XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
In 1. Vesp eris.
Ad Magnificat.
A. Solitudo, inopia,
Lacrimae, desideria,
Quae illustrant vitam,
Civem fecere coelicum
Et in terris mirificum
Fructum eremitam.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
R egi regum jubilemus,
Deo salutarium,
Qui beatum recensemus
Fructum solitarium
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Confessor egregius,
Fructus eremita
Mundo fit inglorius
Pro coelesti vita.
2. Erogatis omnibus
Ob Christi amorem,
De mundanis opibus
Transit ad squalorem,
3. Vult perfectus fieri
Et nulli obesse,
Censet mundum deseri,
Inter feras esse.
Responsoria.
1. Confessor egregius,
Fructus eremita
Mundo fit inglorius
Pro coelesti vita,
Sciens: qui se despicit.
Apud Deum proficit.
V. ''Humiliatus sum usquequaque,
Domine, vivifica me secundum
verbum tuum.
''2. Erogatis omnibus
Ob Christi amorem,
De mundanis opibus
Transit ad squalorem
Et de voluptatibus
Ad specus horrorem.
V. ''Ecce, elongavi fugiens et
mansi in solitudine.''
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Factus solitarius
Carnem domat ibi,
Nil ei sapidius
Quam agrestes cibi.
2. Fame, siti, disciplinis
Et vigiliarum hymnis
Maceravit se vir justus,
Gelu riget, sole ustus.
3. Pauper mitis et dejectus
Egisti in saeculo,
Dotes ipsas coelo vectus
Tuo redde populo.
Responsoria.
1. Segregatus a mundanis
Vivit pauper in montanis,
Ut de Christi edat granis,
Quae in monte seruit:
V. Patriarchae imitator
In agrum egreditur,
De activo contemplator,
Vir Dei efficitur.
2. Viri sancti tegimen
Cilicina vestis,
Saccus et spartaria,
Lumbos cingens restis,
Vitae solitariae
sunt evidens testis.
V. ''In laboribus et vigiliis, in
fame et siti, in frigore et
nuditate.
''3. Ad speluncam sancti Fructi
Catervatim curritur
Sed peccatum, morbus, pestis
Mox oppressis pellitur,
Et jucundi redeunt,
Dum virtutem sentiunt.
V. ''Tristatur aliquis vestrum? orct
aequo animo Fructum, Dei
eremitam.''
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Post arreptam margaritam
Vitae solitariae
Daemon acuit sagittam
Tentans multifarie.
2. Quanto magis infestatur,
Ut a coepto torpeat,
Tanto magis roboratur,
Ut immotus maneat.
3. Jam securus et beatus
Adsecutus bravium,
Adsis nobis advocatus
Dans moestis solatium.
Responsoria.
1. In speluncis habitans
Comes jumentorum,
Indefesse meditans
Legem mandatorum,
Nil cogitat de crastino,
Fultus promisso divino:
V. ''Qiiaeritc jirimum Dei regnum,
et omnia adjicientur vobis.''
2. Solitudo, inopia,
Lacrimae, desideria,
Quae illustrant vitam,
Civem fecere coelicum
Et in terris mirificum
Fructum eremitam.
V. ''Bonorum laborum gloriosus
est fructus, et pia studia mer-
ces aeterna coronat.''
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Fructus jure nominalis,
Sapis, nutris, satias,
Ideoque veneraris,
Ut vota perficias.
2. Pater sanctus aestuabat
Christi disiderio
Ideoque non cessabat
A fletu et suspirio.
3. Incumbens vigiliis
Nocte Deo canticum
Psallebat suspiriis
Soporatus modicum.
4. Coelum, terram,
mare et omnia
Invitat psallere
pro Christi gloria.
5. Laus, honor Deo,
virtus et benedictio,
Qui nos ditavit
Fructi patrocinio.
Ad Benedictus.
A. Ecce, cultor paupertatis
Laureatur cum beatis,
Consors factus angelorum
Comes quondam jumentorum,
Et qui vixit hic dejectus,
Gloriatur eoelo vectus.
In 2. Vesperib.
Ad Magnificat.
A. De squalore
vitae solitariae
Per arctam viam
jugis poenitentiae,
Sanctitatis
exemplar et speculum
Fructus ascendit
at thronum gloriae,
Quam optavit.