SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum haec particula in quid, convenienter ponatur in definitione Generis
Vide citatos quaest. 13.
Quod non videtur, quia illud praedicatur in quid, per quod convenienter respondetur ad interrogationem factam per quid, ut patet ex probatione Porphyrii : tale non est Genus hic definitum ; quia sive quaeratur de re, sive de intentione Speciei, non convenienter respondetur per Genus, ut denotat intentionem, et tamen Genus sic sumptum definitur hic, ut dictum est prius.
Item, haec particula ponitur ad distinguendum Genus a Differentia, per Porphyrium, sed hoc non potest : igitur frustra ponitur. Probatur minor, Differentia enim superior praedicatur de Differentia inferiori, per se primo modo, per Aristotelem 7. Metaph. cont. 43. et non sicut Differentia; quia tunc per se ipsum descenderet superius in hanc inferiorem Differentiam: ergo praedicatur superior de inferiori in quid.
Item, ponitur ad separandum Genus ab Accidente, quod non contingit; quia Accidens praedicatur in quid; quia in omni Genere est reperire quid, per Aristotelem 1. Topicorum. cap. 74.
Ad oppositum est Porphyrius. Dicendum, quod convenienter ponitur, quia praedicari dividitur in praedicari in quid, et in quale, tanquam per primos praedicandi modos ; igitur per illa descendit Universale in species, Genus autem non praedicatur in quale, igitur in quid.
Intelligendum quod praedicari in quid, est praedicari essentiam per modum essentiae, hoc convenit Generi ; quia Genus accipitur a parte materiali, et ideo praedicat essentiam per modum substantis, quia est modus essentiae. Per oppositum autem Differentia accipitur a parte formali, et ideo praedicat essentiam per modum informantis, et qualificantis, et ideo in quale. 6.Topic. cap.8.
Nota quod Qualitas quae est Praedicamentum, praedicatur in quale absolute. Sed differentia substantialis praedicatur in quale quid. Ex hoc enim quod importat formam, praedicatur in quale, sed ex hoc quod importat substantiam, praedicatur in quid, ideo ratione totius dicitur praedicari in quale quid. Unde patet Differentia praedicandi inter Qualitatem et Differentiam, quae diversitas praedicandi sumitur a diversis modis essendi qualitatis, et differentiae substantialis, ut patet.
Contra solutionem quaestionis. Si praedicari in quid, est praedicare essentiam per modum essentiae ; ergo haec est praedicatio in quid, Homo est lapis. Item,
si praedicari in quid, est praedicare essentiam per modum essentiae, et illud non est univocum rebus diversorum Generum ; quia nec essentia : igitur haec particula, in quid, non convenit rebus diversorum Generum; ergo nec Genus hic definitum est univocum omnibus illis Generibus.
Dico quod praedicari in quid, est praedicare essentiam subjecti, per modum essentiae, et quod lapis, vel aliud disparatum non praedicat essentiam hominis, per modum essentiae, quia non praedicatur de homine ; nam illo modo tantum superius, et commune praedicatur de contentis sub illo, et de illis est manifestum.
Ad secundum potest concedi, quod praedicari in quid, est praedicare essentiam per modum essentiae, et hoc est univocum, licet essentia non sit univoca; quia sufficit essentiam similiter se habere hic, et ibi, ad praedicari univoce, quia praedicari dicit habitudinem.
Ad primum argumentum dico, quod duplex est quaestio de Specie sumpta pro intentione, scilicet quid est, et quid praedicatur, est propria quaestio in intentionibus, et sic convenienter respondetur per Genus, ut hic definitur. Ut quaerenti quid praedicatur de Specie, bene respondetur Genus. Si autem fiat quaestio cum esse, ista est propria fundamentis, et sic praedicatione exercita praedicatur fundamentum Generis, de fundamento Speciei in quid.
Ad secundum dicitur, quod Differentia non praedicatur in quid de aliquo, respectu cujus est Differentia, sed respectu cujus est Genus, sed superior Differentia est Genus respectu inferioris.
Contra, quia si sic, ergo in omni Genere sunt tria generalissima, scilicet Specierum, et Duarum Differentiarum.
Item si Differentia inferior sit Species,
ergo habet propriam Differentiam superiorem in se, ut Genus, et aliam Differentiam superadditam, et ita illa Differentia pari ratione erit Species, respectu superioris Differentiae, et ista habebit aliam Differentiam ,et illa alia Differentia, non potest esse in alio Genere, quia tunc non substantia esset prius substantia, ergo sic procedendo, infinitae erunt Differentiae in Genere substantiae, et ita nihil erit cognoscibile; quia non erit devenire in primam illarum Differentiarum.
Ad hoc igitur dicendum sicut dictum est, quod tota coordinatio Differentiarum reducitur ad coordinationem Specierum.
Ad tertium principale dico, quod nihil praedicatur in quid de illo, respectu cujus est accidens, sed respectu cujus est Genus, ut color non praedicatur de Substantia in quid,sed de albedine respectu cujus est Genus.