CONTRA IMPUGNANTES

 Prooemium

 Pars 1

 Pars 2

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Pars 3

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Pars 4

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

 Pars 5

 Prologus

 Capitulus 1

 Capitulus 2

 Capitulus 3

 Capitulus 4

 Capitulus 5

 Capitulus 6

 Capitulus 7

Capitulus 5

Quomodo dicunt quod nunc quasi e vicino tempora Antichristi immineant.

Corpus

Iam videamus quomodo mala quae in finali ecclesia timentur, religiosis imponant, dicentes eos esse nuntios Antichristi.

Ad quod persuadendum, ad duo ostendenda conantur. Primo, quod nunc quasi e vicino tempora Antichristi immineant.

Secundo, quia nuntii Antichristi sunt specialiter religiosi qui praedicant et confessiones audiunt.

De quibus per ordinem agemus.

Quod autem non longe sint tempora novissima, ex hoc probare volunt quod apostolus dicit, I Cor. X, 11: nos sumus in quos fines saeculorum devenerunt; et I Ioan. II, 18: filioli, novissima hora est; et Hebr. X, 37: qui venturus est veniet, et non tardabit; et Iac. V, 9: ecce iudex ante ianuam assistit. Ex quibus omnibus habere volunt, quod cum a temporibus apostolorum, quando haec dicebantur, iam tantum temporis sit elapsum, quod nunc prope immineat tempus Antichristi.

Quae quidem verba si sic intelligant ut tempus Antichristi propinquum esse denuntient, eo modo loquendi quo temporis quantuncumque spatium in sacra Scriptura breve solet accipi in comparatione aeternitatis, secundum quem modum dicitur I Cor. VII, 29: tempus breve est; in nullo reprehensibiles inveniuntur. Sed tamen haec eorum assertio ad suam sententiam confirmandam efficaciam non habebit; quia videlicet volunt astruere quod nunc sunt cavenda illa pericula quae propinquissimis temporibus Antichristi praedicuntur futura, et quod per religiosos qui nunc sunt, evenient; de quibus inquiri volunt a praelatis.

Si autem ex his verbis aliquod diffinitum tempus significari volunt, utpote quod Antichristus veniet intra septem annos, aut centum, aut mille; inveniuntur praesumptuosissimi multis auctoritatibus convicti. Dominus enim Act. I, 7, quaerentibus discipulis de hoc ipso, respondit: non est vestrum nosse tempora vel momenta quae pater posuit in sua potestate; ex quo argumentatur Augustinus in epistola ad Hesychium, quod si non est eorum nosse, multo minus aliorum. Et matth.

XXIV, 36: de die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli caelorum. Et hoc idem habetur marc.

XIII, 32, et II Thess. II, 2: non moveamini a vestro sensu quasi instet dies domini.

Et Augustinus ad Hesychium loquens: dixisti: evangelium dicit, de die et hora nemo scit. Ego autem, inquit, pro possibilitate intellectus mei dico, neque mensem neque annum adventus ipsius sciri posse. Ita enim hoc videtur sonare tanquam non possit sciri quo anno venturus sit, sed posset sciri qua hebdomade annorum, vel qua decade; et infra: quod si ne hoc quidem comprehendi potest, quaero utrum sic saltem possit diffiniri tempus adventus eius, ut eum venturum dicamus infra istos, verbi gratia, vel quinquaginta, vel centum annos, vel quotlibet seu maioris numeri seu minoris annorum; et infra: si autem nec hoc te comprehendisse praesumis, hoc sentis quod ego.

In primitiva etiam ecclesia, ut Hieronymus narrat in Lib. De illustribus viris, et eusebius in ecclesiastica historia, quorundam doctrina est reprobata, propter hoc quod adventum domini instare dicebant, sicut et isti nunc dicere videntur.

Non ergo potest quantumlibet spatium determinari, parvum vel magnum tempus, quo finis mundi, in quo christus et Antichristus expectantur, expectetur. Et propter hoc dicitur I Thess. V, 2, quod dies domini sicut fur veniet: et matth.

XXIV, 38: sicut in diebus Noe non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes; ita erit adventus filii hominis.

Unde etiam Augustinus in epistola ad Hesychium proponit tres adventum domini expectantes: quorum unus citius, alter tardius dominum putat esse venturum; tertius suam de hoc ignorantiam confitetur: et hunc magis commendat, primum vero magis increpat.

Ad astruendam etiam suam intentionem, tali ratione utuntur. Ab adventu christi ultima aetas incepit; aliae vero aetates non duraverunt ultra mille annos: unde cum iam ab adventu christi multo plures quam mille anni transierint, in brevi huius aetatis est terminus expectandus.

Cui rationi obviat Augustinus in Lib. Lxxxiii quaestionum, quaestione LX, senectus solet etiam tantum tenere temporis quantum reliquae omnes aetates. Senectuti autem comparat istam ultimam aetatem: unde concludit: aetas igitur ultima generis humani, quae incipit a domini adventu usque in finem saeculi, quibus generationibus computetur, incertum est. Et hoc utiliter deus voluit latere, sicut in evangelio scriptum est, et apostolus testatur dicens, diem domini tanquam furem esse venturum.

Inducunt etiam octo signa, quibus propinquum Antichristi adventum ostendere volunt; quorum primum videtur sumi ex hoc quod dicitur Dan. VII, 25, de Antichristo: putabit quod possit mutare tempora: Glossa: in tantam elatus superbiam, ut leges et caeremonias mutare conetur.

Unde cum quidam iam christi evangelium mutare conentur in quoddam aliud evangelium quod dicunt aeternum, manifeste dicunt instare tempora Antichristi.

Hoc autem evangelium de quo loquuntur, est quoddam introductorium in libros ioachim compositum, quod est ab ecclesia reprobatum: vel etiam ipsa doctrina ioachim, per quam, ut dicunt, evangelium christi mutatur.

Quo supposito, istud signum nullum est: quia temporibus apostolorum quidam evangelium christi mutare voluerunt, ut patet Gal. I, 6: miror quod tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in aliud evangelium.

Secundum signum assumunt ex hoc quod habetur in Psalmo: constitue domine legislatorem super eos: Glossa: Antichristum legis pravae latorem. Unde, cum doctrina praedicta, quam legem Antichristi dicunt, sit Parisius exposita, signum est Antichristi adventum instare.

Sed doctrinam ioachim, vel illius introductorii, quamvis alia reprobanda contineat, esse doctrinam quam praedicabit Antichristus, falsum est. Ipse enim praedicabit se esse deum, ut habetur II thess.

II, 4: ut in templo dei sedeat tanquam sit deus, et quod extollitur supra omne quod nominatur deus aut quod colitur.

Quod si doctrinam Antichristi intelligunt omnem falsam doctrinam, sicut et Antichristi dicuntur omnes haeretici; tunc istud signum nullum est. Quia a primitiva ecclesia nullum tempus fuit in quo doctrinae haereticae non proponerentur. I Ioan. II, 18: nunc autem Antichristi multi facti sunt: Glossa: Antichristi sunt omnes haeretici.

Tertium signum assumunt ex hoc quod habetur Dan. V, 25, et Isai. XXI, 9.

Visa est in Babylone reproba, manus scribentis: mane, thecel, Phares. Hanc autem Scripturam iam dicunt esse visam in Babylone dilecta, scilicet ecclesia. Mane enim interpretatur, numeravit regnum tuum, et complevit illud, idest finivit. Per Scripturam autem supradictam numeratur regnum christi. Dicitur enim quod durabit usque ad mille ducentos sexaginta annos.

Thecel exponitur, appensus es in statera, et inventus es minus habens: quia in Scriptura praedicta evangelio christi praefertur aliud evangelium aeternum. Phares exponitur, divisum est regnum tuum, et datum est medis et Persis. Et similiter isti dicunt, quod regnum ecclesiae finietur, et ad alios transferetur. Unde, sicut Scriptura illa significat terminum Babylonis instare, ita etiam haec Scriptura significat terminum ecclesiae.

Sed hoc signum apparet esse frivolum ex hoc quod dicit Augustinus, 18 de CIV. Dei, quod quidam dixerunt, quod cultus nominis christi debebat durare per trecentos sexagintaquinque annos, deinde completo memorato annorum numero, sumeret finem. Iam ergo ante tempus Augustini aliqui fuerunt qui tempus christi numeraverunt; et sic ista Scriptura non est de novo visa. Unde per hoc non potest probari quod adventus Antichristi iam de propinquo immineat.

Augustinus etiam ibidem narrat, suo tempore quosdam fuisse qui computabant annos ab ascensione christi usque ad ultimum eius adventum, quidam quadringentos, quidam quingentos, et quidam mille: quos omnes confutat auctoritate domini dicentis: non est vestrum nosse tempora vel momenta.

Ibidem etiam hunc modum argumentandi quo isti utuntur, improbat in quibusdam, qui ex decem plagis Aegypti volebant sumere numerum persecutionum quas ecclesia est passura: quas dicit esse coniecturas humanas nulla veritatis firmitate roboratas.

In hoc etiam signo evidenter Scripturae quam reprobant, assentiunt; cum et ipsi dicant Babylonem dilectam cito esse destruendam, sicut et Scriptura quam improbant, asserebat. Patet etiam similitudinem nullam esse: quia Scriptura illa quae visa est in Babylone, divinitus est ostensa, unde erat indicium veritatis; sed Scriptura de qua loquuntur, est ex errore confecta, unde ex ea nullum potest elici argumentum.

Alia vero quinque signa sumunt ex evangelio matthaei, ubi dominus videtur ponere signa adventus sui.

Quartum quidem signum est ex hoc quod dicitur Matth. XXIV, 9: occident vos, et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum. Dicunt enim, quod hoc nunc impletur: quia quidam qui in ecclesia videntur esse sanctiores, correptionem non sustinentes, suos correctores tradunt in tribulationem et mortem, et in odium hominum.

Hoc vero signum omnino nullum est; cum huiusmodi tribulationes sanctorum maxime fuerint in ipsis apostolis et in martyribus, de quibus dominus hoc praedicebat: nec adhuc aliquae similes persecutiones illis apparent. Unde non est magis signum propinquitatis adventus christi quam tunc erat.

Quintum signum sumunt ex hoc quod ibi subditur: et tunc scandalizabuntur multi, quod dicunt nunc impleri, quando religiosi diffamantur, et ex hoc homines scandalizantur.

Sed ista expositio est contra Glossam, quae ibi dicit: scandalizabuntur, idest discedent a fide timore vel portentis, vel immanitate tormentorum. Unde patet hoc esse completum temporibus martyrum. Et iterum non est novum quod sancti viri ab impiis infamentur, cum dicatur etiam ipsis apostolis, Matth. V, 11: beati estis, cum maledixerint vobis homines, et dixerint omne malum adversus vos, mentientes. In ecclesiastica etiam historia recitatur, quomodo tyranni procurabant fideles christi turpissimis vitiis infamari.

Sextum signum accipiunt ex hoc quod sequitur ibi: et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Quod dicunt nunc apparere, quando religiosi quidam apparent, quos pseudoprophetas nominant, per hoc quod se ipsos commendant, et propter alia quaedam huiusmodi.

Sed haec eorum expositio patet esse perversa per Glossam quae habetur marc.

XIII, 21, ubi eadem verba leguntur: quae pseudoprophetas dicit esse intelligendos haereticos, vel illos qui in populo Iudaeorum fuerunt seductores post christi passionem ante eversionem terrenae ierusalem.

Ad huius etiam destructionem sufficit quod supra dictum est de pseudoprophetis.

Septimum signum accipiunt ex hoc quod ibidem subditur: et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum: quod dicunt impleri, quando quidam qui videntur in ecclesia maxime fidei zelatores, dimittunt evangelium christi, et adhaerent evangelio aeterno: in quo ostenditur caritas quam habere debent ad christum, refriguisse.

Sed in hoc plane mentiuntur: quia illi de quibus loqui videntur, evangelium christi non dimittunt, nec alteri evangelio adhaerent.

Et praeterea, dato quod hoc esset, nunquid (non) a multis retroactis temporibus aliqui qui in ecclesia videbantur perfecti, novas haereses confinxerunt, christi evangelium dimittentes, ut Pelagius, Nestorius, eutyches et multi alii huiusmodi? nec in hoc tamen illorum caritas refrigescere ostenditur, quod etsi praedictam doctrinam non sequantur, tamen non persequuntur.

Non enim persecutione indiget in quo defensor non invenitur; immo hoc esset errores extirpatos sub specie correctionis suscitare, et auribus populi inculcare: quod est maxime periculosum: unde Gregorius dicit in 14 Moral., quod mortuo eutychio haeretico, quia fere nullus erat qui eius dicta sequeretur, dissimulavit eius dicta persequi, ne in favillas videretur verba iaculare.

Octavum signum sumunt ex hoc quod ibi subditur: praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe: quod nunc impleri dicunt per se ipsos, qui haec signa et pericula annuntiant, quae ab omnibus annuntiari volunt, secundum illud II tim.

IV, 2: praedica verbum, insta opportune, importune; intantum quod eos qui huiusmodi signa non praedicant, dicunt esse pseudoapostolos, quia non habent oculos ante et retro, idest ad cognoscendum praeterita et futura, sicut animalia de quibus legitur Apoc. IV, 6. Sed hoc etiam eorum signum omnino nullum est. Quidam enim eorum vanitati similes, etiam a tempore primitivae ecclesiae huiusmodi signa conficta annuntiabant, qui ab aliis catholicis et gravibus reprimebantur, ut habetur in ecclesiastica historia: et Marc. XIII, 6, in Glossa super illud, multi venient in nomine meo etc., quae sic dicit: imminente excidio multi venerunt qui se esse christos dicerent, et iam tempus libertatis adesse mentirentur. Multi etiam in ecclesia temporibus apostolorum inter cetera diem domini instare minati sunt.

Sic ergo illi qui huiusmodi signa praenuntiant, non computantur in numero illorum qui evangelium annuntiant, sed in numero eorum qui seducent multos. Unde quod dominus dicit: praedicabitur hoc evangelium regni etc., non refertur ad praedicationem horum vanorum signorum, sed ad praedicationem fidei christianae, quae in universo orbe ante christi adventum debet annuntiari. Unde etiam Augustinus in epistola ad Hesychium probat non instare adhuc diem domini, cum adhuc suo tempore essent gentes, in quibus certissimum erat evangelium christi nondum esse praedicatum.

Patet etiam quod in hoc signo incidunt etiam in foveam quam fecerunt, dum imponunt aliis quod quandam novam doctrinam evangelium regni nominant, et ipsi hic manifeste haec signa quae annuntiant, evangelium regni dicant.

Haec etiam quinque ultima signa vana et nulla esse, patet per Augustinum in epistola ad Hesychium, ubi sic dicit: fortasse omnia quae a tribus evangelistis dicta sunt de christi adventu, diligentius inter se collata atque discussa, inveniantur ad hoc pertinere quod quotidie venit in corpore suo, quod est ecclesia: de quo adventu suo dixit: amodo videbitis filium hominis sedentem etc..