SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
Circa capitulum de Differentia, quaerit circa primam divisionem Differentiae, quae est in communem, propriam et magis propriam, an scilicet sit convenienter assignata.
De mimo. Advertendum quod Porphyrius assignat duas, vel tres divisiones Differentiae, licet aliae possent dici subdivisiones primae divisionis : quare dicit Doctor primam divisionem. Quid Differentia, et quoties, patet in littera Porphyrii. Et hic in littera Doctoris, et sequentibus quaestionibus, copioso. Divisio vero, quae et partitio, et sectio subauditur, quoties accipitur hic,
in primo argumento brevibus Doctor tetigit ; sed prolixius de ipsa, et ejus utilitate, et conditionibus, et speciebus videatur apud Boetium in libro Divisionum, et ubi ibi allegat copiose.
Ordo hujus quaestionis ad praecedentem patet ex processu Porphyrii, et his quae tacta sunt supra quaest. 12. Ad sequentem vero patet ipsius ordo manifeste. Divisio autem communis est.
De secundo. Arguit duabus rationibus pro parte negativa. Prima procedit ex sufficienti deductione specierum divisionis,eas removendo ab hac, de qua quaeritur, ut arguatur sic : Illa divisio non est bona, quae sub nulla specierum divisionis sufficienter et famose assignatarum cadit: sed haec est hujusmodi, ergo, etc. Supponit enim Doctor, cum Boetio, divisionem omnem esse aut per se talem, aut per accidens : si primo modo, hoc contingit tripliciter, aut scilicet Generis in Species, et generaliter superioris in inferiora, licet Boetius divisionem Speciei in individua, videatur reducere ad divisionem totius in partes : sed hoc potest salvari et declarari diversimode; aut totius in partes, aut vocis in significationes. Si vero secundo modo, hoc etiam contingit tripliciter, quia aut est subjecti in accidentia, aut e contra : aut accidentis in accidentia, quando plura insunt eidem tertio, quorum membrorum declaratio exemplaris quaeratur in Boetio, ubi prius, sed brevibus pro nunc sit talis.
Exemplum primi ut animalium aliud rationale, aliud irrationale ; vel sic, aliud homo, aliud asinus; secundi, ut domus aliud tectum, aliud paries ; tertii, canis alius latrabilis, alius bellua marina; quarti, ut hominum quidam albi, quidam nigri ; quinti, alborum alia homines, alia margaritae ; sexti, dulcium alia alba, alia rubea. Ostendit autem Doctor minorem inductive. Primo quod non sit Generis in species, quia non aeque primo dicitur de his tribus : nam principaliter de Differentia magis proprie dicta dicitur, quia illa est simpliciter differenlia,aliae vero secundum quid. Secundo quod non totius in partes,eo quod praedicatur de dividentibus, non sic totum integrale, vel essentiale, de quo loquitur : nam totum Universale pertinet ad primum membrum. Tertio, quod non vocis in significationes, propter tres causas. Primo, quia non aeque importat illa tria, ut dictum est. Secundo, quia est principium consequentiae, quae non est in aequivocis. Tertio, quia definibilis est, quod non convenit aequivoco. 6. Topicorum, cap. 2. Deinde ostendit, quod non est divisio per accidens,quoad aliquod trium membrorum unica probatione, quia ipsa intelligitur per se in omni membro divisionis, quod non convenit diviso per accidens : nam nec accidens in subjecto, nec e contra: nec unum accidens contingenter concurrens in eodem tertio cum alio includitur per se.
Secunda ratio principalis procedit per viam remotionis conditionis bonae divisionis ab ista. Solet enim communiter dici, quod ad bonam divisionem tres conditiones requiruntur. Prima quod membra dividentia non coincidant inter se. Secunda quod membra dividentia disjunctive sumpta, convertuntur cum diviso. Tertia quod membra dividentia debent esse positiva, saltem in divisione Generis in Species. Modo prima divisionis conditio non convenit huic divisioni, quod ostendit Doctor dupliciter. Primo quia trimembris, quare unum membrum non opponitur alicui, aliter plura uni opponerentur, contra Philosophum 10. Metaph. text. comm. 17. et 1. Perihermenias, cap. 5. Secundo, quia unum membrum sequitur ad aliud, quod non convenit in oppositis. Quod autem sequatur deducit, et littera satis patet. Formetur autem argumentum sic ; illa divisio non est bona, cui non conveniunt conditiones bonae divisionis : haec est hujusmodi, quare, etc. Minor autem deducatur ut prius. Formare sic argumenta, omitto plerumque sagaci lectori. Addit quod similiter potest argui ad probandum divisionem assignatam de praedicari vel praedicabili, cap. de Genere, esse inconvenientem : et quia membra coincidunt, et ad Invicem sequuntur. Praedicari enim est prae alio dici, quare quod praedicatur de pluribus, proprie praedicatur,quod de uno solo communiter, vel improprie, ut patet: et similiter, inquit, ubicumque datur divisio per proprie, et communiter.
Ad oppositum adducit Porphyrium in littera, quem sequuntur Averroes, et Boetius, et Albertus, et caeteri expositores. Deinde respondet brevibus, et clare ad quaesitum, dicens, quod est bona divisio, et aequivoci in aequivocata, non tamen penes primum modum,sed penes secundum : de quibus modis habetur primo Elenchorum. Est enim primus modus, cum aequivocum est a casu ; secundus, cum a consilio : tertius, cum terminus simplex unum, compositus duo denotat. Exemplum primi ut canis, vel equus ; secundi, ut risus, vel sanum ; tertii, ut immortale. Et adducit dictum Aristotelis, 1. Elench. cap. 2 de illo secundo modo aequivocationis, qui non propter analogiam, sed propter transumptionem distinguitur a primo, ut ipse habet super 1. Elenchorum, quaest. 15. Vult ergo dicere, quod hoc nomen differentia proprie significat illam, quae facit aliud, vel quae est per se vel quae est magis proprie dicta. Transumptive autem, et quadam metaphora significat illam, quae facit solum alteratum, vel quae est per accidens, vel quae est communis, seu propria.
Consequenter respondet ad primum principale implicite negando quod non sit divisio aequivoci in aequivocata. Et ad primam probationem non respondet, eo quod ostendit quod non sit aequivoci quoad primum modum, quod concessum est. Ad secundam autem respondet, et ad tertiam, quod non sequitur, nec definitur, nisi in uno sensu : et sic non est aequivocum, sed univocum. Cum enim dicitur, est differentia magis proprie dicta, ergo differentia. Non valet, nisi praefacta distinctione, et sumpta differentia i llo sensu, ut patet. Similem sententiam habes infra, quaest. 4. Antepraedicamentorum. Adverte ibi, cum dicit Doctor, et esse principium consequentiae, quod potest intelligi vel de inferente, vel de illato indifferenter, ut patet speculanti : sed magis hic intelligi debet de illato. Nam consequens etsi non tempore, tamen natura prius est antecedente, et ita est principium consequentiae.
Ad secundum, negat assumptum. Et ad primam probationem, ostendit qualiter reducitur ad bimembrem : sicut etiam Porphyrius in littera facit. Et excusat Auctorem notabiliter dicens, quod posuit Illa duo membra, scilicet differentiam communem et propriam, loco divisi, id est, hujus quod est differentia. Non magis propriam, quia est secundum membrum principale primae divisionis, et hoc fecit gratia brevitatis, et ita generaliter omnis divisio, vel est bimembris formaliter, vel reductive.
Ad alia probationem dicit, quod membra cum praecisione sumpta, non inferunt se invicem : nam non sequitur, differunt differentia proprie sumpta tantum, ergo differunt differentia communiter dicta. Similiter de aliis est intelligendum. Eodem modo, inquit, est dicendum de membris alterius divisionis, cum scilicet dividitur differentia in facientem alteratum, et In facientem aliud: pro quibus omnibus videatur Boetius in Commento hic, et caeteri expositores. Similem sententiam habet infra. cap. de Qualitate, comparando species Qualitatis inter se, et quantum ad oppositionem, et consecutionem membrorum, et specierum, et alibi plerumque.
De TERTIO. Licet praedicta satis clara sint, pauca tamen tangam, pro majori declaratione. Primo circa primum principale, videtur quod ista divisio possit poni Generis in Species, eo quod major est unitas in intentionibus, quam in rebus, ut supra dictum est saepe, haec ergo intentio differentia poterit poni genus ad has tres speciales, licet ex parte fundamentorum non reperiatur tanta unitas. Quod etiam additur, Genus scilicet dici aeque de speciebus, habet instantiam, quia in omni genere stat ordo, et analogia, ut patet supra, et in primo, distinct. 3. quaest. 3. et est sententia Philosophi 8. et 10. Metaphys. et quod ibi dicitur, totum videlicet non prae dicari de partibus, contra praedicatur in obliquo et concretive. Prima etiam probatio ad ostendendum quod non sit vocis in significationes, videtur insufficiens, quia tantum procedit de primo modo aequivocationis. Alia etiam probatio, quae ostendit quod non sit divisio per accidens, videtur assumere falsum, tenendo aequivocationem divisi, ut patet.
Item, videtur illa propositio assumpta in secunda ratione principali, scilicet tantum unum uni opponitur, esse falsa, loquendo de contrariis, et relativis oppositis : nam album opponitur nigro, et flavo, etc.
Item, non videtur quod membra alicujus divisionis sequantur ad invicem : disparata enim, vel repugnantia sunt.
Item, cum dicit in solutione primi argumenti , quod differentia sumpta in uno sensu potest esse principium consequentiae, est instantia infra, quaest. 4. Antepraedicamentorum, solvendo tertium principale, Ubi dicit quod talis illatio non est consequentia, sed illatio ejusdem ex se : et 1. Elenchorum, quaest. 8. solvendo secundum principale dicit idem. Nam ad hoc, inquit, quod consequentia sit bona, oportet quod consequens virtualiter includatur in antecedente, et non sub propria ratione.
Item, videtur quod illa reductio hujus divisionis ad bimembrem, quam tangit in solutione secundi principalis, non sit bona, eo quod una conditionum bonae divisionis est, quod membra sint positiva, ut supra dictum est. Alia addat curiosus lector, ut expedire videbitur. Ad ista breviter respondetur.
Ad primum, quod saltem in fundamentis requiritur unitas proportionis, ut in intentionibus sit unitas univocationis, ut supra cap. de Genere, habetur. Modo in fundamentis harum trium intentionum non est talis proportio, non enim ita album distinguit Socratem a Platone, sicut rationale hominem ab asino. Unde praedicari in quale convenit aequivoce Differentiae, et duobus ultimis Universalibus. Est ergo haec vox differentia aequivoce significativa harum trium intentionum, et ei nulla una primo correspondet, in ratione significati. Contra, tunc videtur quod Universale, vel praedicabile, non erit univocum ad quinque Universalia, contra ea quae determinata sunt supra, in materia in univocatione Universalis in communi. Circa hoc stude, forte infra, quaest. 5, prolixius tangetur.
Ad aliud, tactum est supra, quaestione de univocatione Universalis et infra,quaest. 4. Antepraedicamentorum patet, et alibi saepe. Est enim inaequalitas specierum quoad differentias, aequalitas vero in conceptu generico. Contra, sensitivum a quo sumitur animalitas, in homine est nobilius quam in asino, ergo animal nobilius in hoc, et illo, et per consequens non aeque praedicatur. Responsionem quaere.
Ad aliud, quod loquitur Doctor de praedicatione formali essentiali, et in recto.
Ad aliud, concedo quod infertur, ut patet ex solutione quaestionis.
Ad aliud, etiam concedo quod illud non sufficienter procedit nisi praefacta distinctione.
Ad aliud, dico quod intelligitur de per se, et primo oppositis, ut alias prolixius patebit.
Ad aliud dico quod non sequuntur generaliteradinvicemper locum intrinsecum, vel per viam essentialisinclusionis, sed per necessariam concomitantiam in tertio, ut quaestione praeeunte tactumest. Exemplum sequitur, Hst superficies, ergo linea,vel superficiatum, ergo lineatum,quod tamen non arguit unum includi formaliter in altero, sed concomitari necessario, et sic de aliis.
Ad aliud dico, quod loquitur extensive de consequentia, et non proprie, ut loquitur Doctor, ubi allegatur in Antepraedicamentis, et hoc intelligo, nisi fieret consequentia respectu alterius inclusi, vel includentis virtualiter.
Ad ultimum, dico quod illa conditio intelligitur de divisione Generis in species, vel generaliter quod intelligitur conditio formaliter, non circumlocutive. Circumloquimur enim positiva plerumque per quasdam negationes, ut patet in divisione animalis per rationale, et irrationale ; et in divisione entis, per in alio, et non in alio, etc. Si quis etiam objiceret contra divisionem, quia commune non ponit in numerum cum suis inferioribus, patet de quo communi hoc intelligi debet.
Differt enim Socrates a Platone alteritate, et ipse a se sene, vel jam puero, vel jam viro. Cap. eod.