XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Qui carnem vestis,
ut dones gaudia maestis,
Et nos informas,
Gabrielem laudibus ornas,
Da nobis, Christe,
jam saeclum spernere triste
Et sursum caelis
nos suscipe, rex Gabrielis.
R. O Gabriel
Dignus es honorari,
Tractasti El
Maria incarnari,
Quos mortis fel
Habuit, dulcorari,
Et Israel
Gaudet coelo locari.
V. Ergo fac mel
coeleste nobis dari,
Quod Michael
et sancti gustant cari.
Ad Magnificat.
O Gabriel epicbaris,
Archangelus fons jubaris,
Quem Deus exaltavit,
Dum per te, non per alium,
Suum dilectum filium
Mariae nuntiavit ;
Fac stans ante Dominum,
Ut sarcinam peccaminum,
Quae diu nos gravavit,
Luat, qui nos creavit.
Ad Matutinum.
Invitatorinm.
Adoremus humiliter
Regem archangelorum,
Cum quo vivit feliciter
Gabriel, lux sanctorum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gabriel privilegium
Prae creaturis omnibus
Habet pandendo filium
Dei Mariae auribus.
2. Nunquam fuit nec fuerit
In mundo nec in caelis,
Per quem virgo conceperit
In verbis Gabrielis.
3. Ergo, Gabriel, carius
Precamur, ut obsequium
Sumas nostrum laetantius
Et sis nobis praesidium.
Resportsoria.
Gratulanter
Dei ecclesia
Gabrielis
agat solemnia,
Deferentis
Mariae nuntia
Nobis salubria.
V. Hic ingens nuntius
De coelis grandius
Adduxit sanctius
Pro nobis gaudia.
2. Tu es lux et signaculum
Et Dei instrumentum,
Nostrum pia piaculum
Per tuum interventum,
Ad coeli tabernaculum
Nos ducas et proventum,
V. Sis nobis adminiculum,
Gabriel, in periculum
Satan ad temptamentum.
3. Plaudat fidelis concio
Cognoscens beneficia
Gabrielis obsequio
Nobis provenientia
A divina clementia ;
V. Danielem hic imbuit
Visionum scientia,
De Johanne praedocuit
Et de Christo magnalia.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gabrielem, quem trinitas
Pro nobis misit nuntium
In orbem, nostra caritas
Extollat fundens gaudium.
2. Lux Gabriel purissima,
Claras fac nostras mentes
Tua prece sanctissima,
Ut sint Deum videntes.
3. Solemnizemus hodie
Diem sanctam et piam,
Gabrielem rex gloriae
Qua misit ad Mariam.
Responsoria.
1. Hierusalem
per hunc subversio
Danieli
futura patuit,
Et feras, quas
vidit in somnio,
Quosdam reges
esse disseruit,
Antichristum
sua narratio
Minime tacuit ;
V. Occidendum
Christum veraciter,
Desolandum
templum totaliter
Gabriel posuit.
2. Commendemus
cordis laetitia
Gabrielem
divinum nuntium,
Ipse tulit
nobis exennia,
Quae nunquam quis
attulit nuntium,
Assequimur
coelicum gaudium;
V. Hoc dolet furia
inferni tristius,
Hoc congaudet
coel estis plenius,
Talem decet
laus et obsequium.
3. O quam gaudet in gloria
Gabriel, plenus gaudio,
Confirmatus in gratia,
Nullo turbatus taedio;
Fructum gustat eximium,
Quem virgo tulit gremio,
Semper carentem vitio.
V. Hic ditavit
regnum coelestium,
Dum tractavit
tantum consortium.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Per gratiam, sol gratiae,
Gabriel, lue faeces
Nostrae mentis plenarie
Et audi nostras preces.
2. Tu es stella Incendor,
Gabriel, fixa sursum,
Tu es Deo propinquior,
Dirige nostrum cursum.
3. Flos Gabriel eximie,
Perornans paradisum,
Odorem da fragrantiae,
Hostem fuga invisum.
Eesponsoria.
1. Gabriel dignis laudibus
Mariam salutavit
Et pro nostris sceleribus
Delendis nuntiavit
Eidem, plenae moribus,
Dominum, peraroavit,
Cui mox ipsa favit:
V. Ecce, dicit,
ancilla Domini,
Ita fiat,
ut placet numini,
Et os tuum narravit.
2. Beati sunt,
qui cessant linquere
Et nituntur
in Christo vivere,
Pro his misit
Deus ab aethere
Gabrielem,
puellam jungere
Suo nato
sub sancto foedere;
V. In Nazareth
salutat virginem,
Evae mutans
amaritudinem
In dulcorem
divino opere.
3. Cantet, laudet
agmen fidelium
Sancti festum
cum pleno gaudio
Gabrielis,
civis coelestium,
Qui fidelis
exsultat bravio;
V. Nitet, videt
divinum filium,
Virum mirum,
vitam credentium,
Qui nos salvat
ex posse proprio.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. O lumen indeficiens,
Gabriel, tuo lumine
Tenebras sis ejiciens,
Quae nos gravant peceamine.
2. Templum tu regis gloriae,
Gabriel, semper purum,
Contra ausus discordiae
Pro notis te da murum.
3. Archangele, quo trinitas,
Gabriel, declaratur,
Roga, quod sua pietas
Nostri misereatur.
4. Nos decet totis nisibus
Gabrielem laudare,
Ut nobis suis precibus
Velit Deum placare.
5. Tu, Gabriel, a gladio
Nos serva proditoris
Et fac, ut tecum gaudio
Fruamur salvatoris.
Ad Benedictus,
A. O quam gaudet feliciter
Gabriel et sublimiter,
Cum videt exaltatos
Mariam matrem virginem
Et Deum factum hominem
Supra cunctos salvatos,
Exstitit quorum nuntius,
Complens commissa plenius:
His nos reddat beatos
Et in pace fundatos.
Ad Horas Antiphonae.
Ad Primam.
O creatura stabilis,
Qui nunquam deliquisti,
Gabriel admirabilis,
Nos mundo serva tristi.
Ad Tertiam.
O Gabriel, eximie
Mariae nuntiator,
In hac valle miseriae
Sis nobis consolator.
Ad Sextam.
Infestant nos hostilia
Gabriel bella multum,
Defende nos ex gratia
Et duc ad Dei vultum.
Ad Nonam,
O quam est beatissimus
Gabriel, princeps magnus,
Quem pascit suavissimus
In coelo Dei agnus.
In 2. Vesperis.
R. Festivemus
nunc diem gaudii,
Qua Gabriel
dixit ad virginem:
Mater fies
Domini filii
Et paries
Deum et hominem,
Nullam perdens
integritudinem;
V. Ejus nomen
Jesus vocabitur,
Ejus semper
regnum firmabitur,
Plebi dabit
beatitudinem.
Ad Magnificat.
A. O dulcis creatura,
Gabriel, te ornatur
Pardisns, lux pura,
Et in te gloriatur
Salvator incarnatus,
Quem tu denuntiasti,
Coelique potentatus
Et quam tu salutasti
Virgo et informasti;
Fac jungamur his casti.