XVII. HYMNODIA HIBERICA. HISTORIAE RHYTHMICAE.
3. In Sanctificatione Conceptionis BMV.
12. In Translatione s. Augustini.
24. De ss. Emetcrio et Celedoiiio.
31. De ss. Facundo et Primitivo.
32. In Translatione s. Froilani.
34. De Stigmatilms s. Francisci.
42. In Translatione s. Jacobi.
46. In Translatione s. Indaletii.
51. De ss. Luciano et Marciano.
59. De ss. Nunilone et Allodia.
20. Aimericus Picaudi, presbyter de Partiniaco.
21. De Translatione s. Jacobi. Lectiones secundum Leonem papam et magistrum
In 1. Vesperis.
R. O Vicenses iucolae,
Nolite timere
Nec adversis quibusque
Corde formidare,
Vobis datus enim est
Justus in custodem,
V. Merito laetamini
Deo gratias dicentes.
Ad Magnificat.
A. Justus autem
'' quasi leo confidens,
absque terrore erit,
Novit enim
causam pauperum,
Ideo laudabitur
atque gaudebit.''
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Juvenes et virgines,
Senes cum junioribus,
Venite, adoremus
Regem sacri confessoris.
In Nocturno.
Antiphonae.
1. Pie Juste, prece pia
pium nobis inclina
Regem regum conditorem
pietate solita.
2. Prudens alme, nostrum salve
dignare admittere,
Et tu civis civitati
festina succurrere.
3. Humilis in summo corde
atque mitis anima,
Juva aulam, in qua tua
ossa latent arida.
Responsoria.
1. Felix locus,
sed felicior populus,
Quibus nitet
sidus aureum,
Gemma splendet
confessorum,
Justus ille,
qui justitias dilexit.
V. Quis est hic, qui
fecit mirabilia,
et laudabimus eum.
2. Rex aeternus Justum viris
in excelsis posuit
Et angelorum socium
societati statuit,
V. Ac in terris collaudari
merito hunc voluit.
3. Ave, confessor noster, et iterum
tibi dicimus ave,
Refugium nostrum et custos
merito psallimus ave,
V. Recipe, quod tibi offerimus,
et nobis semper fave.
Verbeta.
Motu corporeo
tempus suave
Indicat nobis
Justus et grave,
Periculum sublevat,
idcirco jam prave
Opusque vile
linquentes et fave
Valebimus tunc dicere,
Juste, et cave,
Ne mala immineant,
ex quo prece psallimus Ave.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Justus super sidera
fulget per sacculorum sae-
cula.
2. Justi justitia
manet in aeternum et ultra.
3. Justo homini pacifico
reliquiae sunt in omni bono.
i.
Justum omnis plebs
juste deprecabitur
Et desiderio suo
nunquam defraudabitur.
5. Juste, hoc vincens saeculum,
Tibi recolitur
Corona in praemium.
Ad Benedictus.
A. Juste judex, qui justos
omnes juste judicasti,
Nostri Justi precibus,
quem merito laudare est
justum,
Fac nos cum justis
justorum regno laetari.
In 2. Vesperis.
R. O Juste, qui corporis
Motu miro proprii
Ostendisti jam explosum
Luctum nostri remotum,
V. Fac, abinde ut noscamus
Idem patrocinium.
Ad Magnificat.
A. Justus ergo cum sis,
tua omnia juste disponis,
Fac nos idcirco
te recte laudare in cunctis.