QUODLIBETA 5

 Quaestio 1

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 2

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 4

 Prologus

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 9

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 11

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 13

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 14

 Prologus

Articulus 3

Utrum praelatus qui dat beneficium ecclesiasticum alicui suo consanguineo, sperans per hoc suum genus exaltari et ditari, committat simoniam.

Circa tertium sic proceditur: videtur quod praelatus qui dat beneficium ecclesiasticum alicui suo consanguineo vel amico, ut alii eius consanguinei exaltentur, simoniam committat.

Argumentum

Est enim simonia studiosa voluntas emendi vel vendendi aliquid spirituale, aut spirituali annexum. Sed in casu praedicto videtur esse emptio et venditio, in quibus est liberalitas: hic autem hoc speratur, ut liberaliter recompenset.

Ergo est ibi simonia.

Sed Contra

Sed contra, est quod Isaiae XXXIII, 15, super illud, (beatus) qui excutit manus suas ab omni munere, dicit Glossa, quod triplex est munus: a manu, a lingua, ab obsequio; quorum nullum est in proposito casu. Ergo non est ibi simonia.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod cum simonia circa emptionem et venditionem consistat, hic distinguendum videtur: quia si praelatus intendit obligare eum cui dat beneficium ecclesiasticum, ad aliquam recompensationem faciendam sibi vel suis consanguineis, intentio simoniaca est: intendit enim quamdam tacitam venditionem; si vero non intendat eum obligare, sed intendat quod ille sibi vel sua propria sponte temporaliter recompenset, est quidem prava intentio et carnalis, sed non simoniaca.

Ad

Ad primum ergo dicendum, quod secundum philosophum in IV ethic., liberalitas non est circa quemlibet usum pecuniae, sed est circa dationes et sumptus; simonia autem est circa emptionem et venditionem.