SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Utrum Genus sit principium Specierum
D. Thom. Opusc. 48. Tract. 1. cap. 4. et in 1. d. 25. quoest. 1. art. 1. Paulus Venetiis cap. de Specie. Sanchez lib. 3. quoest. 6. Joan. Ang. et Brasavol. super hanc quoest. Rodriguez ibidem. Merinero cap. de Genere quoest. 4. Suarez Tom. 1. Metaph. disp. 5. quoest. 5. Conimbr. in Proefatione Porphyrii, quoest. 3. art. 1. Complut. disp. 5. quoest. 5. Ruvius cap. de Genere quoest. 5.
Quod non videtur, quia idem non est principium, et principiatum ; quia principium, et principiatum distinguuntur. Sed Genus est Idem Speciei : ergo non potest esse principium Speciei : Major patet. Probatio minoris est duplex, prima est haec ; quia Genus secundum Philosoph. 7. Metaph. cont. 43. nihil aliud est proeter res eas, quoe sunt Generis Species.
Item, Genus praedicatur de Specie per se, haec enim est per se: Homo est animal; sed quod praedicatur per se de aliquo, non est distinctum ab illo ; ergo est Idem sibi.
Item, Genus est totum respectu Speciei, ergo non est principium ejus. Consequentia probatur ; quia principium est simplicius principiato: sed totum est compositius eo cujus est: et Antecedens patet, per Auctorem In littera, cap. de Specie, ubi dicit, Genus est totum respectu Specierum.
Ad oppositum est Auctor In littera, In comparando tertiam significationem Generis ad primam, ubi dicit, quod sicut Genus tertio modo dictum, est principium Specierum, sic Genus primo modo dictum, est principium multitudinis.
Ad quaestionem dicendum, quod sic, sumendo Genus pro natura, in qua fundatur ipsa intentio, et non pro intentione, quod declaratur sic : Genus est essentiale principium cognoscendi Speciem ; ergo est essentiale principium Speciei. Consequentia probatur ; quia definitio faciens scire definitum, exprimit essentialia principia definiti, quod est Speciei solum, proprie loquendo, quia nihil proprie definitur, nisi Species. Antecedens patet per Philos. 6. Topic.
Sed sciendum, quod essentiale principium Speciei est duplex. Quoddam secundum rem, quod est pars rei in existentia ; cujusmodi sunt materia, et forma : aliud secundum rationem, quod importat eamdem rem, sub modo indeterminato, quam Species importat modo determinato, et hoc, si illud nomen imponatur ad significandum illam rationem, prout sumitur vel a materia, vel a forma. Nunc autem Genus,puta animal, non est principium Speciei, puta hominis, primo modo, scilicet secundum esse ; quia si sic, tunc non vere praedicaretur de ea, ergo est principium Speciei, secundo modo : et ideo si homo debeat definiri (cum definire sit actus rationis) in ejus definitione debet poni animal tanquam principium Speciei secundum rationem, et aeque rationale. Et sicut in re, natura materiae extraneatur naturae formae, ita quod neutrum est dicibile de altero, ita apud rationem, intellectus Generis extraneatur intellectui Differentiae, licet eadem res importetur utrumque. Idem enim significat animal quod homo, praeter determinationem ultimae formae, et hoc significat per modum quid, et per se dictum, et ideo secundum Porphyrium praedicatur in quid. Rationale autem idem significat cum determinatione ultimae formae, sed tamen per modum qualis, et denominantis, et ideo apud rationem, conceptus Generis, et differentiae sunt extranei.
Et propter rationes, est sciendum, quod est differentia inter partes rationis, et partes secundum rem ; quia licet utrumque significet partes totius, partes tamen secundum rationem, significant partes totius, per modum totius : partes autem secundum rem, significant partes per modum partis. Verbi gratia, Genus hominis, puta animal, est pars ejus secundum rationem. Nam a sua prima impositione imponitur ad significandum partem hominis, puta habens animam sensitivam; quia tamen eam significat per modum totius, et non per modum partis: ideo vere praedicatur de homine. Sed non est sic de parte secundum rem ; quia aes, quod est pars materialis statuae, significat partem per modum partis et ideo de statua non potest praedicari.
Per hoc ad rationes dicendum, quod non est inconveniens idem esse totum, et partem diversimode. Ideo dicit Boetius, libro Divisionum, quod Genus in praedicatione est totum, in diffinitione vero est pars.