rationalis, quae est Metaphysica, et realitatum, seu formalitatum,vel formalium rationum. Loquendo igitur de prima, procedunt argumenta, sed non de secunda, cujus ulteriorem discussionem tangam statim, in tertio articulo. Contra quam responsionem arguit ex 7. Metaph. text. comment. 33. et format argumentum, commutando proportionem : de quo modo arguendi statim magis dicetur, et littera satis est clara.
Quarto principaliter respondet ad primum principale ex dictis Boetii, libro Divisionum, ubi dicit quod Genus in divisione est totum, et in definitione pars. Sed Doctor loco divisionis ponit praedicari, quod potest bene stare etiam secundum Boetium ibidem. Quia in hoc distinguitur divisio Generis ab aliis divisionibus, quod ipsum divisum praedicatur de dividentibus, quia est totum universale, ut dividitur, et ut praedicatur. Contra quam responsionem arguit dupliciter, ostendendo genus esse utrobique partem, vel utrobique totum, licet tamen appropriate uno modo dicatur pars, et alio modo totum, (ut infra statim) proprie vero utrobique significat partem materialem Speciei, ut prius dictum est, aliter esset aequivocum, et per consequens non Genus, nec definiens. Ostendit igitur quod distinctio illa non valet, nisi exponatur bene, ut ipse infra exponit: quia ut definit, praedicatur; et ut praedicatur, definit : licet definire et praedicari sint diversi actus rationis, ut infra tangam.
Remanent igitur illa duo prima argumenta insoluta, non obstantibus his responsionibus. Tertium argumentum principale procedit a concretis ad abstracta, sicut supra, quaest. 1. Post oppositum arguit sic : Homo est animal, ergo humanitas est animalitas. Et primo probat consequentiam valere, dupliciter ; deinde ostendit falsitatem consequentis. Prima probatio consequentiae patet ex illa regula : Quando in concretis est praedicatio per se, etc. cujus rationem assignat notanter, quia in primo modo praedicatum praedicat essentiam subjecti, et veritas talis praedicationis est ratione identitatis essentialis extremorum, et per consequens ratione essentiarum significatarum, et non ratione connotatorum, neque modorum significandi, sive concernentiae. Verius autem, et absolutius (ut ita loquar) significantur essentiae per abstracta, quam per concreta : quia humanitas, seu eguinitas est tantum ipsa, secundum Avicennam. Ergo in abstractis talis praedicatio erit vera. Secunda probatio est exemplaris, et patet littera. Ubi adverte, cum dicit Doctor, quia ex modo significandi terminorum idem ponitur in consequente, etc. Quod per tales modos intelligit concretum, et abstractum, quae idem significant, licet vario modo. Quamvis enim a concretis disparatis non teneat hujusmodi consequentia ad abstracta, quia tunc tollitur causa veritatis propositionis, quae est convenientia eorum tertio ; tenet tamen a concretis in essentialiter subordinatis ad abstracta, saltem non ultimata: quia nedum ratione connotatorum, sed etiam principaliter ratione formaliter significatorum, unum de alio praedicatur.
Deinde probat falsitatem consequentis principalis, inferendo in tertia figura hoc inconveniens, ergo rationalitas est animalilitas, quod si non, haberetur pro inconvenienti, vel falso. Probat falsitatem ejus, assumendo pro materia illam propositionem famosam, quam supra, quaest. 1. contra primam responsionem ad primum principale, assumit, videlicet quod omnis praedicatio vera in abstracto est per se primo modo essentialiter vera, et pro minori dictum Philosophi 6. Topic. cap. 8. et 3. Metaph, text. comment. 10. Illam vero propositionem famosam majoris probat, primo auctoritate Philosophi 7. Metaph. text. comment. 43. volentis ostendere differentiam superiorem esse de intellectu inferioris. Dicitur secundum quod exponitur communiter textus ille, ut quaestione praecedenti tactum est, dicit quod fixio pedis est pedalitas quaedam, innuens per hoc quod talis praedicatio in abstracto non esset vera, nisi per se, et essentialiter praedicatum inesset subjecto. Secundo probat eamdem majorem ex modo significandi abstracti, qui est nude, et pure, et praecise significare essentiam, ut infra, cap. de Denominativis, habet magis pertractari, et articulo 3. hujus quaestionis. Si ergo vere abstractum de abstracto praedicatur, sequitur unum essentialiter, et praecise, et per se, esse alterum : quia, (ut prius dictum est) non ratione connotationis, sed significate essentiae verificatur.
Quartum principale, et sequentia procedunt per media communia, de quibus fecit mentionem supra,quaest. 1. quae non faciunt scire, sed opinari, et sunt media Dialectica applicabilia ad plura, ut patet: et simile argumentum fecit supra, quaest.8. quaest. 1. laterali, de vera, et non vera natura, et infra, quaest. 2. de Specie, et quaest. 5. de Differentia tangit idem medium, et fundatur super repugnantia, vel oppositione Generis et Speciei: ita quod sicut ista est falsa,Species est Genus, ita homo sub modo vel ratione Speciei, non recipit praedicationem animalis, sub modo generis accepti. Nam si modi inter se repugnant, etiam quidditates sub ipsis inter se repugnabunt, ut sicut ista est falsa, Album est nigrum, ita est ista, Homo albus est homo niger. Similiter ista, Ens finitum est infinitum, est falsa, sicut ista, Finitum est infinitum. Ponit exemplum in littera de concrelo,et abstracto, ut patet.
Quinto principaliter arguit medio communi, sumpto a simili in affirmativis et negativis, ab inferiori ad superius, eodem ordine arguendo. Ubi debes notare, quod non obstante falsitate antecedentis, consequentia potest esse bona. Unde ista est falsa, Homo est asinus, ista tamen admissa, vel praesupposita per possibile, vel impossibile, sequitur, ergo homo est animal. Et argumentum imaginatur valere in negativis, licet tamen ibi antecedens sit verum, et consequens falsum, cujus oppositum fuit in affirmativis. Et probat consequentiam in affirmativis, per illam regulam famosam, Quando oppositum consequentis, etc.
Probat autem assumptum, videlicet quod sicut affirmatio ad affirmationem, ita negatio ad negationem, dupliciter, primo ex 1. Poster. text. comment. 30 ; secundo per argumentum a commutata proportione, secundum artem Philosophi 2, Priorum, text. comm. 21. et 1. Perihermenias, cap. 3. ratione octava, et ultima.
Pro solutione illius quaestionis, utrum propositioni affirmativae propositio de modo enunciandi contraria, aut alia propositio affirmativa de praedicato contrario contrarietur, et primam partem tenet, quam probat octo rationibus. Sed pro intelligentia illius auctoritatis 2. Priorum, sciendum quod Philosophus ibidem assignat sex regulas, quas (quia singulares sunt) recitabo. Prima est ista :
Si alicujus Syllogismi extremitates convertuntur inter se, necesse est medium converti cum utraque extremitate. Secunda regula,
Si sint quatuor termini, quorum duo convertantur inter se, sicut genitum, et corruptibile, et alii duo etiam convertentur inter se, sicut ingenitum, et incorruptibile ; tunc si primus contradicit tertio, sicut genitum et ingenitum, sic etiam secundus contradicit quarto, sicut corruptibile et incorruptibile. Tertia regula,
Si sint quatuor termini, quorum duo primi ad invicem contradicant, sicut genitum et ingenitum ; et duo secundi, stati corruptibile et incorruptibile, etiam contradicunt; tunc si primus convertatur cum tertio, secundus convertetur cum quarto. Quarta regula,
Si aliquod praedicatum praedicetur universaliter de duobus subjectis et de nullo alio, si unum illorum subjectorum praedicetur universaliter de alio, tunc praedicatum convertetur cum illo subjecto. Quinta regula,
Si duo praedicata praedicantur uniaersaliter de aliquo subjecto, et utrumque illorum praedicatorum convertatur cum tali subjecto, tunc alterum praedicatum praedicabitur de alio praedicato universaliter. Sexta regula,
tes universi. Individua vero, ex 7. Metaph. text. comment. 53. sunt corruptibilia, quia non est palam abeuntibus a sensu utrum sint, vel non : et ideo de ipsis non est scientia, secundum ipsum ubique. Quare dicendo, Socrates est homo, est talsa praedicatio, sicut dicendo Horno est animal, imo magis falsa, ut patet.
Ad oppositum arguit duabus auctoritatibus et duabus rationibus.Prima auctoritas est Porphyrii, cap.de Specie et cap. de Genere, exemplificando in fundamentis de definitione Generis. Secunda auctoritas est Philosophi, cap. de Substantia, et patent. Prima ratio sumitur ex 1. Poster. text. comment. 9. et 15. ubi habetur quod primus modus dicendi per se est, quando praedicatum est de quidditate subjecti, de quo, et aliis modis, dictum est supra, quaest. 9,10 11. et Doctor facit tres consequentias. Prima est quod animal per se praedicetur de homine. Secunda, quod necessario. Tertia, quod vere, et patent 1. Poster. inquit. De prima clarum est, de secunda etiam patet. quia omnis praedicatio perseica est necessario, licet non e contra et maxime de primo modo. De tertia etiam patet, quia vel nulla praedicatio est necessaria, nisi vera. Secunda ratio sumitur ex reductione Enthymema is in Syllogismum, de quo 1. et 2. Priorum habet videri, et 1. Poster. Cum ergo ista Enthymematica consequentia sit bona, Homo currit, ergo animal currit, per Philosophum, cap. de Substantia, in Praedicamentis. Aliquem enim hominem dicis Grammaticum esse,igiluret animal et hominem Grammaticum dicis : similiter autem et in aliis. Haec Philosophus ibi, et tenet per hanc subintellectam, Homo est animal, haec ergo erit vera, et necessaria. Et assignat regulariter hanc propositionem: Omnis consequentia Enthymematica, etc. quam etiam infra, super librum Perihermenias, quaest. 7. et in Antepraedicamentis, quaest. 9. et in 1. Sententiarum, dist. 2, quaest. 2. ponit.
Consequenter respondet ad quaestionem, tenendo partem affirmativam, non solum in proposito, sed ubicumque praedicatur superius de inferiori in fundamentis, et in actu exercito. Verum est autem quod, proprie logice loquendo, nihil est superius, nisi genus, vel species, licet forte aliter esset dicendum metaphysice, ut alibi habet declarari.
Pro solutione duorum primorum argumentorum, praemittit quoddam notabile valde necessarium, ubique mixtum Metaphysica, Logica, et Grammaticae speculativae subtilitate (quod etiam infra, quaest. 19. et 20. et in Antepraedicamentis, quaest. 7. et 1. Reportalionum, distinct. 8. quaest. 4. et in 1. Anglico distinct. 3. quaest. 3. et distinct. 8. quaest. 2. et in 2. distinct. 3. quaest. 6. et alibi pertractat, et supra quaest. 12. aliquantulum tetigi) videlicet quod Genus et Differentia accipiuntur a diversis rebus, vel realitatibus in natura specifica, quarum una est materialis, vel potentialis, vel contrahibilis, seu determinabilis ; et alia formalis, vel actualis, vel contrahens, seu determinans, quas primo significant ex primaria, et formali significatione, per modum tamen totius, et non partis, ubi duo dicta colliguntur.
Primum, quod Genus sumitur a tali materiali, et illud primo significat, vel importat de suo intellectu determinato. Et similiter dicendum est de Differentia, suo modo.
Secundum dictum est, quod tam Genus, quam Differentia, significat hujusmodi partiale per modum totius ex consequenti. Primum probat, quia aliter in definitione esset nugatio, si idem penitus imporlarent primo : cum omnis bona definitio illa duo requirat, 6. Topic. et 7. et 8. Metaph. et alibi saepe, et primo Divisionum, et in libro Definitionum Boetii.
Secundum probat,quia aliter praedicatio utriusque de Specie, esset falsa, cum pars sumpta per modum partis non praedicetur de toto : Species autem totum essentiale, vel quidditativum est, respectu utriusque, licet sit pars subjectiva Generis, ut patet. Et tangit in probatione primi illud quod dixit quaestione praecedenti, de nugatione cognoscenda, et in probatione secundi, rerepugnantiam totius, et partis : quare unum non praedicatur convenienter de altero, nec aliquid sub modo unius, de alio sub modo alterius, ut prius dictum est, in simili, et statim amplius dicam.
Ex his respondet ad duo principalia argumenta, quod partem, vel materiam praedicari de toto, potest intelligi dupliciter, videlicet vel per modum partis, vel per modum totius. Primo modo concedit majorem utriusque. Secundo modo negat. Minor vero utriusque est vera secundo modo, et falsa primo modo. Et fundat se in dictis Avicennae 6. Metaphysicae, de manualo et capitulo, quae concretive dicuntur a manu, et capite. Ideo idem significant quod illa, per modum tamen totius, quia concretive ; et illa per modum partis, quia abstractive. Unde licet ista sit falsa, Socrates est caput, ista tamen est vera, Socrates est capitatus, et similiter ista est falsa, caput currit. Exponitur enim manuatum per habens manum, ubi aliud significatur, aliud connotatur. Significatur namque pars illa integralis, quam caput significat: et connotatur totum habens, propter modum significandi concreti. Hoc idem habet expresse 4. dist. primi, quaest. 1. ad finem. Similiter dicendum est in proposito, de parte essentiali, vel quidditativa. Unde animal exponitur per habens sensum ; rationale per habens intellectum. Ubi aliud significatur, aliud connotatur : significantur enim primo partiales realitates,sed connotantur tota propter modos significandi concretorum. Habere enim caput, vel sensum, etc. non est partis, sed totius. Primo igitur important partes, sed ex consequenti totum : cujus ulterior investigatio statim, articulo 3. est annectenda.
Deinde sustinendo tres ultimas evasiones superius assignatas, ad duo prima argumenta, postponendo primam, quia satis probabiliter impugnata est, respondet ad replicas factas contra illas. Et notanter dicit secundum quod prior valet, quia illa secunda responsio posset bene, et male applicari ad propositum, de quo infra magis. Ad primam igitur replicam respondet, distinguendo de concreto, secundum quod suum oppositum quod est abstractum, potest distingui juxta doctrinam Philosophi 1. Topicorum. Abstractum namque aliud est a supposito, id est ab inferiori, aliud a subjecto. Et posset addi tertium, videlicet a fundamento, ut 5. distinct. primi, quaest. 1. habet. Exemplum primi, ut humanitas. Exemplum secundi, ut albedo. Ubi tamen advertendum quod ubicumque reperitur abstractio a subjecto in terminis communibus, reperitur abstractio a supposito, licet non econtra. Nam sicut humanitas abstrahitur a Socrate, ita albedo ab hoc albo, quamvis adhuc maneat concretio alterius denominationis, ut postea dicetur.
Similiter concretio est duplex. Alia ad supposita ejusdem naturae, vel quidditatis: alia ad suppositum, vel subjectum alterius naturae ; et posset addi tertia ad fundamentum, ut patet ubi supra, in primo.
Exemplum primi, ut homo. Exemplum secundi, ut album vel albus. Ubi etiam intelligendum, quod ubi invenitur in terminis communibus concretio ad subjectum, invenitur similiter ad suppositum, licet non e contra. Quia sicut homo concernit hunc, et illum, ita album hoc, et illud. Opponuntur igitur membra utriusque divisionis, cum praecisione accepta, saltem unum alteri. Et breviter, prima reperitur in substantiis, et accidentibus per modum substantiarum acceptis ; et secunda tantum in accidentibus invenitur. Et applicando ad propositum, dicit quod concretum secundo modo acceptum, est denominatum. Et antequam respondeat ad probationem illius assumpti, ex Antepraedicamentis, per definitionem Denominativorum, solvit secundam replicam de significatione formae in concreto : juxta praedictam distinctionem. Consequenter exponit singularissime definitionem Denominativorum, quantum ad illam particulam, Differentia solo casu : quod etiam infra cap. de Differentia, quaest. 6. tangit, et in secundo, dist. 12. quaest. 1. ubi concludit quod definitio Denominativorum, proprie logice loquendo, convenit concretis accidentalibus, et non subtantialibus : quia ibi Casus accipi debet pro cadentia, vel inclinatione formae ad subjectum, et non pro inclinatione ad suppositum proprium, vel propriae naturae, quia sic univocum est, et non denominativum, maxime si teneantur illa esse opposita, in ratione Praedicamenti, de quo infra magis. Uti enim intendo brevitate,inquantum res subjecta patietur, quia juxta sententiam Philosophi, 8. Physicorum, peccatum est aliquid ostendi per longiora, quod inest per minora. Quare cum in tertio articulo intendam circa ista, nonnulla dubia pertractare, hic succincte litteram discurro.
Deinde objicit contra solutionem illam secundi principalis, probando quod materia non potest praedicari, etiam in concreto, de materiato, quia sicut animal est materia hominis, et concretum respectu animalitatis, ita lignum est materia arcae, et concretum respectu ligneitatis : sed haec est falsa, Arca est lignum, ut patet, igitur et haec, Homo est animal. Respondet notabiliter, negando similitudinem, quia arca est res artificialis, aggregata per accidens ex forma artis et re naturali materiali, cui accidit forma talis. Licet igitur accidens in concreto concernat subjectum, non tamen e contra. Ideo lignum non est concretum, nec ad subjectum, nec ad suppositum respectu arcae sed respectu hujus signi, vel illius. Animal autem est concretum ad suppositum respectu Aowiinis, quare de ipso vere praedicatur. Undedicit, quod nihil est concretum quantumcumque sit concretum respectu sui accidentis, sed potius econtra. Negat ergo breviter similitudinem quia hic, id est, comparando animal ad hominem, significatur materia, id est, materiale hominis, in concreto, ut animal, quod est concretum materiali, id est, hominis, ibi non, id est comparando lignum ad arcam, licet sit materia arcae, non tamen concretum.ejus, ut dictum est, neque ad subjectum, neque ad suppositum. Non ad subjectum, quia commune est omni substantiae in subjecto non esse; neque ad suppositum,cum ens per accidens non sit suppositum entis per se.
Consequenter sustinendo tertiam responsionem supra ad illaduoprincipalia departe et materia realietrationis, etc. respondet ad replicaui, ex 7. Metaphysicae, exponendo singularissime Philosophum quod sua similitudo tenet,quoad distincte importare, non quoad proportionaliter praedicari : vel subjici, hoc est dictu, quod sicut tota ratio distincte importat lolam rem, vel quidditatem cujus est, ita pars partem, ut dictum est in praecedentibus : non tamen ita vere praedicatur pars de parte, sicut tota de tota. Unde dicit quod haec est falsa, Anima est rationale, vel rationalis, ut rationale est Differentia hominis, quod propterea dicit, quia rationale (ut habet Franciscus de Mayronis super Porphyrium, cap. de differentia) potest dupliciter accipi. Uno modo ut dicit aptitudinem ratiocinandi. Alio modo, ut dicit partem formalem, per modum tamen totius. Primo modo forte haec est vera, Anima est rationalis, sed non secundo modo de quo magis infra. Dicit ergo, quod illa commutatio proportionis tenet quoad distincte importare, vel exprimere, vel dare intelligere, seu significare ; non quoad uniformiter praedicari ; cujus ulterior ratio habet infra videri.
Deinde exponit valde notanter Boetium ex cujus sententia fuit quarta responsio supra adducta, ad utrumque argumentum principale, dicens quod Genus utrobique est pars, et totum : id est, in definiendo, et praedicando, hoc est, inquit, distincte importat partem, per modum tamen totius, et sic est pars significative, et priniarie, et formaliter. Sed est totum ex modo significandi et ex consequenti, et connotative. Verumtamen appropriate loquendo, ut definit, est pars ; et ut praedicatur est totum:
in se tamen proprie loquendo est totumutrobique, et pars, licet diversimode, ut dictum est.
Ubi advertendum, quod aliquid convenit pluribus proprie. Sed uni eorum appropriatur, et non alteri, vel eidem comparato ad plura appropriatur aliquid respectu unius, quod non respectu alterius. Unde illud dicitur convenire alicui proprie, quod ex se, vel ab intrinseco sequitur ipsum. Appropriate vero dicitur aliquid alicui convenire, quod ab intrinseco, vel usu loquendi, seu voluntarie sibi attribuitur. Exemplum posset poni de attributis divinis, quae proprie, et aeque conveniunt omnibus personis, sed appropriate aliqua dicuntur de Filio, aliqua de aliis personis, ut patet de Potentia, et Sapientia, et Clementia, et hujusmodi. Similiter in creaturis Imperator est proprie Dominus omnium, appropriate tamen Alemanorum, vel Romanorum. Dominium etiam cuilibet Domino proprie debetur, sed apud Italos Venetis appropriatur et sic de aliis.
Argumenta quae fecit contra illam quartam responsionem, non solvit aliter, quam ex dicta declaratione : quia procedunt contra illam distinctionem de Genere proprie, et non appropriate intellectam, ideo ad ea patet ex dictis. Consequenter solvit tertium principale breviter, recurrendo ad illam distinctionem de concreto, et abstracto duplici, superius datam. Dicit enim quod tenet in concretis accidentalibus, et non substantialibus, et abstractis proportionaliter sumptis : sed de hoc infra magis perquiram.
Ad quartum principale, respondet per quamdam distinctionem valde notabilem, de modis significandi videlicet, et intelligendi, quae praesupponit diffusam cognitionem de modis significandi, quorum ignorantia multum impedit a speculatione perfecta Logicali, et Metaphysicali, et maxime in doctrina hujus Doctoris. De quibus in tractatu per se intendo ad longum pertractare. Advertendum igitur pro nunc, quod modorum alius est significandi, alius intelligendi, et alius essendi, quorum varietates, et descriptiones notavi super 3. quaest. Antepraedicamentorum, infra.
Modi autem significandi pertinent ad considerationem Grammatici, quia sunt accidentia orationis congruae, et partium ejus,ut pura octo partium orationis : et sunt intentiones secundae, causatae actu collativo, diversimode comparantis voces significativas, et inter se, et ad significata, ex proprietatibus quibusdam ex parte rerum originaliter et occasionaliter, ut supra, de secundis intentionibus generaliter est dictum. Sunt autem subjective in vocibus significativis, ut supra, q. 8. inquit Doctor; vel in significatis, ut per voces significantur, ut hic tangit: quorum alii sunt essentiales, alii accidentales, de quibus maxime verificatur haec responsio Doctoris. Modi vero intelligendi pertinent ad considerationem Logici, ut supra q. 4. et 5. dixit quod Universale (et similiter intelligendum est de aliis intentionibus logicalibus) est modus intelligendi objecti intellectus, ut ibi prolixe pertractavi. Dicit igitur Doctor, quod modi tales significandi sunt inseparabiles a significato, ut per vocem, vel potius (ut recte inquit Doctor) per dictionem significatur, et ideo non potest sub oppositis illorum intelligi absque incongruitate, et falsitate, et imperfectione orationis. Et ponit exemplum de numero singulari, et plurali.
Unde notandum, quod numerus in rebus alius est essentialis, sive essentiarum, cujus principium est unitas transcendens: quae est indivisa rei entitas ; alius est accidentalis, sive individuorum, cujus principium est unitas, quae est indivisa continuitas : et in utroque numero reperitur proprietas indivisibilitatis, ratione unitatis: et proprietas divisibilitatis, ratione profusae multitudinis. Quia secundum Boetium numerus est multitudo ex unitatibus profusa, quod debet intelligi de numero in rebus, a quibus proprietatibus accipitur numerus, qui est modus significandi accidentalis Nominis. Numerus igitur est modus significandi activus Nominis, quo mediante Nomon proprietatem indivisibilitatis, quae est unius; vel proprietatem divisibilitatis quae est multitudinis, consignificat: et dividitur in singularem, et pluralem.Numerus singularis est modus significandi rem sub proprietate indivisibilitatis, quae est proprietas unius, ut animal, homo.
Numerus pluralis est modus significandi rem sub proprietate divisibilitatis, quae est proprietas multitudinis, ut animalia, homines. Et sicut exemplificat de numero, ita posset de genere, persona, casu, et caeteris exemplificare. Ad quodcumque igitur praedicatum comparetur homo, semper est singularis numeri, nominativi casus, tertiae personae, etc. Quare absque repugnantia intellectus non potest intelligi sub opposito illius modi. Quare si dicatur, homo currunt, est repugnantia intellectus, et per consequens incongruitas, et imperfectio, et falsitas forte.
Et addit notanter, quod licet hujusmodi modi significandi non sint illa, quae uniuntur, quia dictiones uniuntur in oratione, vel conceptus, seu significata, sunt tamen principia formalia, vel rationes formales, sub quibus significata uniuntur, mediantibus dictionibus significativis, quia secundum exigentiam modorum significandi partium orationis, uniuntur, et construuntur ad invicem, ut habet videri in materia de constructione. Quando igitur est repugnantia illorum modorum, est falsitas, et maxime quando sunt circa idem numero, etiam quando circa diversa, ut postea patebit. Haec igitur est falsa, Albedo est alba, ut tetigit argumentum, quia modus significandi, qui est concretum, et modus significandi, qui est abstractum,circa idem repugnant, licet non semper circa diversa, ut homo est albus.
Modi autem intelligendi non sunt inseparabiles a significato,quia non simpliciter, sed secundum determinatam ejus acceptionemsibi conveniunt,ut supra,q.9,10,11.
de triplici acceptione termini communis, dictum est. Possunt igitur fundamenta secundarum intentionum Logicalium intelligi nunc sub illis, nunc sub oppositis illarum, vel sub nullis : quia qualia sunt praedicata, talia judicantur subjecta. Unde homo potest intelligi sub intentione speciei, cum dicitur, homo praedicatur de Socrate, et sub intentione individui, ut cum dicitur, hic homo subjicitur homini. Vel sub nulla intentione, ut cum dicitur, homo currit, et addit consequenter quia tales modi intelligendi extraneantur fundamentis cum uniuntur per hoc verbum est, vel in actu exercito, ut dictum est supra, q. 8, quod ratio generis extraneatur animali, cum dicitur, homo est animal, etc. cujus rationem ostendit dicens, quod intentiones tantum applicantur fundamentis, ut habent esse cognitum, quod est esse secundum quid : ideo non per se ex natura rei rebus insunt, sed per accidens, ut patet.
Et addit ultra, quod tales modi intelligendi non sunt per se uniti, scilicet. ad unionem fundamentorum. vel per se, id est, .ex natura rei, licet bene per accidens, nec sunt formalia principia, sub quibus significata formalia uniuntur: et ideo concludit quod repugnantia eorum, non causat falsitatem propositionis, in qua fundamentum unius praedicatur de fundamento alterius. Haec igitur, Homo est animal, erit vera non obstante repugnantia Generis et Speciei.
Ex qua responsione valde subtili, patet triplex differentia modorum significandi, et modorum intelligendi. Prima est inseparabilitas horum,et separabilitas illorum. Secunda est quod isti sunt principia formalia unionis, et illi non. Tertia, quia repugnantia horum causat falsitatem orationis in fundamentis, et illorum non. Ad formam igitur argumenti respondetur breviter, negando antecedens, loquendo de Genere et Specie in fundamentis, ut hic sumuntur. Et cum innuitur probatio de oppositis rationibus, vel modis subjecti et praedicati talis, distinguendum est de modis ut supra, videlicet separabilibus, vel causantibus falsitatem, vel non.Primo modo procedit, secundo modo non : et sic est in proposito. Vel posset breviter negari assumptum, videlicet quod subjectum, et praedicatum, in proposito accipiuntur sub oppositis rationibus ,vel modis, quia accipiuntur secundum esse quidditativum,et non comparatum : quare extraneantur eis intentiones, et hoc explicat Doctor implicite in solutione illa, et sic patet solutio valde singularis, de qua magis infra.
Ad quintum principale negat similitudinem, quia committit fallaciam Consequentis a destructione Antecedentis, ab inferiori ad superius, eodem ordine affirmative, et negative arguendo. Immutatur enim antecedens in consequens, et inferius in superius, ut supra dixi. Nam inferius negatum efficitur superius, respectu superioris negati. Et ad primam probationem ex primo Posteriorum, dicit quod tenet in causis praecisis, sicut habere pulmonem, etc. Modo esse asinum non est praecise causa essendi animal, quia etiam esse hominem est hujus causa. Nam genus includitur per se in qualibet specie: quare non esse asinum, non infert non esse animal, ut patet.
Ad aliud dicit, (sicut in simili supra, solvendo replicam contra tertiam responsionem ad duo principalia, dictum est) quod illa commutata proportio tenet quoad uniformitatem oppositionis, non autem quoad uniformitatem consecutionis : et sic similitudo prima in comparando affirmationes asini, et animalis, ad suas negationes seorsum tenet. Non enim ita antecedit non asinus, ad non animal,siculasinus ad animal. Et sumitur hic antecedere, et consequi, proprie, non extensive, ut patet.
Ad sextum dicit, quod animal ut differens, scilicet habens illam minorem unitatem unitate speciei, ut sumitur scilicet, a realitate indifferentiae potentiali praedicatur. Verificatur tamen ut est idem, quia per modum totius et determinatur , et contrahitur ex natura specifica, vel potius Differentia specifica. Supponit enim determinate, indeterminate tamen. Contra quam solutionem objicit quod tunc quodlibet illorum ad quod animal est indifferens praedicaretur de homine, quia quando indifferens ad plura praedicatur de aliquo,etiam quodlibet illorum praedicari poterit. Haec igitur erit vera, Homo est asinus, etc.
Respondet notanter, ut infra q. 3. de Differentia, in simili habet, quod indifferentia ad plura est duplex. Una per modum disjunctionis ; alia per modum copulationis. Vel sic, una actualis ; alia potentialis. Dicit igitur quod argumentum non procedit de indifferentia disjunctionis, vel potentiali: sed bene alio modo. Non enim sequitur, homo currit, igitur Socrates currit : imo est fallacia Consequentis. Sequitur tamen, omnis homo currit, ergo Socrates currit, saltem cum constantia subjecti. Hoc etiam patet de disjunctiva, ex qua formaliter non sequitur aliqua partium determinate.
Ad septimumrespondet,concedendo totam naturam, vel quidditatem animalis esse in homine, ut in simili de natura specifica, habet in secundo, dist. 3. q. 6. in solutione, solvendo objectionem. Et cum ostenditur quod non ex definitione totius, exponendo optime illam descriptionem quoad sufficientiam, et complementum, et non quoad praecisam continentiam. Hoc est dictu, quod quidditas animalis ita tota salvatur in homine, quod etiam in aliis speciebus continetur, vel saltem sibi non repugnat contineri. Qualiter autem hoc sit possibile, et non arguat inmutationem ejus, alias patebit.
Ad octavum, recurrit ad solutionem superius, in pede quaestionis datam. Et ad replicam contra hoc dicit quod illa famosa propositio, Omne quod praedicatur, etc. est vera de praedicatione signata,etnon exercita : quia intentiones extraneantur fundamentis, ut de se praedicantur in actu exercito, ut saepe dictum est.
Ad ultimum respondet dupliciter. Uno modo negando minorem quoad primam partem ejus. Ubi notanter dicit per se suppositum communis, propter individuum circumstantionatum, vel simul totum, vel propter determinationes accidentales contractivas, quae non constituunt per se suppositum, ut homo albus, etc. Et hoc idem habet infra c. de Substantia, q. 2. et super librum Perihermenias, q. 6. in solutione optime; et in secundo, dist. 3. q. 3. et alibi saepe. Non est igitur individuum per se magis corruptibile, quam species, quia aeque abstrahit ab hic et nunc, et hujusmodi, sicut species. Aliter respondet negando secundam partem minoris, quia sicut individuum est corruptibile, ita et species, ut habet esse materiale : salvatur tamen semper per successionem individuorum, sicut elementa corrumpuntur secundum suas partes, non tamen secundum se tota. Utraque responsio bona, sed prima altior.
De Tertio. Licet materia hujus quaestionis sit potius Metaphysicalis, quam Logicalis, quia tamen famosa, et universalis est, et plures difficultates continet, instabo circa singula dicta Doctoris, in ipsa sive arguendo, sive respondendo; et inchoabo a solutione principali quaestionis. Dubitatur igitur primo, An praedicatio superioris de inferiori universaliter sit vera ? ut concludit Doctor, et videtur quod non, quia haec est falsa, inferius est superius, quia praedicatur oppositum de opposito.
Item, infra, c. de Substantia, quaestione ultima, dicit quod substantia non praedicatur par se, nec vere de partibus substantiae: sed partes substantiae siuit inferius ad substantiam, ut patet, igitur.
Item, haec est falsa, humanitas est animalitas,ut patet hic in littera, et tamen ibi praedicatur superius de inferiori.
Item, videtur quod male dicit, quod universaliter praedicatur superius de inferiori vere, quia tunc haec esset vera, Homo est omne animal, vel Omnis homo est omne animal.
Ad haec faciliter respondetur, tenendo conclusionem Doctoris. Ad primum dico, quod loquitur Doctor hic de superiori, et inferiori pro substrato, et non pro formali, ut tu accipis. Si autem acciperentur formaliter, verum est quod in actu signato unum dicitur de alio. Haec enim est vera, Superius praedicatur de inferiori,quae exercetur in fundamentis. In actu etiam exercito, accipiendo unum ut quid, et alterum ut modus, unum dicitur vere de alio, ut patet.
Ad aliud dico, quod loquitur ibi Doctor de partibus quantitativis, vel essentialibus Physicis substantiae, non autem subjectivis quae solum sunt inferiora. Nam nihil proprie est superius, vel inferius, logice loquendo, quod non est in recta linea, vel saltem per se in praedicamento. Modo partes tales, de quibus ibi loquitur, sunt tantum reductive in praedicamento,ut ibidem dicit. Posset aliter dici, distinguendo de substantia Analogica, et Praedicamentali, ut ibidem Doctor distinguit. Primo modo praedicatur de partibus, et principiis substantiae, secundo modo non. Vel tertio dici potest, quod licet non praedicetur de eis in abstracto, et in recto ; praedicatur tamen in concreto, et in obliquo.
Ad aliud , nego quod humanitas sit inferius, et animalitas superius, proprie logice loquendo ; quia tales intentiones non attribuuntur fundamentis, nisi in concreto sumptis, vel saltem non in ultima abstractione. Unde haec est falsa, Albedo est accidens, ut accidens est unum de numero Universalium. Et similiter haec est falsa, humanitas est species, cujus ratio ulterior infra dicetur.
Aliis autem videtur quod haec sit vera, Humanitas est animalitas, de quo statim magis. Posset etiam dici, quod licet praedicatione formali in recto illa sit falsa, non tamen materiali, et in obliquo, sic videlicet, humanitas est, vel constituitur ex animalitate, de quo habet videri super 1. Posterior.
Ad ultimum dico, quod Doctor non accipit ibi universaliter, id est, cum signo universali, sed pro communiter, vel ubique, vel in omnibus terminis, ita quod non solum de homine, et de animali, sed universaliter in aliis est vera, etc.
Dubitatur secundo circa dicta Doctoris, in illo notabili, pro solutione duorum primorum principalium adducto. Primo cum didt, quod Genus sumitur ab aliquo materiali in specie, videtur quod non, quia substantiae immateriales, secundum ipsum, praeter primam, sunt in genere, sed in talibus non potest sumi genus ab aliquo materiali, cum non habeant materiam ; ergo, etc.
Item, accidentia non habent materiam, nisi in qua sunt, 8. Metaphysicae : sed accidentia per se habent genera, et differentias, ergo, etc.
Item, quod se indifferenter, et potentialiter, habet ad plura, non habet aliquem intellectum determinatum : sed Genus est hujusmodi, ut patet infra saepe, et maxime solvendo sextum principale hujus quaestionis, igitur male dicit quod Genus importat illud materiale de suo intellectu determinato.
Item, si significat partem, et non per modum partis, sed per modum totius, ut dicit Doctor, sequitur quod significatum et modus significandi repugnant : hoc autem est inconveniens, cum modi significandi sumantur a proprietatibus significatorum, ut dictum est.
Item, si primo significat partem, et ex consequenti totum, sequitur quod erit aequivocum, et per consequens non genus igitur male dicit quod ex consequenti importat totum.Consimiliter fere in omnibus posset argui contra aliud dictum de differentia.
Item, videtur quod non vitatur nugatio in definitione, quia idem bis dicitur, cum per se utrumque ex consequenti importet : totam speciem, vel totum suppositum, igitur sicut ad vitandum nugationem, dicis ea primo diversa significare, ita oportet quod ex consequenti non importent idem.
Item, videretur quod praedicatio Generis de Differentia, vel e contra esset per se, sicut utriusque de Specie, si utrumque importaret speciem, quod tamen negat isle, et Philosophus 3. Metaphysic. text. comm. 11.
Item, haec est per se primo modo, Homo est ex anima, vel haec, Homo est ex animalitate, ubi sumitur pars per modum partis, igitur pars per modum partis accepta, potest praedicari de toto.
Item, si modus praedicati repugnans modo subjecti impediret veritatem praedicationis, sequeretur quod nullum accidens vere diceretur de substantia, et similiter nulla secunda intentio de prima, et sic de aliis ; male igitur dicit illam praedicationem esse falsam propter modum repugnantem.
Ad ista respondetur, sed pro solutione primi nota ea quae infra, qu.2. Antepraedicamentorum artic. 3. dub. Lsingularissime adduxi : sed pro nunc brevitati intendens, ad formam argumenti respondeo, negando minorem. Unde non dixit Doctor quod Genus sumitur a materia, sed ab aliquo materiali, id est, habente se in ordine ad illud, a quo sumitur differentia proportionabiliter materiae respectu formae. Et cum dicis quod substantiae immateriales non habent materiam,concedoproprie loquendo, licet aliqui ponant in eis materiam, ut habet videri in 2. Sententiarum: sed hoc non obstante, in ipsis reperitur aliqua realitas potentialis, et aliqua actualis, ut in locis praeallegatis in 2. articulo habet iste, et Philosophus 12. Metaph. text. comm. 19. et sequentibus. Et Boetius inquit, quod Aristoteles relictis extremis egit de medio, id est, de substantia composita, quod non solum est verum de substantiis materialibus, sed etiam immaterialibus, quae sunt compositae compositione rationis, seu metaphysicali, licet non reali.
Ad aliud, de accidentibus, per idem. Philosophus enim duodecimo Metaphysicae ubi prius, ponit diversitatem principiorum secundum diversitatem principiatorum in omnipraedicamento. Nulla enim species in universo est ita simplex, quin includafaut diversitatem rerum, aut realilalum, a quarum una sumitur ratio generis, et ab alia ratio differentiae. Sed forte posset sustineri accidentia componi ex materia et forma,ut 7. Metaphysicae notanter habet iste. Et si induceretur dictum Philosophi 7. Metaph. text. comm. 35. et 5. Metaph. text. comm. 2. et 2. Physic. text. comm. 35. quod scilicet, Quaelibet pars definitionis est forma, dic ut habet iste 7. Metaph. qu. 56. quod verum est non sibi invicem, sed in ordine ad totum, quoad praedicari formaliter. Ad aliud, nego majorem ; quia lndeter-
. minatio non est in genere ratione significati, sed ratione modi significandi, vel connotationis. Significat enim determinate unam quidditatem determinatam, sicut species : respectu tamen quidditatis significatae per differentiam, illa est potentialis et determinabilis, ut patet in simili, de significatione primae materiae.
Ad aliud, patet in simili, infra quaest. penultima de Differentia. Est enim repugnanlia modi ad modum ; et quid ad quid. Non tamen dico quod quilibet modus convenit cuilibet quid indifferenter. Et cum dicitur quod modi significandi accipiuntur a proprietalibus, etc. dico quod in eadem re possunt reperiri plures proprietates, ratione quarum plurificantur, et variantur modi significandi. Modo licet ipsum Genus significet quidditatem, quae in veritate est pars quidditativa speciei, ut tamen considerat intellectus illam, ut unam in multis, et de multis, dicit ipsam esse lotum universale : et sic nomine concreti importatur. Sicut igitur de eodem,respectu diversorum, dicuntur totum et pars, ita eidem dictioni conveniunt significare partem primo, et ex consequenti importare totum ; quia primo ut pars quidditativa est, secundario vero ex modo significandi, ut totum universale est, significatur : ut album primo significat qualitatem, ex consequenti importat subjectum, ut infra habet pertractari : unde non dicit Doctor, quod significat totum, sed partem per modum totius. Quid autem sit illud totum, an scilicet universale, vel particulare, statim magis patebit.
Ad aliud, patet ex dictis ; quia non ponit Doctor ipsum significare duo, sed unum tantum, reliquum connotando, quod non arguit aequivocationem, aliter omnia concreta accidentium essent aequivoca, quod est manifeste falsum.
Ad aliud, potest dici (ut quaestione praecedenti dictum est) quod quando idem includitur, vel importatur per aliqua duo, quorum unum denominat alterum, ipsum in uno denominat seipsum ut in alio, vel aliter, quod non est nugatio, nec sequitur ex identitate connotati, sed tantum principaliter significati, ut hic, musicus albus currit, non est nugatio, licet utrumque concretum connotet idem totum,ut subjectum.
Ad aliud dico, quod negatur praedicatio generis de differentia, accipiendo utrumque pro formali significato : negatur ergo consequentia.
Ad aliud, licet forte illud assumptum sit dubium, tamen admittendo ipsum,dico quod hic loquitur Doctor de praedicatione formali, et in recto ; et non materiali, vel in obliquo, ut patet. Dico etiam quod animalitas non est Genus, nec humanita Species proprie loquendo, hic autem est sermo de fundamentis Generis et Speciei, ut patet.
Ad ultimum dico, quod non quaecumque varietas, vel modorum essendi, vel intelligendi, vel etiam significandi, impedit veritatem propositionis,ul in solutione quarti principalis notanter habet Doctor: sed illorum qui sunt principia formalia constructionis ad idem comparatorum : quod ergo idem sit totum et pars respectu ejusdem,est inconveniens. Vel aliter, quod Doctor intelligit illam repugnantiam ex parte partium inter se in ipso toto; quia enim homo includit animam et corpus, ideo ratione animae repugnat ei dici corpus, et ratione corporis dici anima. Non est ita in aliis,ubi praedicantur accidentia in concreto de substantia, quia connotant lotum, ut dictum est.
Tertio dubitatur, circa duo principalia argumenta, et solutiones eorum per ordinem; videtur primo quod illud dictum ex 4. Topicor. videlicet quod illi peccant qui dicunt Genus esse partem, repugnat determinationi Doctoris, cum hic ponat expresse Genus esse partem proprie.
Item, pars et totum ad idem secundum idem, et de eodem dicta, inferunt contradictoria : si igitur Genus est totum respectu Speciei,non erit pars respectu ejus et e contra. Cum igitur 4. Topicor. dicit quod non est pars, sed totum,et 5. Metaphysicae dicit quod est pars, igitur est repugnantia, imo contradictio in dictis Philosophi.
Item, haec est vera, Homo est ex carnibus et ossibus, 7. Metaph. et haec, Homo est terrenus, vel corporeus, in quibus materia praedicatur de loto : assumptum igitur argumenti secundi principalis est falsum.
Item, probatio minoris secundi principalis, in illa deductione de principio, videtur peccare, tum quia principium est in plus, quam causa 5. Metaphysic. text. comm. 1. tum quia quaelibet pars definitionis est forma, ut allegatur consequenter in littera, ex 7.Metaph. erit igitur genus principium formale. Et quod adducitur in oppositum,quia scilicet non distinguitur, videtur falsum, quia nedum per differentias, sed per genera distinguuntur aliquae species ab aliis : non solum enim rationale, sed etiam animal, distinguit hominem a lapide.
Item, videtur quod illa probatio de principio finali, non currit, quia actus primus est perfectior actu secundo, sicut substantia accidente, sed actus primus ordinatur finaliter ad actum secundum, ut habet iste in 2. distinct. Primi, qu. 1. Omnis entis, inquit, in actu primo perfectio ultima consistit in actu secundo, quo conjungitur optimo; igitur non sequitur, Genus est imperfectius specie, igitur non est principium finale ejus.
Item, videtur illud dictum Philosophi,7. et 5. Metaph, de partibus definitionis, esse falsum, quia materia pertinet ad quodquid est rei materialis, ut 8. Metaph. text.comm. 9. videtur dicere Philosophus et 7. Metaphysicae, et in tertio Sententiarum,distinct. 22. habet iste.
Item,non videtur verum quod sola forma ultimata distinguat, quia omnis forma ut talis distinguit.
Item, unum oppositorum non est simile alteri, materia et forma sunt opposita, igitur si Genus est forma, ut dicis, non erit simile materiae.
Item, non videtur bene dictum quod Genus sit forma totius, vel forma resultans, ut dicit illa prima responsio, solvendo replicaui primam, cum ipsum sit pars constitutiva speciei.
Item, quod dicitur in tertia responsione de partibus rei,et rationis,videtur dubium, quare istae praedicantur potius, quam illae.
Item, posset dubitari de significatione concreti,et abstracti,an videlicet significent idem vel non,praeter exempla de manuato, et capiiato, et animali, et rationali, etc.
Item, videtur illa distinctio de concreto, et abstracto diminuta ; quia in primo, distinct. 5. qu. 1. ponit triplex concretum, et triplex abstractum.
Item, videtur repugnantia in dictis Doctoris hic, et in secundo, distinct. 12. qu.l. ubi dicit, quod definitio denominativorum convenit non solum concretis accidentalibus,sed etiam substantialibus,quaest, etiam 3. 4. et 5. Quodlibeti, et 8. distinct. Primi, qu. 2 et infra in Antepraedicamentis, qu.3. ad finem, et 7.dist.3.qu.l.dicit quod denominatio non solum fit in praedicatione accidentali, sed etiam univoca, et praedicatis proportionaliter sumptis.
Item, communis expositio omnium accipit casum in definitione denominativoram pro terminatione vocis.
Item si omne concretum concernit vel suppositum, vel subjectum, igitur nulla substantia prima erit concretum.
Item,membra illius divisionis coincidunt, quia idem concretum concernit et subjectum et supposita, ut album.
Item, quare potius conceditur ista, Arca est lignea, ut habet Philosophus 7. Metaph. text. comm. 25. quam ista, Arca est lignum cum non propter informationem prima sit vera, sed propter materialem habitudinem ut in 3. distinct. 7. quaest. 1. habet iste, et distinct. 22.
Item, si artificialia nihil reale dicunt ultra sua materialia, ut quibusdam videtur, quare non reciperent vere praedicationem suorum materialium.
Item, haec conceditur, Album est homo, et non ista, Album est humanitas, et non propter aliud, nisi quia homo est concretum, et humanitas abstractum:falsa igitur est illa propositio, scilicet, nihil est concretum respectu sui accidentis.
Item, unumquodque propter quod, et illud magis : cum igitur homo sit rationalis propter animam, anima erit magis. Igitur male negat istam, Anima est rationalis. Et in 2. dist. 1. q. 6. rationalitatem, vel intellectualitatem dicit convenire animae, et Angelo. Plura alia omitto circa haec argumenta, et solutiones eorum, brevitatis causa.
Ad ista expedite respondetur. Ad primum dico, quod Philosophus loquitur ibi de parte integrali, vel essentiali, et non de parte quidditativa, per modum totius accepta, ut hic loquitur Doctor, et sic non est repugnantia.
Ad aliud dico, quod totum et pars, diversimode accepta, non inferunt contradictionem : nunc autem Genus est totum universale, et pars quidditativa, non autem subjectiva, respectu Speciei. Vel sic, pars per modum partis, et totum per modum totius repugnant, non autem pars per modum totius sumpta repugnat toti: est enim pars significative, et totum connotative. Concretum denique ad supposita fit totum universale, sicut concretum ad subjecta totum in modo.
Ad aliud, patet ex dictis : loquitur enim Doctor, et Philosophus, de praedicatione formali, et quidditativa, non materiali,vel denominativa.
Ad aliud, posset negari quod sumitur, scilicet principium excedere causam: quia Philosophus 5. Metaph. text. comm. 1. videtur dicere quod toties sumitur princi- pium,quoties causa.Vel concesso assumpto, dicendum quod loquitur famose, ut pro causa accipitur.
Ad aliud dico, quod partes definitionis quidditativae, et Metaphysicales, possunt comparari, vel inter se, vel ad definitum. Primo modo, una est ut materia, alia ut forma; secundo modo, quaelibet est ut forma, id est, formale praedicatum, et formale constitutivum intrinsecum definito.
Quod additur ibi de distinctione, dico quod sicut esse rei habetur complete, et et ultimate, a forma, ita et veritas, et distinctio, suo tamen modo, concedendo genus, vel materiam dare et esse, et unitatem, et distinctionem. Loquitur igitur Doctor antonomastice. Vel aliter potest dici, quod licet genus distinguat suas species a speciebus alterius generis in suo gradu, non tamen inter se, sed differentia utroque modo distinguit.
Ad aliud de actu primo, et secundo, etc. dico quod finis alius est quo, alius gratia cujus. Item, alius qui attingitur per operationem, alius qui est causa finalis. Finis enim qui est causa finalis, vel gratia cujus, est ultimum, et optimum, 2. Physic. text. comm. 23. et 6. Metaph. Avicenna, et Commentator, 5. Metaph. comm. 3. idem habet. Finis autem quo, vel qui attingitur aliquando per operationem, non. Modo genus non est finis, aliquo illorum modorum proprie, respectu speciei: secus est de actu secundo respectu primi. Quod autem allegatur ex 2. dist. 1. posset solvi ex eo quod addidit Doctor ibi, quo conjungitur optimo, quia licet actus secundus non sit nobilior, vel perfectior actu primo intrinsece, et formaliter, est tamen perfectior extrinsece, et objective. Et sic loquitur Doctor ibi.
Ad aliud jam dictum est quomodo intelligendus est Philosophus. Ad aliud similiter dictum est, quod intelligi debet antonomastice, vel simpliciter,el a quocumque. Forte enim homo non distinguitur in formis communibus, ab aliis speciebus animalis.
Ad aliud,patet quod Doctor non sequitur illam responsionem, ut patet ex replica sequente. Sed dato quod procedat, posset dici, quod se habet per modum totius, ut dictum est. Est etiam genus, saltem subalternum, totum et pars respectu diversorum, ut prius, sicut est species unius, et genus alterius.
Ad aliud dico, quod ideo praedicantur partes rationis, quia per modum totius sumuntur et abstractive,et universaliter: partes autem rei per modum rei et determinate, et singulariter, et in actuali existentia : quia praescindunt, et abstrahunt quatuor causae Metaphysice a se ipsis Physice consideratis, ut in Theorematibus, et 1. et 5. Metaph. et 8. dist. Primi Reportationum habet iste.
Ad aliud,patet infra, quaest. 8. Antepraedicamentorum, et ibi copiose pertractavi mentem Doctoris.
Ad aliud dico, quod distinctio bimembris de abstracto et concreto, sufficit ad propositum Doctoris hic. Vel dici potest quod sub uno membro,videlicet a subjecto, vel ad subjectum, implicite intelligitur abstractio, vel concretio in ordine ad fundamentum, cum communiter pro uno ponitur alterum.
Ad aliud dico, quod hic proprie logice loquitur de denominativis, et definitione, atque praedicatione eorum. Alibi vero ubi quottatur, extensive loquitur, ut patet ibi expresse.
Ad aliud dico, quod in hoc iste Subtilis merito nomen sortitus est, quia alios cunctos antecedit. Igitur nil mirum si grossi grosse, et subtilis subtiliter exponat. Non solum enim ex cadentia vocis terminaliter, sed ex significato ipsius, et modo significandi, casus ibi debet interpretari,ut magis infra, loco suo patet. Cadit enim forma accidentalis ad substantiam, quia per se stare non potest, et sic significatur concretive.Et licet concretum substantiale cadat, non tamen eodem modo. Vide 12. dist. quarti, quaest. 3. solvendo secundum principale ad propositum declarandum.
Ad aliud dico, quod in concretis singularibus substantiarum non est cadentia, nisi solius vocis. Nisi dicatur quod nedum concernit superius suum inferius, sed etiam e contra, et similiter subjectum suum accidens, sicut e contra.
Ad aliud, potest dici, quod membra debent intelligi cum praecisione, saltem in terminis communibus. Vel aliter,quod non sequitur, conveniunt eidem, ergo non opposita : quia respectu diversorum eidem conveniunt, ut patet.
Ad aliud, patet responsio, quia hic, Arca est lignum, accipitur pars per modum partis: hic vero, Arca est lignea, accipitur per modum totius, ut de capitato dictum est.
Ad aliud, nego quod assumitur : sed dico quod forma artis est aliquid reale positivum, ut 2. Phys. et infra in sex Principiis, habet pertractari.
Ad aliud, patet infra, q. 8. Antepraedicamentorum, declarando illud dictum Philosophi, 1, Posteriorum,Album est lignum ; non enim propter concretionem hominis ad album, est haec vera, Album est homo, sed propter ipsius concretionem ad aliud, cui accidit album,ut ad hunc hominem. Humanitas autem neutro modo concernit, ideo propositio illa, Humanitas est alba, vel e contra, est simpliciter falsa. Est ergo vera praedicatio per accidens, vel materialis, reducibilis ad denominativam per conversionem simplicem.
Ad aliud, patet infra, capite de quantitate, quaest. 2. solvendo secundum principale. et super librum Perihermenias, quaest. 1. Tenet enim regula Philosophi tantum in causis efficientibus. Quod ibi tangitur de intellectualitate, problema est, ut patet ibidem, et negativa potius est tenenda.
Quarto dubitatur, circa tertium principale, et ejus solutionem. Primo qualiter illa propositio famosa,videlicet, A concretis
ad abstracta tenet argumentum, habet veritatem, et illa alia : Omnis praedicatio vera in abstracto est per se primo modo ; et qualiter probationes utriusque currunt, et quare potius a concretis accidentalibus ad abstracta tenet consequentia, quam a substantialibus. Videtur enim dicere 3. Metaphysicae oppositum, videlicet quod tenet consequentia in concretis, et abstractis specialibus, vel ad supposita, et non ad subjecta. Unde ista tenet, Hic homo est homo, igitur haec humanitas est humanitas. Non tamen ista, Homo est albus, igitur humanitas est albedo. Haec ibi.
Ad ista respondeo (licet potius ad Metaphysicum pertineant radicaliter, quam ad Logicum) primo aliqua praemittendo. Advertendum ergo primo quod abstractio alia est ultimata, alia non. Voco ullimatam abstractionem, qua quidditas concipitur absque habitudine ad quodcumque, quod est extra propriam rationem ejus, ut inquit Avicenna 5. Metaph. Equinilas est tantum ipsa.
Non ultimatam vero abstractionem appello, qua ab aliquo praescinditur, non tamen ab omni, de quo potest intelligi dictum hujus infra, quaestione penultima de Genere.
Pro quo clarius intelligendo, nota quod aliter in substantiis, aliter in accidentibus absolutis, et aliter in accidentibus respectivis, fit ultimata abstractio, ut 5. distinct. Primi, quaest. 1. habet iste, et supra,quaestione 1. aliqualiter dictum est. In substantiis, inquam, fit unica, id est, unius rationis, quia a suppositis. In accidentibus absolutis fiunt duo, videlicet a suppositis (extensive loquendo, quia nomine suppositorum inferiora intelliguntur) et a subjectis. In utraque vero possunt poni gradus. In accidentibus respectivis fiunt tres, videlicet a suppositis, fundamentis, et subjectis. Et in abstractionibus accidentium talis est ordo, quod facta abstractione a posteriori, et magis extrinseco , remanet concretio ad prius, vel intimius, vel magis intrinsecum : ut facta abstractione albedinis ab albo, remanet ejus concretio ad hanc, et illam. Vide in quarto, ubi supra notanter ad haec, et ubi ibi notavi.
Ulterius notandum, quod sicut posita causa totali naturali, et praecisa effectus, ponitur et effectus, ita remota removetur. Causa autem veritatis propositionis est habitudo, vel identitas extremorum, qualem non habent, si sunt distincta conceptibiliter, nisi infra ultimatam abstractionem accipiantur, et hoc intelligo in creaturis,quia propter infinitatem unius, vel utriusque extremorum, conceditur praedicatio ultimate abstracti de alio in divinis. Unde ibi ponitur duplex praedicatio vera, in substantivis maxime, videlicet formalis, et per identitatem. In creaturis autem nulla ponitur vera per identitatem, quae non sit formaliter vera, ut 8. dist. Primi, q. 3. ad finem habet iste.
Sed posset difficultari, an etiam in ulti-Hiale abstractis in divinis detur vera praedicatio, non obstante infinitate, de quo non curo modo. Quando igitur accipiuntur quidditates in abstracto, tunc praescinditur ratio formalis unius ab alia, quare similiter falsa est praedicatio, nisi haec praecisissime sit illa. Ex his ad propositum dico, quod illa propositio, a concretis ubi est praedicatio per se, etc. vera est dummodo non arguatur ad ultimate abstracta, et in substantiis et in accidentibus, sed quia in substantiis fit unica abstractio, hoc est, a supposito, ideo dicit Doctor, et bene, quod tenet regula in concretis, et abstractis accidentibus : quia adhuc facta abstractione a subjecto remanet concretio ad suppositum. In substantiis autem immediate fit ultimata abstractio. Sed contra, facta abstractione humanitatis ab homine, vel hominis a Socrate, remanet concretio ad hanc humanitatem, quia haec est vera, Haec humanitas est humanitas.
Potest dici quod alia est abstractio a supposito, alia a singulari. Nunquam enim potest fieri ita ultimata abstractio quidditatis.saltem per nomina primae intentionis, quin sit capax haecceilalis: et ita ex utroque constituitur singulare illius quidditatis. Abstractio igitur a supposito fit ab habente quidditatem, et non ab hac solum. Dicitur ergo in substantiis esse unica abstractio, quia ab habente, id est, a supposito. In accidente autem plures, quia a subjecto remotiori, et propinquiori, et a supposito, extensive loquendo, et maxime alterius denominationis, ut Coloreitas abstrahitur ab albedine, licet non ab hac coloreitate forte ; similiter albedo ab hoc albo, licet non ab hac albedine. Tenet ergo haec consequentia, Album est per se primo modo coloratum, igitur albedo est color : et hoc gratia materiae potius, quam consequentia formali : haec autem non tenet, Homo per se primo modo est animal, igitur humanitas est animalitas. Quia licet animalitas concernat hanc animalitatem,ut suum singulare, non tamen humanitatem, quia non est singulare ejus,nec suppositum proprie : sed homo animalis suppositum dici potest.
Sed contra, humanitas est habens animalitatem, quia constituitur ex animalitate et rationalitate ; igitur dici potest, quod licet humanitas resultet ex constitutione, non tamen constituitur,sed est forma totius : nec est habens proprie, sed habetur quia est tantum ipsa.
Contra, in 3. dist. 2. q. 1. exponendo illud dictum Avicennae, Equinitas est tantum ipsa, dicit Doctor quod quidditati sic abstractae conveniunt ista, videlicet esse quod quid est per se objectum intellectus, per se esse considerabile a Metaphysico, per definitionem exprimi, et propositiones veras de primo modo, esse per rationem ipsius verificabiles. Dico quod refert pro. positiones primi modi esse verificabiles ratione quidditatis, et esse verificabiles de ipsa : non sufficit enim identitas extremorum ad verificationem propositionum ; sed requiritur non repugnantia modorum. Nam licet animal et rationale sint idem, eo quod eidem tertio, et ideo unum de alio praedicatur : facta tamen abstractione eorum ab illo, amplius non manet ratio identitatis :
nec per consequens veritatis propositionis. Dico ergo non obstante quod praedictae conditiones conveniant ipsi quidditati praecisissime acceptae, non tamen ut sic hnbet habitudinem ad superius, vel inferius alterius denominationis,in ratione praedicati, vel subjecti: et hoc dixit Doctor ibi expresse exponendo Avicennam, quod videlicet non est una, nec plures,nec universale, nec particulare, ad intellectum quem ibi assignat Doctor, et haec intelligo, esse vera in praedicatione formali, et in recto : quia secundum aliquos haec est vera in primo modo, Humanitas est ex animalitate, etc. et est sententia Linconiensis 1. Poster. cap. de Per se. sed si quaeratur an de ultimate abstracto possit aliquid vere praedicari, vel ipsum de aliquo.
Pro solutione hujus, et secundi principaliter quaesiti in hoc dubio, an scilicet omnis vera praedicatio in abstracto, etc. dico quod aliqua possunt praedicari dupliciter. Uno modo formaliter, alio modo per identitatem. Prima praedicatio potest esse tam in substantivis, quam in adjectivis : sed secunda tantum in substantivis, eo quod nomina adjectiva significant per modum inhaerentis, et informantis : quare de quocumque vere dicuntur, formaliter dicuntur, in creaturis : tamen non ponitur communiter haec distinctio, ut supra notavi. Ideo Aristoteles non tradidit logicalem notitiam de praedicatione identica. Loquendo ergo de praedicatione identica, dico quod sic, ut patet in divinis. Haec enim est vera, Essentia divina est bonitas, vel paternitas, etc. Loquendo autem de praedicatione formali,ponit Doctor (5. distinct. Primi,quaest. 1.) hanc maximam : Quando subjectum est ultimate abstractum, et praedicatum non potest ex ratione sua praedicari, nisi formaliter, propositio non potest esse vera, nisi sit in primo modo. A qua regula solent fieri plures exceptiones, videlicet quod non tenet in negativis praedicatis, nec in respectibus rationis, nec quando subjectum nihil addit supra praedicatum, vel e contra, nec in privativis, nec in respectibus fundamentalibus, nec in modis intrinsecis, nec in non distinctis formaliter a subjecto, nec in habentibus se per modum habitus, nec in operationibus immanentibus terminative, nec in abstractis a subjecto, vel supposito, et non a singulari: pro quorum ulteriori declaratione, videatur Franciscus de Mayronis in primo Conflatu, dist. 5. quaest. 1.
Sed judicio meo satis limitaretur regula Doctoris in his paucis, videlicet quod tenet ubique de ultimatis abstractis simpliciter, et praedicatis tantum formaliter dicibilibus et formaliter distinctis, atque de suppositis primo verificabilibus. Ipsum tamen de se ipso praedicari in primo modo non nego, et de suo singulari. Haec ergo potest concedi vera, Humanitas est ens, sed an entitas? Utraque pars probabiliter sustineri posset. Ex his patet qualiter illa propositio, Omnis vera praedicatio in abstracto est per se etc habet veritatem, et qualiter non. Si intelligatur in ullimate abstractis, patet ex dictis. Si in medio modo abstractis, aliquando est vera, aliquando falsa. Et ad probationes ejus patet, et specialiter ad illud de 7. Metaph. dictum est quaestione praecedente. Non enim intendit ibi Philosophus differentiam superiorem esse de intellectu inferioris, nec per se praedicari de ipsa, sed per se dividi per ipsam, ut ibi tactum est, et super 7. Metaph. habet iste.et in 4. dist. 11. quaest. 3. articulo 2. parte secunda,solvendo omnes opiniones, et cum dicitur in probatione primae propositionis, quod si est veritas in concretis, hoc est ratione essentiae significatae, patet ex dictis. Uno modo quod nedum ratione essentiae significatae, sed modi significandi propositio habet veritatem. Quare enim haec conceditur, Homo est albus, et haec, Homo est albedo, negatur, nisi ex diversitate modorum ?
Alio modo potest dici, quod veritas est ratione essentiae significatae, ubi adhuc remanet ulterior concretio,et ubi non, non.Et cum dicis Doctorem aliter sensisse super 3. Metaph. patet ex dictis. Ibi enim comparat concretum accidentale, et subjectum ad abstracta, utrisque proportionaliter inferendo : ut,Homo est albus, ergo humanitas est albedo, et patet quod ibi non arguitur secundum regulam, quia in antecedente non est praedicatio per se. Quod ibi habet de homine,et humanitate, et haec,et illa, patet quod comparat abstractum ad singulare, et non ad suppositum, ut dictum est. Vult ergo Doctor ibi, quod quando in concretis est praedicatio per se. et adhuc unum in abstracto est praedicabile de altero, tenet argumentum, et hoc sive in substantiis sive in accidentibus, ut dictum est: et ita nulla est repugnantia, si bene intelligatur Doctor.
Ex his patet Nominalium error, qui aeque concedunt praedicationem concreti de concreto, et abstracti de abstracto. Dicunt enim hanc esse veram, Humanitas est animalitas, sicut hanc, Homo est animal, non considerantes quod in prima praedicatur pars, per modum partis accepta, de toto, vel de forma totius ; in secunda vero pars per modum totius, ut supra saepe.
Et si ulterius quaeratur curiose, quare potius remanet concretio in accidentibus ad supposita, facta prima abstractione ab eisdem, nedum a subjectis, ut puta facta abstractione albedinis ab albo, et coloris a colorato ; quorum quodlibet concernit sua supposita, vel singularia, remanet adhuc concretio coloris ad albedinem ; quam in substantiis, ut videlicet facta abstractione humanitatis ab homine, vel Socrate, vel hoc homine ; et animalitatis ab animalivel hoc animali vel homine, non remanet concretio animalitatis ad humanitatem, sicut ad hanc animalitatem :
Potest ad hoc dici probabiliter, quod licet rationabilis ratio hujus sit, quod hoc est substantia, et illud accidens : tamen resolvendo dico, quod cum subtantia sit ens absolutum, non dependens, nec inhaerens formaliter, significatur proportionaliter, et consignificatur, aut ergo in se praecise, et absolute, aut ut habet esse in suppositis : non per modum inhaerentis, nec informantis proprie,maxime in esse secnudo : quare uno modo significatur in concreto, alio modo in abstracto, et facta prima, et unica abstractione, non remanet in substantiis aliqua alia, maxime ad supposita alterius denominationis. Accidentia vero, per oppositum, sunt entia dependentia, et inhaerentia ; quare possunt significari diversimode, et ut inhaerent, et ut concernunt sua inferiora, et praecisissime accepta, et secundum quod inferiora significantur, sive secundum esse inhaesivum, sive secundum esse essentiale, superiora uniformiter significantur : quare facta abstractione prima in accidentibus a concretione ad subjecta, et singularia, remanet secunda ad supposita,vel singularia tantum, et adhuc restat ulterior, in qua praecise significantur essentiae eorum. Exemplum, ut album, albedo, albedineitas, vel quidditas albedinis, et simili de colore. Universaliter ergo sicut essentiae rerum se habent quoad modum essendi, ita se habent quoad modum intelligendi, et significandi ut habet videri alibi. Plura alia subtilia possent hic pertractari, quae relinquantur Metaphysico. Haec pauca hic adduxi, quia novi hanc difficultatem esse universalem Logico, et Metaphysico : et si aliqua praedictorum excedant ingenia juvenum, sunt nihilominus hic, et ubique, necessaria in doctrina hujus Doctoris.
Quinto principaliter dubitatur, circa quartum principale , et solutionem ejus. Primo videtur, quod inconvenienter appellat illud medium, medium commune, quia Genus et Species non sunt communia omnibus, nec tale medium ad omnia potest applicari, ut patet.
Item, videtur quod haec sit vera Albedo est alba, quia propositio affirmativa est vera, in qua praedicatum est idem subjecto, talis est ista.
Item, videtur quod modi significandi sint separabiles a significato : nam homo, et homines, idem significant. Idem ergo significatum nunc est singularis, nunc pluralis numeri, ut patet.
Item, quare dicit, quod conveniunt modi ignificandi dictioni potius, quam voci, vel termino, vel parti orationis f
Item, si intentiones logicales, de quibus per se considerat Logicus, sunt modi intelligendi, ut dicit Doctor,ergo Logica erit modus sciendi, et non scientia. Patet consequentia, quia sicut subjectum ad subjectum, ita habitus ad habitum, et e contra. Consequens est contra determinationem Doctoris supra, quaest. 1.
Item, videtur quod modi significandi relinquunt ipsum significatum, vel dictionem significativam respectu alicujus praedicati,quia hic homo est dissyllabum,homo non est masculini generis, sicut hic, homo est albus. Similiter hic homo est species, videtur esse communis generis, hic vero, homo est albus , masculini Generis.
Item, modi significandi possunt uniri affirmative, et negative, vera et falsa enunciatione, sicut modi intelligendi, saltem per accidens : et videtur etiam quod per se, ut hic, Nominativus est casus, casus est numerus, vel modus significandi, vel casus non est persona, etc.
Item, quare dicit, quod sunt formalia principia, sub quibus significata uniuntur potius, quam materialia, vel effectiva ? imo, secundum aliquos, sunt effectiva.
Item, videtur quod repugnantia modorum significandi non causat falsitatem, sed tantum incongruitatem orationis, ut hic, homo album currit, vel, homines currit, et sic de aliis. Videntur enim ista habere se per ordinem communitatis majoris,et minoris, congruum, perfectum; verum, vel falsum: ut patet in definitione famosa propositionis.
Item videtur supponere falsum, tum quia concretum, et abstractum, vocat modos significandi: et tamen secunda distinctione Primi, parte secunda, quaest. 1. in solutione, vocat illa modos logicales: tum etiam,quia hominem vocat abstractum, quod tamen videtur falsum ex dictis, quia in substantiis est unica abstractio. Alia plura ibi possunt adduci, sed nolo tantam prolixitatem incurrere.
Ad ista respondetur: ad primum patet supra, articulo 2. vocat enim Doctor illud medium commune, eo quod procedit per locum ab oppositis, qui est locus dialecticus communis, applicabilis in omni materia, nec requiritur quod genus et species sint communia omnibus, sed sufficit quod super his fundari possit oppositio, ut super aliis.
Ad aliud, patet prius quod non tantum identitas extremorum, sed non repugnantia modorum requiritur. Est namque impossibile quod eadem forma accidentalis informet seipsam accidentaliter, et hoc intelligitur hic, cum dicitur, Albedo est alba : est enim quo, et non quod, ut patet. Sed posset adhuc dubitari ex dictis hujus, 3. quaest. Quodlibeti, et 1. distinct. 2. quaest. 5. et 7. Metaph. quaest. 1. et 12. distinct. 4. quaest. 1. quia videtur concedere istas : Inhaerentia inhaeret, Accidens accidit, et similitudo est similis, et sic de talibus. Dic consequenter . ut ibi notavi: et ita hic, et de Differentia adhuc aliqualiter tangam, et alibi, ubi opportune occurrent : et pondera ea quae habet iste super quintum librum Metaphysicae, quaest. 1. conclusione 5. et circiter, ad haec, hic, et alibi.
Ad aliud, patet ex littera Doctoris. Non dicit enim absolute quod non possit significatum intelligi sub opposito talis modi: sed quod ut significatur tali dictione, non potest intelligi sub opposito talis modi. Ubi denotatur quod modi significandi activi sunt in voce, vel dictione significativa immediate, utsupra,quaest.9,10,11. dixit.Sed mediate possunt convenire significato, quia a proprietate ipsius ex parte rei accipiuntur. Modi vero significandi passivi, clarum est, quod in ipsis significatis reperiuntur. Licet ergo eadem res significetur per hominem, et homines, istae tamen dictiones variae sunt, et ideo vario modo consignificant. Ut igitur sub hac dictione homo accipitur, vel apprehenditur significatum, semper est singularis numeri : et sic intelligit Doctor.
Ad aliud dico quod ista se habent per ordinem, videlicet vox, signum, vel dictio, pars orationis, et terminus; ut alibi dicetur. Vox enim est materiale remotum. Deinde additur significatio cum imponitur ad significandum. Tertio consignificatio cum ponitur in determinata parte orationis. Quartofitextremum enuntiationis ,et tunc vocatur proprie terminus,ut patet 1. Priorum. Notanter ergo dicit Doctor, quod modi significandi conveniunt dictioni, ad differentiam vocis absolute acceptae, non tamen ex hoc vult, quod non conveniant parti, et termino, et voci etiam, ut est dictio. Primo tamen conveniunt dictioni, et constituunt ipsam in esse partis, ut alias dicetur.
Ad aliud patet supra, quaest. 1. 4. et 5. licet enim intentiones sint modi intelligendi in actu recto, sunt nihilominus per se intelligibilia, ut quod actu reflexo, et sic de ipsis potest esse scientia, et demonstratio suo modo.
Ad aliud, (secundum ponentes significatum dictionis duplex, scilicet formale, et materiale) patet responsio, videlicet quod homo, videlicet aliud, et aliud significat in illis duabus propositionibus. Sed si ponatur tantum unica significatio,scilicet formalis, etiam patet responsio, quia Doctor loquitur de dictione, et modis significandi ipsius, significative accepta. Ideo dicit quod sunt inseparabiles a significato, ut significatur per talem dictionem, nec relinquunt ipsum, etc. Sed breviter posset dicit, quod haec, Homo est dissyllabum, non est proprie dictio, sed vox materialis, saltem non habet rationem conpletam dictionis, ut patet supra. Prima responsio satis evadit difficultatem. Quod additur ibi de homine, et specie, patet quod masculinum genus nunquam ipsum dimittit, nec etiam foemininum, licet aliquando secundum exigentiam praedicati accipiatur nunc in uno, nunc in alio, vel in utroque genere : habet enim se quodammodo disjunctive, et permissive ad utrumque, vel si copulative, et actualiter, dic consequenter.
Ad aliud dico, quod modi tales possunt accipi modaliter, vel materialiter, vel sub aliis verbis ,ut quid, vel ut modus. Loquitur autem Doctor de eis modaliter, vel ut modus et ut quo, et non ut quo acceptis, ut patet.
Ad aliud dicitur, et probabiliter, quod causae constructionis partium orationis, sunt quatuor, videlicet materialis, et est ipsa pars orationis ; formalis, et est debita unio constructabilium ad invicem ; efficiens, et est duplex, intrinseca, et est modus significandi ; extrinseca, et est intellectus ; finalis etiam causa duplex est, intrinseca videlicet, et est oratio congrua, et perfecta ; extrinseca, et est expressio mentis conceptuum. Sunt igitur modi significandi, inquit Doctor, principia formalia, id est, raliones formales, propter quas sic, et sic uniuntur partes orationis ; ita quod unio est forma propinqua, et modi remota: quare dicuntur efficiens intrinsecum, eo modo, quo Philosophus 2. Physicorum dicit, quod forma, et efficiens, coincidunt : de quo in tractatu suo dicetur.
Ad aliud, quod tangit bonam difficultatem, licet posset probabiliter dici, quod omnis oratio incongrua esset falsa, licet non e contra, eo quod veritas est adaequatio rei ad intellectum, et in eo quod res est, vel non est, etc. Cum igitur modi significandi accipiantur a proprietate reperta ex parte rei, si oppositi modi proprietatibus rerum attribuantur vocibus significativis, in hoc videtur oratio esse falsa, licet, inquam, hoc sit probabile, quia tamen alia pars posset sustentari, breviter ad propositum pro nunc respondetur, quod non dicit Doctor tales modos causare falsitatem orationis semper, sed quando sunt circa idem, ut patet in litlera,quod non contingit in illis inslanliis, ut patet consideranti.
Ad aliud potest dici uno modo, quod loquitur exemplificative de concreto, et abstracto. Vel aliter, quod in primo loquitur extensive de modis logicalibus. Vel tertio, et forte verius, quod isti modi pertinent ad Grammaticum, et Logicum, diversimode tamen ; quod patet, quia uterque de eis pertractat, quod non inconvenit, sicut in pluribus aliis contingere potest. Considerat enim Grammaticus concretum, ut habet se per modum adjacentis alteri ; Logicus vero in ratione praedicabilis, vel subjicibilis, ut patet.
Ad aliud dico, quod homo potest dici abstractum media abstractione, quia sibi correspondet concretum, ut humanus, vel humanatus, etc. et cum dicis quod in substantiis est unica abstractio, concedo, a supposito, ut dictum est: sed praeter illam potest poni abstractio in eis a concretis, dictis per modum materialis habitudinis, vel possidentis, vel possessoris ; licet non in ratione informantis, cum nulli accidant. Tales ergo denominationes communiter dicuntur extrinsecae : quare non est proprie concretio ad subjectum, ut infra, cap. de Denominativis, videbitur.
Sed adhuc posset objici contra dicta : nam haec conceditur etiam apud istum, Inhaerentia inhaeret, ut 12. distinct. 4. quaest. 3. et 1. distinct. 2. quaest. 5. et alibi, ut 3. quaest. Quodlibeti, et haec similiter, Similitudo est similis, et sic de aliis.
Potest dici, quod in talibus concretum transcendens dicitur de abstractis limitatis, vel quod secus est in respectivis, secus in absolutis. Vel quod falsae sunt de virtute sermonis, et formaliter : quaere alibi altius.
Reliqua argumenta cum solutionibus suis, satis clara sunt ; ideo omitto instare contra ipsa. Sed quod tangitur in 5. principali, et solutione ejus, de commutata proportione, quaero diffuse in primo hujus, dist. 36. ad finem, et in 4. dist. 43. quaest. 3. et infra in Antepraedicamentis, quaest. 10. aliqualiter, et super 2. Priorum, et 1. Perihermenias, ubi supra. Regularier enim non tenet talis argumentatio, comparando extrema ad inferius, et superius uniformiter, arguendo affirmative, et negative : sed bene difformiter ; ideo debet dici, sicut primum ad tertium, ita quartum ad secundum, et non e contra : quaere Euclidem, in 5. propositione 15. et 16. et alibi.
Quod tangitur in sexto principali, et septimo, et solutionibus corum, de praedicatione communis, et veriflcatione praedicati, et continentia totali praedicati in subjecto, possent habere difficultates metaphysicales, de unitate illa minori, quam ponit iste ex natura rei, et unitate numerali; esset enim difficile Nominalibus et aliis, de via communi solvere illa argumenta : pro quorum declaratione quaere 1. et 7. Metaph. et in 2. dist. 3. par. 1. diffuse. Quod ultimo tangitur de corruptibilitate individuorum, et specierum, vel incorruptibilitate, habet videri super libros Posteriorum, et alibi, et maxime in primo, de sinceris veritatibus, dist. 3. quaest. 4. Circa illam propositionem, in secunda ratione, post oppositum. Omnis consequentia Enlhymematica, etc. posset dubitari, sed infra, in Antepraedicamentis, et super libros Perihermenias forte tangam aliqua, circa eam. Et haec pro nunc sufficiant de hac quaestione clarissima.
Animal cum sit Genus, de homine, equo et bove praedicatur, quae differunt a se invicem Specie, non numero solum. Cap. eod