De compositione et physiognomia colli,
et canna et meri. Omnibus his quae dicta sunt expeditis, revertamur super singula membra hominis et animalium, sequentes opinionem Aristotelis qui princeps est Peripateticorum. Dicemus igitur, quod membrum quod interjacet inter faciem et clibanum pectoris, et quod sequitur linguam, est collum de cujus spondilibus et nervis et venis et arteriis jam dictum est. Sed quod restat dicendum, hoc est, quod in collo sunt duo canales, quorum unus est in anteriori collo, et ille vocatur canna voeis, et alius est posterius in collo versus spondiles dorsi, et ille vocatur Arabice meri, Graece autem AdminBookmark , et Latine os stomachi. Creatus autem canalis qui est in anteriori parte colli et gutturis, est ex cartilaginibus circularibus, ita quod figura sua et compositio est, ac si circulus cartilaginis positus sit super circulum : et isti circuli inferius sunt rotundi, et superius versus meri sive aesophagum non sunt completae circulationis, sed sunt portiones majores semicirculares meri in arctitudinem gutturis, ne sua
duritia augustent aesophagum, et impediant transglutionem cibi sine quo non est salus animali alicui.
Ista autem canna vocis annulos suos conjunctos habet per panniculum durum interius ad siccitatem declinantem, ne impediatur aliqua ipsius contractio et extensio, quae exiguntur ad aeris attractionem et remissionem, et versus pulmonem recuperat sub gula rotunditatem circulorum : quia figura rotunda minus tangitur nocumentis. Ex cartilagine autem fit ne sit nimis acuta vox si ex osse esset : aut nimis hebes, si esset ex carne. Adhuc autem si esset ex carne, non bene teneret figuram aperturae qualis exigitur ad vocem.
In supremo autem sui est in ea corpus foramen arctans et amplians, quod vocatur lingua fistulae, quod in omnibus organis modulat vocem : et est in ea ex parte ante in quibusdam animalibus nodus concavus ad. cannae foramen apertus, in quo tenetur aer multus ad spiritum diu tenendum : et hae sunt aves aquaticae, quae ingerendo caput sub aqua, diu tenent spiritum ad victum in aqua quaerendum, sicut anas et rnerculoram genera. Supra foramen autem est epiglottis composita ex tribus cartilaginibus, sicut in praehabitis diximus. Pendent etiam ibi uvula et os quadrangulum, de quibus exsecuti sumus. Inferius autem attingit pulmonem. Primo quidem dividitur in duos ramos : postea autem uterque ipsorum in multa distribuitur, de quibus in anadmia arteriarum expeditum est. Haec autem canna vocatur vulgariter propter cannae similitudinem. Alio autem nomine trachea arteria dicitur, et major est omni arteria quae est in corpore vivorum. Ut autem spiritus aeris melius teneatur ad vocis modulationem, habet trachea corpus quod lingua fistulae vocatur, dilatationem, et ubi est ipsa lingua fistulae, habet constrictionem. : et habet os amplum versus cooperturam epiglottidis. Aliter enim lingua fistulae dilatatione et constrictione non posset suffi- cienter arctare et constringere cannam ad vocis fracturam debitam. Propter quod etiam panniculus qui continuat circulos cartilaginosae suae substantiae durus existit. Hoc enim exigitur ad sonum percussi aeris, qui non sonat nisi verberetur a solido plano. Dura etiam existens,magis resistere valet sputis et catarrhis et malis fumis cordis in eam descendentibus.
Humet autem haec pellis aliquantulum, ut mollior et delectabilior sit sonus in ea : sicut etiam videmus eos qui sonant longas turbas quinque vel sex cubitorum habentes longitudinem, facere. Primo enim irrorant eas parumper interius, ut mollius sonent et delectabilius. Propter quod etiam in fistulis organorum magis quaeritur plumbum quam cuprum, ad temperandum sonum, ne nimis sit acutus : hac de causa, quod aliqui raucedinem ex siccitate patientes, primo cantare non possunt, et postea cum aliquamdiu cantaverint, emendatur vox eorum : quia ex conatu et provocatione et protensione spiritus, venit cum spiritu calor quidam trahens secum subtile humidum, quod interius cannam irrorat ad vocis lenificationem et emendationem.
In bucca autem exteriori ampla adhaeret ei epiglottis, suspensa ad os triangulum, sicut diximus in ante habitis : et est aperta, et in parte quae non tangit cannam, est alligata ad meri filaribus nervis, et cum buccella est in transglutione et trahitur inferius, per motum glutionis trahit epigottidem et claudit cannam : et sic fit, quod in giutiendo non intrat aliquid cibi et potus in cannam, nisi fiat talis praeoccupatio et festinatio, quod meri conturbatum glutiat, ita quod villis suis non extendatur ad inferius, sed sola dilatatione et ampliatione det viam buccellae : tunc enim aliquid intrat in arteriam, et tunc accidit tussis fortis ad hoc ejiciendum : et si ejici non. potest, accidit mors, aut aegritudo chronica, eo quod pulmo non est perforatas sicut stomachus, et intrans in ipsum,
oportet quod aut consumatur paulatim, quod tamen vix fieri potest, aut putrescit in eo.
Inferius autem, sicut diximus, dividitur trachea primo in duo, propter duas partes pulmonis ad quem respirando defert spiritum : postea autem dividitur per multa stricta, quorum stricturis aer attractus cordi proportionetur et dirigatur, ut fiat conveniens ad cor eventandum. Quaelibet tamen via arteriae equitat venam quietam ut ex ipsa nutrimentum accipiat.
Haec igitur tracheae dispositio forte contingit etiam, quod omnes circuii arteriae rotundi sunt. Sed tunc oportet quod colla illorum animalium in quibus hoc contingit, sint valde ampla respectu suorum corporum, ita quod circuli oesophagi in eis non faciant constrictionem. Haec igitur in summa dicta sunt de canna.
Alia autem via quae meri vocatur sive aesophagus, est composita ex duabus substantiis, quarum quidem utraque est villosa, sed interior est habens villos habentes vias suas secundum longitudinem descendentem in ea. Exterior autem est magis carnosa, et ad sensum manifestatur carnositas ipsius : et haec habet villos transversales secundum latitudinem disposids. Hujus autem causa est, quia quilibet motus habet suum instrumentum movens. Glutitio autem est motus qui perficitur labore naturae propter cibi duritiam et quantitatem : et ideo requirit duo instrumenta moventia et adjuvantia, quorum unum sit trahens, et alterum impingens et expellens. Attractio autem fit per villos longitudinales. Cum enim cibus est in meri, viiii longitudinales super bucellam contrahuntur et premunt, et sub eo in eadem directa linea protensi dilatantur ad viam, et sic complent motum attractionis. Hoc enim est secundum pelliculae congruentiam : quoniam pellis extensa in aliquo loco, contrahitur statim in loco qui supra illum est : et ideo cum cibus ingrediens dilatat inferius villos, constabunt super ipsum et etiam depellent eum, praecipue in meri ubi hunc motum non tantum operatur pelliculae dispositio, sed etiam virtus animae moventis.
Alia autem pellis superior tunica meri existens, habet villos secundum latitudinem extensos : et illi faciunt ad cibi depressionem : quoniam in omni pelle sic est, quod cum inferior extra superficiem planam ad exterius extendatur superior pars, supra eamdem interius incurvatur, et ita fit in motu buccellae : quoniam quando illa quantitas sua inferiorem partem exterioris tunicae exprimit ad exterius, superior vilius statim incurvatur super eam et deprimit eam,ut descendat : facit tamen hoc principaliter anima, eo quod meri est pellis animata. Sed cum naturae sit opus convenientissimum, etiam oportet quod maxima quae esse potest, sit convenientia in instrumento. Si autem aliquando scinditur aut laeditur pannus interior, erit ei dolorosa et laboriosa glutitio propter attractionem : et si scinditur superior vel laeditur pannus, erit laboriosa propter depressionem cibi.
Cum autem glutitio fiat duobus moventibus, vomitus non fit nisi uno, hoc est, per villos latitudinales : et ideo difficilis est vomitus Aalde. Hoc autem ideo factum est, quia vomitus per se est contrarius naturae, et non juvat nisi per accidens : et ideo natura non posuit facilitatem ad eum. Sed glutitio ita fit, quod salvat substantiam : et ideo cum trahitur cibus, tunc viiii longitudinales inferius continue dilatari faciunt quod superior vilius latitudinalis potest super inferiorem latitudinalem, et completur glutitio. . Locus autem meri est super spondiles retro in collo : et hoc fit propter custodiam ipsius majorem. Descendit autem per collum cum meri par nervorum a cerebro, sicut diximus in anadmia nervorum, et quando meri est in recto quartae spondilis pectoris, pertransit quidem illam spondilem : et tunc parumper recedit divertens ad dextram : et hoc ideo facit ut suo recessu dilatet locum venae
arterialis, quae venit a corde, et deinde descendit meri cum pari nervorum, de quo diximus, super octo residuas spondiles, quae sunt super quatuor dictis spondilibus : et quando pervenit usque ad diaphragma, ligatur cum eo ligamine per quod parumper sublevatur ut non comprimat suas partes quae comitantur ipsum, in quibus est vena magna arterialis. Descensus autem iste nervorum dicti paris cum eo est, ideo ut per omnes gradus descensionis suae securetur a nocumento quod ei posset occurrere in recta sua extensione per gravitates dictas quae adveniunt stomacho. Cum autem meri pertransit diaphragma, declinat iterum ad sinistram, sicut prius super diaphragma existens declinaverat ad dextram. Haec autem declinatio est postquam pertransit spondilem decimam usque ad undecimam, aut usque ad duodecimam : tunc enim penetravit per diaphragma, et tunc dilatatur et ampliatur ut commensuret se inferiori stomachi cui continuatur. Post meri autem statim est corpus stomachi.
Intrinseca autem meri pars est durior et amplior intrinseca parte intestini primi, quod stomacho inferius continuatur, et est magis spissa quam intrinseca pars illius : et hoc ideo fit, quia transitus est cibi duri et grossi. Illud autem intestinum est transitus cibi cocti et mollis. Inter utrumque tamen istorum media est intrinseca pars stomachi. Una autem est et eadem tunica interior stomachi et meri, quae est interioris in faucibus coopertura : et hoc ideo fit ut abstractio cibi sit continuae virtutis, et ut continuatio sit ad epiglottidem quae pelle illa clauditur et aperitur, sicut diximus.
Sic igitur una est substantia meri stomachi fere, et una est utriusque tunica interior, quae habet villos longitudinales, et utriusque tunica exterior eadem existens, habet villos latitudinales, et illa est plus carnosa : et adhuc haec eadem est plus carnosa in stomacho quam sit in meri, et praecipue in fundo stomachi, ubi est calor necessarius.
Primum autem intestinum sub stomacho existens non est pars stomachi, licet sit alligatum ei et continuatum : cujus signum est, quia non gradatim procedit ejus constrictio ab amplo in strictum secundum quod prolongatur a stomacho.
Adhuc autem, quia tunicae ejus non sunt sicut tunicae stomachi et meri. Substantia enim meri similior est lacerto, et substantia stomachi est similior nervis. Intestinum autem ventri assimilatur. In loco autem in quo continuatur meri ad stomachum rotundatur stomachus : ibi enim obviat diaphragmati, et rotunditas facit hoc ut in puncto vel quasi in puncto tangat et minus comprimat. Inferius autem ampliatur quoniam cibi quantitas residet inferius. Sic igitur patet, quod creatio meri secundum exteriorem tunicam meri, est ex carne, et qualiter est applicata cum spondilibus colli. Illud vero quod est spondilibus colli posterius, dicitur pars quae interjacet inter medium spatularum.
Haec igitur sunt membra hominis a capite usque ad clibanum.
Qui autem regimen vitae ad membrorum referunt dispositionem, dicunt quod cervix longa et tenuis significat eum qui maligna meditatur. Vasta autem cum quadam prolixitate cervix, dicit animosum. Rotunda autem probat virtutem animi et corporis humilitatem. Cervix antem soluta quasi decidens et invalida, nocentes designat homines et insidiosos. Cervix autem quae nervis patentibus componitur, ineptum demonstrat et indocilem : et si concurrant alia signa etiam insanum monstrabit nimia nervorum et venarum claritas. Venae igitur clarae enormes intextae cervici, idem quod nervi indicant. Qui autem vastam nimium sive longam habent cervicem, iracundos et indociles dicit Pladto : sues enim hujusmodi dixit esse. Brevis autem cervix, re
et exemplis plurimis docet, quod indicium sit ejus qui cum temeritate est audax. Cum autem inter conjunctionem spatularum et cervicis originem ventriculus quidam eminet, nec caetera leviter sibimet conveniunt, sed intervalla sunt ibi, ac si sit nodorum superficies aspera, tales superbi et insolentes esse solent. Dura autem cervix, ostendit indocilem. Inclinata autem cervix, dicit esse docilem : inclmmm enim Philosophi Graeci mollem quidem non omnino inflexibilem et evisceratum sive enumeratam esse dixerunt. Multum autem elimanda est hujus dispositio hominis. ; est enim frequenter bona aspera cervix. Est autem cervix, quae nimis erecta non solum indocilem, sed etiam insolentem et contumacem dicit, qui. monita non audiat. Rigida item et tamquam defixa cervix, etiam significat indoctum et insolentem. Hoc igitur signum stultis etiam aliquando convenit.
Si autem vis scire quod magis sit, adverte an mobilis, an defixa rigida cervix : et si est mobilis, significat stultitiam : si autem defixa, significat indocibilitatem et contumaciam. Videbis autem quosdam qui ex studio intendunt et roborant cervicem, et post modum per fluxum cervicis huc et illuc detegunt stultitiam, quae fluxus cervicis est propria. Cum autem cervicis vides fluxum et labiorum quamdam contractionem risui cuidam appropinquantem, et inordinatam oculorum conversionem, et animalis inconstantiam in sedendo, et vocem audis tremulam, constanter pronuntia talem esse effeminatum. Quando autem stabilitas cervicis proportionata est, optimos mores ostendit .
Amplius autem cervix superius retorta, immitem et insolentem et inanem declarat hominem. Cum autem infixa est cervix ad pectoris partes, solet ostendere animum cogitationibus occupatum. Aliquando autem pertinet hoc signum ad parcimoniam : aliquando etiam attinet malignitati, secundum quod docent alia concurrentia signa. Certum autem est, quod nihil continet simplex, et nihil securum, et nihil remissum. Cervix ad sinistrum declinata, stultum aliquatenus ac cinaedum significat. Aristoteles etiam in physiognomia quam Alexandro scribit, dicit esse cinaedum sive caninum, qui habet curvum collum ad dexteram. Et ibidem dicit, quod habens collum gracile et longum, est sonoras et stolidus. Qui autem habet collum breve valde, est callidus et defraudator, et astutus, et dolosus. Qui. autem habet collum grossum, est sdlidus et comestor magnus. Plato autem dicit, quod solida cervix simul et longa sive vasta, quae difficile flectitur, rapaces ostendit : ad lupos enim, ut ait, refertur. Guttur autem gracile gibbosum longum futuram pthisim vel ethicum dicit pronuntiare Avicenna : asperum autem indicat animi levitatem et oris loquacitatem : avium enim est hoc, ut dicit Plato. Si autem nodus gutturis eminet, partim quidem levitatem Palemon indicare dicit : non tamen indicat audacem neque maleficum, sed tristem et tristificum in seipso declarat, et suspiciosum ad alios.