XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Georgi, miles, valide,
Christi hostes intrepide
Depellens devicisti,
Draconis diri faciem
Per firmam crucis aciem
Victorque dejecisti.
2. Militiae stipendium
Tuae mentis compendium
Fuit in plasmatore,
Vera namque militia
Spreta mundi nequitia
Sistit in creatore.
3. Corona militantium
Cunctorumque regnantium
Christus est, verum lumen,
Per quod virorum fortia
Deluduntur consortia
Daturque purum numen.
R. Ecce, homo, vir validus
Milesque intrepidus,
Qui Silenam cruce decoravit
Quam virtutibus ornatam
Praevidit et amavit.
V. Erat enim verus Dei cultor,
Paganorum fuit ultor,
Pretiosa gemma militum
Hanc puellam per Dominum
Et crucem consignavit.
Ad Magnificat.
A. O miles fortissime,
Custos veritatis,
Defensor justissime
Totius aequitatis,
Coelestis jam curiae
Una cum beatis
Contemplaris facie
Bona deitatis.
Ad Matutinum.
Verbeta.
Eja, nunc felicia
Georgii festa,
Recolat ecclesia
Hac in die gesta.
Tormenta
minas carnificum
vicit et varia,
Ad regnum
ductus angelicum
vivit in gloria.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Bellorum fidei
Christi vexillarius
Scuto patientiae
Ac lancea justitiac
Semper se armavit.
2. Draconem hic interfecit,
Regem regisque filiam
Ac populum liberavit.
3. Hunc proclamant voce alta,
Dum tractantur belli pacta,
Multi ex fidelibus.
4. Signo crucis se subsignat
Ac signatum se designat
Ad bella justissima.
5. Nullum laesit sua vita,
Forma fuit et doctrina,
Quo vitantur vitia.
Ad Benedictus.
A. O rosa martyrii,
Georgi, speculum militiac,
Qui thalamum Christi
mundo patiendo subisti,
Fac nos perpetua
coelorum scandere regna,
Ut Christo canere
tecum pariter valeamus.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Aureola duplici
veneraris, Georgi alme,
Fac prece multiplici
nos particepes fore palmae.