SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
De Primo, quid sit in quid, innotuit supra quaest. 12.et alibi,et in solutione hujus quaestionis patet.Nedum enim esse de quidditate, vel de essentia dicit in quid. Unde ait in Theorematibus, definitione 6. Essentiale in plus se habet quam in quid, et infra, cap. de Differentia, quaest. 6. dicit quod Ad praedicari in quid, non sufficit quod praedicet quid.Quid vero quidditas,vel quod quid, ut quod quid erat esse, habet videri in Metaphysica, et alibi saepe.
Ordo quaestionis hujus patet, et divisio ejus communis est, excepto quod in secunda parte potest fieri aliqualis subdivisio, ut patebit.
De Secundo, arguit tribus rationibus partem negativam.
Prima satis clara est, procedit enim ex argumento Porphyrii in littera, ad oppositum tamen ostendentis Genus praedicari in quid, eo quod convenienter respondetur per ipsum, ad interrogationem factam per quid de Specie. Cum ergo (ut quaest. 14. ostensum est) Genus ut hic definitur, sit intentio, et tale non dicitur in quid de re, ut patet, nec de intentione Speciei, cum sint disparatae Species Universalis, quare nullo modo Genus praedicatur in quid : si enim quaeratur quid est homo ? non respondetur quod est Genus. Si etiam quaeratur, quid est Species? nec repondetur per Genus.
Secunda ratio procedit ex inadaequatione, vel potius eo quod frustratur fine, propter quem ponitur, ut supra, quaest. 17. in simili argutum est. Et formetur argumentum similiter, sicut ibi notavi ratione 1. ante oppositum. In probando minorem adducit Philosophum 7. Metaph. text. comm. 43. ut supra, quaest. 15. et 16. recitatum est de praedicatione differentiae superioris de inferiori.
Et quia aliquis diceret quod praedicatur in quale, et non in quid, sicut praedicatur de Specie cujus est constitutiva, hoc excludendo dicit, quod non praedicatur ut differentia, scilicet sicut de Specie praedicatur, sed ut superius de inferiori, in recta linea: et assignat rationem dicens, quia tunc superius per se ipsum descenderet in inferius, hoc est dictu, quod sicut differentia non contrahitur ad illud, cujus est differentia, sed potius contrahit, et determinat Genus, et alia superiora, ita si differentia superior de inferiori diceretur, ut differentia; non determinaretur, nec contraheretur ad ipsam per aliquod contractivum, cujus oppositum praesupponit Doctor esse verum, licet non probet.
Vult ergo inferre quod cum ut superius descendat in ipsam, et per consequens per aliquod determinativum, vel contractivum praedicatur in quid de ipsa, sicut in linea recta Specierum, et Generum convenit suo modo. Tertia ratio procedit simili fundamento sub aliis terminis, ut patet. Adducit Philosophum 1. Topicorum, cap. 7. et est propositio notabilis, et saepe ponderatur in his quaestionibus.
Ad oppositum adducit Porphyrium, deinde respondet ad questionem, ubi duo facit. Primo solutionem quaestionis, conclusionem affirmativam sustinendo, ponit, et declarat. Secundo objicit contra dicta, et solvit. Prima pars potest dividi in duas. Primo conclusionem quaesiti affirmativam ponit, et breviter probat. Secundo duo notabilia pro majori declaratione adjungit. Dicit ergo primo, quod convenienter ponitur. Cujus rationem subjungit, ut supra saepe dixit, eo quod ratio Universalis est praedicari de pluribus,quae dividitur per in quid, et in quale, tanquam primos modos praedicandi. Cum igitur Genus sit species Universalis, necesse est ut aliquo duorum modorum praedicandi praedicetur, quia differentiae divisivae Generum, sunt constitutivae Specierum. Manifestum autem est, quod Genus non praedicatur in quale, ergo per locum ab immediate oppositis, praedicabitur in quid. Et quia aliquis dubitaret, quare Genus non praedicaretur in quale, et quare Differentia praedicatur in quale, et non in quid.
Ponit primum notabile declarativum istorum terminorum, et significationis eorum, quid videlicet sit praedicari in quid, et quid in quale, et tota littera patet ex his quae dicta sunt supra, quaest. 12.et sequentibus. Et ne ex hoc quod dicit Differentiam praedicari in quale, crederet aliquis Differentiam esse qualitatem, de praedicamento Qualitatis, cujus modus praedicandi est praedicari in quale, secundum quod diversi modi praedicandi, et quaestiones et responsiones proportionales correspondent decem Praedicamentis : ideo ponit secundum notabile, dicens quod Qualitas ut est unum praedicamentum praedicatur in quale absolute, scilicet absque aliqua determinatione contrahente, vel diminuente. Sed differentia substantialis, id est, essentialis, praedicatur in quale quid, id est, in quale essentiale, ut habetur 6. Topicorum, cap. 8. Quod declarat notabiliter, quia differentia talis importat formam, vel formale Speciei, ut supra saepe (forma autem, qualitas, et actus, sunt Synonyma transcendentia) quare praedicatur in quale. Unde 5. Metaph. text. comm. 19. habetur, quod primus modus Qualitatis est differentia substantiae. Et quia non quamcumque formam, nec quocumque modo, sed formam quidditativam, et essentialem importat, et ex consequenti per modum totius, ideo praedicatur in quid. Quare inquit ratione totius, id est, formae, et quidditatis, praedicatur in quale quid, id est, in quale quidditative.
Unde concludit ex hoc differentiam inter modum praedicandi Qualitatis, et Differentiae, quae differentia sumitur ex diversitate modorum essendi, ut prius saepe, de quo magis infra, cap. de Differentia, quaest. 6. habet videri.
Deinde objicit contra dicta dupliciter, et maxime contra illud primum notabile.
Primo inferendo ex illa descriptione praedicari in quid, hoc inconveniens, videlicet quod haec, Homo est lapis, est praedicatio in quid, et hoc manifeste falsum est: quia esset per consequens vera, cum omne praedicatum in quid, vel in quale, essentiale, de aliquo vere inest sibi. Quod autem illud consequens sequatur, patet ; quia lapis non praedicatur de homine per modum qualitatis, nec informantis : quare per modum subsistentis, vel essentiae, quod est praedicari in quid per te.
Secundo arguit, inferendo illud inconveniens, videlicet Genus hic definitum non convenire univoce rebus omnium generum, vel esse univocum eis, cujus oppositum dictum est supra, quaest. 14. Quod autem hoc sequatur, potest sic argui : Cujus pars essentialis, et per se definitio non est univocum omnibus generibus, nec ipsum definitum : sed haec pars definitionis Generis est hujusmodi, ergo. Patet consequentia cum majore. Minor vero patet,quia essentia non est univoca illis, ut dictum est saepe supra, et infra magis : quare nec praedicari in quid, si illa descriptio, quam tu assignas, est conveniens, scilicet praedicare essentiam per modum essentiae, et potest hoc argumentum formari eodem modo, sicut praecedens.
Ad haec argumenta respondet, negando consequentiam primi, quia praedicari in quid, vel in quale dividunt praedicationem possibilem, et veram, ubi videlicet est habitudo praedicati ad subjectum, qualis est abstracti, inquit Doctor, id est, superioris, vel communis, vel si loquatur de abstractione proprie, intelligi debet de abstractione non ultimata : accipit enim abstractum pro Universali, ut saepe alibi habet.
Ad aliud, dicit conformiter dictis supra, quaest. 14. et 15. et infra, in Antepraedicamentis, quaest. 4. quod sufficit videlicet unitas proportionis in fundamentis ad unitatem univocationis, in intentionibus. Praedicari ergo in quid univocum est in omni genere, licet nulla essentia univoca sit, sed bene unitatem proportionis habent essentiae Praedicamentorum, scilicet in similiter se habendo, ut patet, quod sufficit, inquit Doctor, quia praedicari dicit habitudinem praedicati ad subjectum. Ubi ergo est uniformis habitudo, ibi uniformis modus praedicandi; et ita praedicari in quid secundointentionaliter univocum erit. Deinde respondet ad argumenta principalia.
Ad primum dicit quod sicut Species dupliciter accipitur, primo - intehtionaliter, scilicet et secundo - intentionaliter , ita duplex potest esse quaestio de Specie, videlicet quid est, et quid praedicatur de ipsa. Et licet utraque quaestio posset fieri de ipsa utroque modo accepta, tamen proprie loquendo prima in fundamentis, et secunda in intentionibus fieri debet.
Ad formam igitur argumenti dicendum, si quaeratur de Specie, ut quaeri debet, scilicet quid praedicatur de ea ? Convenienter respondetur per Genus ut hic definitur ; et sic concessa majori, negatur minor, et secunda pars probationis ejus. Sicut ergo convenienter quaeritur, quid est homo f et respondetur per animal, ita convenienter quaeritur quid praedicatur de specie f et respondetur per Genus, et talis quaestio, et responsio habent exerceri in fundamentis, sicut incomplexa unius pro incomplexis alterius supponunt taliter unita.
Ad secundum principale, dicit quod differentia potest accipi vel ut differentia, vel ut genus. Primo modo non praedicatur in quid, sed bene secundo modo. Sed contra hanc responsionem arguit dupliciter.
Primo, quia tunc sequeretur quod in omni genere essent tria Generalissima, scilicet specierum in recta linea et differentiarum oppositarum, quia sicut in linea recta est praedicatio quidditativa superioris de inferiori, ita in collateralibus per te, ergo sicut ibi datur supremum, ita in collateralibus, suo modo.
Secundo arguit processum in infinitum in differentiis essentialibus ex illa responsione, quia si differentia superior est Genus, et inferior Species, et omne genus descendit in suas Species per differentias, ergo aliqua differentia erit contractiva illius superioris,el constitutiva inferioris: et tunc de illa contractiva quaeratur an sit Species respectu superioris differentiae, vel non ; si non, pari ratione dicendum erat de prima, quam tu ponis speciem ; si sic, cum omnis species habeat genus et differentiam, ergo illius differentiae erit alia differentia constitutiva, et de illa quaeratur sicut prius, et sic processus in infinitum in differentiis essentialibus.
Et quia forte aliquis diceret quod si illius differentiae, differentiae erit alia differentia, non tamen de genere Substantiae, sed de alio genere : hoc excludendo dicit, quod non potest esse in alio genere. Cujus rationem assignat, quia differentia est prior specie : modo substantia est primum omnium 7. Metaph. text. corum 4. non erit ergo differentia substantiae non substantia : etiam ex non substan -tiis non fit substantia 1. Physicorum text. comm. 26. et 27. Species autem ex differentia constituitur. Et sicut specialiter infert Doctor, hoc inconveniens in genere substantiae, ita in aliis : eodem modo posset dici, et de processu in infinitum, et quod differentia semper est ejusdem generis : sed in substantiis manifestius est, et forte verius, ut infra magis. Quod autem talis processus in infinitum non debeat admitti ostendit: quia ad cognitionem Speciei requiritur cognitio omnium differentiarum ejus, si ergo sunt infinitae, non poterunt pertransiri, ex 1. Posteriorum, et alibi saepe, nec per consequens Species aliqua in genere substantiae cognoscibilis erit, quia cujus cognitio dependet ab ignoto, et ipsum ignotum erit. Infinitum vero ignotum est 1. Physic. et 2. Metaphysicae.
Ad haec duo respondet unica responsione : sed videtur specialiter esse ad primum istorum, et remittit se ad dicta supra, quaest. 12. ad finem, quod scilicet non sequitur inconveniens illarum in primo argumento, quia coordinationes differentiarum, etc. Sed secundum argumentum quaerit aliam evacuationem, ut statim tangam.
Ad tertium principale, respondet uniformiter ut ad secundum, videlicet quod accidens potest comparari, vel ad subjectum vel ad suppositum, ut supra saepe dictum est. Primo modo non praedicatur in quid, et sic loquitur Porphyrius in littera. Secundo modo bene praedicatur in quid, non ut accidens, sed ut Genus, vel Species. Eidem enim fundamento comparato ad diversa, diversae intentiones applicari possunt, secundum diversitatem proprietatum ex parte rei. Color namque, vel coloratum respectu albi, et nigri, est genus ; respectu saporis, differentia, saltem communiter dicta ; respectu corporis, accidens ; respectu qualitatis, species ; et sic de aliis.
De Tertio, circa dicta in solutione quaestionis, possent plura dubia adduci, sed quia ex supra determinatis possunt declarari, ideo brevibus me expediam. Videtur primo quod genus in quale, et non in quid praedicetur, cum sit accidens, sicut et aliae intentiones.
Item, illae notificationes de in quid, et in quale, non videntur convenire intentionibus, de quibus per se hic est intentio.
Item, non videtur qualitas absolute in quale praedicari, quia etiam alia omnia Praedicamenta accidentium sic praedicantur, ut patet ; cum non in quid dicantur de subjecto.
Item, videtur inconvenienter dictum, quod Differentia praedicatur in quale quid, quia tunc non esset Universale. Patet consequentia ex dictis supra, quaest. 12. ubi ideo definitionem secundum declarationem Doctoris non ponit Porphyrius hic, quia non praedicatur aliquo uno modo praedicandi, sed in quale quid. Similiter ergo dicetur de Differentia, si sic praedicatur.
Item. sicut praedicatio alia vera, alia falsa; et similiter propositio, ita videtur quod modus praedicandi conveniat utrique: sicut ergo praedicari in quid et in quale sunt primi modi praedicandi in praedicatione vera, ita et in praedicatione falsa, ergo cum lapis de homine non praedicetur in quale, praedicatur ergo in quid, licet falso. Solutio igitur primae objectionis in solutione quaestionis, non procedit.
Ad haec respondetur. Ad duo prima patet copiose supra, quaest. 12. articulo 3. Genus enim praedicatur in quid dupliciter, scilicet in actu signato de Specie, ut supponunt pro fundamentis, in actu exercito de hoc genere, et illo. Praedicatur etiam in quale, tam in actu signato, quam exercito de fundamento. Quomodo etiam illae notificationes verificantur in intentionibus, et quare, vide ibidem.
Ad aliud dico, quod verius Qualitas quam alia in quale praedicatur, licet extensive loquendo alia praedicentur in quale. Sunt enim propriae quaestiones, et responsiones diversorum generum : sed sicut quid reperitur in omni genere, ita et quale extensive, licet proprie quid ipsi substantantiae, et quale Qualitati attribuantur. Vel aliter dici potest, quod Doctor non excludit alia Praedicamenta ab hoc, quod est praedicari in quale, sed intendit ostendere quod Differentia non est qualitas praedicamentalis ex hoc, quod praedicatur in quale. Aliud enim est aliquid esse quale, et aliud ipsum in quale praedicari. Breviter ergo dico,
quod sicut forma, et actus accipiuntur dupliciter, scilicet limitate, et transcendenter, similiter et qualitas : et ita praedicari in quale. Et similiter potest distingui de actu primo, et secundo, et qualitate sic, vel sic dicta : et ita proportionaliter de praedicari in quale. Antonomastice igitur, et proprie loquitur Doctor hic, ut prius.
Ad aliud, patet ex secundo articulo : non enim intendit Doctor quod Differentia habet duos modos praedicandi discretos, vel distinctos, sicut definitio ; sed per quale quid intendit quale essentiale.
Ad aliud dico, quod sicut falsum est nihil formaliter, ita praedicatio falsa, et propositio, ut talis, includens repugnantiam, et incompossibilitatem, est nihil, licet dicacatur propositio, vel praedicatio materialiter, vel secundum quid. Modi igitur praedicandi positivi conveniunt praedicationi positivae, id est, compossibili, proprie loquendo : sed nihilominus concedo quod in praedicatione falsa, aliquando denotatur praedicatum esse de quidditate subjecti, aliquando denominans ipsum ; quia tamen non est ita ex parte modi essentiali, nec etiam ex parte modi praedicandi proprie erit. Dico igitur quod si lapis praedicaretur de homine, in quid praedicaretur, ergo ex opposito oppositum. Et posset etiam concedi, quod sicut falso praedicatur, ita in quid falso praedicatur : et hoc intendit Doctor in littera, ut patet speculanti.
Secundo dubitatur, circa argumenta principalia, et solutiones eorum. Videtur enim quod de Specie possent plures quaestiones formari illis duabus, videlicet cui subjicitur, et de quo praedicatur, et sic de aliis.
Item, ad quaestionem factam per esse de Specie, convenienter respondetur per Universale, ut patet.
Item, ad quaestionem factam per praedicari de homine, convenienter respondetur per animal, ergo non solum in intentionibus, cum praedicari, et in fundamentis, cum esse sit conveniens quaestio, et responsio,
Item, unum disparatum non praedicatur de alio : sed Genus et Species sunt hujusmodi, ergo non convenienter respondetur ad quaestionem factam de Specie per praedicari, affirmative per Gentus.
Item, videtur manifesta repugnantia in dictis hujus 7. Metaphysicae, et 4. Sententiarum, distinct. 11. quaest. 3. et hic, solvendo secundum principale, ubi videtur sustinere differentiam superiorem esse genus, respectu inferioris. Quod enim est genus alicujus, praedicatur per se de illo, ut patet: sed differentia superior non praedicatur de inferiori differentia per se, ut ex intentione habet in locis praeallegatis, ergo non est genus ejus : responsio ergo nulla.
Item, videtur quod insufficienter solvat objectiones, vel replicas contra illam responsionem, et maxime secundam, quia penitus videtur concludere.
Item, quare in illa secunda replica specificat genus Substantiae potius, quam alia genera, et quomodo procedit illa consequentia. Non substantia esset prior, cum non semper differentia sit prior, ut patet de ultima differentia.
Ad ista. Ad primum dico, quod ad propositum comparando Speciem ad Genus, sufficienter loquitur Doctor. Possent etiam aliae omnes reduci ad istam, ut patet.
Ad aliud dico, quod extraneum est a consideratione Logici de istis considerare ea in esse essentiali, vel quidditativo, ut dictum est prius. Loquitur etiam proprie de esse, et praedicari, ut patet in littera. Licet ergo esse suo modo conveniat intentionibus, non tamen proprie ut rebus. Vel aliter, quod tunc aequivalent fundamentis, vel rebus, quia non ut modi, sed ut quid accipiuntur. Per idem patet ad aliud de praedicari in fundamentis, quod extraneum est, ut patet supra, quaest. 14. et alibi saepe.
Ad aliud dico, quod verum est quod assumitur in actu exercito, et accipiendo utrumque ut quid ; secus est de actu signato.
Contra. Sicut haec est falsa, Lapis est
homo, ita et haec, Homo praedicatur de lapide. Dico quod secus est in rebus, secus in intentionibus, maxime concretive sumptis: quia sic accipiuntur ut supponunt pro fundamentis, et non pro suis suppositis, vel significatis. Contra, haec est essentialis, et per se, Genus praedicatur de Specie, dico quod si hoc est verum, intelligitur de actu signato, et non exercito. Quod non est essentiale in actu exercito in fundamentis, potest dici essentiale logice in intentionibus, in actu signato, ut patet.
Ad aliud potest dici, ut notavi supra, quaest. 15. et 16. quod loquitur Doctor hic secundum famosam expositionem aliorum, qui tenent de mente Philosophi ibi esse, Differentiam superiorem praedicari per se de inferiori, et includi in intellectu ejus. In locis vero allegatis loquitur secundum opinionem propriam.
Ad aliud, potest concedi quod infertur, et propter hoc ille modus dicendi non est imitandus. Sed adhuc sustinendo ipsum, potest dici ad argumentum, quod non sequitur processus in infinitum in differentiis, quia diceretur quod status esset in secunda : quia illa est simpliciter simplex. Et negatur quod eadem ratione standum esset in prima.
Ad aliud dico, quod vel ideo specialiter loquitur de Substantia, quia notiora sunt nomina differentiarum illius Praedicamenti, nominibus differentiarum aliorum. Vel ideo quod Substantia non per additamentum definitur, secus de aliis. Et etiam quia forte in aliis generibus non ita negatur processus in infinitum, in speciebus et differentiis, sicut in genere Substantiae. Non est enim inconveniens, imo necesse in aliis Praedicamentis non Substantiam praecedere species illorum generum. Et quod tangitur de differentia ultima, dico quod loquitur de differentiis communiter notis, cujusmodi non sunt ultimae, eo modo quo dicit Philosophus, quamlibet partem definitionis esse in plus, quam definitum. Vel dato quod universaliter loquatur, dico quod differentia ultima inquantum pars est prior Specie. Et si contra hoc dicatur, quod convertitur, tactum est supra, quaest. 12. quomodo intelligi debet. Non enim comprehensive, sed completive dictum est.
Sed adhuc posset dubitari, circa solutionem ultimi principalis, quare potius conceditur accidens respectu diversorum esse genus, et accidens, quam differentiam. Et quod differentia posset sccundum veritatem dici genus, et Species, videtur de mente hujus 1. Reportationum, distinct. 25. quaest. 2. ubi dicit quod omne Universale reducitur ad Genus, vel Speciem, quoniam illud quod est Differentia, vel proprium respectu alicujus, respectu suorum inferiorum est Genus, vel Species. Differentia ergo superior respectu inferioris alterius denominationis, clarum est quod non est Species, saltem specialissima, ergo Genus.
Ad hoc respondeo, quod bene de accidente primo - intentionaliter, et secundointentionaliter concedi potest absque repugnantia, quod dicit Doctor, quia in omni genere est quid. Sed licet de differentia secundointentionaliter posset concedi quod sit genus ad intermediam, et ultimam, ut infra magis, non tamen de differentia primo - intentionaliter accepta. Et ratio est multiplex, quam tangit Doctor 7. Metaph, et 4. Sententiarum, ubi prius. Et quod adducitur de primo Reportationum, potest dici quod se habet per modum Generis, vel potius Speciei, praedicare non subjecte, et respectu suorum inferiorum ejusdem denominationis. Vel sustinendo alium modum dicendi, ut prius, conceditur quod uniformiter hoc dicitur de utroque, sed alius modus dicendi est magis ad mentem Doctoris. Elige tamen quod volueris, et dic consequenter.
Etenim principium quiddam est hujusmodi Genus earum quoe sub ipso sunt Specierum.