SUPER UNIVERSALIA PORPHYRII QUAESTIONES ACUTISSIMAE
QUAESTIO PRIMA Utrum Logica sit scientia ?
QUAESTIO II Utrum Logica sit scientia communis
QUAESTIO III An Syllogismus sit objectum Logicae?
QUAESTIO IV Utrum Universale sit ens
QUAESTIO XI An haec sit per se,Homo
QUAESTIO XIII An locus sit generationis principium
QUAESTIO XXVI An Differentia possit definiri
An prima definitio Differentiae, scilicet, qua Species abundat a Genere, sit convenienter data
Joannes Angl. Brasavol. et Rodrigues super hanc quoest. Vide citandos q. 27.
Quod non videtur, quia quod abundat ab alio, est in plus illo. Genus est in plus, quam Species, et non e converso, per Aristotelem in Praedicam, cap. de Substantia, ubi dicit. Animal plus complectitur, quam homo, ergo, etc.
Item, si sic, quaero, a quo Species habet differentiam, non a nullo, quia ex nihilo nihil fit: non a se, quia nihil facit se esse in actu. Si igitur habeat, ergo habet hoc a genere ; sed hoc est inconveniens propter duo. Primum est, quia tunc non abundaret in hoc a Genere ; cum utrumque habeat illud. Secundo, quia haberet tunc Genus in se contraria : qua enim ratione una Species habet unam differentiam a Genere : pari ratione, alia Species habebit aliam differentiam sibi oppositam ; ergo utramque habet, ergo opposita simul.
Dicitur hic, sicut Porphyrius in littera respondere videtur, quod Species habet differentiam a Genere, et ita Genus habet illam differentiam in potentia tantum, Species autem actu. Nec sequitur tunc primum inconveniens : quia illud abundare debet intelligi, quoad actu habere.
Ad secundum dicitur, quod non est inconveniens opposita simul inesse eidem in potentia.
Contra primum. A nullo potest aliquid verius haberi, quam ipsum illud in se habeat: igitur a Genere non potest Species habere verius differentiam illam, quam Genus habeat illam ; sed Species habet illam actu, Genus tantum in potentia : ergo Species illam a Genere non habet.
Contra secundum. Omnis potentia est reducibilis ad actum : igitur si opposita in potentia insunt Generi, poterunt inesse actu, quod est impossibile.
Item contra utrumque simul. Illud quod tantum inest alicui in po?entia,non praedicatur vere de illo cum hoc verbo, est; quia, esse, denotat actualem unionem extremorum ; sed haec est vera, Animal est rationale ; ergo praedicatum non tantum inest subjecto in potentia. Ad oppositum est Porphyrius. Dicendum, quod Species abundat a Genere in differentia ; quia definitio exprimit totum per se intellectum definiti: quia aliter non conveniret primo definito, sed definitio constat ex Genere, et Differentia ; ergo Differentia est aliquid de per se intellectu Speciei, et non de intellectu Generis: quia si sic, Genus per se praedicaretur de differentia, vel e converso : quorum utrumque est falsum, et nugatio esset in definitione: quia ponendo rationem Generis, et Differentiae loco nominum, idem bis diceretur : ergo Species abundat Differentia a Genere.
Ad primum dico, quod esse in plus, est dupliciter, scilicet secundum continentiam actualem, vel potentialem, sive secundum indifferentiam, et isto secundo modo, Genus est in plus, ut vult auctoritas adducta, Species vero alio modo : et ideo sic abundat a Genere.
Ad secundum dico, sicut dictum est; quia sicut compositum naturale habet formam in potentia a materia, inquantum materia est in potentia per se ad formam, et ideo quando materia est, est etiam forma compositi in potentia : formam autem habet compositum in actu ab agente, quod actu inducit formam in materiam : sic Species in potentia habet Differentiam a Genere, quod est proportionale materiae.
Ad primum contra hoc, concedo,quod Species non habent Differentiam in actu a Genere, quia nec Genus illam habet actu.
Ad secundum potest dici, quod non est inconveniens opposita in actu inesse eidem Genere, licet sit inconveniens de eodem numero.
Vel aliter, quod potentia non dicitur hic, ordo ad actum : sicut sumitur 9. Metaphys. context. 2. et inde; sed potentia dicitur hic, indeterminatio, sicu? per oppositum, actus proprie determinat aliud, et tunc Genus habet indifferentias in potentia, id est,indeterminate, et isto modo non intelligitur propositio illa, quod Omnis potentia reducibilis est ad actum.
Per hoc ad aliud, concedo enim quod haec est vera, Animal est rationale, nam sua contradictoria est falsa; sed non est vera universaliter, non est enim inconveniens, aliquid praedicari vere de eo, quod est in potentia ad ipsum,id est, indeterminate se habet ad ipsum , et hoc particulariter, non universaliter.