SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
De Primo. Satis noti sunt termini hujus quaestionis, nisi quia saepe supra, hunc terminum species, omisi, et remisi ad hunc locum. Est enim aequivocus iste terminus species, ut patet per Porphyrium in littera, qui ponit significationes ejus duas. Sed alii plures ejus ponunt significationes. Dicitur namque species a specio, specis, quod est considerare, et non habetur in usu, sed ejus composita. Primo enim accipitur, ut notat Porphyrius, pro forma, vel pulchritudine, unde species Priami,e tc. Secundo prout relative dicitur ad Genus, ut est unum de quinque Universalibus, et sic in proposito accipitur. Tertio, pro fructibus, leguminibus, vel condimentis aromaticis.Quarto, pro similitudine rei sensibilis, vel intelligibilis. Unde 3. de Anima, text. comm. 38. Lapis non est in anima, sed species lapidis. Quinto, pro materie, ut cum dicitur, Isti panni sunt ejusdem speciei. Sexto, pro accidente, seu modo significandi partis orationis, dato ipsi ad designandum rem suam sub esse primario, vel secundario, quae dicuntur primitiva et derivativa species, quod describitur sic a quibusdam : Species est originalis dispositio dictionis, per quam fit primitivi, et derivativi discretio. De qua plura in titulo de modis significandi habentur : unde versus :
Est generis species,species Helenae,speciesque
Vendit apotheca, vocum species habet ortum, Designat simile materiemque rei.
Habet autem, ut aliqui volunt, Species logica similitudinem cum specie civili, vel naturali: quia sicut illa est forma,pulchritudo, vel actus corporis, remota turpitudine;ita ista est natura complete attributa, remota potentialitate generis per differentias. Sed posset etiam dici,quod esset actus individuorum, et forma. Unde Boetius : Species est tenuis similitudo singularium.
Accipitur etiam primointentionaliter, et secundointentionaliter. Primo modo est natura communis pluribus, numero differentibus, communicabilis, et de ipsis quidditative praedicabilis. Secundo est respectus rationis, fundatus in natura tali : et de illa est principalis intentio Logici. De fundamento vero ejus ex consequenti, et secundario. Intellectus enim considerans naturam aliquam unam, unitate minori, unitate numerali, in uno, vel pluribus individuis, comparat ipsam ad illa, de quibus dicibilis est, et ad genus propinquum : quae comparatio passio est respectus rationis, qua species nominatur, et in respectu ad genus et individua diversimode, ut infra dicetur.
Ordo patet ex determinatione Porphyrii, et his quae dicta sunt supra, quaest. 12. Divisio vero communis est.
De Secundo. Arguit ad partem negativam sex rationibus, quarum prima sumitur ex auctoritate famosa Porphyrii, de definitione correlativorum, et satis clara est. Secunda ratio procedit per non adaequationem, et convertibilitatem definitionis cum definito, et supra, quaest. 17. tacta est. Tertia, procedit ex auctoritate 6. Topicorum, cap. 4. Et potest confirmari ex 5. Metaphysicae, text. comment. 19. et 3. Metaphysicae Avicennae, quia unumquodque est semel ipsum, ut sex sunt semel sex, et decem decem. Cum aliae ergo ponantur definitiones Speciei, aut illae non valent, aut ista, aut saltem aliqua superflua : sed qua ratione concederetur alias non valere, et similiter de ista : quia uniformiter arguitur auctoris insufficientia. Simile argumentum facit infra, cap. de Differentia, quaest. 5. ante oppositum, et solvit notanter. Et quod ibi dicitur, quia si sic non esset definibile, etc. intelligo sic, si ejusdem sunt multae definitiones,ejusdem erunt multae essentiae : et si sic, non erit unum, sed multiplex. Multiplex autem non est definibile, ut patet. Prima consequentia patet, quia definitio est ratio indicans quod quid erat esse. Secunda consequentia patet quia unius entis est una essentia, quod maxime verum est de uno per se, cujusmodi est species. Quod autem species habeat alias definitiones, patet in littera Porphyrii, et Doctor hic copiose.
Quarta ratio procedit per viam oppositionis, et patet. Formabis autem argumenta copiosius, quia Doctor breviter arguit.
Ad hanc quaestionem respondet, et bene, quod respectiva non sunt opposita, nisi ad idem, et secundum idem : et sic in proposito non accipiuntur. Sed contra hoc arguit inferendo ex hoc, quod species bis dicere--tur ad aliquid, contra Aristotelem 5. Metaphysicae, text. comment. 20. qui habet hoc pro inconvenienti.
Quinta ratio procedit per non adaequationem, vel convertibilitatem definitionis, et definiti.
Sexta ratio procedit contra hanc particulam definitionis specialiter, scilicet esse praedicabile de pluribus, quia species non est praedicatum, per Aristotelem 1. Topicorum, ubi enumerat praedicata quatuor, inter quae non ponit speciem, ut patet. Et licet argumentum per locum ab auctoritate negative minus valeat, quia tamen ex intentione ibi sufficientiam praedicatorum ostendit, ideo argumentum procedit.
Ad oppositum adducit Porphyrium et addit quod ad utramque partem hujus quaestionis possent adduci argumenta, evacuationes, ut supra de Genere habetur, et similiter circa particulas hujus definitionis per ordinem.
Ad quaestionem breviter respondet, tenendo partem affirmativam. Ad cujus declarationem remittit se ad ea quae dicta sunt prius, de definitione Generis. Tota enim declaratio ibi posita valet hic, nisi quod in quid, et differentibus numero sunt in hac definitione, tanquam differentiae constitutivae, et contractivae, et sub alia ratione ipsum in quid, et differentibus specie, ponuntur in definitione Generis. Praedicari enim de pluribus est ratio Universalis, et est communis utrique definitioni:
Differentibus numero, et in quid, variant Speciem a Genere. Et sicut dictum est de differentibus specie, quod ponitur ibi expositive, ita hic de differentibus numero est dicendum. Singulae etiam quaestiones ibi positae ; videlicet quid definitur, an res,an intentio, et de exemplo posito in fundamentis, de praedicatione Generis, de Specie, et de differentibus specie, et de pluralitate specierum requisitarum necessario ad rationem Generis, et de in quid, et de principio, et principiatis ; possent proportionaliter hic moveri, et eadem fere esset determinatio : quare Doctor omisit ista, tanquam sufficienter discussa ingenioso lectori.
Deinde respondet ad argumenta principalia.
Ad primum dicit, quod licet in hac definitione non ponatur Genus, in alia tamen ponitur,in qua exprimitur habitudo Speciei ad Genus, quam ponit Porphyrius prius in littera, quam istam. Unde dicit, quod Species habet duplicem comparationem, unam ad genus,cui subjicitur, et secundum illam definitur per Genus, ut per suum per se correlativum ; aliam comparationem habet ad individua, secundum quam definitur per ipsa, tanquam etiam per correlativum per se, licet non primum, ut infra statim.
Sed quia contra hoc aliquis posset objicere, ex dictis Porphyrii in littera, cap. de Specie, ubi vult quod extrema, scilicet generalissimum, et specialissimum, habent unicam habitudinem, scilicet illud ad inferiora tantum, istud vero ad superiora, intermedia autem ad utrumque, ideo dicit Doctor non secundum quam est genus, sed secundum quam est species: hoc est dictu, quod Species specialissima, de qua est hic sermo,modo mutat habitudinem,nec nomen Speciei ex comparatione ejus ad individua, et Genus, quia utrobique est species : et ita licet sint secundum veritatem duae comparationes, sunt tamen in hoc tanquam una. Species vero subalterna, ut comparatur ad diversa, sortitur diversa nomina, quia nunc Species, nunc est genus. Non ergo comparatur species ad individua, ut genus ad species, sed ut species, quae non contrahitur per differentias quidditativas ; sed hypostaticas, et dicit totum esse individuorum, etc.
Ad secundum principale, remittit se ad dicta prius, quaest. 17.
Ad tertium distinguit de uno definito, aut videlicet absoluto, aut relativo. Primo modo procedit argumentum, sed non secundo modo. Modo Species relativum est, ut patet, et ideo cum ad duo referatur, duas definitiones habere convenienter potest. Sed contra hoc replicat, quia Porphyrius ponit tres definitiones speciei: unam specialissimae, alias duas communes utrique, scilicet specialissimae, et subalternae, ut patet ex littera sua : ubi dicit in plurali aliae vero, etc. Pluralis vero numerus ad minus pro duobus supponit, quia aequivalet singulari geminato, ut quaestione sequenti patebit: hoc autem videtur inconveniens, si tantum duas habitudines habet, quia sicut sufficienter exprimitur, habitudo ejus ad individua, per unam definitionem ; ita et ad Genus per aliam : superflua est ergo tertia, et qua ratione una, ita et alia, ut prius argutum est.
Ad hoc respondet uno modo, dicens quod Species etiam ad ipsum Genus habet duplicem comparationem, unam in ratione ordinabilis in linea Praedicamentali ; aliam in ratione subjicibilis in enunciatione : et secundum has duas dantur illae duae definitiones Speciei, in comparatione ad Genus, ut patet in littera. Sed quia ista responsio non videtur sufficiens, nec est propria, sed aliorum expositorum, objicit notanter contra ipsam, sicut in simili supra, quaest. 12. habet. Ordo enim hujus libri, scilicet Porphyrii, ad librum Perihermenias, est mediatus, quia mediate liber Praedicamentorum, cujus iste adminiculativus, et introductorius est: arguitur ergo per locum a majori negative sic : Si in libro Praedicamentorum non determinatur de incomplexis, cujusmodi sunt Genus et
Species, et sic de aliis, ut unum de alio in propositione enunciatur, ergo multo minus in hoc libro. Illa ergo secunda comparatio Speciei ad Genus non pertinet ad hunc librum, ergo nec secundum illam definitur convenienter in hoc libro. Quod autem in libro Praedicamentorum non determinetur de incomplexis sub illa ratione, ostendit :quia tunc superflue in libro Perihermenias Philosophus determinasset de Nomine et Verbo sub illa ratione, si jam in libro Praedicamentorum determinatum, ut sic, de ipsis fuisset.
Ideo alio modo respondet ad illam replicaui, contra solutionem tertii principalis, tenendo tantum esse duas definitiones Speciei: unam videlicet in comparatione ad individua, et aliam in comparatione ad Genus ; et tunc una illarum, quae ponuntur in comparatione ad Genus, non est distincta definitio ab alia, sed expositiva ejus, ut supra in simili, de differentibus specie, in definitione Generis dixit, sic videlicet exponendo: Species est quae ponitur sub assignato genere, et de qua Genus in eo quod quid est, praedicatur ; non ponitur ibi et copulative, sed expositive pro id est, etc. Et quod dicit Porphyrius, Aliae erunt, etc. non intelligit alietatem essentialium definitionum, sed quarumdam notificationum, quia illa diversitas est tantum secundum quid, et non simpliciter. Vel essentialis, imo non videtur esse diversitas, nisi in voce tantum. Ex eo enim quod per se supponitur Generi, in eo ostenditur necessario Genus esse per se in quid praedicabile de ipsa. Unde, inquit Doctor, in alia comparatione, scilicet Speciei ad individua, consimilis diversitas reperitur, nam Individuum per se subjicitur Speciei, et Species in eo quod quid est praedicatur de Individuo : et tamen non propter hoc ponuntur duae definitiones Speciei in ordine ad individua, sed una tantum.
Ad quartum principale, remittit se ad responsionem datam immediate in pede quaestionis ad ipsum. Ad replicam contra illam responsionem respondet, concedendo quod non per diversa sibi accidentia refertur Species ad Genus, et ad individua, id est, non per accidens, sed per se refertur ad utrumque : cujus rationem adjungit dicens, Quia tunc, inquit per neutrum definiretur : quia definitio datur per essentialia et accidentalia. Exemplificat de homine, cui accidit duplum, est enim unus homo duplae magnitudinis, vel quidditatis ad alium hominem, vel aliud quantum : ex hoc accidit homini, et ideo non definitur homo per tale accidens. Similiter in proposito est dicendum quod habitudo ad Genus, et individua, per se, et essentialiter convenit Speciei: et ideo per se, et essentialiter definitur per utrumque. Et cum probatur ex 5. Metaphysicae, quod non, exponit notabiliter Philosophum, dicens quod intellexit accidens non referri ut ad subjectum, et terminum per se, ut patet per exemplum suum ibi, cum dicit: Non est autem intellectus, id est, actus intelligendi qui est accidens, ad intelligentem, ut subjectum et intelligibile, ut oppositum supple per se respective dictum, et sic, inquit Docior, non est contra dicta, quia non comparatur Species hic ad Genus, vel individua, ut accidens ad subjectum, vel oppositum, ut patet.
Alio modo exponit Philosophum, ut 5. Metaph. et infra, cap.de Relatione, quaestione finali, exponit ipsum, dicens, quod idem referri per se ad plura, potest intelligi dupliciter, scilicet, vel per se primo, vel per se non primo. Primo modo loquitur Philosophus, et non secundo modo, et sic procedunt argumenta, quae facta fuerunt supra, quaest. 17. Illud autem per se primo refertur, quod secundum rationem propriam formalem specificam refertur. Illud vero per se non primo, quod per rationem sui generis refertur. Quod autem per se, ostendit, quia universaliter, quando ratio referendi non accidit relato, sed per se, et essentialiter convenit sibi, tale non per accidens refertur. Modo Genus includitur per se in conceptu Speciei, ergo quod sibi
convenit ratione Generis non per accidens, sed per se convenit ei: si ergo genus alicujus speciei per se refertur de aliquid, et species per se refertur ad idem : quod ostendit dicens, quia impossibile est absolutum in sua ratione formali includere relativum, contra Nominales, somniantes relationem non distingui a fundamento. Licet enim aliquando relatio sit eadem realiter fundamento absoluto, non tamen formaliter potest esse, ut 1. distinct.2. quaest. 5. copiose habet iste.
Applicando ad propositum dicit, quod Species per se primo refertur ad Genus : per se autem non primo ad individua, quia ratione sui Generis, quod est Universale, cujus per se, et primum correlativum est individuum, vel singulare. Ratio enim Universalis est dici de, vel praedicari de, quae includitur per se in qualibet ejus specie, ergo in intellectu speciei : modo Species non de aliis, quam individuis est dicibilis, nec praedicatione signata nec exercita et maxime specialissima. Per se ergo refertur in ratione praedicabilis ad individua, in ratione subjicibilis. Et ponit exemplum Geometricum de duplo et dimidio, et submultiplici.
Ubi advertendum, quod multiplex est genus quoddam proportionis majoris inaequalitatis, et submultiplex, quod est correlativum ejus, est etiam genus proportionis minoris inaequalitatis. Sub primo continentur plures species, imo finitae in infinitum, ut duplum,lriplum,quadruplum etc. Similiter sub secundo continentur species relative oppositae totidem, per additionem hujus Praepositionis sub in compositione, ut subduplum, subtriplum, etc. Duplum igitur dicitur relative ad dimidium, sicut pater ad filium, secundum propriam rationem : et praeter hoc refertur ad submultiplex, quod est correlativum sui generis, scilicet multiplicis.
Et addit Doctor dissimilitudinem hic, et ibi, quia ibi, inquit, correlativum Generis continet correlativum Speciei: hic non ; hoc est dictu, sicut duplum est species multiplicis, ita dimidium est species submultiplicis : ideo continetur correlativum speciei, scilicet dupli, quod est dimidium, sub correlativo Generis, scilicet multiplicis, quod est sub multiplex. Hic vero singulare, vel individuum, vel subjicibile, quod est correlativum Generis, id est, ipsius Universalis, non continet sub se Genus, quod est correlativum Speciei, quia tam Genus, quam Species, sunt species Universalis, et neutrum est species individui continentia passiva.
Deinde applicando ad propositum argumenti principalis, dicit quod duae definitiones Speciei assignantur ex hac secunda per se ejus habitudine, prima ex per se, et prima, secunda ex per se, non prima; unde notanter Porphyrius tenuit ordinem convenientem definiendi : et dicit quod secunda quae datur per posterius, id est, per individua, est magis ad propositum hic, quia est ipsius Speciei propria, inquantum est Universale : hic autem maxime fit sermo de Specie, sub ratione Universalis vel praedicabilis, ut patet supra, quaest. 12. et alibi: igitur secunda definitio Speciei est famosior hic, quam prima, licet prima sit essentialior, et prior simpliciter : quia potius subjecti, quam praedicati rationem habet: ideo jubet Plato quiescere, et non enumeratur inter praedicata in topicis.
Ad quintum principale respondet dupliciter. Primo concedendo assumptum, nec est inconveniens : quia non sunt distincta Universalia Species et definitio. Secundo modo potest negari assumptum, quia praedicari in quid convenit speciei: sed definitioni nullus unus modus praedicandi correspondet, sicut nec partibus ejus: praedicatur enim in quid, et in quale : et hae duae responsiones fuerunt tactae supra, quaest. 12.
Ad ultimum principale remittit se ad ea quae dicta sunt supra, quaest. 12. Determinata enim in illa quaestione, sunt tanquam principia communia ad alia plura.
DE Tertio, quia supra, cap. de Genere,
et alibi, fere omnes difficultates hic tractandae, sunt determinatae, ideo breviter me expediendo circa solutiones argumentorum, aliqua motiva tangam, et solvam. Videtur enim quod Genus et Species non sint per se primo relativa, ut saepe Doctor dicit hic : quia omnia relativa vel sunt disquiparantiae, vel aequiparantiae : Genus et Species non sunt relativa aequiparantiae, ut patet: nec disquiparantiae, quia talia non sunt species ejusdem Generis propinqui, ut patet discurrendo. Genus autem et Species suntspecies specialissimae ipsius Universalis, ut communiter ponitur.
Item, non videtur quod Species possit per se referri ad Individua, quia tunc dictum Porphyrii de extremis arboris praedicabilis non staret, nec Species esset extremum, sed individuum.
Item Philosophus 2. de Anima, ponit duas definitiones animae, quae est ens absolutum, et similiter de pluribus aliis, patet in doctrina ejus, et aliorum. Male ergo dicitur in solutione tertii principalis, quod unius absoluti non est nisi una definitio.
Item, sicut esse absoluti est formaliter ad se, ita relativum ad aliud, igitur si refertur per se ad plura, et per consequens habebit plures definitiones, ut concedis : habebit etiam plures essentias, et ita non erit unum, ut patet: male ergo concedis relativum habere plures definitiones, et per se habitudines ad diversos terminos, et cum hoc ipsum esse unum.
Item supra, quaest. 12. improbatis modis dicendi aliorum, iste ponit numerum Universalium et sufficientiam penespraedicari, quare in hoc libro consideratur de incomplexis, ut unum de alio enunciatur, ergo male impugnat illam primam responsionem ad replicam contra solutionem tertii principalis.
Item, supra, quaest. 15. contra primam opinionem in solutione quaestionis, adducit Porphyrium, ubi dicit assignaverunt id est, definierunt, ut exponit Doctor, ergo eodem modo debet exponi hic cum dicit, aliae vero, scilicet assignationes erunt non
specialissimarum, etc. Male ergo exponit assignationes per notificationes.
Item praedicabile et subjicibile sunt oppositae intentiones, ergo diversificant simpliciter, et non solum secundum quid, illas duas definitiones Speciei in ordine ad Genus.
Item, illa expositio in Philosophum 5. Metaph. de intellectu respectu intelligentis, et intelligibilis non videtur bona, quia nedum ab objecto, sed etiam a potentia dependet actus intelligendi, secundum istum maxime. Similiter omne accidens definitur per subjectum, ergo per se refertur ad ipsum, et praeter hoc ad terminum, si habet terminum alium a subjecto.
Item, si individuum, vel singulare est per se correlativum Universalis, qua ratione ergo definitur Species per individua, pari ratione caetera Universalia definirentur, quod minime videtur verum. Responsio igitur neutra ad Philosophum 5. Metaph. bene currit.
Item, omnia quinque Universalia continentur sub subjicibili, in ordine ad Universale, quod est genus eorum : ergo sicut diminutum continetur sub submultiplici, ita genus sub subjicibili, quod est correlativum Universalis, vel praedicabilis, quod idem est: male ergo dicit, quod non est omnino simile quoad ad hoc, in proportionibus, et intentionibus.
Item, illud quod est simul natura cum priori, est prius quolibet illo posteriori: sed correlativum Universalis est simul natura cum Universali, et Species est posterior Universali, ergo erit posterior correlativo primo Universalis : male ergo dicit quod secunda definitio Speciei datur per posterius.
Item, sicut ergo definitio includit Genus et differentiam tanquam paries suas, ita et species : ergo qua ratione definitio non habet unum modum praedicandi, ita nec Species, et ex opposito oppositum.
Item, contra solutionem principalem quaestionis, posset objici sic : Definitio conveniens Speciei in ratione Universalis, vel praedicabilis, debet convenire omnibus, quibus convenit Species, ut sic : sed non modo specialissima, sed et subalterna est species sic : haec autem definitio solum specialissimae convenit, ergo est diminuta. Major patet in simili de definitione Generis, et aliorum similiter. Plura alia possent adduci, sed his solutis patebunt alia.
Ad ista respondetur. Ad primum, dico uno modo, quod Genus et Species sunt relativa disquiparantiae, et sunt in praedicamento Relationis reductive, ut infra, cap. de Relatione, et oppositione, dicetur : et ita unum reducitur ad relativum suppositionis, et alterum ad relativum suppositionis, et sic reductive sunt in diversis generibus, licet formaliter sunt ejusdem generis immediati, tanquam specialissimae.Alio modo potest dici, quod non sunt species specialissimae, ut supra dictum est, quaest. 12.et 14. et alibi, et hoc loquendo de Specie absolute,ut prima definitione hic definitur. Major etiam est unitas in intentionibus, quam in realibus, ut saepe supra dictum est. Breviter ergo sive teneatur quod Genus et Species ut quid, et formaliter, sint species specialissimae, sive subalternae ; reductive tamen et formaliter, sunt diversorum generum subalternorum. Qui etiam vellet tenere quod essent ejusdem generis infimi utroque modo, non videtur esse aliquod inconveniens, maxime in secundis intentionibus, quidquid sit de primis.
Ad aliud, dictum est in secundo articulo, quomodo intelligit Porphyrius Speciem non habere duas habitudines, et quomodo non. Videtur etiam loqui de Specie primointentionaliter maxime, loquitur etiam eo modo quo Plato posuit quietem, scilicet in divisione quidditativa, et scientifica : secus est de divisione hypostatica, et materiali. Primo modo concedo quod species est extremum, secundo modo non.
Ad aliud, patet ex littera Doctoris : non dicit enim absolute quod unius absoluti non sint plures definitiones, sed sic, quod quaelibet earum sit indicans ejus esse in se, hoc est dictu, quod licet ejusdem absoluti sit una definitio materialis,et alia formalis, sicut loquitur Philosophus 2. de Anima, non tamen plures formales, vel materiales seorsum. Posset etiam dici, quod anima ibi definitur, ut quodammodo respectivum, quia inquantum actus, vel principium, ut patet.
Ad aliud, quod tangit pulchram difficultatem, dico quod non variatur essentia relativi, nisi referatur per se primo ad diversa, quia ex hoc quod refertur per se primo ad unum, includitur suum genus esse ad aliud formaliter, licet non semper e contra. Sicut enim variatio essentiae in absolutis convenit ex diversitate differentiarum ultimarum, ita in relativis ex hoc, et cum hoc, ex diversitate primorum per se terminorum. De hoc magis patebit infra, cap. de Relatione, quaest. finali.
Ad aliud, potest dici, quod loquitur supra, quaest. 12. de praedicari aptitudinaliter et ut est modus ipsius incomplexi, in se seorsum, et in potentia remota, sive propinqua : hic vero loquitur de facto, et in compositione actuali : ita breviter quod praedicari, vel praedicare, et similiter de subjicibili consideratur, vel in primo actu intellectus, vel in secundo. Primo modo consideratur hic, et in libro Praedicamentorum ; secundo modo in libro Perihermenias.
Ad aliud dico, quod non dicit Porphyrius explicite assignationes in plurali numero, sed tantum in singulari. Vel aliter quod loquitur in plurali numero, secundum opinionem aliorum, ut patet in littera ibidem. Vel quod aequivocatur de assignatione : vel quod supra, cap. de Genere, arguit Doctor ad hominem, et topice.
Ad aliud, patet supra, articulo secundo. Licet enim sint diversae intentiones, una tamen infertur ex alia per modum sequelae : quod enim subjicitur,alicui subjicitur, de necessitate; ad majorem ergo expressionem, et declarationem loquitur.
Ad aliud, licet multa possent dici, tamen pro nunc breviter dico, quod loquitur Doctor hic de dependentia actus intelligendi,
in ratione mensurabilis ad mensuram ; et non praecise effectus ad causam, nec susteatabilis, vel inhaerentis ad sustentificans, vel ad illud cui inhaeret: et haec est intentio sua, et expositio, ut patet in Quodlibeta, quaest. 13. art. 2. ad finem.
Ad aliud, potest dici uno modo, quod correlativum Universalis, ut est praedicabile, est ipsum subjicibile, et non praecise singulare, vel individuum : et secundum diversitatem subjicibilis diversificantur definitiones specierum ejus, ut patet. Vel aliter, dato quod individuum esset ejus correlativum, non tamen ita ponitur in definitione aliorum, sicut in definitione Speciei, propter ea quae dicta sunt supra, quaest. 17. solvendo primum principale.
Ad aliud dico, quod licet Species, vel Genus contineantur sub subjicibili ut modus, non tamen ut quid ; sed sub praedicabili : et sic patet optime solutio Doctoris subtilissima. Si autem teneretur quod Individuum esset correlativum Universalis, clara est solutio. Hic posset ponderari multum differentia inter speciem subjectam, et praedicatam, et an sit idem formaliter, vel aliae, et quae sit essentialior habitudo Generis, an ad Speciem, an certe ad individua ; et an subjicibile et praedicabile sint de essentia Speciei vel passiones ejus, ubi plura subtilia addat ingeniosus lector : sunt enim valde subtilia, et ardua si bene examinentur.
Ad aliud, potest dici uno modo, quod accipit hic prius, ei posterius, ut supponunt pro fundamentis, et similiter speciem et individua. Vel ibi ly posterius habet respectuum ordinem denotare, comparando videlicet per se correlativum ad per se primum tale : et sic littera habet dependentiam ex praecedentibus. Vel aliter quod sicut prioritas originis stat cum simultate naturae, et correlativorum, ita in proposito proportionaliter est dicendum. Praedicari enim est prae alio dici, ut supra saepe dictum est. Prius igitur et posterius sunt simul natura, vel naturali intellectione, ut patet. Species autem dicitur esse prior individuo, in ratione praedicabilis : licet alio modo posset dici posterior, ut ostendit ratio. Si autem tenetur individuum non esse correlativum per se Universalis, patet faciliter ad argumentum.
Ad aliud, dictum est supra, quaest. 12.et pro nunc breviter nego simililudinem,quia Species dicit tertiam entitatem, distinctam a partibus, per se unam, cujus est unus modus per se praedicandi: secus est de definitione. Sed si teneretur similiter de definitione,difficile esset evadere argumentum. Quare autem potius in quid, quam in quale praedicatur, dictum est ibi.
Ad ultimum, quod hic loquitur de Specie proprie, et appropriate, quae tantum est Species; et nullo modo Genus ; quia species subalterna in ratione praedicabilis, non est Species, sed Genus. Similiter omnis species, ut species, praedicatur de solum numero differentibus, ut supra, qu. 17.dictum est. Hic ergo definitur Species praedicata : species vero subjecta definitur alia definitione. Per se igitur convenit Speciei praedicari, et per se subjici, et utrumque convenit specialissimae, et subalternae. Similiter habere sub se differentia numero convenit per se utrique. Habere autem differentia Specie accidit Speciei,ut species est ; dantur ergo definitiones per se convenientia, et non per accidens talia. Non ita est de Genere respectu generalissima, et subalterni.
Participatione enim Speciei plures homines sunt unus homo. Cap. eod.