De anatomia exterioris figurae ventris et inguinum ei membrorum genitalium, et figura eorum et matricis et vesicae.
Post clibanum in anteriori parte hominis est venter, qui etiam est pars clibani, Ventrem autem hic dicimus exteriorem pellem mollem, quae continet in se omnia membra nutritiva, de quibus nos loquemur posterius. In hoc autem ventre est umbilicus, qui radix dicitur, eo quod primum inter nutritiva distincte formatus invenitur, sicut radix primum est distinctum in planta formatum : et per ipsum trahit embryo nutrimentum extra se formatum et digestum : sicut etiam planta trahit per radicem. Et ideo sicut nihil abjicitur de nutrimento attracto per radicem, nisi superflua aquositas pauca quae exsudat in gummis plantarum : ita nihil ejicitur omnino de sanguine attracto per umbilicum, nisi pauca et modica aquositas, quae reficitur non per vesicam embryonis, sed per sudorem et os umbilici, et recipitur in vase secundino, et ejicitur in dioe nativitatis infantis, sicut determinabitur in sequentibus istius scientiae, cum de generatione et impraegnatione animalium tractabitur.
His igitur de causis umbilicus radix ventris vocatur : nutrit enim omni tempore quo embryo modo plantarum nutritur. Cum autem per ipsum nutrimentum etiam capit extra se digestum, sed in seipso digerendum, tunc umbilicus cadit ab officio radicis, et tunc praeciditur et ligatur et nodatur in superficie ventris, ne per ipsum pinguedo quae est in ventre egrediatur.
Membrum autem quod ab umbilico ad utrumque latus distenditur, inguina vocantur secundum quod duo latera respiciunt : in se tamen consideratum est inguen unum. Inferius etiam in ventre, ubi fit divisio cruri um, est pars quae pecten dicitur metaphorice : quoniam pars continua, ex qua plurimae aliae porriguntur, pecten vocatur, sicut pecten manus, et pecten pedis, et pecten inguinis, et duae anchae sunt posterius post inguina, sicut patet ubi locuti sumus de ossium. anatomia. Illud autem quod c directo posterius est inter anehas, vocatur dorsum nutritum ad differentiam dorsi pectoris : ante ossa enim illa jacent membra nutritiva, stomachus videlicet, et intestina. Et illud dorsum est locus anguli. Diximus enim in ossium anatomia spondilem ibi esse quae sine auriculis in qua est curvatio dorsi, cum homo ad inferius curvatur : curvitatis enim illius angulus est in loco spondilis illius, et ipsa est in loco nutritivorum. Et sub osse anguli est os quod Arabice cahab vocatur, Latine autem dicitur os renum, et est compositum ex tribus ossibus, sicut in ante habitis determinatum est. A latere autem versus ilia est os quod est caput sive nodus ossis coxae, quod vertebrum coae ae vocatur in osse anchae sibi respondente, quod vocatur sive pyxis. Quidam autem vo- cant vertebrum coxae pomum coxae, et quidem vocant ipsum Arabice harcasach, quod sonat vertebrum Latine : et hic est locus in quo movetur coxa in ambulando. Foeminae autem habent os proprium quod jacet super os femoris, quod vocatur matrix, in quo recipitur sperma, et
formatur embryo. Sed quia nos de virga quae tam in viris quam in mulieribus formatur sub ventre, loqui apte non possumus, nisi quaedam interiorum membrorum tangamus : ideo videtur hic differendum de anatomimatricis et vesicae in foeminis, et de anatoa testiculorum tam virorum quam mulierum.
Dicamus igitur, quod matrix in multis est similis virgae virili, et vasa spermatis mulieris in multis conveniunt cum vasis spermatis virorum. Sed virga virilis est sicut quid completum et perfectum quod ad exteriora procedit : matrix autem cum his quae sibi adjunguntur, est sicut incompletum et imperfectum quod retinetur in interioribus. Adhuc autem matrix est instrumentum in figura existens, sicut sit conversum instrumentum virorum : collum enim matricis ad os vulvae deveniens, est sicut virga virorum. Pellis autem ipsa quae matrix voca- tur, est sicut oxeum virorum, quae est pellis testiculorum virorum, continens : qui oxeus ampliatur et contrahitur sicut matrix. Similiter autem duo globi qui testiculi vocantur, sunt in muliere sicut in viro. Sed in viris globi illi sunt magis apparentes exterius suspensi et longi ad rotunditatem tendentes. In mulieribus autem sunt parvi non omnino rotundi, sed sicut sphaera in utroque polo compressa, sicut croculi : et sunt intrinseci, non suspensi : sed a duobus lateribus interioris matricis positi in principio colli matricis intus quo ad os quod vulva vocatur, continuantur : et sunt distincti ab invicem, ita quod uterque singulariter panniculo uno retineatur, ita quod non ambo in cista una colliguntur sicut colliguntur virorum testes in oxeo utriusque : tamen panniculusest nervosus.
Sicut autem viri habent vasa sive canales spermatis, qui positi sunt inter globum et inter viam virgae per quam sperma projicitur. Similiter etiam mulieres habent hujusmodi canales, qui vasa vocantur spermatis, inter utrumque testiculorum suorum, et inter viam quae est in collo matricis, per quam sperma ingreditur in collum matricis ex testiculo, ut attrahatur a collo ad interius os matricis ad formandum conceptum cum permixtione spermatis virilis. Sed differentia est in hoc, quod vasa spermatis in viro incipiunt a globo, et elevantur ad superiora versus inferiorem partem virgae : hoc enim necesse est, eo quod globi dependent longe suspensi exterius extra corpus : et terminantur haec vasa superius ad foramina illa ex quibus descendit id in quo suspenditur globus, et ab illo loco procedunt descendendo aliquantulum oblique involuta, ut retineatur in eis sperma, donec dirigatur et compleatur usque ad canalem virgae per quem expellitur : et sic fit ab utroque latere virgae a duobus canalibus duorum globorum. In mulieribus autem canales illi declinant a suis globulis versus duo ilia, et deinde derivantur ad duo emulgitoa, quae sunt viae procedentes ad duo inguina, et ibi emittitur sperma ad collum vulvae, ita quod istae viae sic ductae exprimunt quasi duo cornua arcus recurvati ad ilia. Istoe autem viae sic ad inguina venientes et ad os vulvae exterius, tenduntur tempore libidinis sicut chordae quaedam, et distrahunt et aperiunt vulvam, aptantes collum matricis ad recipiendum, ita quod trahunt ipsum ad duo latera, et sic dilatata vulva et aperitur et deglutit sperma : ambo tamen ista sunt breviora quam ea quae respondent eis et similiter extenduntur, et pertingunt virgam in viris, et in proximo istarum viarum duarum est via colli vesicae de qua inferius loquemur. In ista alitem differentia patet, quod sperma viri ex suis testiculis ascendit, et sperma mulieris ex suis descendit testiculis .
Adhuc autem in hoc diversificantur, quod vasa ista in mulieribus continuantur cum duobus globis, et penetrant cum duobus additamentis quae sunt ut duo cornua, de quibus diximus : et est quoddam exortum ex globorum singulo, per
quod expellitur sperma ad illa cornua, et hoc vocatur cxpulsorium spermatis. Causa autem continuationis vasorum spermatis in mulieribus cum testiculis earum est, quia membra quae sunt vasa spermatis in mulieribus, sunt fere similia etiam mollitie et lenitate testibus earum : et non fuit necessarium plus indurare ea, et indurare panniculos globorum, eo quod sunt intrinsecus cusddia in caveis suis, et ideo non indigent longinqua distensione. Et ideo fecit natura unum continuum ligamentum quod sperma portat in via sua, et quod est via per quam projicitur in collum matricis.
In viris autem non est sic. Quia canalis qui oritur ex teste viri non est unus et continuus cum eo per quem exit per virgam. Discontinuatio autem ista facta est, quia durities ejus quae in virga est, noceret multum illi quae est in teste, et impediret exitum spermatis. Et similiter mollities ejus quae est in testiculo, impediret coitum si continuaretur illi quae est in virga. Et ideo illa quae oritur ex teste virili, elevatur et refundit semen in eam quae est in virga, et remanet mollis sicut debet esse secundum naturam. Haec est causa quod positum est medium inter duo carnalia quod vocatur cxpulsorium spermatis, quod sperma expellit a canali testiculorum elevatum, et impellit anterius in canalem virgae per quem egreditur. Intra matricem autem interius est interior extremitas sive superiici.es rotunda nervosa, et in illa sunt additamenta plurima invidentia super eam, ita quod quidam opinati sunt ipsa esse distinctiones camerarum in ea sequentibus : et in medio matricis quaedam planities est similis semitae.
Adhuc autem creata est sic interius, quod plurimas habet venas pulsantes et quietas ramificantes in intrinseco sui,ut super orificia illarum vegetetur embryo, et distillet per ea sanguis menstruus. Hae enim omnes veniunt a diversis membris, atque derivantur a duabus venis, qua- rum una est pulsans quae orthi vocatur, et altera est quieta quae vocatur venirem habens. Ligatur enim matrix fortibus ligamentis cum dorso, et versus vesicam, et super os femoris. Sed omnia ligamenta ejus sunt laxa, et cum ligamentis illis continuantur quidam nervi, et quaedam venae, sicut determinatum est in anatomia nervorum et venarum superius posita. Facta autem est ex substantia nervosa, non quidem ex nervis protensis a cerebro : sed nervosa dicitur substantia ejus, eo quod est naturae nervorum similis, quae est substantia alba privata sanguine viscosa et extensibilis. Hoc autem ideo factum est, ut extendi possit in impraegnatione, et contrahi iterum in partu et post partum : numquam enim completur quantitas concavitatis ejus nisi in Impraegnatione, sicut etiam quantitas mamillarum non perficitur nisi in impraegnatione per infusionem lactis.
Ante illud autem tempus est vacua, et non necessaria corpori : et ideo matrix puellarum virginum est minor, ut frequentius quam vesica , et in faeminis hominum habet quidem concavitates duas quae sunt quasi camerae duae ipsius. Sed in aliis animalibus frequenter invenitur tot habere divisiones, quod habent papillas in mamillis suis. Duae autem camerae in faeminis hominum sunt sicut duae matrices ad unum os a quo procedit collum ad vulvam conjunctae : et in illa conjunctione siti sunt testiculi foeminarum. Locus autem matricis in muliere est post vesicam et extenditur ultra eam superius, sicut et vesica extenditur super eam inferius.
Anterius autem matricis sunt intestina, ut sit ei tam subtus quam supra stramentum molle et lene. Haec tamen lenitas strati non principaliter fit propter matricem, sed potius propter embryonem qui in ea concipitur et formatur. Distenditur autem matrix secundum longitudinem a propinquo umbilici usque ad os vulvae interius, et collum quod est ante os vulvae interius, est etiam de substantia ip-
alus usque ad os vulvae exterius. Longitudo autem haec est supra sex digitos usque ad duodecim, et nervi qui sunt inter hos in diversis mulieribus inveniuntur. Consuevit tamen plus prolongari in multum coeuntibus, et magis contrahi per abstinentiam coeundi, in tantum quod aliquando commensurat se virgae ejus qui consuevit coire cum muliere. Aliquando autem tangit intestina superiora.
Creata autem est matrix ex duabus tunicis, quarum interior magis videtur esse nervosa, et similiter magis aspera quae est in anteriori ipsius, et sunt in hujusmodi tunica plura, sicut diximus, orificia venarum quae vocantur pori sive foramina matricis, ad quos contiguantur panniculi in quibus formatur primum embryo : quia ex illis fluit sanguis menstruus ex quo nutritur embryo. Exterior autem duarum harum adhuc magis videtur nervosa esse utraque, cum constringitur et dilatatur ex natura suae substantiae ncrvosae : et tunica quidem extrinseca pure est unita et intrinseca, sicut divisa sit in duas tunicas quasi distinctas, ita quod si excoriaretur tunica exterior, excoriaretur quasi a duabus matricibus quibus esset collum unum. Et ideo divisio quam superius diximus esse in duas cameras, non est nisi in interiori tunica. Adhuc autem species viliorum longitudinalium et latitudinalium inveniuntur omnes in tunica interiori.
Adhuc autem matrix aliquando ingrassatur et inspissatur quasi impinguata sit, et hoc fit in hora menstrui, et postea cum. purgata est, extenuatur et exsiccatur, extenuatur et dilatatur per extensionem embryonis quando extenditur in ea : tunc enim tantum dilatatur, et prolongatur secundum quantitatem corporis embryonis. In coitu etiam exit matrix ad os vulvae et appropinquat ei quasi desideret attrahere sperma, et post redit post coitum. Et ideo dixit Pythagoras matricem esse animal distinctum per seipsum. Nervosa autem dicitur sicut diximus superius propter similitudinem substantiae suae cum nervorum substantia, quia ex cerebro non adveniunt ei nisi pauci qui dant ei sensum et motum.
Collum autem matricis est lacertosae carnis, quasi sit contextum ex chordis musculorum, et durum quasi sit cartilaginosurn, etrugosum est sicut ruga super rugam in eo : et hoc maxime fit quando pinguedo de qua diximus facit eam duriorem, et quamdam cum cartilagine similitudinem.
Amplius est in ea os intrinsecum in fine colli matricis quod est oppositum vulvae quae est os extrinsecum ipsius, et in illud deglutit sperma et evomit menstruum, et per illud emittit impetu foetum. Sed meatui urinae in collo vulvae est locus alius, sicut sit superior in ore vulvae. Inveniuntur autem aliquae mulieres quarum matricis collum recurvatur ad sinistrum, et aliquae quarum collum recurvatur ad dextrum.
Adhuc autem ante corruptionem in collo et in ore matricis virginum sunt panniculi contexti ex venis et ligamentis subtilibus valde, quae sunt signa virginitatis per aspectum probata, et haec destruuntur per concubitum, aut etiam per immissionem digitorum, et parum sanguinis quod est in illis tunc effluit. Sunt quaedam tamen quae medicinis ad hoc competentibus rugosam post multum concubitum faciunt matricem in collo vulvae, et ipsa rugositas cfllgiat panniculos, et virgines inexpertis apparebunt. Haec igitur dicta sunt de matrice.
Virilia vero quae sunt conversio matricis et colli ejus, sicut diximus, hoc modo componuntur. Duo enim testiculi, sicut in antecedentibus est declaratum, sunt unum de membris principalibus in quo sperma generatur ex humiditate nutrimentali quae defertur ad eos in venis. Haec enim humiditas est magis subtilis sanguis de totocorpore ad globos testium attracta. Haec autem commovetur in eis per spiritum qui in eis est, et digeritur et completur. In meatibus enim testiculorum plurimae sunt venarum pul- sanlium et quietarum partes, quae omnes derivantur a duabus venis, orthi videlicet et ventrem habente. Tot enim de illis ad testiculos, et corum interiora conveniunt, quod si unum suspensorium unius globi incidatur, apparebunt plurimarum venarum incisiones : quia ipsa suspensoria etiam ad tactum ostendunt se esse composita ex plurimis filis venarum.
Cum autem completum est sperma in globis, effunditur ex eis in vasa seminaria quae ducunt in canales virgae, sicut diximus superius, et in coitu projicitur in mulieris vulvam ut attrahatur a matrice, et obviat ei orificium interius matricis cum hiatu et forti attractione, dummodo ambo simul projiciantur sperma viri videlicet et mulieris.
Testiculi autem creati sunt ex carne alba glandulosa dura replente inter complexiones nervorum et venarum et arteriarum : et haec caro magis inter omnes similis est carni mamillae : et sicut de carne mamilla) diximusae, ita et ista assimilat sanguinem delatum ad se colori suo, et facit eum album. Adjuvant autem ad hunc colorem etiam aer et spiritus qua) sunt in globo ex venis pulsantibus .
Amplius non oportet latere, quoniam susponsoria testiculorum qua) sunt venae et arteria) et nervi globorum, oriuntur a foraminibus ossis femoris, et descendunt per pellem quae vocatur syphac, et ipsa pellis sypdac ibidem extendit se extra suspensoria ipsa, tegens ea : et cum est extra corpus, iterum dilatatur et concludit in se globos, et fit intrinseca tunica oxei. Extrinseca autem tunica ejusdem bursae fit de cute exteriori hominis. Et ita patet, quod panniculi exteriores cooperientes venas et arterias et nervos suspensorios globorum, sunt de substantia syphac, et intrinseci panniculi eorumdem oriuntur de panniculis muchae quae est in osse femoris, et meatus per quem penetrant, est per syphac non quidem perforatum : sed quod in illa parte cum eis ad exterius strictum porrigitur, et
tunc dilatatur ad interiorem tunicam oxei contexendam.
Jam etiam dictum est in anatomia venarum, quod ad globum sinistrum venit vena portans sanguinem in nutrimentum. Ad. dextrum autem venit alia ab alia quae fundit in ipsum sanguinem magis digestum et magis ab aquositate mundatum : neque est improbabile quin etiam per spongiositatem membrorum aliquid in testiculos descendat quod in sperma formatur. Et licet in utroque globo sperma formetur, tamen ut frequentius dexter ad hoc fortior est quam sinister, nisi sit destitutus ex aliquo accidente. Vasa autem spermatis sive canalia incipiunt per se singulariter ab utroque globo separatim, sicut etiam globi separati sunt ab invicem : licet unus ambos contineat oxeos : et non. sunt duo propter hoc quod unus non possit complere sperma ine reliquo. Quia vidimus plures coeuntes et generantes per unum solum exciso reliquo. Sed sunt duo, quod si contingat uni nocumentum, quod per alterius operationem fiat naturae intentio. Istarum autem viarum spermatis utraque sensibiliter dilatatur prope globum, et postea incipit constringi, quamvis in mulieribus dividantur versus illa, sicut diximus superius. Haec autem vasa in viris ascendunt in primis, et deinde declinant versus collum vesicae inferens sub meatu urinae.
Virga vero membrum est instrumentale ad coitum paratum ex membris quae singulariter sunt ligarnentalia et nervosa et arteriata. Principium enim originis ejus est corpus in quod descendit caro medii pectinis, ligamcntale et lacertale sive chordale plurimae concavitatis, in qua sit ventus et viae humiditatum diversarum quae ejiciuntur per ipsam, quamvis sit multis coopertum : et quando repletur ventositate grossa forti, erigitur et induratur.
Veniunt autem in ipsum plurimae arteriae dilatatae, et adveniunt ei nervi plures ex ossibus caudae et renum exeuntes :
et illi sunt distensi per substantiam ipsius. Tamen potius videtur componi ex ligamentis, quorum non est habere sensum, sicut diximus in anatomia nervorum. Galenus tamen dixit, quod nervi sive ligamenta extendentia alia sunt nervis sive ligamentis mollificantibus ipsum : sed hoc non est necessarium. Lacertos autem proprios cognoscimus ex musculis ejus, de quibus diximus in anadmia musculorum.
Amplius in virga tres meatus esse probantur : quorum unus est urinae per collum vesicae, quod est pars virgae. Et secundus est spermatis per expulsoria spermatis. Et tertius est meatus humoris qui medius est inter sperma et aquam sudoris, qui sentitur aliquando distillare ab aliquo ex tactu mulieris, aut a muliere ex contactu viri, et ille non facit pollutionem sicut nec urina, sed est quaedam inclinatio ad pollutionem, sicut tactus mulieris se habet ad coitum cum ipsa. Nec praetermittendum, quod virgae erectio et ventositas extendens eam, non advenit ei nisi ex cerebro et nucha : et sanguis subtilis et desiderium sive libido et concupiscentia non advenit ei, sicut dixit Plato, nisi ex hepate. Renes tamen aliquando creant ei naturale desiderium, ut dicit Plato : sed libidinem dicit creari ex hepate. Omnia autem haec nos in scientia de operibus communibus animae et corporis ostendimus provenire a corde, et de hoc loquemur in decimo septimo hujus scientiae libro. Haec igitur de virga dicta sufficiant.
Quia autem collum vesicae pars est virgae tam in viro quam in muliere, ideo nos etiam oportet loqui de vesicae anatomia. Dicimus igitur in communi, quod vesica est receptaculum superfluitatis humidae quae vocatur urina, ad hoc facta ne animal guttatim urinam cogatur emittere, sicut faciunt qui distillationem patiuntur urinae. Urina enim colligitur in vesica ut simul emittatur, cum voluntas emingendi affuerit, Creatur autem ex substantia alba viscosa et sensibili, quae est sicut nervi substantia, et ideo nervosa vocatur : et ejus locus est sicut inter femur et anum, habens collum carnosuin ad virgam viri et virgam mulieris, ita quod canalis urinae est super canalem spermatis. Adhuc autem duas habet tunicas, quarum interior quasi dupla est ad exteriorem, ut melius obviet et resistat acumini urinae. Cum autem dicimus quod est nervosa, intelligimus quod sit ad similitudinem ligamenti quod sensum non habet, sicut et matrix, et vasa spermatica. Diximus autem, quo duae venae a renibus veniunt ad vesicam, quae emulgentes vocantur. Hae autem pertingentes ad vesicam, primum perforant tunicam ejus superiorem, et tunc divertunt versus collum vesicae, et in collo ipso perferant interiorem, et effundunt urinam in concavitatem vesicae. Iste autem anfractus ideo fit, ut quando homo inclinatur, non effundatur urina neque arctet hominem. Sunt etiam musculi et chordae in vesica, quae constringunt eam usque ad voluntatem mingendi, sicut diximus in anatomia musculorum. Sic igitur urina in vesica virorum tres habet anfractus, quorum primus est venarum emulgentium per tunicam primam penetrantium. Secundus est diversio, quia divertunt inter tunicam et tunicam usque post penetrationem tunicae secundae. Et tertius est ad collum vesicae ex ipsa vesica. In mulieribus autem habet duos, quia tertius est in eis cum secundo propter virgae earum brevitatem quae est eis collum vesicae. Haec igitur dicta sunt de vesica.
Universaliter enim scimus subnexa esse ventri genitalia cum suis appendiciis tam in viris quam in mulieribus. In termino enim pectinis est virga in viris, et os exterius vulvae in foeminis : et creatio quidem virgae est ex carne replente inter contextionem ligamentorum et arteriarum et venarum, et ex cartilagine non quidem vera cartilagine, sed potius ex ligamentis quae ad duritiam vicinantur car- tilaginis : et Ideo extenditur et retrahitur. Illud autem quod tempore libidinis a ventositate grossa a corde directa intumescit, est cartilago dictum pro similitudine ligamentisive lacerti ad cartilaginem. Extremitas illius quae est caro mollis valde sensibilis, vocatur praeputium secundum veritatem. In usu. tamen vulgi vocatur praeputium extremitas pelliculae interioris operientis virgam. Corium autem extrinsecum cooperiens virgam, vocatur Latine culpha, et hoc est ex humiditate sperrnatica : et ideo cum fuerit praecisum aliquid de ipso, non adunatur per restaurationem, sicut nec illud pellis inferioris lacrymalis oculi, quod est in extremo superiori genarum. Hoc enim similiter et propter eamdem causam non recrescit abscissum. Et sub virga sunt testiculi : et creatio illorum non est sicut communis creatio carnis, sed sunt ex carne alba glandulosa, sicut diximus : neque omnino contraria et remota est creatio substantiae eorum a creatione substantiae carnis. Et In sequentibus ingeniabimus subtiliter rememorationem eorum secundum congruentiam diversorum animalium : et in virga est exitus et canalis superfluitatis humidae et etiam spermatis per diversos canales qui uniuntur ad foramen praeputii, sicut patet per antedicta.
Physiognomia autem horum ab Aristotele ad Alexandrum, et Philemone philosopho sumenda est. Dicit enim Philemon metiendum esse spatium, quod est ab umbilico inferius usque ad imum pectinis, et spatium quod est ab umbilico usque ad colli initium in ferculis : hoc enim in bene extenso homine secundum naturam aequale est: et siquidem aequale est, laudabilem significat et animi virtutem et dispositionem corporis. Si autem pecten longius sit, vincit animi virtus corporis habitudinem: et erit quidem prudens, sed non. retractus a corporalibus illecebris. Si autem spatium ventris vincit spatium superius, erit fornicator et voluptuosus. Si autem illud spatium
totum multa carne solida vestitum sit, quae quidem nimia sit in comparatione quantitatis staturae, malevolum quidem significat, non autem voracem et luxuriosum. Ventrem autem molliorem atque impressiorem virtutem animi et magnificentiam dixit Locus significare. Aristoteles autem dicit, quod qui magnum ventrem habet, est indiscretus, stolidus, et coitum amans. Mediocritas autem ventris cum competenti strictura pectoris, significat altitudinem intellectus et boni consilii.